Capitulum 6
Numérotation du verset
Gal. 6,1
Fratres,
etsi preoccupatus
fuerit homo
in aliquo delicto,
vos
qui spirituales estis huiusmodi
instruite in spiritu lenitatis
considerans
teipsum
ne et tu tempteris
Numérotation du verset
Gal. 6,2
Alter alterius onera portate
et sic adimplebitis legem
Christi
Numérotation du verset
Gal. 6,3
Nam
si quis existimat
se aliquid
esse cum nihil sit
ipse se seducit.
Numérotation du verset
Gal. 6,4
Opus autem suum probet unusquisque
et sic in semetipso
tantum gloriam
habebit et non in altero
Numérotation du verset
Gal. 6,5
unusquisque enim
onus
suum portabit
Numérotation du verset
Gal. 6,6
Communicet
autem is qui catechizatur
verbo ei qui se catechizat in omnibus bonis.
Numérotation du verset
Gal. 6,7
Nolite errare, Deus non irridetur.
8
Que enim seminaverit homo
hec et metet.
Quoniam
qui seminat
in carne sua,
de carne et metet
corruptionem.
Qui autem seminat in Spiritu
de Spiritu metet vitam eternam.
Numérotation du verset
Gal. 6,9
Bonum autem facientes
non destituamus,
tempore enim
suo
metemus non deficientes.
Numérotation du verset
Gal. 6,10
Ergo
dum tempus habemus
operemur bonum ad omnes,
maxime autem ad domesticos fidei.
Numérotation du verset
Gal. 6,11
Videte autem1
1 autem]
om. Weber
qualibus litteris scripsi vobis mea manu
Numérotation du verset
Gal. 6,12
Quicumque enim volunt placere
in carne
hi cogunt
vos circumcidi
tantum
ut crucis Christi persecutionem
non patiantur
Numérotation du verset
Gal. 6,13
Neque enim qui circumciduntur legem custodiunt sed volunt vos circumcidi
ut in carne
vestra
glorientur
Numérotation du verset
Gal. 6,14
Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi
per quem mihi
mundus crucifixus est
et ego mundo.
Numérotation du verset
Gal. 6,15
In Christo enim Iesu
neque circumcisio aliquid valet
neque preputium sed nova creatura
Numérotation du verset
Gal. 6,16
Et
quicumque hanc regulam
secuti fuerint pax
super illos
et misericordia
et
super Israel Dei
Numérotation du verset
Gal. 6,17
de cetero
nemo mihi molestus sit.
Ego enim stigmata Domini Iesu
in corpore meo
porto
Numérotation du verset
Gal. 6,18
gratia
Domini
nostri Iesu Christi cum spiritu
vestro fratres. Amen.
EPISTOLA AD GALATAS EXPLICIT.
Capitulum 6
Numérotation du verset
Gal. 6,1
marg.|
{7.
166vb}
Fratres etsi preoccupatus]
etc. Exhortatur spiritualiter Prelatos ad modum docendi subditos. Dicit ergo :
marg.|
{f}
Fratres]
quasi dicat In corripiendo subditos, licet sitis supra ipsos, recognoscite vos esse fratres.
marg.|
{g}
Preoccupatus]
Quod est quando non ex industria vel malitia, sed ex surreptione potius vel ignorantia vel infirmitate
[preoccupatus]
peccat. De preoccupatis ergo loquitur, non de obstinatis vel hereticis vel maleficis : de quibus dicitur Ex. 22.c. Maleficos non patieris vivere. 1Cor. 5.b. Paulus tradidit Satane fornicatorem. Item Petrus Ananiam et Saphiram, Act. 5.a.
marg.|
{h}
In aliquo delicto]
non dicit, peccato sed delicto.
marg.|
{i}
Vos qui spirituales]
Ridiculum esset si hoc facerent carnales. Unde Gregorius super illud 2Rg. 7.a. Non edificabis mihi domum, quia vir sanguinum es, dicit sordes tergere non valent manus, que lutum tenent. Item, Qui carnalibus actibus adhuc incubat, proximorum mentes instruere necesse est, erubescat.
marg.|
{
k
}
In spiritu lenitatis]
Non acriter, sed leniter tales sunt tractandi. Unde Eccles. 8.a. Non despicias hominem avertentem se a peccato : nec improperes ei, Memento quoniam omnes in corruptione sumus. 2Rg. 23.a. David sedens in cathedra sapientissimus princeps inter tres, ipse est quasi tener ligni vermiculus. Sic debet esse quilibet Prelatus in cathedra iudicii sua mollitie et compassione penetrans duritiam cordium subditorum. Sir. 32.a. Rectorem te posuerunt, noli extolli : esto in illis, quasi unus ex eis. Corripere eos nos ut Dominus, sed ut socius. 1Pt. 5.a. Non dominantes in Clero, sed, etc. Ex. 22.a. Si egressus ignis invenerit spicas, et comprehenderit acervos frugum sive stantes segetes in agris, reddet damnum, qui ignem succenderit. Glossa Ignis est castigatio acerrima et immoderata : spice, auditores simplices ; acervus, provectorum conventus, etc. Ct. c. 4.c. Mel et lac sub lingua tua, 1Tim. 5.a. Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem. Et 2Tim. 2.d. Servum Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem, cum modestia corripientem eos qui resistunt. Ps. 104. Corripiet me iustus in misericordia. Nm. 17.c. habetur quod virga Aaron protulit amygdala : quia non est correctio sacerdotalis, que non compatitur infirmis ; que non habet dulcedinem sub amaro cortice. 3Rg. 19. Non in spiritu Dominus. Quare ? Quia non fuit lenis, sed subvertens montes, id est mentes. Si autem peccaverit homo ex certa malitia, ita quod non preoccupatus, sicut hic dicitur tunc non leniter sicut hic, sed ut dicitur 1Cor. 5.b. Tradidit Apostolus fornicatorem Satane. Iste processus expressus habetur Mt. 18.b. Si peccaverit in te frater tuus, etc.
marg.|
{l}
Considerans teipsum]
Sir. 31.b. Intellige que sunt proximi tui ex teipso.
