Capitulum 4
Numérotation du verset
Gal. 4,1
Dico autem quanto tempore heres parvulus
est nihil differt a servo
cum
sit dominus
omnium
Numérotation du verset
Gal. 4,2
sed sub tutoribus
et actoribus
est usque ad prefinitum
tempus a patre.
Numérotation du verset
Gal. 4,3
Ita et nos cum essemus parvuli sub elementis mundi
eramus servientes.
Numérotation du verset
Gal. 4,4
At ubi venit plenitudo temporis
misit
Deus filium suum factum ex muliere
factum sub lege
Numérotation du verset
Gal. 4,5
ut eos qui sub lege erant
redimeret
ut adoptionem filiorum reciperemus.
Numérotation du verset
Gal. 4,6
Quoniam autem estis filii Dei
misit Deus
spiritum
filii sui
in corda vestra
clamantem Abba Pater.
Numérotation du verset
Gal. 4,7
Itaque
iam non est servus
sed filius
Quod si filius et heres
per Deum
Numérotation du verset
Gal. 4,8
Sed tunc
quidem ignorantes Deum
his qui natura
non sunt dii serviebatis.
Numérotation du verset
Gal. 4,9
Nunc autem
cum cognoveritis Deum
immo cogniti estis a Deo,
quomodo convertimini
iterum
ad infirma
et egena
elementa
quibus denuo
servire vultis ?
Numérotation du verset
Gal. 4,10
Dies observatis et menses et tempora et annos.
Numérotation du verset
Gal. 4,11
Timeo vos
ne forte sine causa
laboraverim in vobis
Numérotation du verset
Gal. 4,12
estote sicut ego
quia et ego
sicut vos,
fratres, obsecro vos
nihil me lesistis
Numérotation du verset
Gal. 4,13
Scitis autem quia per infirmitatem
carnis
evangelizavi vobis iampridem
Numérotation du verset
Gal. 4,14
et temptationem
vestram
in carne mea non sprevistis
neque respuistis
sed sicut angelum Dei excepistis me
sicut
Christum Iesum
Numérotation du verset
Gal. 4,15
ubi est ergo
beatitudo vestra ?
Testimonium enim perhibeo vobis
quia si fieri posset
oculos vestros eruissetis
et dedissetis mihi.
Numérotation du verset
Gal. 4,16
Ergo inimicus vobis factus sum
verum dicens vobis ?
Numérotation du verset
Gal. 4,17
Emulantur
vos non bene
sed excludere vos volunt
ut illos emulemini.
Numérotation du verset
Gal. 4,18
Bonum
autem emulemini
in bono
semper
et non tantum
cum presens sum sum apud vos
Numérotation du verset
Gal. 4,19
filioli mei
quos iterum
parturio donec Christus formetur in vobis.
Numérotation du verset
Gal. 4,20
Vellem autem
apud vos esse modo et mutare
vocem meam
quoniam confundor in vobis
Numérotation du verset
Gal. 4,21
Dicite mihi qui sub lege
vultis esse legem non legistis ?
Numérotation du verset
Gal. 4,22
Scriptum est enim quoniam Abraham
duos filios habuit
unum
de ancilla
et unum
de libera
Numérotation du verset
Gal. 4,23
Sed qui
de ancilla secundum carnem natus est
Qui autem
de libera per repromissionem
Numérotation du verset
Gal. 4,24
Que sunt per allegoriam dicta.
Hec enim sunt
duo testamenta. Unum
quidem in monte Sina in servitutem
generans que est Agar
Numérotation du verset
Gal. 4,25
Sina
enim mons est in Arabia
qui
coniunctus est
ei
que nunc est Hierusalem
et servit cum filiis suis
Numérotation du verset
Gal. 4,26
Illa autem
que sursum est
Hierusalem libera
est que est mater nostra
Numérotation du verset
Gal. 4,27
scriptum est enim :
letare sterilis que non paris, erumpe et clama que non parturis
quia multi filii
deserte
magis quam eius que habet virum.
Numérotation du verset
Gal. 4,28
Nos autem fratres
secundum Isaac
promissionis filii
sumus
Numérotation du verset
Gal. 4,29
Sed quomodo tunc is
qui secundum carnem natus fuerat persequebatur eum
qui secundum Spiritum,
ita et nunc
Numérotation du verset
Gal. 4,30
Sed quid dicit Scriptura ?
Eiice ancillam et filium eius.
Non enim heres erit filius ancille cum filio libere.
Numérotation du verset
Gal. 4,31
Itaque fratres
non sumus ancille filii
sed libere
qua libertate Christus nos liberavit.
Capitulum 4
prol.|
{7.157vb}
Numérotation du verset
Gal. 4,1
marg.|
Dico autem.
[Quanto tempore]
etc. Hoc capitulum dividitur in quatuor partes. In prima parte adducit quamdam similitudinem, ad ostendendum quod Lex debet cessare, et hoc per consuetudinem, humana Lex, enim sub servitute premebatur, et Sanctos illius temporis premebat ; sicut parvuli filii premuntur, quamdiu sunt parvuli : sed iam accessit etatis plenitudo cum Christo, id est hereditas libere creditur filiis. In secunda parte increpat eos sub admiratione de hoc quod conversi a statu peccati ad fidem Christi, iterum convertebant se ad auguria et ceteros ritus Gentilium, ibi :
[Sed tunc quidem ignorantes Deum]
etc. In tertia parte ad obsecrationem conversas commendat eos secundum premium fidei, et suam caritatem in eis commendat, ibi
[Fratres obsecro vos]
etc. In quarta parte avertit eos a Legis littera, docens legem allegorice intelligendam, ibi
[Dicite mihi. Qui sub Lege vultis esse. Legem non legistis]
etc. Nota quod hec Epistola trahitur ad Christum, et legitur in septimana Natalis, quia tunc fuit parvulus. Is. 9.b. Parvulus natus est nobis, qui fuit tutela Ioseph, qui duxit eum in Egyptum, Mt. 2.c. Vel ratio est peccator ; quia tunc venit plenitudo etatis filiorum, ut iam liberarentur a servitute legalium.
marg.|
{f}
Dico autem. Quanto tempore heres parvulus est]
; quasi diceret. Adhuc adduco hanc similitudinem ad ostendendum quod Lex debet cessare. Et talis ratio. Quamdiu puer non habet annos discretionis, est sub eis, qui eum defendunt, et regunt causas eius, et est subditus quasi servus : postquam autem venit ad tempus prefinitum a {7.158ra} Δ patre suo, in quo debet emancipari, iam cessant ab eo tutores, et actores. Et similiter Iudei fuerunt quasi parvuli usque ad adventum Domini sub Lege ; ergo in adventu eius debuit cessare Lex. Hec ratio hereditatis, cui debetur hereditas.
marg.|
{a}
Nihil differt a servo]
quia precipitur ei ut servo.
Numérotation du verset
Gal. 4,1
moraliter
moraliter
marg.|
{g}
Quanto tempore heres parvulus est, nihil differt]
Qui ergo ducitur sub paupertate, et afflictione sentiat se parvulum in fide, et caritate, et fiet ei ut parvulo. Sir. 33.c. Panis et disciplina, et opus servo. Et in eod. d. Servo malevolo tortura, et compedes, etc. Per quatuor autem potest quis se cognoscere parvulum esse spiritualiter. Unum est quando plus diligit minora, quam * maiora. Ut puer magis diligit pomum quam hereditatem suam ; sic qui magis solicitus est de temporalibus, quam de spiritualibus, Ps. 128. De quo non implevit manum suam qui metit, etc. colligit ad ponendum in horreo celi. Secundum est, quando in ludis est incircumspectus, Za. 8.a. Platee civitatis implebuntur ludentibus, Bar. 3.b. Qui in avibus celi ludunt. Tertium est, quando tantum presentia cogitamus, cum tamen dicatur Prv. 4.d. Palpebre tue precedant gressus tuos, ad futura que fiunt ante nos, Apc. 4.c. Animalia erant plena oculis ante, et retro. Quartum signum est, quando variis, et contrariis voluptatibus afficimur, Prv. 13.a. Vult, et non vult piger. Qui ergo sic est parvulus, non miretur, si Dominus tenet eum ut servum : quia nihil differt a servo. Sed contra, 1Cor. 13.d. Cum autem factus sum vir, evacuavi que erant parvuli.
Numérotation du verset
Gal. 4,1
expositio Glossae
expositio Glossae
marg.|
{f}
Dico autem, Quanto tempore]
etc. Prefinitum tempus, emancipationis, Curatorum, idem quod tutores, vel sumitur pro pedagogo. Alioquin iure exheredatur : Hic ponitur (alioquin) abusive : quia quando recte sumitur respicit antecedens suum cum negatione, sicut patet Idc. 56.b. Dixerunt Philisthei Dalile. Trade eum nobis, alioquin interficiemus te, et domum tuam, id est nisi tradideris eum. Sed hic respicit quod sequitur sub negatione. Unde sensus est. Si non sit iustum quod exercetur habet libertatem sui, et suorum. Iure exheredatur, id est iure suo privatur ; Λ quia libertas iure ei debita aufertur. Circa meritum, id est quantum ad meritum. Nec libertatem habuisse causa peccati, ut dicitur Io. 8.d. Qui facit peccatum, servus est peccati. Terrena promittebat : Ex hoc videtur, quod poterant facere ita opera pro terrenis, ponendo in eis ultimum finem ; ex quo Lex talia promittebat operantibus secundum Legem, quod concedunt quidam : sed modo non est ita inter nos ; quia nobis dicit Dominus, Mt. 6.d. Primum querite regnum Dei. Modo enim ex condigno non potest quis mereri temporalia ; quia in tempore gratie, quod est nunc facta est caritas aquila, que non volat ad muscas. Lunares dies, id est initiales cuiuslibet mensis qui erant eis solemnes, sicut habetur Nm. 28.b. In Kalendis autem, etc. Sed nos eodem modo observamus lunares dies ut Pascha, et Pentecosten que secundum lunam dignoscimus. Unde Augustinus in libro de definitione dogmatum Ecclesie. Dogma :"Pascha, id est Dominice resurrectionis solemnitas, ante transgressum vernalis Equinoctii et decime quinte Lune initium non potest celebrari". Unde proxima Dominica post vicesimam Lunam vernalis Equinoctii semper celebratur Pascha nostrum. Sed dicendum quod in hoc est differentia inter nos, et Iudeos, quia ipsi observabant aliquotam mensis, vel primam mensis, vel quintam decimam, vel septimam decimam mensis ; nos autem non sic : sed propter hoc est solutum. Ad obiectionem ergo dicendum est quod in hoc est differentia, quia ipsi servabant sub elementis, {7.158rb} id est pro transitoriis : terrena enim transitoria sunt, sicut et mundus, ita Glossa exponit : nos autem sub elementis, quia in eis aliquid spirituale intelligimus, et hoc modo observamus imaginem, intelligentes ibi signatum, ut B. Virginem, et huiusmodi. Pagani serviunt elementis, ut dicit Glossa colunt enim Solem, et Lunam, etc. quod prohibetur Dt. 4.c. Ne forte elevatis oculis in celum videas Solem et Lunam, etc. Iob. 31.c. Si vidi Solem cum fulgeret, etc.