[Considerans teipsum]
Bernardus Cur hoc ? Ne si proximi malum considerans et tuum non attendens, movearis non ad miserationem sed ad indignationem ; non ad iuvandum, sed ad iudicandum. Igitur eo spiritu fratri egrotanti subvenias, quo tibi subveniri vis cum egrotas. Et postea dicit, Discipulus veritatis ordinem sequitur Magistri.
marg.|
In beatitudinibus enim Dominus prius mites quam misericordes pronuntiat. Item Bernardus Vos qui spirituales estis instruite, etc. Instructio fratrum pertinet ad misericordes. In spiritu lenitatis ad mites. Ac si diceret, Inter misericordes deputari non potest, qui in semetipso mitis non est.
marg.|
{m}
Ne et tu tenteris]
Ideo quandoque facit Dominus quod tententur Prelati, ut sciant compati subditis in tentationibus.
marg.|
Δ
marg.|
{a} Alter
marg.|
{f}
Fratres etsi preoccupatus]
etc. Ne inflatione bone vite : ergo secundum hoc caritas inflat. Contra. 1Cor. 8.a. Scientia inflat ; caritas edificat. Ad quid sic distinguit, si caritas inflaret ? De scientia etiam cum sit donum Dei, queritur quomodo inflat ? Et primo cum scientia sit in ratione, inflatio in affectu ; queritur quomodo scientia inflare facit affectum ? Solutio : bona vita non dicitur hic caritas, sed bona opera, de quibus patet quod plures inflantur ; et sic caritas nos inflat occasionaliter, non tamen tantum quantum scientia : quia habens scientiam, cum scientia manifestet se esse scientiam, plus videt eam, quam habens caritatem, quia caritas non manifestat se esse caritatem. Nemo autem inflatur, aut raro, de eo quod non videt in se, aut credit. Quod querit quomodo inflat, cum sit in ratione ; patet per simile de pavone, qui ex pulchritudine quam habet in cauda, elationem habet in corde. Et delictum fortasse est declinare a bono ; et sic videtur quod peccatum omissionis sit in sola privatione ; tamen videtur quod hoc primo valeat ad oppositum :
marg.|
Λ quia
marg.|
{7.
167ra} Δ
marg.|
{a}
Alter alterius]
Postquam exhortatus est Prelatos et Superiores : hortatur pares honorare fraternitatem, portare infirmitatem, subvenire orationibus, et proprii corporis labore, temporaliterque succurrere : cum dicit,
[Alter alterius onera portate]
Sic faciunt cervi maxime tempore amoris : ideo dicit Habacuc, Ponet pedes meos quasi cervorum. Rm. 15.a. Debemus ergo nos firmiores, imbecillitates aliorum supportare, etc.
marg.|
{b}
Legem Christi]
qui precepit mutuam caritatem portando peccata nostra, id est penam pro eis : et vos debetis sic esse invicem, et esse pedes reputatione vestra.
marg.|
{c}
Nam si quis]
etc. Ly
[aliquid]
intensive sumitur, sicut Act. 8.b. de Simone mago qui dicebat se esse aliquem, idest magnum. Quod faciunt superbi non supportantes se invicem : quia qui alium supportat, sub eo est potius, quam supra eum. Sicut equus qui aliquem portat, sub eo est potius, quam supra eum.
marg.|
{d}
Existimat se aliquid esse]
ab omnibus ; e converso autem debet facere, ut sit aliquid. Unde Gregorius Ut aliquid simus : consideremus quoniam prope nihil sumus. Act. 9.b. Apertis oculis nihil videbat, scilicet se esse, iudicio suo. Is. 40.d. Omnes Gentes quasi non sint, sic sunt coram eo. Constitue ergo te coram Deo ; et sic nihil esse apparebis tibi. Is. 47.b. Dicis in corde tuo, Ego sum, et preter me non est amplius, etc. Soph. 2.d. Dicebat in corde suo, Ego sum, et extra me non est amplius alia civitas scilicet vel anima, vel scientia, vel congregatio. Lc. 18.b. Non sum sicut ceteri hominum. Ier. 22.d. Numquid regnabis, quia confers te cedro ? 1Cor. 4.b. Quid habes, quod non accepisti, etc. Lc. 18.d. Nemo bonus, nisi solus Deus Lc. 17.c. Cum omnia bene feceritis, etc. 2Cor. 12.d. Tametsi nihil sum ; signa tamen Apostolatus mei facta sunt super vos.
marg.|
{e}
Seducit]
idest seorsum a Deo ducit. 1Io. 1.c. Si dixerimus, quia peccatum non habemus, etc. Iacob. 1.d. Si quis putat se religiosum esse, (ecce presumptio) non refrenans linguam suam (ecce iactantia) sed seducens cor suum : huius vana est religio.
marg.|
{f}
Opus autem]
quasi, Non debet se existimare esse magnum eo quod laudatur.
marg.|
{g}
Autem]
pro sed
[opus suum probet]
sicut examinatur argentum : quia semper est ibi aliquid fecis admixtum. Iob. 9.d. Verebar omnia opera mea. Ibi Gregorius Duo in bonis cavenda sunt, desidia et fraus. Desidiam facit minor amor Dei ; fraudem proprius amor sui. Gregorius Qualis unusquisque apud se lateat, illata contumelia probat. Sed multi si examinarent opera sua, nihil invenirent nisi feces. Is. 1.f. Argentum tuum versum est in scoriam. Sed Prv. 25.a. Aufer rubiginem de argento : et egredietur vas purissimum, etc.
marg.|
Et nota quod dicit
[Opus suum]
non alienum. Multi enim sunt probatores optimi operum alienorum ; sed in suis deficiunt : cum tamen dicat Apostolus 2Cor. 13.b. Vosmetipsos tentate, si estis in fide : ipsi vos probate. Item 1Cor. 11.f. Probet autem seipsum homo, etc.
marg.|
{h}
Et sic]
id est postquam actus suos consideraverit. Plus alii de te, quam tu tibi credere noli.
marg.|
{i}
In semetipso tantum gloriam habebit]
id est in Deo qui est in eo. 2Cor. 13.b. Iesus Christus in vobis est, nisi forte reprobi estis. Vel
[In semetipso]
non in laude aliorum, sed in propria et pura conscientia : quia gloria nostra hec est testimonium conscientie nostre, 2Cor. 1.c. Vel, id est gloriabitur in propria sui consideratione, quando Dominus dederit ei gratiam revertendi ad cor suum, ut ibi cognoscat peccata sua.
marg.|
{
k
}
Et non in altero]
id est non in laude alterius : vel id est non in consideratione peccatorum alterius. Et est bonum recurrere ad propriam conscientiam : quia quicquid dicant homines de nobis, oportet quod
marg.|
{l}
Unusquisque onus suum portabit]
id est penam pro peccatis suis. Vel sic :
[Unusquisque onus suum]
tam bonus quam malus. Mt. 11.d. Onus meum leve. Ps. 37. Sicut onus grave gravate sunt super me. Is. 3.b. Dicite Iusto, quoniam bene : quoniam fructus adinventionum suarum comedet. Ve autem Impio in malum. Ps. 61. Tu reddes unicuique iuxta opera sua. 2Cor. 5.b. Omnes nos manifestari, etc. Ier. 23.g. Onus erit unicuique sermo suus. Et loquitur de falsis Predicatoribus et questuariis, et qui querunt laudem et favorem : vel generaliter de omnibus, quia de omni verbo otioso reddituri sumus rationem in die Iudicii. Ideo ne tunc onere peccati opprimamur, salubre consilium datur Is. 58.b. Omne onus dirumpe.
marg.|
{m}
Communicet autem is]
Docuit quomodo Superiores {7.
167rb} et Prelati se debeant habere inter se et subditos et ad quid teneantur, hic docet qualiter se debeant habere subditi ad Prelatos.
marg.|
{n}
Qui catechizatur]
id est instruitur.
marg.|
{o}
Verbo]
etsi non exemplo.
marg.|
{p}
In omnibus bonis]
temporalibus. Ex hoc patet, quod Prelati habent ius recipiendi procurationes a subditis, etiam licet ipsi sint mali. Unde 1Cor. 9.b. Si nos spiritualia vobis seminavimus, magnum est si carnalia vestra metamus ? Mt. 10.b. Dignus est operarius mercede sua. In signum cuius, quando Diaconus (qui significat Predicatorem) vadit ad legendum Evangelium quasi ad predicandum Evangelium, defertur ante eum pulvinar, per quod temporalia significantur. Hieronymus in Ps. 80. loquens Predicatoribus, Sumite psalmum et date tympanum, id est sonitum predicationis, qui faciet aves Domini surgere a luto peccati. 2Cor. 8.c. Vestra abundantia illorum inopiam suppleat. Phil. 4.c. Nulla Ecclesia communicavit mihi, nisi in ratione dati et accepti, nisi vos soli. Sir. 14.c.
marg.|
Δ in divisione
marg.|
Λ quia declinare a malo, etsi est pura privatio, non est laudabile, quia etiam sic est in lapide ; sed insurgere contra malum et armari ad hoc quod non perpetretur malum, laudabile : ergo similiter nec declinare a bono est vituperabile, prout est in pura privatione. Delictum enim sive omissionis peccatum non est in sola privatione (quod verum est) sed est omissio, quando contemnit facere quod debet, vel quando facit tale cum quo non potest facere illud, ad quod tunc tenetur. Ut nequeat vitare, id est vix queat. Sicut illud Ambr. Impossibile est preces multorum non exaudiri. Et Mc. 9.d. Domine adiuva incredulitatem meam, id est fidem meam modicam, per quam vix credo. Eum latet veritas ; et tunc peccat per ignorantiam. Nihil ad misericordiam sic inclinat. Unde super Iob. 5.d. Visitans speciem tuam non peccabis : dicit Gregorius Proximum visitat, qui ad eum passibus amoris tendit ; ut in altero considerans ex seipso colligat, qualiter infirmitati alterius condescendat. Legem Christi, id est caritatem : que dicitur lex super illud 1Io. 2.d. Unctio docebit vos de omnibus. Magnum comparatione peccantis, quod est magnum peccatum. Unde Gregorius Sicut incentivum est elationis, consideratio peioris : ita cautela est humilitatis, respectus melioris spiritualis hominis. Non eum seducunt laudatores eius. Contrarium sequitur immediate : ait enim, Quia cum ipse presentior sibi sit quam illi, mavult se in illis querere quam in seipso : ergo laudatores seducunt ipsum. Ad idem Is. 3.b. Qui te benedicunt, illi te decipiunt. Solutio : Laudatores decipiunt vel seducunt, id est seductionem incipiunt, qui laudatur, consentiendo consummat eam. Unde quod dicit Glossa Non seducunt, id est seductionem non perficiunt. Et habetur simile super Mc. 12.d. de vidua que obtulit duo minuta. Glossa Deus non considerat quantum, sed ex quanto. Constat enim quod considerat utrumque, sed non principaliter quantum, sed secundario. Gloriabitur in Deo. 2Cor. 2.d. Qui gloriatur, in Domino glorietur. Portans oleum, Mt. 25.a. Et nihil aliud, principaliter supple, Mundum cor. Prv. 20.b. Quis potest dicere, mundum est cor meum ? Qui enim vere iustus, etc. Sed Christus vere iustus fuit : ergo preposuit aliquem sibi : ergo vel vere vel falso aliquis fuit maior ipso : si falso, ergo peccavit ; ergo nullum preposuit. Quorum cognitio. Prv. 14.b. Cor quod novit amaritudinem anime sue, etc. Hec propria ab unoquoque portantur, non ergo a prelatis. Contra Ezechiel. 3.d. Fili hominis speculatorem dedi te. etc. sanguinem autem eius de manu tua requiram. Item Hbr. ult. b. Obedite Prepositis vestris, et subiacete eis ; ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri, Item. Nm. 25.a. quia populus peccaverat, precepit Dominus sic dicens. Tolle cunctos Principes populi, et suspende eos in patibulis contra solem. Et ibi dicit Origenes, Si hec homines recogitarent, non ita honores ambirent. Solutio. Nullus portabit peccatum alterius. Unde Prelatus non punietur pro peccatis subditorum, sed pro populo, et propria negligentia in corripiendo illos : et pro hac negligentia tantum dicitur Dominus sanguinem eorum requirere, et Prelatus rationem pro animabus eorum reddere, id est pro negligentia quam habuit respectu animarum, quas sumpsit. Dominus autem precepit Principes suspendi, quia negligentes fuerant
marg.|
Λ in populi
marg.|
{7.