marg.|
Et nota quod Chaldei adorabant ignem, id est Vulcanum, Gn. 15.b. Ego Dominus Deus tuus, qui eduxi te de Ur Chaldeorum. Item Itali adorabant Iunonem, id est aerem : vel Iovem, id est diem, Item, maritimi Neptunum. Agricole terram matrem omnium adorabant, Sub pedagogo, informante eum. Actore, causas eius agente. Tutore, defendente eum, et res eius. Parvuli cognitione, quantum ad intellectum. Et viribus resistendi peccatis, quantum ad affectum, Ct. ultimo capitulo : Soror nostra parvula est, Lc. ult. g. Sedete in civitate, donec induamini virtute ex alto ; hoc quantum ad affectum. Item dicitur ibid. Et aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas ; hoc dicit quantum ad intellectum. Et promissionibus temporalium : Ex hoc videtur quod sicut est quidam timor servilis, quo cessatur a malo, timore pene ; ita sit quidam amor servilis, quo fit bonum amore temporalis boni, et si hoc, ergo sicut timor est donum Spiritus sancti ; sic iste amor est donum Spiritus sancti.
marg.|
Respondeo. Talis amor non est servilis, sed mercenarius, et non est donum Spiritus sancti, sed cupiditas, que est peccatum.
marg.|
A Deo instituti, et non tamen erant in peccatis, sed erant a Deo predestinati. Christus multos ab Inferno liberavit, Za. 9.e. Tu autem in sanguine Testamenti, etc. Et Act. 2.d. Solutis doloribus Inferni. Et obiicitur, quia loquimur de illis quibus Lex fuit pedagogus, qui, ut constat, serviliter serviebant ; ergo videtur quod tales meruerunt liberari. Respondeo. Timor iste in quibusdam introduxit caritatem, ut seta inducit filum, et de illis intelligendum est. Dum per sacrificia, et expiationes Deum eis placavit ; Ergo legalia iustificabant.
marg.|
Item super illud Nm. 23.a. Edifica mihi septem aras. Ibi Origenes Est forte secretior ratio sacrificandi Deo propter destructionem sacrificiorum, que Demonibus immolabantur : ut quia per illa vulnerabantur anime, per illa sanentur ; sicut confirmant qui medicine peritiam gerunt : serpentina enim venena depelli consueverunt per serpentina medicamina. Hec serpentina ; et ita, patet, per illa opera iustificabantur. Item Dn. 3.d. In spiritu humilitatis, et in animo contrito suscipiamur. Sicut in holocausto arietum, et taurorum pinguium, etc.
marg.|
Ergo holocausta non iustificarent nisi essent petita ut susciperentur in holocausta, etc. Sed contra. Ez. 20.d. Dedi eis precepta non bona, in quibus non vivent. Sed in eis vivebant corporaliter ; non ergo vivebant per ea spirituali vita. Solutio : Non iustificabant. Unde ibi dicit Hier. Precepta non bona, id est post idololatriam, et blasphemias dedit multiplices ceremonias, ut Deo potius quam Demonibus hostias offerrent, et in comparatione sacrilegii levius fieret, quod per se bonum non erat. Ergo offerre illa non erat bonum ; ergo non iustificabant. Ad idem super predictum verbum Nm. 23.a. dicit Origenes Lex Dei de sacrificiis precepit, et ritum sacrificandi tradidit Israeli. Forte queretur : Cur hec, cum Demonibus dicata videantur, et non Deo, offerri iubebantur ? Et erit cita responsio, quia sicut libellum repudii dari non Dei voluntatis fuit, qui, quod coniunxerat, noluit separari ; sed Moyses propter duritiam Iudeorum scribi fecit : ita et de hoc videri potest ; Deus enim non manducat carnes taurorum, etc.
marg.|
Sed constat quod dare libellum repudii non erat mortale ; ergo et facere illa opera legalia.
marg.|
Respondeo. Sustinendo Magistrum, qui dicit quod nec opera operantia, nec opera operata iustificabant, dicendum est, placavit, id est placatum esse ostendit. Ad illud, Sicut in animo contrito, etc. id est Appareat quod tu es placatus, per hoc quod conterimur ; sicut apparebat in holocausto, etc. Dicunt enim Iudei quod tunc per quedam signa ostendebatur, quod Dominus placatus erat eis.
marg.|
Quidam dicunt quod summus Sacerdos tenebat filum coccineum, quod si post sacrificia fiebat album, tunc orationibus eorum erat placatus Dominus.
marg.|
Alii quod post sacrificia apparebat quoddam signum in lapidibus onychinis, qui erant in Rationali.
marg.|
Ad Glossam dicendum est, Per hoc sanantur, id est sanata ostenduntur. Vel sic, Morbus depellitur, id est idololatria.
marg.|
Et similiter ab ista sanabantur. Sustinendo quod opera operantia iustificabant, dicendum est quod Origenes comparans Λ legalia libello repudii, loquitur quantum ad causam dationis ceremonialium, quod Moyses quodammodo coactus fuit dare illa, sicut libellum repudii : sed in hoc differunt, quia illa poterant fieri ex caritate, sed libellus repudii non poterat dari ex caritate. Similiter intelligendum est illud Ez. in Glossa Misit Deus filium, id est visibilem fecit hominibus. Ergo mittere est facere visibilem illum : sed factus est visibilis in quantum homo ; ergo missus est in quantum homo. Ad illud habetur postea. Cui simile est illud quod Io. ait 7.g. Simile est in hoc, quod sicut Deus pater misit filium suum, id est ab eterno disposuit tempus, in quo nasceretur ; ita et horam disposuit, in qua pateretur. Nondum venit hora ; non fatalis, sed prescita est. Hora eius vel nostra est voluntas eius, id est prescita secundum voluntatem eius, Act. 1.a. Non est vestrum scire tempora, vel momenta, etc. Series preconum, id est Patriarcharum, et Prophetarum, Patriarche fuerunt dictis. Semper tenendus, amore et fide. Eum, qui erat increatus, factum dicit. Hic aperte est qui non concedit, quod sit factus, vel creatura : sed concedit, quod sit factus de muliere.
marg.|
Unde Dn. Illud de propria potestate, hac natura fit creator creatura. Sed modo concedunt quod est factus, non tamen movente natura, et infactus ; sicut mortalis, et etiam {7.
158vb} immortalis. Dicit enim Augustinus quod quicquid dicitur de primo homine, dicitur de filio Dei, et e converso. Unde conceditur quod est creator, et creatus factus, et infactus. Et illud verum est, potestate, etc. id est divina essentia non videtur movente ad hoc, quod fieret, sicut creator creatura. Eo ipsum missum filium quo factus est ex muliere, sed factus est ex muliere in quantum homo, et descendit in quantum homo, quod falsum est. Nam quid est aliud nasci filio, etc. Nota quod est duplex nativitas, quedam in utero, quedam ex utero.
marg.|
In utero, quando concipitur, et sic sumitur hic : ex utero, quando primo procedit in lucem. Sed de hoc, quod precessit, queritur : videtur quod in hoc sit missus non in quantum Deus. Ad quod facit quod supra habitum est, Deus misit filium suum, id est visibilem fecit hominibus. Sed eadem ratione videtur quod in quantum homo sit incarnatus : quia incarnari non est nisi in carnem mitti, et ita cum sit missus in quantum homo, est incarnatus. Ex quo sequitur quod incarnatus, sive incarnari non significat divinam essentiam, sed aliquod accidens creatum, quod pertinet ad humanam naturam : quia divina essentia non dicitur de homine in quantum est homo.
marg.|
Item hic dicit, Quid aliud est nasci filio quam accipere formam servi in Virginis utero ? quasi dicat Non est aliud : sed accipere formam servi est incarnari ; ergo cum quilibet nascatur in utero, quilibet homo potest dici incarnatus. Preterea videtur quod incarnatus non sit in quantum homo ; quia divina essentia est incarnata ; sed nihil creatum dicitur de divina essentia ; ergo incarnatus non significat creatum ; ergo non est incarnatus in quantum homo.
marg.|
Item super illud Io. 3.b. Nemo ascendit in celum, nisi qui de celo descendit filius hominis, etc. Ibi Glossa Ascendit secundum quod homo ; descendit secundum quod Deus, sed descendere, et mitti idem est ; ergo missus est secundum quod Deus ; non secundum quod homo.
marg.|
Solutio Missus est in carnem etiam filius Dei ; et tamen in quantum homo factus visibilis. Quod autem dicitur Glossa Misit, id est visibilem fecit ; non hoc dicit quod idem sit mitti, et visibilem fieri : sed ad innuendum quod ad hoc missus est, ut esset visibilis.
marg.|
Similiter illud, Eo missum, etc. hoc dicit ad innuendum quod missus est ad hoc, ut fieret homo. Ad aliud dicendum quod nasci in utero, sive factus in utero significat creatum quid simpliciter ; sed incarnatus significat divinam essentiam, et connotat esse hominem.
marg.|
Et quod dicit, Nasci in utero nihil aliud est quam accipere formam servi, non dicit quia velit quod idem sit nativitas, et assumptio ; sed ad innuendum quod ideo assumpsit, ut nasceretur de Virgine.
marg.|
Vel dicit quod cum in fieri sint duo termini, unus a quo, et alius ad quem, dicendum quod ille terminus (factus) quandoque significat ratione termini a quo, quandoque ratione termini ad quem.
marg.|
Unde cum dicitur, Aqua vinum factum est ; ly"factum" comparatum ad aquam, significat ratione termini a quo, et copulat aliquid quod fuit in aqua : comparatum ad vinum significat ratione termini ad quem, et copulat aliquid quod est in vino.
marg.|
Similiter cum dicitur, Filius est homo ; ly"factus" ratione termini a quo significat divinam essentiam ; sed incarnari, et mitti ratione termini ad quem significat quid creatum. Passionem tamen, etc.
marg.|
Ex hoc videtur quod non possit sustineri opinio, que dicit quod non omnis actio est a Deo : quia cum ab actione proprie infertur passio, si actio Iude, ut crucifigeretur Christus, non fuit a Deo, ut dicit hec opinio ; ergo nec passio illata ab eo, fuit a Deo, et sic falsa est hec, Glossa Ego a patre exivi, Io. 16.f. Sed contra, Io. 8.d. Qui me misit, non reliquit me solum. Quid est ergo, A patre exivi ?
marg.|
Solutio. Ponitur antecedens pro consequenti : ad exire enim consequens est apparere.
marg.|
Unde, Exivi, id est hominibus apparui. In mundo erat, id est in celo empyreo spirituali modo erat. Mundus per ipsum factus est, id est universitas creaturarum. Mundus eum non cognovit, id est amatores mundi, et sic sumitur ibi mundus tripliciter.
marg.|
Quo venit, et si in hunc mundum missus est, quia a patre exivit, et venit Propheta, Ier. 23.e. Ubi potuit esse sine Verbo suo ? quasi dicat Nusquam ; ergo ubicumque est Pater, est et Filius ; sed Pater ubicumque est, ergo et Filius. Pertingit a fine usque ad finem, Sap. 8.a. Est duplex finis : malorum, pena eterna, et finis bonorum, id est vita eterna. Pertingit autem a fine malorum usque ad finem bonorum : quia illos punit citra meritum, et illos remunerat ultra condignum, et ita disponit omnia suaviter.
marg.|
Vel duo sunt fines creature corporalis, et spiritualis. In Λ Epistola ad Rm. 8.a. de missione filii Dei. Misit Deus filium suum in similitudinem carnis peccati. De missione Spiritus sancti. In eodem capitulo ubi dicit. Non enim accepistis Spiritum servitutis. Si tamen sobrie, id est in moderato intellectu. Comprehendendum mentibus, quia duplicem tangit hic divisionem, in mentem et carnem. Exinanivit. Phil. 2.a. Quoniam inhabitabo in illis. Lv. 26.g. Ponam tabernaculum meum in medio, etc. Ez. 37.g. Dabo, etc. Et Ier. 31.f. Solent autem obtendere minorem Patre esse Filium, etc. Ex hoc patet quod filius Dei non est missus in quantum homo : quia in quantum homo minor est Deo patre, et seipso : ergo filius Dei mittitur dupliciter, visibiliter, scilicet, et invisibiliter. Visibiliter missus est tribus modis.