167va} Δ in divisione sortis da et accipe. Et dicit
[in omnibus bonis]
non tantum in cibis, sed in omnibus necessariis. Dt. 12.c. Cave ne derelinquas Levitem in omni tempore, quo versaris in terra. Vel sic :
[Communicet]
id est communiter se exhibeat in omnibus bonis, id est humiliet se ad faciendum omnia bona, que dicunt ei. Hec autem expositio videtur esse ex abundanti. Sed quia dicerent aliqui, Non possumus ei communicare temporalia, quia pauperes sumus. Hoc removet dicens,
marg.|
{a}
Nolite errare]
id est ex errore ita dicere.
marg.|
{b}
Deus non irridetur]
id est non fallitur : bene scit utrum verum dicatis. Glossa Scit corda vestra, non ignorat facultates. Excusatio verisimilis hominem potest placare ; Deum non potest fallere. Prv. 24.b. Qui inspector est cordis, ipse intelligit et Servatorem anime tue nihil fallit. Iob. 13.b. Nec decipietur ut homo vestris fraudulentiis.
marg.|
{c}
Que enim seminaverit]
quasi, bene debetis eis communicare temporalia :
[Enim]
quia
[que seminaverit]
etc. magnum fructum inde percipietis, licet parum eis detis, sicut ille qui seminat. 2Cor. 9.b. Qui parce seminat, parce et metet, et qui seminat in benedictionibus, etc.
marg.|
{d}
Quoniam qui seminat in carne]
etc. Sicut illi qui dant amicis ratione carnis. Vel
marg.|
{e}
In carne]
id est de carne, in qua est semen peccatorum. Osee. 10.b. Arastis impietatem, et messuistis iniquitatem, id est penam. In eod. 8.b. Ventum seminabunt, et turbinem metent. Prv. 22.b. Qui seminat iniquitatem, metet mala : Eccl. 7.a. Non semines mala in sulcis iniustitie ; et non metes ea in septuplum. Ideo dicitur hic,
[Qui seminat in carne, de carne metet corruptionem]
Rm. 8.c. Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini. Rm. 6.d. Stipendia peccati, mors.
marg.|
{f}
Qui autem seminat in Spiritu]
id est bona opera a caritate, que est a Spiritu Sancto provenientia.
marg.|
{g}
Metet vitam eternam]
Osee 10.d. Seminate vobis in iustitia, in veritate, non in falsitate, ut hypocrite : et metite, id est metetis, in ore misericordie, id est magnam misericordiam : cum dicet filius Dei, Mt. 25.c. Venite benedicti patris mei, etc. Hoc est os misericordie. Prv. 11.e. Seminanti iustitiam merces fidelis.
marg.|
{h}
Bonum autem facientes]
Hortatur eos ad perseverantiam : quia Finis non pugna coronat.
marg.|
{i}
Non deficiamus]
Ier. 17.b. Et erit folium eius viride ; et in tempore siccitatis non erit solicitum ; nec aliquando desinet facere fructum. Sir. 44.b. Illi sunt viri misericordie, quorum pietates non defuerunt. Osee 6.b. Misericordia vestra quasi nubes matutina, id est cito receditis ab operibus misericordie.
marg.|
{
k
}
Tempore enim suo]
id est convenienti, quod erit in futuro. Glossa Non enim Deus facit statim quicquid ad salutem oratur ; nec ideo negat quia differt : sed
[tempore suo]
id est congruo prestat. Simile Lc. 12.e. Ut det illis in tempore tritici mensuram. Ps. 1. Lignum secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo. Iacob. 5.b. Agricola expectat pretiosum fructum terre. Phil. 3.c. Posteriorum oblitus, ad ea que sunt anteriora, me extendo. Ibi Glossa Vita boni Christiani sanctum desiderium est : quod autem desideras nondum vides : sed desiderando capax efficieris, ut cum venerit, quod desideras, implearis. Si enim velles implere aliquo sinum tuum, et nosti quoniam magnum est, extenderes sinum, et extendendo faceres capaciorem.
marg.|
{l}
Metemus]
Qui metit, separat a terra quod crevit in terra. Eccl. 3.a. Tempus plantandi, et tempus evellendi quod plantatum est.
marg.|
{m}
Non deficientes]
id est si non defecerimus bene faciendo. Iac. 1.a. Sitis perfecti et integri, in nullo deficientes. Vel (Non deficientes,) id est perpetuo. Vel (Non deficientes metemus) quia non frustrabimur fructu. Osee 8.b. Culmus stans, non est in eo germen. Ecce defectus.
marg.|
{n}
Ergo dum tempus]
etc. Ex quo tantum est premium perseverantium in bonis operibus : ergo dum habemus in hac vita tempus benefaciendi. Eccles. 10.d. Noli cunctari in tempore angusti, id est quia breve et angustum est tempus.
marg.|
{o}
Operemur bonum]
Eccles. 9.c. Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare : quia, etc. Io. 9.a. Me oportet operari opera eius qui misit me, donec dies est : veniet enim nox quando nemo potest operari.
marg.|
{p}
Ad omnes]
Glossa Ut sit perfecta dilectio.
marg.|
{q}
Ad domesticos fidei]
id est ad Christianos. Glossa Faciliores et propensiores in bono circa fratres esse debemus. Ergo omnibus impendenda est misericordia : in quo ergo preponendi sunt Iusti qui sunt ex fide ? Respondeo. Meliori maior affectus ; {7.
167vb} magis indigenti maior effectus est tribuendus.
marg.|
Et nota quod dicit
[Ad domesticos fidei]
non dicit, carnis. Cantic. 2.a. Ordinavit in me caritatem : non dicit, carnem. Tamen etiam propinquis secundum carnem magis succurrendum est. 1Tim. 5.a. Qui suorum et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior. Levitic. 16.d. Roget pro se et pro domo sua, pro universo cetu filiorum Israel. Nota ordinem : primo pro se, etc. Prv. 11.c. Qui crudelis est, etiam propinquos abiicit.
marg.|
Δ
prol.|
{a} Videte]
marg.|
Λ in populi correctione, quando debebant et poterant corrigere eum. Alieno peccato nullus inquinatur : Videtur esse instantia in peccato Ade, et in peccatis subditorum respectu Prelatorum. Solutio : Hoc intelligitur de peccatis superadditis : et peccato Ade non inquinamur, ut causa propinqua, sed feditate carnis. De prelatis dicitur, sicut dicit Glossa super Mt. Consentire videtur, qui tacet cum possit, et debet redarguere verbo, non exemplo. Argumentum quod licet Doctores et Predicatores et Prelati mali sint, tamen subditi debent eis necessaria ministrare. Non in malis : Mt. 23.a. Que dicunt, facite, etc. Imposturam, id est deceptionem. Similiter Gn. 26.b. Quare imposuisti nobis, id est decepisti nos. Convenientem messem, scilicet corruptionem ; ergo peccatores metent corruptionem in Iudicio. Contra. 1Cor. 15.g. Mortui resurgent incorrupti, etiam omnes mali. Solutio : Qui facit carnalia opera, iam habet corruptionem : et ex hac corruptione in presenti etiam habet corruptionem, id est aptitudinem ad corruptionem, naturalium, scilicet et in futuro corruptionem gehenne. Quod ergo dicitur 2Cor. 15.d. Resurgent mortui, etc. intelligitur de incorruptione membrorum. Nec Deus imponit finem remunerationi ; ergo homo non debet imponere finem operi etiam minimo, quia semper meretur, ex quo incessanter remunerabitur. Sed si hoc : ergo et mali semper demerentur. Solutio : Est finis consumens, scilicet mortale quod destruit omnia bona precedentia, quantum ad meritum vite eterne, de hoc hic intelligitur. Et est finis consummans qui est caritas, sicut habetur 1Tim. 1. Finis precepti est caritas. Glossa prima consummatio. Ex hoc in parte patet expositio illius Glossa Quia homo peccavit in suo eterno : ideo punit eum Deus eternaliter. Quantum seminavimus in operibus, tantum, etc. Immo multo plus : quia supra meritum remunerabit nos. Solutio : Tantum et quantum non sunt nota paritatis, sed quantitatis ; et hoc in genere. Et sicut dicit Augustinus super Gn.
marg.|
{c} . 3.b. Nec non in dispari fastu par superbia. Et super 1Cor. 15.f. super illud, Stella differt, etc.
marg.|
In disparitatis claritate erit par gaudium, id est simile vel commune. Ut sit perfecta dilectio : ergo si operamur, dilectio est perfecta : quilibet ergo operans in caritate, habet perfectam caritatem. Solutio : Duplex est perfectio. Sufficientie, que dicitur perfectio universitatis, quando quis diligit omnia diligenda ; hec sufficit ad salutem, et de hac intelligitur quod hic dicitur. Et est perfectio intentionis, que est tantum in caritate personata omnibus. Pari dilectione vita eterna optanda est : Secundum hoc tantum est diligendus unus quantum alius : et ita non debes plus diligere patrem quam extraneum vel inimicum. Ad idem super illud Dt. 6.a. Diliges Dominum Deum tuum, etc. Glossa Eque omnes diligendi sunt.
marg.|
Sed si simul omnibus proficere non possit, his potissimum consulendum est, qui pro locorum opportunitate, etc. nobis coniuncti sunt. Sed contra. Super illud Ct. 2.a. Ordinavit in me caritatem : dicit Glossa Ut Deum plus diligamus, quam nos : et nos quam proximum. Super hoc sunt due opiniones.
marg.|
Quidam enim dicunt quod ordo caritatis inter nos et Deum attenditur penes affectum : quia magis affectuose debemus diligere Deum quam nos. Inter nos autem et proximum attenditur penes effectum ; et sic magis diligendi sunt parentes et filii et cognati quam extranei. Alii dicunt quod ordo caritatis proprie attenditur penes affectum.
marg.|
Et hoc videtur esse rationabile : quia gratia non destruit naturam, sed perficit eam. Et ideo cum quilibet se diligat magis naturaliter quam proximum ; et domesticum magis quam extraneum : caritas similiter magis diligit parentes et domesticos quam extraneos. Quicumque ergo facit oppositum,
marg.|
Λ peccat
marg.|
{7.
168ra} Δ
marg.|
{a}
Videte qualibus litteris]
Hec est ultima pars huius Epistole, in qua redit ad id quod principaliter intendit, scilicet ut non se subiiciant legalibus observantiis.
marg.|
Et nota quod ex hoc loco usque in finem Epistole scripsit propria manu : scriptura, scilicet, quasi loco sigilli utens, ut sic magis credant eis que hic dicuntur ; et ne crederent ab aliquo qui eos vellet subvertere scriptam fuisse ; et propter Pseudo qui in persona eius falsa scribebant eis.
prol.|
$ moraliter
marg.|
{a}
Videte qualibus]
etc. id est operatione bona, que est inscriptio vel sigillum inscriptionis : vel sicut antiquitus in fine litterarum solebant scribere propria manu loco sigilli. Ideo dicit Sir. 29.d. Que habes in manu ciba ceteros. Sed modo omnes nostre littere, id est predicationes facte sunt sine sigillo, idest operis confirmatione. Et ideo non creditur nobis, sicut nec litteris falsis. Et dicit signanter (Videte) non (audite.) Illa enim predicatio est efficax, que in opere ostenditur visui, non solum auditui. Is. 52. Propter hoc sciet populus meus nomen meum in die illa : quia ego ipse qui loquebar, ecce adsum quasi dicat Talem exhibeo me in opere, qualis sui in predicatione. Habac. 2.a. Scribe visum, et explana super tabulas ; ut percurrat qui legerit eum. Apc. 1.c. Conversus sum ut viderem vocem, que loquebatur mecum.
marg.|
{b}
Quicumque enim]
Continuatio. Ideo scripsi, quia bene erat necessarium.