marg.|
Ut quando apparebat in subiecta creatura ante incarnationem, et ideo Augustinus in libro primo de Trinitate et in libro quarto querit, quare Pater non similiter missus est, cum et ipse apparuerit in subiecta creatura.
marg.|
Item missus fuit visibiliter in carnem. Et tertio modo ad predicandum.
marg.|
Unde Is. 61.a. Spiritus Domini super me eo quod unxerit me ad Evangelizandum, etc. Et 48.c. Et nunc Dominus misit me, et Spiritus eius. Invisibiliter, quando mittitur in corda fidelium. Sed obiicitur iterum. Si est minor in quantum missus videtur quod possit concedi quod missus sit a se, et a Spiritu sancto. Ad quod facit Text. et Glossa sup. Is. 48.c. Et nunc Dominus misit me, et Spiritus eius. <Glossa> interlinearis id est incarnari constituit. Sed constat, quod incarnatus est a se, et a Spiritu sancto : ergo missus est a se, et a Spiritu sancto.
marg.|
Sed contra. Dicit Augustinus quod Pater non est missus, quia non habet subauctorem ab aliquo.
marg.|
Unde patet quod mitti subauctorem dicit in eo qui mittitur, respectu eius qui mittit : sed filius non habet subauctorem respectu sui, vel Spiritus sancti : ergo non mittitur a se nec a Spiritu sancto. Quod verum est : sed in quantum homo mittitur a se et a Spiritu sancto. Ad illud. Misit, id est incarnari constituit, dicendum quod filius Dei se in carnem et Spiritus sanctus misit eum in carnem : quia mittere significat subauctorem effectus connotati in hoc quod dico. Incarnari, vel in carnem. Sed si diceretur missus a se, vel a Spiritu sancto, cum nullus effectus hic connotetur oportet subauctorem connotari ad se, sive ad Spiritum sanctum : quorum utrumque falsum est. Constat autem eo non esse ita, etc. Contra Augustinus in libro 2. de Trin. usque adeo parvum factum : eo itaque factum, quo missum. Si ergo maior mittit minorem, fatemur et nos factum minorem, et in tantum minorem, in quantum factum, in quantum missum : ergo minorem quia missus. Respondet idem Augustinus in eod. Sed aliter mittitur, ut sit cum homine, aliter sapientia, scilicet missa est, ut ipsa sit homo. Vel aliter dic. Non minorem esse in quantum Deus : quia missus est, ut sit homo. Is. 61.a. et 48.c. Ecce Virgo concipiet. Is. 7.c. et Mt. 1.c. Mulierem pro femina. Unde hic significat sexum, non fractionem. Similiter Io. 2.a. Quid mihi et tibi mulier ? Et Io. 20.e. Mulier, ecce filius tuus. Sed, fit, impersonale est : ut fieret quod non erat, id est talis nature, cuius non {7.
159rb} erat : ut hoc quod dico, (quod non erat) sit ex parte appositi, id est factus homo : quod dico, ut non credatur quod factus sit persona. Factum ergo dicit, etc. potius dicit factum quam natum, ut notet singularem modum conceptionis : quia a Virgine sola sumpsit naturam, ut fieret homo. Sap. 7.a. In ventre matris mee figuratus sum caro decem mensium tempore, etc. Factum sub lege. Ergo Christus fuit sub Lege. Sed contra. Super illud Ps. 1. Et in lege Domini voluntas eius, dicit Glossa Aliud est esse in Lege ; aliud est esse sub Lege. Qui est in Lege, secundum Legem agit voluntarie : qui autem sub Lege est, secundum Legem agit necessitatis timore. Ille liber ; iste vero servus. Sed Christus non egit secundum Legem necessitatis timore, nec fuit servus, sed liber : ergo non fuit sub Lege. Ad idem 1Tim. 1.b. Iusto non est Lex posita. Ad idem 1Cor. 2.d. Spiritualis hec omnia diiudicat, et a nemine iudicatur. Sed Christus maxime fuit spiritualis ; ergo non fuit sub iudicio Legis. Item si non adimplesset Legem, non fuisset transgressor Legis ; ergo non fuit sub Lege. Item quod non fuit sub Lege. Augustinus sup. Ps. 31. Unde erant homines sub Lege non implendo Legem : qui enim Legem implet, non est sub Lege, sed cum Lege, etc. Contra. Lv. 1.b. ubi dicitur, quod Sacerdos offerens pro peccato suo, etc. <Glossa> interlinearis Ibi dicit Augustinus Christus dicitur electus, quia Legi subiectus. Ergo est duplex subiectio, necessaria, sic non fuit subiectus, et voluntaria, sic fuit subiectus. Signum habens, id est circumcisionem, que fuit in eo signum, quia ipse debebat amovere peccata. In quo impleta est circumcisio : et ideo, etc. id est res circumcisionis : et ita est abolitio peccati. Ergo debuit cessare ista circumcisio ante adventum eius.
marg.|
Sed contra. Non impleta fuit in eo res circumcisionis quia circumcisio tollebat peccatum. Preterea quomodo fuit impleta in Christo res circumcisionis, scilicet tollere culpam, cum Christus in se culpam non habuerit. Solutio : Due sunt res circumcisionis, una est abolitio peccati, et hec fuit ante incarnationem, sed completa est in incarnatione Christi, qui culpam in se non habuit, sed ab aliis abstulit.
marg.|
Unde cantatur in nativitate eius, Crastina die tolletur iniquitas terre. Alia res est depositio omnis corruptionis, et indecentie corporis, et illa impleta est in resurrectione Christi quantum ad causam generaliter, et quantum ad effectum in quibusdam, et ita cum utraque res perfecta sit in Christo, merito tunc circumcisio, que erat signum huius, cessare debet. Vel fides hic potest dici impletio circumcisionis, quam habuit Abraham de semine sibi promisso, et de Verbo incarnando quando circumcisus est, et hoc vult sequens Glossa Rm. 4.d. Signum accepit circumcisionis signaculum iustitie fidei, etc. Hec autem fides impleta est in Verbo Dei incarnato, et ideo circumcisio debet cessare. Credidit. Gn. 22.d. Hostia. Lc. 2.d. Qui eis, id est sub eis. Ut ex illa, morte scilicet. Redimi a Diabolo a perditione a peccatis. Hec tria a quibus nos redemit, concurrunt in peccato. Diabolus enim est principium peccati suggerendo, postea progressus in opere malo, tertio est finis mali. Redempti ergo sumus a Diabolo, etc. id est a violentia Diaboli, et a culpa, et a pena per Christum : ut adoptionem reciperemus. Est duplex adoptio : una gratie, de qua Rm. 8.c. Accepistis Spiritum adoptionis filiorum Dei. Altera glorie. In eod. e. Nos ingemiscimus adoptionem filiorum Dei expectantes, etc. Ubi fratres non habet : ubi, id est in qua natura, id est in divina, secundum quam proprie est unigenitus. Ut primogenitus in multis fratribus fieret. Rm. 8.f. Ergo nos Christi sumus fratres ; ergo filii eiusdem matris, quod falsum est : vel eiusdem patris, quod iterum falsum est, nisi equivoce. Item aut est frater noster secundum quod Deus, et sic essemus filii naturales : aut secundum quod homo : quod si est, cum nos simus filii adoptionis, ergo et ipse. Solutio : Fratres sumus eiusdem matris filii, id est Ecclesie : ipse enim in quantum homo caput est Ecclesie, et membrum. Ad aliud, non sequitur quod ipse sit filius per adoptionem : sed est filius per gratiam, sicut et nos, etiam Spiritus sancti, et suiipsius in quantum est Deus. Quod sit filius Spiritus S. habetur super illud Is. 11.a. Spiritus Domini. Hic est filius meus : non est autem adoptivus, quia adoptio importat quod aliquando non fuit filius : de hoc est magna questio : De substantia sua id est de se eiusdem substantie. Ex creatura sumus, quam non genuit sed facit. Contra Iac. 1.c. Genuit nos verbo veritatis. Solutio : Genuit nos generatione gratie voluntaria. Unde Iac. 1.c. dicitur. Voluntarie enim genuit nos, etc. Dedit eis potestatem, etc. Io. 1.b. id est dignitatem vel gratiam, qua possunt fieri filii glorie. Quod probat effectus. Imo causa quod videtur, quia Spiritus datus causa est, quod sumus filii Dei. Solutio : Verum est quod Spiritus datus facit nos filios : nec Glossa vult dicere, quod missio Spiritus sancti sit effectus filiationis, sed quod sit effectus Dei in nobis : Λ quia Deus hoc facit in nobis, quia ipse mittit Spiritum sanctum, et per hoc facit nos sentire quod simus filii eius. Qui Spiritus probat per experientiam. Quod numquam presumeremus. Quod loquitur, de bona presumptione intelligitur hic. Unde 1Cor. 12.a. Nemo potest dicere. Dominus Iesus nisi in Spiritu sancto. In pluribus locis Scriptura servat, sicut Rm. 8.c. Mc. 14.d. Abba, Pater omnia possibilia sunt tibi. Mt. 1.d. Vocabitur nomen eius Emmanuel, quod interpretatur nobiscum Deus. Io. 1.f. Invenimus Messiam, quod interpretatum est Christus. Intentionis magnitudo. Unde Ex. 14.d. Quid clamas ad me ? Dn. 13.e. Exclamavit Susanna. Qui efficit ut clamemus, scilicet Spiritus sanctus.
marg.|
Sed similiter efficit ut comedamus : ergo quando comedimus, possumus dicere, Spiritus sanctus comedit. Solutio : Illa verba tantum dicuntur de Spiritu sancto sub hoc tropo, ad quorum actus exercendos infundit nobis habitum, vel gratiam specialem, et ideo cum nihil infundat in potentia currendi, vel comedendi, sed ipsa tantum faciat talia ; non dicuntur de eo : sed dicitur Deus locutus est in primo homine : vel, orat in eo, quando gratiam loquendi habet, vel orandi. Utrum et a filio procedat Spiritus sanctus. Hoc dicit contingere eos, qui occasione illius verbi Io. 15.d. Mittam vobis Spiritum veritatis, qui a parte procedit, deciderunt ex ratione quod Spiritus sanctus mittitur a filio, sed non procedit ab eo : quod tamen idem est. Et multa sunt alia testimonia. Unde quidam libri habent hic notulam, que a multis testimonii Scripture sumitur. Notula. Augustinus in libro 4. de Trin. Christus dicens. Quem ego mittam vobis a patre, et alibi. Quem mittet Pater in nomine meo, non dicens (a me) ostendit, quod totius divinitatis, vel (si melius dicitur) deitatis principium Pater est. Qui in Trinitate Spiritus sanctus. Nota quod hec appellatio (Spiritus sanctus) quandoque ponitur orationaliter, et tunc est nomen essentiale, et dicitur de tribus personis : sicut dicitur de Monacho ; qui in corpore est niger, quoniam est albus Monachus. Quandoque ponitur dictionaliter, et imponitur e processione, et tunc significat tertiam personam in Trinitate : nec ob aliud scilicet quam ob hoc : quia utriusque est spiritus ; et ideo communi nomine vocatur proprie, id est appropriate, Spiritus est Deus. Io. 4.d. {7.