[Quicumque enim]
id est Pseudo.
marg.|
{c}
Volunt placere]
Iudeis.
marg.|
{d}
In carne]
id est in carnalibus observantiis.
marg.|
{e}
Hi cogunt vos circumcidi]
Act. 15.a. Quidam descendentes de Iudea docebant fratres, Quia nisi circumcidamini secundum morem Moysi non poteritis salvi fieri.
marg.|
{f}
Ut non patiantur]
ab infidelibus Iudeis qui tantum Legem esse tenendam adhuc credebant.
marg.|
{g}
Persecutionem crucis]
id est que pro cruce
[Christi]
infertur. 1Cor. 1.d. Predicamus Christum crucifixum, Iudeis quidem scandalum ; Gentibus autem stultitiam,
[Persecutionem crucis]
Isti enim Iudei persequebantur Christianos crucem predicantes : et Isti Pseudo crucem predicabant, ut a Christianis emolumentum acciperent, et cum hoc circumcisionem, ut sic evaderent manus infidelium Iudeorum. Vel hoc dicit ideo quod Romani Imperatores legem dederant, ut omnibus Iudeis liceret uti sacrificiis suis. Unde omnes circumcisi licet essent Christiani, reputantur Iudei, nec persequebantur eos Gentiles. Alii Christiani qui non erant circumcisi, cogebantur adorare idola. Unde Pseudo suadebant istis Galatis, ut circumciderentur sub spe evadendi illam persecutionem congaudendo ritui Iudeorum. Sed licet sic dicerent ob hoc monebant eos, ne persecutionem paterentur pro predicatione crucis ; propter quam dabatur eis emolumentum temporale.
marg.|
{h}
Neque enim qui circumciduntur]
quasi, Non debetis eis credere quia ipsi hoc predicant et tamen non custodiunt. Et hoc est
[Neque enim qui circumciduntur Legem custodiunt]
id est Onus aliorum regalium non custodiunt et tamen tenentur. supra 5.a. Testificor omni homini circumcidenti se, quia debitor est universe Legis faciende. Vel
marg.|
{i}
Legem custodiunt]
id est decem precepta Legis, que sine fide, spe et caritate non possunt custodiri.
marg.|
{k}
Sed volunt vos circumcidi, ut in carne vestra]
id est in carnali circumcisione.
marg.|
{l}
Glorientur]
apud Iudeos : quia scilicet faciunt multos proselytos. Mt. 23.b. Ve vobis Scribe et Pharisei, qui circuitis mare et aridam, ut faciatis unum proselytum.
marg.|
{m}
Mihi autem]
etc.
marg.|
{n}
nisi in cruce Domini Iesu Christi]
2Cor. 13.a. Nam etsi crucifixus est ex infirmitate ; sed vivit ex virtute.
marg.|
{o}
Per quem]
scilicet Christum crucifixum.
marg.|
{p}
Mihi mundus crucifixus est]
id est ea que mundi sunt, scilicet delectationes mihi crux sunt ; et e converso. Unde Bernardus Qui raptus est usque ad tertium celum, crux illi est omne, cui mundus inheret ; et his adheret, que mundo crux esse videntur. Quamvis in verbis his non incongrue possit intelligi crucifixum ei mundum reputatione ; ipsum vero mundo crucifixum compassione. Crucifixum enim mundum videbat obligationibus vitiorum ; et ipse crucifigebatur per compassionis effectum.
prol.|
$ moraliter
marg.|
{m}
Mihi autem absit gloriari nisi in cruce]
In tribus maxime que sunt in cruce, gloriandum est, paupertate, amaritudine, vilitate. Sed quidam gloriantur de paupertate, fugiunt autem amaritudinem. Alii autem gloriantur in paupertate et amaritudine, sed vilitatem sustinere non possunt : ut sint cum Christo opprobrium hominum, et {7.
168rb} abiectio plebis. Christus illa tria in cruce sustinuit. Nudus enim pependit in cruce. In nuditate paupertas : in suspensione amaritudo, in cruce vilitas ostenditur. Lam. 3.c. Recordare paupertatis mee (ecce paupertas) et transgressionis mee, id est excessus qui in me completus est, cum tam viliter fui crucifixus. De hoc excessu. Lc. 9.d. Erant autem Moyses, et Elias, visi in maiestate : et dicebant excessum quem completurus erat in Ierusalem. Absinthii et fellis ecce amaritudo. R.
[Mihi absit autem gloriari]
Tria quedam precipua in opere nostre salutis intueor, formam humilitatis qua semetipsum Deus inanivit ; caritatis mensuram quam usque ad mortem crucis extendit ; redemptionis sacramentum, quo per ipsam mortem, quam pertulit abstulit mortem nostram. Horum duo prima sine tertio sunt ac si super mare pingas.
marg.|
{n}
Nisi in cruce]
etc. Bernardus Ergo crux amari potest et habet gloriationem. Ita : si sit qui colligat super lignum crucis vitam germinat, excitat iucunditatem, oleum letitie stillat, balsamum sudat spiritualium charismatum. Item Hugo de Sancto Victore, In cruce Christi gloriatio ; in cruce dextri latronis consolatio, in cruce sinistri confusio. In prima, pena sine culpa, et post gloriatio. In secunda, pena, culpa, et post remissio. In tertia pena pro culpa, et post damnatio. Et infra, Si pro culpa pateris, erubesce : si sine culpa gloriare. Latro vis magis esse quam Christus ; et forte sinister blasphemator, non dexter confessor. Tu enim pro culpa pateris, nec agnoscis, nec Iudicem veneraris : si saltem dexter fuisses, culpam humiliter agnosceres ; patienter penam preferres, et mox veniam
marg.|
Δ invenires
marg.|
Λ peccat. Sed nonne sine peccato potest quis diligere magis B. Petrum quam patrem suum ? Constat quod sic. Solvunt ergo secundum primam opinionem. Ad hoc quod hic dicitur, Pari dilectione, id est similiter. Et habetur simile. Sapient. 6.b. Pusillum et magnum ipse fecit et equaliter est ei cura de omnibus.