159vb} Quod ergo communiter, id est illa appellatione vocantur, que communis est singulis. Io. 4. Oportuit, id est opportunum fuit illi appropriare qui, etc.
marg.|
Sed eadem ratione hoc nomen Deus debet dici appropriate. Sed non est simile : quia etsi Deus commune sit eorum, non ostenditur vi vocis : sed appositio, Spiritus S. ostendit. Quid enim aliud significavit, etc. Io. 20.e. Glossa dicit idem. Insufflatio significavit Spiritum sanctum non solius Patris esse Spiritum, sed et suum.
marg.|
Et nota, quod hec vera, Spiritus procedit ab homine. Vel ponitur alia ratio, quare non insufflaverit, videlicet ad innuendum, quod ille erat idem qui insufflaverat Ade spiritum vite. De muliere. Lc. 8.f. Mc. 5.c. Ego sensi. Sed nonne hoc ante sciebat. Solutio : Ibi : Ego sensi, quod aliquis accepit aliquod beneficium a Spiritu, qui procedit a me. Ex hoc volunt dicere, quod etiam quilibet sanctus vir spirat Spiritum sanctum. Sed hoc nihil : quia nec etiam in quantum homo virtus de illo exibat. Lc. 6.c. Sedete in civitate. Lc. ult. g. Ipsius est, id est. Filii. Io. 7.b. Mea doctrina non est mea, id est a me, sed a Patre. Vel enim doctrina quam habeo ministerio, non est mea principaliter secundum quod homo sum. Vel mea doctrina, id est que mea est secundum quod Deus sum, non est mea principaliter secundum quod homo : vel non est a me, quia illam non habeo ab alio quam a Patre. Et de ipso procedere. Contra. Dicit Ioannes Damascenus Spiritum sanctum ex Filio non dicimus ; Spiritum autem filii dicimus. Respondeo. In hoc errant Greci, et ipse cum Grecus esset. Timore serviens : quia 2Cor. 3.d. Ubi Spiritus, ibi libertas. Per Deum, id est per opera, id est per operationem bonam, quam habemus ex misericordia. Is. 26.c. Omnia opera nostra operatus es in nobis Domine. Ita erat aliqua excusatio. 1Tim. 1.c. Quia ignorans feci. Non sunt Dii natura sui : Sumitur ab hoc nomine Deus in propria significatione : sed dicitur pluraliter cum in illa significatione non habeat singularem, ac maiorem expressionem.
marg.|
Unde dicendum quod hec est incongrua. Qui natura non sunt Dii ; sed hec est congrua. Quibus non convenit natura deitatis. Alibi, 1Th. 1.d. Qui secundum essentiam Deus est, id est qui habet essentiam divinam. Heretici. Arriani. Sed creatum, vel creaturam, supple, tantum. Dicente Apostolo. Rm. 1.c. Demum si hominem indutus. Consuetudo erat quarundam regionum, quod adorabant Regem indutum regalibus vestimentis, etsi indumentum non adorabant. Sed deitati unitam. Hic queritur utrum humanitas Christi sit adoranda latria, vel dulia : si dulia, ergo eodem modo et quelibet alia creatura : propter hoc videtur, quod adoratione latrie sit adoranda, secundum quod dicit Ioannes Damascenus. Unus igitur est Christus perfectus Deus, perfectus homo : quem adoramus cum Patre et Spiritu sancto una adoratione, cum incontaminata eius carne.
marg.|
Sed constat, quod Patrem, et Spiritum sanctum adoramus latria, et carnem eius. Et in eodem capitulo Timeo tangere carbonem propter ignem ligno copulatum. Et dicit quod eodem modo adorat humanitatem propter unionem cum deitate : sed eodem modo propter idem timeo tangere carbonem et ignem : ergo adoratione eadem adoratur humanitas et deitas ; ita latria. Sed contra Io. 6.g. Caro nihil prodest.
marg.|
Item caro Christi est pura creatura. Sed dicit Glossa super illud Ex. 20.a. Non coles ea, neque adorabis. Solus est Deus adorandus. Item dicit Augustinus in libro de vera relig. Sunt quidam qui dixerunt quod caro Christi adoranda erat latria. Ad verbum Damasceni dicendum quod sic intelligendum, id est. Adoramus Filium, incarnatum una adoratione cum Patre, et Spiritu sancto, et sic adoratur eius humanitas per accidens latria, quia adoratur ille, in quo est : sicut video Sophronisci filium per accidens, non quia cadat visus meus super accidens. Et quod ita sit, patet per Ioannem Damascenum dicentem. Adoratur enim in Verbo Verbi sponsa, id est secundum quod persona adoratur Christi, que est eius hypostasis, etc. Non enim eam secundum carnem adoramus, sed unitam deitati, et ita unam personam, et unam hypostasim Verbi Dei duabus ipsis substratis naturis. Et postea dicit illud verbum. Timeo tangere ignem, etc. Similiter de exemplo, dicendum quod proprie timeo tangere ignem ; carbonem, per accidens.
marg.|
Et nota quod est duplex dulia : quedam simplex, que potest preberi cuilibet homini, et quedam dicitur hyperdulia, id est honor super honorem, et hac adoranda est tantum caro Christi, et crux : hec adoratio nihil est aliud, cum exhibetur carni Christi, quam professio, quod per passionem carnis sue nos redemit Crucis autem adoratio est professio, quod in ipsa operatus est salutem nostram et ideo tantum hec duo adoramus hyperdulia.
marg.|
Imo cogniti, id est a Deo estis approbati, sicut dicit aliquis. Ego cognosco Regem : et respondet alius. Imo Λ bene ipse cognoscit te, quod maius est. Suo munere cognitores nos fecit, et sic amatores. Unde 1Io. 4.b. In hoc est caritas, non quia prius dilexerimus eum, sed quia ipse prior dilexit nos.
marg.|
Simile enim est ei quod dicit, (Imo cogniti estis a Deo :) quia per hoc notatur quedam excellentia. Super illud Rm. {7.
160rb} 11.d. Ex ipso et per ipsum, etc. Augustinus Trinitas una quedam summa res est, communisque omnibus fruentibus ea (si tamen res dici debeat) et rerum omnium causa (si tamen et causa.) Non enim nomen quod tante excellentie conveniat, facile inveniri potest, nisi quod melius dicitur. Trinitas hec unus Deus.
marg.|
Hoc dicit quia in hoc nomine (res) nulla additur excellentia ; sed in hoc nomine (causa) notatur ; in hoc autem nomine (Deus) excellentissima notatur excellentia : et ideo de ista summa Trinitate quoquo modo dicitur. Cognoscit nos Deus, etc. id est cognitionem sui nobis prestat. Ergo cognitio Dei connotat effectum in cognitis : ergo cognoscit aliquid in eis. Ad hoc solvunt quidam, quod verbum (cognoscendi) quandoque sumitur pro simplici cognitione, et tunc nihil connotat : quandoque sumitur pro cognitione approbationis, et tunc aliquid connotat. Vel potest dici, quod semper connotat effectum, non qui sit, sed qui potest esse, cognitio enim est in assimilatione cogniti ad ipsum, et in illa assimilatione lucis eterne cognoscit unumquemque : et in mala actione, in quantum actio, est vestigium Trinitatis.
marg.|
Secundum autem illos, qui dicunt, quod mala actio non est a Deo, tunc quando Deus dicitur cognoscere mala, effectus ille connotatur in opposito, quo cognoscitur ipsum malum, vel in hoc bono, cui inest malum. Verbum corrigere maluit scilicet ut hoc sibi, etc. quasi dicat Hinc posset sequi, quod adscriberent sibi cognitionem, et ideo maluit corrigere quam sic sinere, ne aliis occasio sibi cognitionem Dei adscribendi esset. Non perfecte iustificat. Hbr. 6.c. Lex neminem, etc.
marg.|
Quia quantum iuvat, non per se, sed respectu gratie, ergo eodem modo Evangelium egenum est sicut et Lex.
marg.|
Solutio. Iuvat non per se, sed respectu gratie, id est non quantum ad illos, qui pertinebant ad Legem, solummodo timore implentes Legem : sed quantum ad eos, qui pertinebant ad gratiam Evangelii. Pene par servituti idolorum.
marg.|
Contra. Lex in se bona erat, idololatria autem numquam fuit nec est bona, et Lex fuit in precepto idololatria in prohibitione.
marg.|
Solutio Verum est quod non fuit par Peccatum, et ideo dicit pene. Non distat modo Lex, etc. Hoc falsum est, et contrarium videtur ei, quod dicit pene par : ergo non distat in genere ; quia utrumque peccatum infidelitatis est mortale : sed distant in quantitate, quia idololatria maius est peccatum. Quando azyma. Ex. 12.c. Post azyma computant : Nota quod numquam a prima die azymorum que erat magnum festum Pasche, sed a die sequente sabbatum Pasche computabant, et ita semper a die sequenti.
marg.|
Unde in passione Christi, cum Pascha eorum fuerit quinta feria, et dies primus azymorum fuit sexta et dies Pentecostes fuit Dominica : quod non esset secundum Legem, si computatio fieret a die azymorum.
marg.|
Unde Lv. 23.c. Numerabitis ab altera die sabbati in quo obtulistis manipulos primitiarum, septem hebdomadas plenas usque ad alteram diem expletionis hebdomade septime, id est quinquaginta dies : et tunc offeretis sacrificium novum Domino.
marg.|
Sed dicat aliquis. Iudei qui sciunt Legem computant a die Pasche. Dicimus quod errant, sicut patet per Textum. Ab altera die sabbathi ; etc. id est post sabbatum.
marg.|
Unde <Glossa> interlinearis dicit super illud. Id est die Dominica : hec altera dies sabbati, in qua resurrectio.
marg.|
Item super illud. Diem expletionis, etc. dicit Glossa marginal. Hec dies Dominica est in qua Pentecostes festivitatem celebramus, quam Iudei nec secundum litteram, nec secundum spiritum celebrant : quia nec dies secundum Legem numerant. Clangorem tubarum : hoc est festum quod faciunt pro liberatione Isaac : et clangunt in tubis de cornu arietis, quia aries fuit pro eo positus et immolatus. Et ieiunium ; tunc rogabant pro peccatis totius anni in signum reconciliationis pro vitulo conflatili, et aqua se expiabant ; et tunc cineres fiebant, quibus populus expiabatur per totum annum, et de hoc dicitur. Nm. 19. Scenopegiam, de qua Nm. 18.a. et 19. Primum, non quia esset solemnitas, sed propter Pascha, quod in illo erat.
marg.|
Et septimum mensem, totus solemnis erat. Za. 8.d. Ieiunium quarti, et ieiunium quinti, et ieiunium septimi, et ieiunium decimi erit domui Iude in gaudium, et in letitiam, et in solemnitates, etc. Diem festum, Ex. 23.b. De quinquagesimo, in quo omnia debita remittebantur. In septimo anno non colebant agros, sed que sponte nascebantur, comedebant, nec repetebant debita ; in Iubileo autem etiam omnia remittebantur. Iubileus. Lv. 25.b. Septimum annum septime decadis. Hoc Λ potest intelligi inclusive. Si septimus iste annus includitur in septima decade ; tunc celebraverunt Iubileum sexagesimo octavo anno.
marg.|
Si exclusive, id est si excludatur ille septimus annus a septima decade, et hoc est septem annorum post septimam decadem : tunc septuagesimo septimo anno celebraverunt Iubileum. De hoc in introitu pressorum, et in fine impresso, id est 39. etc. 30. Super titulum Ps. eiusdem legitur. Indulta est. Ps. 63. Super titulum. Dario eis data scilicet.
marg.|
Unde, id est de qua Babylonia. Redierunt plene et in multitudine reversi. Et Chaldeis.
marg.|
Hoc dicit quia aruspices maxime erant Chaldei. Ad superstitiosas observationes. Nota quod quedam est observantia operis, que pendet ex qualitate aeris, ut quo tempore seminandum sit ; hec non est superstitiosa. Et est quedam que pendet ab eis, que subiacent libero arbitrio, hec superstitiosa est, et mala. Egena vero eo quod, etc.
marg.|
Sed eadem ratione omnia debent dici egena. Beata Virgo et caro Christi pretiosa.
marg.|
Solutio Hoc dicit propter Galatas, qui elementa credebant esse Deos.
marg.|
Unde cum Deus nullo egeat, et ipsa Deo egeant, patet quod non sunt Dii.
marg.|
Hec autem indigentia est catena aurea, qua tenentur in esse omnia, quam Philosophi proposuerunt. Tali Luna : Hoc intelligitur de illis, que subiacent libero arbitrio.
marg.|
Adeo grave : similiter quis non putaret esse peccatum mortale non sublevare asinum proximi, nisi esset preceptum. Ex. 23.a. et mulierem non esse velatam, nisi esset preceptum 1Cor. 11.a. Similiter dicunt de fornicatione. Spirituali diiudicatione, 1Cor. 11.d. Spiritualis autem omnia iudicat, et ipse a nemine iudicatur.
Numérotation du verset
Gal. 4,2
marg.|
{b}
Sed sub tutoribus et actoribus]
Hic est argumentum quod Lex tutabatur, et agebat usque ad prefinitum tempus a patre. Tunc erat consuetudo quod dicebat pater, Volo quod filius meus usque ad illud tempus sit sub custodia, et protectione illius ; sed modo non fit sic, quia determinatum est secundum diversas regiones, quantum debet esse puer sub custodia, antequam sit Dominus hereditatis sue.
[Nihil differt]
a servo secundum quod exponitur de Christo, Mt. 10.d. Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, 1Cor. 9.b. Cum essem liber ex omnibus, omnium servum me feci.
marg.|
{d}
Prefinitum]
Dn. 12.c. Clausi sunt signatique sermones usque ad tempus prefinitum.
Numérotation du verset
Gal. 4,2
moraliter
moraliter
marg.|
{d}
Usque ad prefinitum tempus]
Rm. 8.d. Ipsa creatura liberabitur, etc. Videtur etiam Ecclesia redigi ad statum servitutis. Quia
marg.|
{b}
Sub tutoribus]
Principibus terre
marg.|
{c}
Et actoribus]
id est litigatoribus.
Numérotation du verset
Gal. 4,3
marg.|
{e}
Ita et nos]
Iudei. Adaptat similitudinem.
marg.|
{f}
Sub elementis]
Dupliciter intelligitur hoc, secundum quod elementa dicuntur littere, aut terra, et aer, etc. Dicit ergo :
[Sub elementis eramus]
id est sub ceremonialibus preceptis, in quibus fuit initiatus populus Iudeorum, sicut puer primo in litteris. Vel elementa appellat quasi hyleamenta, id est materialia. Dicit ergo secundum hoc :
[Eramus sub elementis]
id est observabamus dies, et lunationes secundum quod determinabantur ab elementis ab incursu planetarum.
Numérotation du verset
Gal. 4,3
moraliter
moraliter
marg.|
{f}
Sub elementis]
Elementa sunt elevamenta, scilicet honores, et dignitates. Vel,
[Elementa]
id est littere : hic est timor servilis, quo ducitur quamdiu est parvulus : sed quando factus est vir spiritualiter ; tunc (sicut dicitur 1Io. 4.d.) perfecta caritas {7.158va} Δ foras mittit timorem.
Numérotation du verset
Gal. 4,4
marg.|
{c}
Factum ex muliere]
non dicit, Natum, licet quidam sic voluerunt corrigere : sed dicit, Factum, ad innuendum quod aliquo modo conceptus est de muliere. Ergo (factum) est hic secundum quid, et simpliciter ibi :
[Factum sub Lege]
etc. Hbr. 2.d. Debuit per omnia fratribus similari, etc. Ibid. c. Et qui sanctificantur ex uno omnes : propter quam causam non confunditur fratres vocare eos.
marg.|
{b}
Misit Deus]
etc. Vel per hoc, inquam, probatur quod estis filii Dei. Rm. 8.c. Ipse enim Spiritus testimonium reddit spiritui nostro, etc. In eodem 8.c. Non enim accepistis Spiritum servitutis, etc. Et dicit.
Numérotation du verset
Gal. 4,4
moraliter
moraliter
marg.|
{a}
At ubi]
etc. id est quasi adulta etas, et exponitur pluribus modis. Primo modo, idest, Postquam impletum est tempus prefinitum, de quo sup. eod. Et est simile Lc. 1.e. Elisabeth impletum est tempus pariendi. Et in eod. 2.c. Postquam impleti sunt dies purgationis Marie. Vel, id est Postquam venit tempus plenitudinis. Sicut enim Autumnus dicitur tempus plenitudinis, quia in eodem colliguntur, que in hyeme seminata fuerunt, et in Vere germinaverunt, et pullulaverunt, et in Estate maturuerunt. Similiter que seminata fuerunt tempore Patriarcharum, pullulaverunt
sub Lege
, maturaverunt sub Prophetis, collecta sunt in adventu Salvatoris. Et sic est tempus plenitudinis, Is. 49.c. Tempore accepto exaudivi te. Et dicitur idem 2Cor. 6.a. Et subditur etiam ibi, Ecce nunc tempus acceptabile : ecce nunc dies salutis, etc.
marg.|
{a} Vel
[At ubi]
etc. id est tempus adimpletionis : quia omnia alia tempora fuerunt vacua, habentia figuras sine rebus ; sed hoc tempus res habuit, Iob. 7.a. Habui menses vacuos. Et Ier. 4.e. Aspexi terram, et ecce vacua erat, et nihil, Iob. 26.a. Qui extendit Aquilonem super vacuum.
marg.|
Et nota quod triplex est impletio facta in hoc tempore, scilicet ventris, mentis, et Legis. De prima Mt. 1.d. Ecce in utero habebit. De secunda Act. 2.a. Repleti sunt omnes Spiritu sancto. De tertia Mt. 5.b. Non veni Legem solvere, sed adimplere. Vel sic,
[At ubi]
etc. id est plenitudo, sive abundantia temporalitatis. Unde Bernardus Nimirum plenitudo et abundantia temporalium ; ergo tunc advenit eternitas, quando temporalitas prevalebat.
marg.|
{b}
Plenitudo temporis]
Adventus Domini dicitur plenitudo temporis propter octo rationes. Propter abundantiam pacis, et terrenorum, vel terre nascentium, que tunc fuerunt, ad litteram, Ps. 71. Orietur in diebus eius iustitia, et abundantia pacis, Ioel. 2.f. Implebuntur aree frumento, et torcularia vino. Ideo forte Ianuarius, in quo natus est Dominus, describitur sedens ad ignem, et comedens in abundantia. Item propter charismatum superfluentem largitionem, Ez. 34.f. Pluvie benedictionis erunt. Vel propter figurarum adimpletionem, Mt. 5.b. Non veni solvere legem, sed adimplere. Item propter promissorum redditionem, Dn. 9.g. Confirmabit autem pactum multis hebdomas una. Vel propter temporis consummationem, 1Cor. 10.c. Nos sumus, in quos fines seculorum devenerunt. Item propter misericordie effluentiam : quia tempus Novi Testamenti est tempus misericordie, ante tempus fuit iustitie. Unde in Adventu cantatur, Misericordia Domini plena est terra. Item propter omnium creaturarum completionem, Eph. 1.b. Proposuit in eo, in dispensatione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo, que in terra, et que in celo sunt. Vel propter premii solutionem, Ps. 67. Ascendisti in altum, etc. dedisti dona hominibus, etc.
Numérotation du verset
Gal. 4,6
marg.|
{7.159ra} Δ {a}
Quoniam autem]
etc. Supra dictum est, quod Christus venit : ut nos redimeret a servitute, et libertate filiorum Dei nos donaret. Hic probat nos esse filios sive Iudeos, sive Gentiles indifferenter, per hoc quod ipse dedit nobis Spiritum Filii, qui hoc testificatur in cordibus nostris clamare, Abba, Pater. Et sic probat quod simus filii, quia Pater dat nobis Spiritum filii sui, quem non daret nisi ut essemus filii : et ipse Filius eumdem Spiritum dat, et ipse Spiritus sanctus adveniens hoc idem clamat
marg.|
Sic ergo testimonio Trinitatis securi sumus, de filiatione, 1Io. 5.b. Tres sunt, qui dant testimonium in celo, id est in anima Iusti, que est sedes Dei. Is. ult. a. Celum mihi sedes est. Ergo construe.
marg.|
{c}
Clamantem]
quia facit nos clamare.
marg.|
{d}
Abba, Pater]
Duo dicit verba, que idem significant. Sed ratio dicitur in Glossa ut scilicet. Hebreum ad Iudeos ; Grecum ad Gentiles pertineat. Secundum illam Glossa videtur quod pater {7.159va} Δ sit Grecum. Et in Mc. 14.d. ubi dicitur. Abba, pater, omnia possibilia sunt tibi, etc. Ibi dicit Glossa Hebraice et Grece : quia non est distinctio Iudei et Greci. Super illud Rm. 8.c. Abba, Pater dicit
Glossa Abba Hebraice. Latine pater dicitur. Ergo Grecum dicitur quod exortum est a Greco quod est πατὴρ Alii autem quod directe Grecum est : quia in nominativo πατὴρ habetur apud Grecos, et in vocativo πάτερ : et nihil impedit quin sit et Grecum, et Latinum. Similiter de hoc nomine Abba queritur, quod, secundum Remigium, Syrum est ; secundum autem Glossa super Rm. et hic, Hebreum. Sed Haimo solvit hoc : qui dicit quod Syrum est, non Hebreum.
Numérotation du verset
Gal. 4,7
marg.|
{a}
Itaque iam]
etc. Ex quo clamamus per Spiritum sanctum, Abba Pater, ergo filii sumus et non servi. Et hoc est quod dicit. Iam non est aliquis, qui Spiritum filii receperit.
marg.|
{b}
Servus]
timore serviens.
marg.|
{c}
Sed filius]
Io. 15.b. Iam non dicam vos servos, sed amicos, 1Cor. 7.d. Qui in Domino vocatus est servus, libertus est Domini. Similiter qui liber vocatus est, servus est Christi. Pretio empti estis, nolite fieri servi hominum.
marg.|
{d}
Quod si]
etc. Non enim diceret filium tanti Regis esse sine hereditate patris. Rm. 8.c. Heredes quidem Dei, coheredes autem Christi.
Numérotation du verset
Gal. 4,8
marg.|
{e}
Sed tunc]
etc. Probavit eos filios fuisse per Spiritum sanctum, scilicet quem et receperant ; hic increpat eos de hoc quod tam ingrati beneficiis Dei, qui olim eos in tenebris ignorantie positos vocavit, modo cum iam Deum cognoverunt, iterum revertuntur ad vomitum : et ideo non excusabiles sunt, quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt. Et hoc est quod dicit.
[Tunc quidem]
etc. in statu infidelitatis.
marg.|
{f}
Serviebatis]
etc. Incongrue loquitur : sed exponitur, id est quibus non convenit natura deitatis, que tantum una est in tribus personis : sed hoc facit ad maiorem expressionem.
[Ignorantes]
Sap. 10.b. Non tantum in hoc lapsi sunt ut ignorarent bona : sed et insipientie sue reliquerunt hominibus memoriam.
[Serviebatis]
superstitiose : sicut Iudei sub Lege.