marg.|
Similiter illud Dt. Eque diligendi sunt, id est similiter. Ad illud, Aliquis potest plus diligere B. Petrum, verum est, quia ille ordo attenditur omnibus aliis circunstantiis paribus. Tamen in libro de doctrina christianavidetur esse quedam auctoritas aperte contra hoc : ait enim, Non diligens te, etc. Sed retractata est in primo lib. Retractationum. Invicem membra Eph. 4.f. Eiusdem Magistri : quia dicitur Mt. 23.a. Unus est magister vester. In quo preponendi sunt Iusti : ergo si habeam patrem malum et vicinum iustum, et uterque equaliter indigeat, citius debeo impendere beneficium iusto vicino, quam patri meo malo. Solutio : Est impensa quedam temporalium, quedam spiritualium.
marg.|
Secundum impensam temporalium potius debeo subvenire patri meo malo, quam vicino iusto. Secundum impensam spiritualium ut est prebenda, vel promotio in Ecclesia Dei, potius debeo subvenire Iusto quam patri vel fratri iniquo. Da misericordiam, Sir. 12.a. Alia littera, Da misericordi.
marg.|
Ideo bene quia peccator est : quod faciunt quidam histrionibus, quia sunt histriones ; et eis qui adducunt sibi meretriculas.
marg.|
Preputio preferebat, id est ostendebat legis nove preceptorum, scilicet. Non occidere, Ex. 20.b. Que nisi in caritate, etc. adimpleri non possunt. Sed quilibet tenetur ad ista decem precepta sine caritate, secundum quod sunt precepta. Cum enim dicit, Diliges Dominum Deum tuum, etc. modus non est in precepto nisi habenti caritatem. Quod autem dicitur hic intelligitur de impletione meritoria. Multos proselytos. Hi erant conversi de Gentibus qui recipiebant circumcisionem.
marg.|
Nota Glossa Ecce, unde mundi philosophus erubuit, ibi Paulus thesaurum reperit, etc. Unde 1Cor. 1. Predicamus Christum crucifixum : Iudeis quidem scandalum, etc. Et in eod. Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam. Nota Glossa Ideo enim crux Christi, etc. usque ibi, Diligat, Rm. 1.b. Non erubesco Evangelium. Unde Dominus previdens quod multi debebant erubescere crucem, dixit Lc. 9.c. Qui me erubuerit coram hominibus, erubescam et ego eum coram patre meo. Sub velamine, 1Cor. 10.c. Hec omnia in figura contingebant illis. Dominus gestans Io. 19.c. Is. 9.b. Factus est principatus eius super humerum eius, id est crucem que nobis apparuit in celo. Nos ergo sicut
marg.|
Λ filii
marg.|
{7.
168va} Δ invenires.
marg.|
{a}
In Christo enim]
quasi, Ideo solum in cruce glorior, et non in carnali circumcisione, quia
[in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet, neque preputium]
id est equalia sunt Deo preputium et circumcisio, id est non magis diligitur aliquis a Deo propter unum quam propter alterum.
marg.|
{b}
Sed nova, creatura]
id est creatio nova, sive regeneratio que fit per fidem. Unde ponitur abstractum pro concreto. Sicut dicitur in Ps. 50. Cor mundum crea in me Deus. Et hoc dicitur, quia homo qui non habet gratiam, quasi nihil est ante Deum.
[Nova creatura]
Rm. 2.d. Circumcisio cordis in spiritu, non littera. Cuius laus non ex hominibus, sed ex Deo. 2Cor. 5.d. Si qua in Christo nova creatura, vetera transierunt. Eph.
marg.|
{c} . 2.b. Ipsius factura sumus, creati in ipso Christo Iesu in operibus bonis Iac. 1.c. Voluntarie genuit nos, etc.
marg.|
{c}
Hanc regulam]
id est hanc Epistolam, que est quasi regula vivendi. 2Cor. 10.d. Spem habentes crescentis fidei vestre, in vobis magnificari secundum regulam nostram. Lv. 19.d. Nolite facere iniquum aliquid in iudicio, in regula.
marg.|
{d}
Pax et misericordia]
id est tranquillitas mentis et remissio peccatorum. Michee 5.b. Erit iste pax, cum venerit Assyrius in terram nostram.
marg.|
{e}
Et super Israel]
id est Iudeos, non quoslibet, sed qui sunt Dei, id est spirituales non carnales.
marg.|
{f}
De cetero]
id est amodo. Vel
[De cetero]
ut sint due dictiones, id est de alio preter fidem, scilicet de legalibus.
marg.|
{g}
Nemo mihi molestus sit]
quasi dicat Satis afflictus sum tribulationibus et verberibus, unde nullus debet addere mihi afflictionem super afflictionem : quod faceretis, si perverteremini redeuntes ad legalia. Unde dicit,
[Nemo mihi molestus sit]
id est Non redeat ad legalia, quod esset mihi molestum
marg.|
{h}
Stigmata]
id est signa de persecutionibus, quas sustineo et sustinui pro Domino Iesu. Ct. 8.b. Pone me ut signaculum super cor tuum, etc. Et dicit.
marg.|
{i}
In corpore]
non tantum in veste. Col. 1.d. Adimpleo ea que desunt passionum Christi in carne mea.
marg.|
{k}
Gratia]
per quam tenetis, que vobis scripsi.