Numérotation du verset
Gal. 4,9
marg.|
{c}
Immo]
etc. quasi dicat Quod cognoscitis Deum, ipse facit : non enim habemus a nobis quod ipsum cognoscamus. Est argumentum contra illos qui dicunt quod scientia Dei non connotat aliquem effectum in rebus. Imo sicut verbum diligendi dictum de Deo significat divinam essentiam, et connotat in nobis effectum dilectionis : ita verbum cognoscendi significat divinam essentiam, et connotat, quod Deus efficit in nobis cognitionem.
marg.|
{d}
Quomodo convertimini]
etc. quasi dicat Inexcusabiles estis. 2Pt. 2.d. Melius erat illis non cognoscere viam iustitie, etc. Et postea. Canis reversus ad vomitum, etc. Sir. 19.c. Melior est homo, qui minuitur sapientia, et deficiens sensu in timore Domini, id est (qui nec noscit, nec timet Deum) quam qui abundat sensu, et transgreditur Legem.
marg.|
{e}
Ad infirma]
etc. id est ad cultum et ritum Gentilium : quorum aliqui colebant erem, alii ignem, alii diem ; alii mare, ut dictum est eod. a. Sub elementis, etc. De hoc dicitur. Sap. 13.a. Aut ignem, aut spiritum, aut citatum aerem, etc. Vel elementa vocat litteras Legis. Iudei enim fuerunt sicut parvuli, qui non addiscunt nisi legere litteras sine sensu, et intellectu. Hbr. 5.d. Cum deberetis magistri esse propter tempus : sed rursum indigetis, etc.
Numérotation du verset
Gal. 4,9
moraliter
moraliter
marg.|
Nota quod duo dicit.
marg.|
{b}
Cum cognoveritis]
etc. In hoc probatur amor, cum sibi invicem non latent amici : mutua enim revelatio secretorum maxime facit, et tenet amorem. Deus revelat tibi secreta sua, ut iam cognitus sit a te, cave ne abscondas ei tua secreta Christi, sunt viscera misericordie, in quibus nos visitans, omnia aperiuntur nobis, que ostendit. Unde et in cruce voluit latus aperiri, ut nullum lateat secretum cordis. Bernardus Cogitabas cogitationes pacis, et ego nesciebam : at clavus penetrans, clavis reserans factus est mihi, ut pateant mihi misericordie tue. Vel nota quod Dominus multa revelavit nobis, que non aliis multis qui ignorant eum, scilicet quid credendum quid agendum, quid fugiendum, quid sperandum, quid timendum, et (ut breviter dicatur) ipse promittit Ex. 33.d. Ego ostendam tibi omne bonum. Io. 15.b. Iam non dicam vos servos sed amicos : quia omnia, etc. Similiter homo debet Deo secreta sua revelare, et familiariter advocare eum in domum suam, id est in conscientiam, et defectus suos debet ei dicere in confessione oris aut laudis cum gratiarum actione. Ps. 36. Revela Domino viam tuam, etc. Prv. 25.b. Causam tuam cum amico tracta, etc.
marg.|
{d}
Quomodo]
etc. Istud potest dici magnis Theologis : quia mirum est cum cognoverint Deum et Scripturam, quomodo se convertant ita omnino ad elementa, id est ad elementa honorum, et dignitatum. Dicit ergo :
[Quomodo convertimini]
id est simul, et omnino mente et corpore convertimini ad honores, et prebendas. Bernardus Undique circumit sedulus explorator, blanditur, sequitur, obsequitur, simulat et dissimulat miseriam, suffragia captat, non erubescit reprehensus, manibus et pedibus adrepit, quo tandem se ingerere queat in patrimonium Crucifixi. Hoc est, quod dicit
[convertimini]
Numérotation du verset
Gal. 4,10
marg.|
{f}
Dies observatis et menses]
septimum diem, septimum mensem.
marg.|
{g}
Et tempora]
Octavum annum.
marg.|
{h}
Et annos]
annum Iubileum. Vel secundum quod loquitur contra conversos de Gentibus.
[Dies]
fatum in diebus ponentes, quod tali die, tali mense {7.160va} Δ tali tempore incipere debetis opera.
Numérotation du verset
Gal. 4,10
moraliter
moraliter
marg.|
{7.160ra}
{f}
Dies observatis]
Contra illos, qui volunt naturalibus rationibus inniti et metiri futura, que subiacent libero arbitrio, ut erit disceptatio inter Principes. Nota tamen quod secundum dispositionem corporum superiorum potest attendi colera et huiusmodi : sed non cogunt hoc, quia adhuc manet semper homini libertas arbitri. Si obiicias illud Gregorii dicentis, quod in aere videbantur quedam acies currentes imminente persecutione Campanie. Dicendum quod Deus illas mittebat non ad cavendum, sed magis ad terrendum, ut sic * resipiscerent a peccatis suis, et agerent penitentiam.
marg.|
{b}
Estote sicut ego]
non redeatis ad hoc.
Numérotation du verset
Gal. 4,11
marg.|
{a} Et ideo
Timeo ne forte]
etc. 1Th. 3.b. Amplius non sustinens misi ad cognoscendum fidem vestram, etc.
Numérotation du verset
Gal. 4,12
marg.|
{d}
Fratres obsecro]
Obiurgaverat eos : sed ad modum Samaritani. Lc. 10.f. Post vinum infundit oleum ; post asperam correctionem, lenem admonitionem. Non facit sicut illi de quibus. Is. 1.f. Vinum tuum mixtum est aqua : sed Singula queque locum teneant sortita decenter. Nm. 7.b. Duces post acetabula offerebant phialas.
marg.|
Et nota quod dicit
[fratres]
non dicit, subditi : vel servi,
[obsecro]
non, impero 3Rg. 19.b. Non in turbine Dominus. Ad Philem. b. Multam fiduciam habens in Christo Iesu imperandi tibi quod ad rem pertinet, propter caritatem magis obsecro, etc. Prv. 15.a. Lingua placabilis lignum vite : que autem immoderata est, conteret spiritum.
marg.|
Prelati modo non isto modo procedunt sed in pompa et crudelitate dominantur. Ez. 34.a. Cum austeritate imperabatis, et cum potentia. Dicit ergo :
marg.|
{e}
Obsecro]
ut faciatis, quod hortor, id est ; sitis sicut ego.
marg.|
{f}
Nihil me lesistis]
Quidam Pseudo dicebant eis. Paulus odit vos, et ideo dure vos arguit. Respondet quod non, dicens
[Nihil me lesistis]
quomodo ergo dure agerem contra vos. Et probat quod non leserunt eum, imo honeste receperunt, et etiam quando erat in tribulationibus. Et hoc est.
Numérotation du verset
Gal. 4,12
moraliter
moraliter
marg.|
{c}
Quia et ego]
fui
[sicut vos]
vultis esse. Et constat, quod non dimisi sine ratione. Vel
[Estote sicut ego, quia ego sicut vos]
fui homo correctus de errore ; unde et vos similiter poteritis corrigere.
marg.|
Vel possunt esse verba Prelati ad subditos, qui tentantur. Eccl. 5.c. Esto firmus in via Domini et in veritate, 1Cor. 7.b. Volo omnes homines esse sicut meipsum. Act. 26.g. Opto apud Deum et in modico, etc.
Numérotation du verset
Gal. 4,12
expositio Glossae
expositio Glossae
marg.|
{d}
Fratres obsecro]
etc. Non penes vos inimicitiarum nostrarum est causa. Contra. Ipsi erant hostes Domini : ergo et Pauli. Item Dt. 22.a. Abominatur Dominus Deus, qui facit hec ; ergo et homo tales debet abominari, si est verus amicus Dei : quia vera amicitia est, idem velle, et idem nolle. Solutio : Odio habebat vitium non naturam sicut et dicitur. Sap. 11.d. Nihil odisti eorum que fecisti. Et ibi subditur in Glossa et Textu. Et adversabitur omni iniquitati.
Numérotation du verset
Gal. 4,13
marg.|
{g}
Scitis autem]
quasi. Non me lesistis, sed potius honorifice me recepistis, cum causam spernendi habuistis. Et hoc est quod ait.
marg.|
{h}
Per infirmitatem carnis]
id est quando tribulationem sustinerem in carne infirma.
Numérotation du verset
Gal. 4,13
expositio Glossae
expositio Glossae
marg.|
aSed non spernitis me, tamquam vilem : licet quod vile est, semper sperni soleat. Vel utilem, id est non spernitis me reputantes me esse vobis inutilem. Quia tribulatione videtur quales, scilicet, quia stabiles estis. Tamquam utilem id est ideo non sprevistis me, quia utilem non dubitastis. Alii habent et melius, tamquam inutilem. Sicut Angelum id est nuntium. Qui in Apostolo loquitur Cor. ult. a. An experimentum, etc. Non ideo Λ tamen parcit. Argumentum, quod Prelati non debent parcere subditis propter beneficia ab eis accepta.
a Cf. Glossa magna (Gal. 4, 13-14), ed. Gloss-e (cf. PL 192.143D).
marg.|
Non querit sua Phil. 2.c. Omnes querunt, que sua sunt. 1Cor. 13.b. Caritas non querit, que sua sunt. Lac et lanam Ez. 34.a. Lac comedebatis, et lanis operiebamini : gregem autem meum non pascebatis. Io. 21.d. Pasce oves meas, tamquam meas non tamquam tuas. Quod inter omnia carius est. Unde illud, Custodi nos Domine, ut pupillam oculi, scilicet sicut carissimos tuos. Za. 2.c. Qui tangit vos, tangit pupillam oculi mei scilicet. Ad utilitatem mee predicationis.
marg.|
Argumentum quod qui verus Christianus est, requisitus a Prelato pro utilitate Ecclesie debet facere quicquid potest. Non potest fieri.
marg.|
Ratio, dicitur non posse fieri quod non potest fieri de iure. Sic et Iob. Utinam etc. Iob. 6.c. Suspendium elegit anima mea, alia littera est. Dominus ad Loth Gn. 19.e. Non possum, vel
[non potero]
alia littera : non poterat per iustitiam.
marg.|
Contra. Idem est potentia Dei, et iustitia ; ergo quicquid potest Deus per potentiam, potest per iustitiam, et nihil potest nisi iuste ; ergo quicquid potest per potentiam potest per iustitiam.
marg.|
Solutio. Nemo se argui vult. Contra. Prv. 28.d. Qui corripit hominem inveniet gratiam apud eum postea, etc. Prv. 29.a. Viro qui corripientem se etc.
marg.|
Respond<eo>. Nemo de facili. Vult, cum corripitur, id est habet pro bono ; licet postea. Nec est contrarium illud Prv. quia ponitur ibi postea.
marg.|
Propter hoc diligite, etc. Ergo mali non sunt diligendi ; ergo hoc intelligitur de dilectione inducente imitationem.
marg.|
Vel mali in quantum mali non sunt diligendi. Ps. 118. Iniquos odio habui. Concipientes fidem, id est credere incipientes ; Sensum fidei, id est bonum opus quo vegetatur fides quia dicitur Iacob. 2.d. Fides sine operibus mortua est. Et hoc dicit, quia fide tangimus Deum, et gustamus eius dulcedinem.
marg.|
Perspicua fiunt non per scientiam sed per modum experientie. Et hoc est gravius dictum, id est expressius. Similiter in Ps. 50. Cor mundum crea in me Deus : quasi dicat totum erat adulteratum. Terribilius insonat, quia per hoc ostenditur, quod nihil omnino remanserat eis de fide Christi sive forma. Que nolo scribere. Argumentum, quod maius peccatum esset scribere peccatum quam dicere ; vel in scripto redigere per modum inducendi in illud quam ipsum opere implere. Ut cum Ieremia dicam. Non profui. etc. Ier. 15.c. secundum Septuaginta. ubi nos habemus. Non feneravi, neque feneravit mihi quisquam. Prv. 19.c. Feneratur Domino, etc. Prv. 28.d. Qui dat pauperi, non indigebit.
marg.|
Quid
mirum ?