marg.|
{l}
Amen]
Per hoc verbum Hebreum vera esse que locutus est, ostenditur. Hic ad ultimum nota ordinem totius Epistole. Est autem bipartita. In prima parte ostendit multipliciter legalia non esse observanda. In secunda instruit eos in moribus ibi
[State ergo]
etc. In prima ergo parte prime partis commendat se ut sermonem suum reddat authenticum. Et primo de electione ibi
[Electus nec per hominem]
Sed antequam perficiat, redarguit a levitate, et inconstantia, ibi
[Miror quod sic cito]
etc. Postea excommunicat omnes perversores eorum, ibi
[Licet Angelus]
Quarto commendat se a sinceritate doctrine sue et modo, ibi (Ego hominibus suadeo, etc.) Quinto a conversione sua, ibi (Cum autem placuit ei, etc.) Et sic terminatur primum capitulum. In secundo capitulo commendat se de hoc quod nihil accepit ab Apostolis, sed a Deo, ibi
[Deinde post annos quatuordecim]
Secundo commendat se a collatione Evangelii cum aliis Apostolis, ubi nil mali repertum est, ibi
[Ascendi autem secundum revelationem in Ierusalem]
etc. Tertio ex hoc quod resistit falsis fratribus nec consentit eis, ibi
[Sed nec Titus]
Quarto ex hoc quod alii Apostoli prebuerunt ei assensum, ibi
[Dextras dederunt]
Quinto ex hoc quod restitit Petro in faciem, ibi
[Priusquam enim venirem]
Sexto, ibi (Nos natura Iudei) a Legis cognitione. Septimo incipit probare quod Lex non est tenenda. Et primo ab auctoritate, quia Christus precepit quod non amplius teneretur, ibi (Quia si querentes.) Octavo probat hoc per naturam magistri, que est ut nullus destruat que docuit ; nec doceat que destruxit, ibi
[Si enim que destruxi]
In tertio capitulo probat non esse iustificationem a Lege. Et primo per dationem Spiritus sancti, ibi
[Hoc solum]
Secundo per exemplum Abrahe, ibi
[Providens autem Scriptura]
Tertio auctoritate Legis, ibi
[Abrahe dicte sunt promissiones]
Quinto per naturam Mediatoris, ibi
[Mediator autem unius non est]
Sexto per simile sumptum a lege humana, ibi
[Itaque Lex pedagogus]
Item quartum capitulum probat idem. Et primo per simile sumptum a lege humana in tutoribus ibi
[Quanto tempore]
Secundo probat hoc auctoritate propria ubi ostendit quod debet ei credi. Primo quia receperunt eum honorifice. Secundo quia multum diligit eos, et dolet de perversione eorum, ibi
[Filioli quos iterum parturio]
Tertio redit ad probationem suam, et ostendit per auctoritatem Legis quod Lex non est tenenda cum Evangelio, ibi
[Scriptum est, Quoniam]
etc. In quinto {7.
168vb} capitulo incipit eos instruere in moribus, in principio monens eos ne redeant ad ritum legalium, et auctoritate sua ostendit eis quod non debent, ibi
[Ecce ego Paulus]
Et ibi
[Testificor autem rursus]
Secundo aggreditur moralem instructionem, que duas partes habet, sicut et iustitia, videlicet declinare a malo et facere bonum. Et declinare a malo tripliciter est. Primo a malo suggesto ab homine, ibi
[Currebatis]
Secundo a malo suggesto a Diabolo, ibi
[Persuasio hec non ex Deo]
Glossa sed a Diabolo. Tertio docet eos declinare a malo suggesto a carne, ibi
[Dico autem in Christo, Spiritu ambulate]
Postea docet eos facere bonum. Et primo bonum quod generaliter pertinet ad omnes, ibi
[Fructus autem Spiritus]
Et sic finitur quintum capitulum. In sexto autem capitulo, primo adhuc instat in hac generali instructione. Secundo autem docet que pertinent ad Prelatos, ibi
[Fratres et si preoccupatus]
Tertio que ad pares, ibi
[Alter alterius]
Quarto que ad subditos, ibi
[Communicet]
Quinto subiungit generalem admonitionem perseverantie, ibi
[Bonum autem facientes]
Ultimo reducit eis ad memoriam quod non debent servare legalia, quod principaliter intendebat. Et sic terminatur. Et Epistola.
marg.|
Λ filii regni portantes insignia nobilitatis nostre non erubescamus. Deformitas Christi. Contra. Speciosus forma pre filiis hominum. Sed hic deformitas appellatur vilitas quam pro nobis sustinuit, Is. 53.a. Novissimum virorum. Pulchritudo nostra, id est causa nostre pulchritudinis spiritualis hic, et glorie in futuro. Non est magnum in sapientia Dei, etc. sed in cruce. Hoc videtur sine merito. Imo illud eque meritorium est vite eterne, sicut istud. Preterea nisi in Christo fuisset sapientia et maiestas et potestas Dei, non esset gloriandum in cruce, sive in eo crucifixo. Unde propter illa gloriandum est in cruce ; ergo eque magnum vel maius gloriari in istis, sicut in cruce. Solutio : Maius gloriari in cruce eo modo quo dicitur maius est de impio facere pium quam creare celum et terram ; quia impio aliquid est repugnans iusto ; in celo et in terra nihil repugnat creationi. Similiter in illis tribus nihil repugnat gloriationi ; imo in eorum consideratione est quedam dulcedo que movet ad gloriationem, sed in consideratione crucis et crucifixionis Christi est quidam horror qui repugnat gloriationi. Et ideo dicitur magnum in cruce gloriari : et non in illis, licet eque sit meritorium. Ad illud dicendum quod revera magis gloriandum est in sapientia, etc. et tamen gloriari in cruce est maius : sicut magis diligendi sunt amici quam inimici ; tamen maius est diligere inimicos quam amicos. Nec suum aliquid in me cognoscit. Sed hoc videtur falsum ; quia Episcopus fuit magnus in seculo : et Episcopus fuit : quomodo ergo mundus in eo suum cognoscebat ? Solutio est quia illo tempore fuit quasi ignoratus non habens propriam mansionem ; et ideo in Ecclesiis non reputabatur magnus. Et in me non habet quicquam, Io. 14.d. Ibi Glossa Pauper venit ut in eo non inveniret Diabolus quod auferret.
marg.|
Et nota quia non, etc. plerumque, etc. Nota quia eadem Glossa habetur super Iob. 3.d. Quare misero data est lux ? Pax, id est tranquillitas mentis et misericordia, etc. Noli curare de ordine : quia quandoque in Glossa invenitur ordinatum e converso, et quandoque sicut est hic : sed revera peccatorum remissio precedit. Passiones et tribulationes 2Cor. 4.c. Mortificationem Domini Iesu Christi in corpore meo porto. Phil. 3.c. Configuratus sum morti eius, si quo modo, etc. Mecum dimicant. Argumentum quod magis peccant affligentes pauperes, quam divites. Unde Ex. 22.d. Vidue et pupillo non nocebitis : si leseritis eos, vociferabuntur ad me, et ego audiam eos, dicit Dominus. - Explicit Postilla Demini Hugonis Cardinalis super Epistolam Pauli ad Galatas.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Gal. Capitulum 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=63&chapitre=63_6)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Gal. Capitulum 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=63&chapitre=63_6)
Notes :