Fecit Dominum debitorem suum, qui semper potest reddere, id est mirabiliter natus est. Sed quomodo ? Nonne conceptus est virili semine et tempore determinato secundum naturam prodiit ad lucem ? Solutio : Mirabiliter natus fuit in utero. Sara Λ enim sterilis erat sed ex utero natus est secundum naturam. Unde super illud Mt. 3.b. Potens est Deus de lapidibus istis, etc. Glossa In cuius rei presagium Deus de Sara nobis genuit filium. De alia uxore, scilicet Cethura Gn. 25.a. Et dicunt Hebrei quod ista fuit Agar, quia Agar interpretatur copulata, quia eam sibi copulavit post mortem Sare ; ne videretur servire libidini, et novis lascivire si aliam duxisset. Sed ipsa concubina : quomodo ergo post mortem Sare duxit in uxorem ? Ante enim erat eius uxor ; aliter peccasset mortaliter, cognoscendo eam. Solutio : Dicitur duci in uxorem, quia cum vivente Sara ut ancilla teneretur, post mortem eius donata est eadem libertate qua Sara. Non secundum vim carnis : quia illa generatio significavit generationem filii Dei, que facta est opere Spiritus sancti, licet data fuerit Beate Virgini potentia generandi manente virginitate. Qui promisit Gn. 18.b. quod generarent filium, licet illa sterilis esset, et ipse senex. Quod indebitum hominibus, id est in hoc, quod filius natus est. De talibus significatum est, quod Dominus gratis dat gratiam fidelibus. Allegoria enim, etc. Allo enim, alienum ; agogos quasi ducens in alium sensum. Differunt enim historia, allegoria, tropologia, anagoge. Historia docet quid factum ; tropologia, quid faciendum ; allegoria, quid intelligendum ; anagogia, quid appetendum. Abba enim pater, etc. id est interpretatur causa euphonie, unde dicitur Abram quasi Abraham, quia multarum gentium pater. Genuit Deus sibi filios. Sed illi quos generavit in Veteri Testamento timore pene serviebant, et peccabant mortaliter : ergo Deus peccatores generavit, et sunt filii eius. Solutio : Hic sumitur nomen filiorum Dei large ; sicut Christianus dicitur etiam qui habet fidem informem. Quia timore pene. Sed timor pene est donum Dei, ergo similiter amor temporalium. Solutio : Timor pene ; quia pena credita est donum Dei et amor bonorum, que non videntur, sed creduntur, similiter donum Dei est : sed non amor temporalium bonorum, que videntur. Scilicet Iudei, 2Pt. 2.d. Servi peccati, Ioa. 8.d. Generans homines in servitutem per communem legem. Sicut illud Rm. 4.c. Lex iram operatur, et Rm. 5.d. Lex subintravit, etc. In Sina id est in humilitatem id est vilificatione, scilicet Dt. 21.c. Si autem non sederit in animo tuo, dimittas eam liberam, et quia humiliasti eam id est vilificasti proselytam. Mt. 23.b. Ut faciatis unum proselytum. Timore pene, inquantum, filii tantum, qui amore serviebant, pertinebant ad Novum. Que sursum, Cor. 3.a. Ct. 8.b. Que est ista, etc. Nec virtute miramini sicut Sara, sicut in actibus Apostolorum. Quasi nullos genuit, quod dicit propter Iob. qui fuit de Gentibus, et quidam alii, sed valde pauci. Que etiam non parturis, parturientem conari ad partum, quando anima concupiscit desiderare. Non dilectione, predestinationis. Iuxta illud Io. 1.g. Dum eras sub ficu id est in lumbis Ade novi te id est predestinavi. 1Io. 4.d. Ipse prior dilexit nos. Que habet virum id est legitimum. Unde Ro. 7.a. Lex in homine dominatur quanto tempore vivit. Et ibi eam Λ comparat viro dicens. Nam que sub viro est mulier, etc. In deserto, id est in sterilitate. Libellum repudii, id est Legem : quod sicut in libello repudii describebantur cause dimittendi uxorem, sicut habetur Dt. 25.a. ita in Lege peccata, propter que dicit Dominus, ut habetur Is. 50.a. Quis est hic liber repudii, etc. In idoli ornamentum. Os. 2.b. Argentum multiplicavi eis, et aurum, que fecerunt Baal. Ez. 16.c. Sumens de vestimentis meis fecisti tibi Excelsa, vel idola, alia littera. Cingulo putrescente. Tangit illud Ier. 13.a. Tolle lumbare, et pone in Euphrate ; et computruit ibi : Per Ieremiam Christus ; per lumbare Iudaicus populus, qui in primo, fide et dilectione adhesit Deo : sed postea ductus in captivitatem trans Euphratem computruit in idololatria. Etsi non legatur, quod aliud lumbare cinxerit Ieremias : tamen probabile est, quod aliud assumpsit sibi ; et per illud significata est Ecclesia de Gentibus adherens Deo dilecta. Et item Is. 66.c. ubi nos habemus. Numquid parturiet in una die ? aut parietur gens simul quoniam, etc. Ad antiquam Saram : Hoc dicit ad differentiam nove Ecclesie, que per Saram significatur. Adhuc peregrinatur : 2Cor. 5.b. Dum sumus in hoc corpore, peregrinamur a Domino.
marg.|
Sed ex hoc, hic non est Ecclesia triumphans : quomodo ergo hic parit ? Et iterum, quomodo peregrinatur, cum iam translata sit ? Solutio : Peregrinatur in filiis suis : quia una et eadem Ecclesia est triumphans cum militante : parit autem per doctrinam illorum qui ibi sunt, per quam conversi sunt multi, et convertuntur per orationes eorum, quibus gratiam adepti sumus per imitationem vite illorum, et per auxilium Angelorum, qui nobis dati sunt in ministerium. Et
[quod plus est]
ibi est caput nostrum Christus, qui illuc nos trahit post se, et est Sacerdos interpellans pro nobis iugiter : Hbr. 7.d. Accedens per semetipsum, etc. Celum sedes, Is. ult. a. Ibi erunt cum ea, Io. 12.d. Nec dolores patitur : Hoc ad differentiam vilitatis, que cum dolore parturit. Sine passione lesiva : quia Lc. 15.b. Gaudium est Angelis Dei, etc. Et constat, quod gaudium passio est, sed mulcebris non lesiva. Que carnaliter generat, id est timore servili ; non quia tunc servilis sit secundum carnem : sed quia illi qui per timorem generantur, serviunt carnaliter, et carnaliter vivunt. Sed per solam fidem spiritualiter : imo per speciem, quia loquitur de triumphante Ecclesia. Solutio : Hic per fidem ; ibi per speciem. Loquitur enim hic de generatione gratie. Alter de libera non secundum naturam, supple, tantum : quia Deus ei potentiam concipiendi miraculose concessit. Sed per repromissionem, id est ; per gratiam frequenter repromissam. Sic affecte, id est senio confecte. Nihil vere felicitatis merebatur, quantum erat ex se non per generationem solam : sicut cecus illuminatus non videt tantum per naturam. Imperata, Gn. 17.b. Vetustate culpe. Filios, qui de libera. Servos, qui de iure belli acquirebantur. Vernaculos qui in domo nascebantur de servis. Emptitios, pretio emptos. Iubet, Gn. 17.b. Istam gratiam per quam fit spiritualis circumcisio. Omnia resonare novitatem : Ideo in Vigilia Pasche et Pentecostes non recapitulantur lectiones ad innuendum quod nihil remansit de vetustate sed omnia innovata sunt.
marg.|
In aliis, ut in ieiuniis intitulantur, ad innuendum quod ieiunamus propter vetustatem culpe. Obumbratur per prefigurationem. Revelatur per expositionem. Non ex tristitia 2Cor. 9.b. Secundum Spiritum natus erat quia potentia concipiendi data fuit Sare per miraculum a Spiritu sancto. Unde miraculose fuit in utero. Vel per Spiritum sanctum natus, id est Λ fuit sanctificatus in utero. Desiderantes vitam eternam. Sed si desiderant vitam eternam, et hoc ut premium ; quomodo ergo gratis ? Sed dicendum quod servire gratis est facere omnia propter ipsum : et sancti viri desiderant vitam eternam propter ipsum Deum. Per hoc, quod patiuntur, etc. Hbr. 12.b. Flagellat autem omnem filium, etc. Tb. 12.c. Quia acceptus eras Deo, etc. Sed non est curandum, quia non diu durabit tribulatio.
Numérotation du verset
Gal. 4,14
marg.|
{
k
}
In carne mea]
per quam apparet quales estis, et sic in ipsa tentatio vestra. Diabolus enim tantum tribulabat, vilificari faciebat Apostolum, ut hoc videntes qui crediderant ministerio eius, resipiscerent a fide.
marg.|
{l}
Sicut Angelum]
Ita mihi creditis sicut Angelus Dei essem : et.
marg.|
{m}
Sicut Christum]
quod plus est.
[Ubi est ergo beatitudo vestra ?]
Maxima erat vobis beatitudo super hoc quod me ita tribulatum receperatis. Ergo, etc.
Numérotation du verset
Gal. 4,13-14
moraliter
moraliter
marg.|
{h}
Per infirmitatem carnis Evangelizavi vobis]
id est dum essem in magna tribulatione, et afflictione corporis. In quo maxime possumus erubescere. Sancti antiquitus, licet trucidarentur, predicabant nomen Domini : sed modo honorantur in predicatione, et tamen nolunt predicare. Act. 4.d. Prohibitum fuit Apostolis, ne ipsi loquerentur in nomine Iesu Christi : ipsi responderunt. Non possumus non eloqui, etc.
marg.|
{i}
Tentationem]
etc. Tentatio enim Predicatoris, et Prelati, tentatio est ipsius subditi. Za. 13.d. Percute pastorem, etc. Lc. 22.c. Simon, Ecce Diabolus expetivit vos, etc. Hoc dixit, quando ibat ad passionem, quasi dicat Passio mea erit vobis magna tentatio.
[Tentationem]
Tentatio est homini carnali tribulatio et paupertas alterius : quia non facile etiam creditur pauperi in veritate. Sir. 13.d. Dives commotus firmatur ab amicis ; humilis autem, etc.
marg.|
Et nota quod dicit.
[In carne mea]
tribulationem enim, que eis erat tentatio, sustinebat Apostolus exterius in carne sua. Col. 1.d. Adimpleo ea, etc. Sed hoc modicum erat respectu eius quod interius ipsos diligebat. Unde 2Cor. 11.f. Preterea, que extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium Ecclesiarum.
marg.|
Sed nota quod hic dicitur
[Non sprevistis]
multi autem videntes Prelatorum peccata sunt sicut Cham Gn. 9.d. Qui videns verenda patris sui, dixit aliis fratribus suis : sed propter hoc maledictus est. Eccl. 3.b. Si defecerit sensu, veniam da : ne spernas eum in tua virtute : hoc dicitur de patre carnali, quod intelligendum est similiter de spirituali.
marg.|
{l}
Sed sicut Angelum Dei]
id est honorifice. Hbr. ultimo a. Hospitalitatis nolite oblivisci : per hanc enim, etc. Et iterum sicut Angelus debet recipi Predicator, ut dictis eius auditor firmiter adhereat sicut dictis Angeli. Ps. 103. Qui facit Angelos suos spiritus, (id est spirituales) et ministros suos ignem urentem : id est facit quod alios arguant de peccatis suis, et ascendant ad amorem. Si qui non receperint nuntios suos, indignanter fert Dominus. Idt. 1.d. Indignatus fuit Nabuchodonosor, quia remiserunt nuntios suos vacuos, et sine honore. Vacuos quia non implent opere que illi predicant ; sine honore, quando contumeliis eos afficiunt, vel non recipiunt in hospitio.
marg.|
Nota quod ipsi Prelati, et Predicatores, si vellent recipi sicut Angeli, deberent se habere sicut Angeli, ut essent parvi sumptus sed magne utilitatis : Angeli enim non comedunt. Talis fuit archidiaconus beatus Stephanus. Act. 6.d. Viderunt faciem eius quasi faciem Angeli.
marg.|
Item patientes in iniuriis, et humiles in laudibus humanis, 2Rg. 14.d. Sicut Angelus Domini, ita est Dominus meus Rex, ut nec benedictione, nec maledictione moveatur. Item innocentes in vita propria. 4Rg. 19.e. Tu es in oculis meis, sicut Angeli Dei.
marg.|
Item compatientes in alienam miseriam. Is. 33.b. Angeli pacis amare flebunt, et subdit causam. Dissipate sunt vie : cessavit transiens, etc.
marg.|
Item agiles ad decurrendum in auxilium animarum. Is. 18.a. Ite Angeli veloces, etc.
Numérotation du verset
Gal. 4,15
marg.|
{a}
Ubi est beatitudo vestra ?]
Hoc quod honorifice, et iucunde eum receperant, appellat eorum beatitudinem, id est causam beatitudinis. Prv. 14.c. Qui miseretur pauperis, beatus erit.
marg.|
{b}
Quia si fieri potuisset]
Nota duo in receptione Predicatoris : Honorem, ibi
[Sicut Angelum Dei]
Impensam beneficiorum, hic. Unde 1Tim. 5.c. Qui bene presunt presbyteri, duplici honore digni habeantur. Sed multi sunt de genere Sacerdotis illius de quo Amos 7.c. Qui vides, gradere, fuge in terram Iuda, et comede ibi panem et prophetabis ibi, etc. Sic quidam dicunt sacerdotibus predicatoribus : ‘Ite ad domum Religiosorum’.
Numérotation du verset
Gal. 4,15
moraliter
moraliter
marg.|
{c}
Oculos vestros]
Bonus Prelatus non petit eruitionem oculorum, id est excecationem : sed hoc querit Diabolus. 1Rg. 11.a. In hoc feriam vobiscum fedus, etc. Nm. 16.c. An oculos nostros vis eruere ? Hoc faciunt quandoque Prelati, eruunt eis oculos ; id est quod sibi providerunt pauperes subditi ad victum et vestitum, hoc ipsi rapiunt, et superflue expendunt, et sic oculos eis eruunt.
Numérotation du verset
Gal. 4,16
moraliter
moraliter
marg.|
{d}
Ergo inimicus factus sum vobis]
verum dicens ? Unde Tertius, Obsequium amicos, veritas odium parit. Amos 5.c. Odio habuerunt corripientem in porta, etc. Sed tamen propter odium tale non est desistendum a filii correctione : Prv. 19.c. Erudi filium tuum, ne desperet. Prv. 27.a. Melior est manifesta correctio, quam amor absconditus : meliora sunt vulnera diligentis, etc.
marg.|
{e}
Verum dicens vobis]
Hoc non amant. Is. 30.c. Loquimini nobis placentia, etc. Prv. 26.d. Lingua fallax non amat veritatem, etc. Is. 59.c. Corruit in platea veritas, etc. non potuit invenire hospitium. Ita est hodie quod ipsa non potest ingredi ; et ideo fit in oblivionem.
Numérotation du verset
Gal. 4,17
moraliter
moraliter
marg.|
{f}
Emulantur vos non bene]
id est diligunt vos non ad perfectum premium, sed ad questum proprium. Amici sunt fortune : non querunt fructum, sed datum.
marg.|
{g}
Excludere]
a fide ad Legem : vel, a dilectione mea.
marg.|
{h}
Ut illos emulemini]
id est imitemini ; quamquam dicatur Prv. 23.b. Non emuletur cor tuum peccatores. Vel Prv. 3.d. Ne emuleris virum iniustum. Vel Prv. 24.a. Ne emuleris viros malos.
Numérotation du verset
Gal. 4,18
marg.|
{i}
Bonum autem emulamini]
id est diligite bonum hominem.
marg.|
{k}
In bono]
opere : quasi dicat, quia bonus est, diligite. Vel
[Bonum opus emulamini]
id est diligite, vel sequimini
[In bono]
1Cor. 12.d. Emulamini charismata meliora. 1. Thess. ultim. d. Omnia probate, quod bonum est tenete.
marg.|
Sic facit apis melliflua, que colligit flores : Sed quidam sunt musce canine, vel scabrones qui flores, id est bonos mores aliorum relinquunt, et stercoribus insident. 1Cor. 14.a. Emulamini spiritualia.
marg.|
{l}
Et non tantum cum presens]
Hoc dicit, quia quidam in presentia Predicatoris honeste habent se, sicut famuli pravi coram Dominis suis.
marg.|
Sed dicitur contra eos. Eph. ultimo a. Non ad oculum servientes quasi hominibus placentes ; sed ut servi Christi.
Numérotation du verset
Gal. 4,19
marg.|
{m}
Quos iterum parturio]
cum labore et dolore. Cuius ratio dicitur Is. 37.a. Venerunt filii usque ad partum, etc. Is. 45.a. Ve qui dicunt patri. Quid generas, etc. Ideo Io. 16.e. comparat Dominus suos mulieri parienti. Iob. 39. Numquid parturientes cervas observasti ? Per cervam, que maxime odit venenum, et serpentem extrahit a cavernis, significatur Predicator dicens. Iniquitatem odio habui ; et extrahit Diabolum de cordibus peccatorum. Item cerva duplicem dolorem habet in partu, scilicet naturalem, et quia timet ne lupus fetum suum rapiat ; et ideo in via publica parit. Sic Predicator dolet pro defectu suo : timens ne possit parere peccatorem, id est deducere extra ventrem Diaboli ad lucem gratie ; et si eduxerit, timet ne Diabolus rapiat eum per recidivum.
marg.|
{n}
Formetur]
per bonam vitam.
marg.|
{o}
Christus]
id est similitudo Christi. Is. 43.c. Populum istum formavi mihi. Conversatio enim Christi est forma, cui nos debemus conformari. Phil. 2.a. Formam servi accipiens, etc. forma servi est conversatio humilium. Caritas enim Christi est forma nostre caritatis, sicut dicitur Mt. {7.
161rb} 5.g. Diligite inimicos vestros, et benefacite his qui oderunt vos ; et orate pro persequentibus, et calumniantibus vos ; ut sitis filii patris vestri qui in celis est, qui Solem suum oriri facit super bonos, et malos : quasi dicat. Omnes diligit, sic et vos. Propter hec duo, scilicet propter conformitatem duplicem, caritatis scilicet interius, et operationis exterius signanter dicitur Cantic. 8.b. Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum ; ut scilicet a me recipias formam diligendi, et operandi.
Numérotation du verset
Gal. 4,20
marg.|
{p}
Vellem]
etc. Vox Predicatoris, et presentia corporalis. Iob. 29.b. Videbant me iuvenes, et abscondebantur, etc. Dicitur Lam. ultim. c.d. de perversis, Facies senum non erubuerunt.
marg.|
{q}
Et mutare vocem meam]
sicut gallina, et sicut nutrix : similiter debet Predicator secundum capacitatem auditorum predicare, et mutare se.
marg.|
{r}
Quoniam confundor]
Sed quomodo confunditur in eis, cum peccata eorum non minuerent meritum Apostoli ? Solutio : Dicendum quod sicut filius sapiens est gloria patris ; ita filius stultus est indecentia ei, quia videtur negligens fuisse in erudiendo. Et ex hac indecentia generatur confusio ei. Sir. 22.a. Confusio patris est de filio indisciplinato.
Numérotation du verset
Gal. 4,21
marg.|
{7.
161va} Δ {a}
Dicite mihi]
Ostendit eis, quod fatui sunt in observatione legalium, querens ab eis. An intelligitis Legem, an non ? Si intelligitis ; sed ipsa docet non esse observanda ; ergo male observatis. Si non intelligitis ; ergo fatui estis qui quod non intelligitis quomodo debet fieri, vultis facere. Dicit ergo :
marg.|
{b}
Qui sub Lege]
servitis. 2Cor. 11.d. Sustinetis. Enim si quis vos in servitutem redigit.
marg.|
{c}
Legem non legistis ?]
Act. 8.f. Putasne intelligis, que legis ?
Numérotation du verset
Gal. 4,22
marg.|
{d}
Scriptum est]
in Gn. Hec sunt accepta summatim de Gn. Et est hic argumentum, quod argumentum non sumitur semper ex verbis historie, sed summatim.
Numérotation du verset
Gal. 4,23
marg.|
{e}
Ancilla]
Agar,
[libera]
Sara.
marg.|
{f}
Secundum carnem]
non per vinculum, sed secundum legem nature.
marg.|
{g}
De libera]
Gn. 21.a. Vel per repromissionem, Gn. 28.c. id est per miraculum sive per fidem promissionis iterate.
Numérotation du verset
Gal. 4,24
marg.|
{h}
Per allegoriam]
quia significant, que fiunt in Ecclesia.
marg.|
{i}
Hec enim sunt]
id est he due mulieres. Et sumit ly (hec) accidentia sua ab antecedenti
[Testamenta]
quorum unum, scilicet Vetus habuit filios servientes timore, et ita quasi de ancilla ; unum, id est Novum ex amore, quasi de libera. Istud si Apostolus non dixisset (sicut dicit Gregorius) quis auderet dicere ? Sed quis crederet spinas vocari divitias, nisi Dominus sic exposuisset Mt. 13.c. Similiter Ier. 13.a. de lumbari. Propter hoc 1Cor. a. Petra erat Christus.
marg.|
{
k
}
Unum quidem]
fuit datum.
marg.|
{l}
In monte]
etc. quantum ad timorem pene. Ex. 20.c. Ut probaret vos ; etc.
marg.|
{m}
Generans]
filios servientes timore pessimo. Lex est sicut pater operum servilium ; et opera sunt quasi filii : unde et maritus dicitur Rm. 7.a. Lex in homine dominatur quanto tempore vivit : nam que sub viro est mulier ; etc. Huius mariti semen fuerunt mine, et verbera. Ier. 31.e. Seminabo domum Israel, et domum Iuda semine hominum, et semine iumentorum.
marg.|
{n}
Que]
vel quod secundum Glossa scilicet Testamentum est.
marg.|
{o}
Agar]
id est signatum est per Agar. Et sumit ly (que) accidentia sua a consequenti ; vel signato per.
Numérotation du verset
Gal. 4,25
marg.|
{p}
Sina]
quod interpretatur humile mandatum : ad innuendum quod Iudei premerentur preceptis Legis ; et humiliarentur per penas inflictas secundum Legem, que data fuit ibi : Vetus Testamentum, scilicet.
marg.|
{q}
In Arabia]
minore. Duplex est Arabia scilicet regio que est ultra Iordanem, et dicitur minor, quia una occurrit statim transito Iordane, et de hac hic. Alia valde remota est, et est prope Libyam, de qua Lucanus, Ignotum vobis Arabes venistis in Orbem, Umbras mirati nemorum nunc ire sinistras. Et dicitur quod ibi sunt Antipodes. Sed Augustinus in libro de civ. Dei, probat, quod nihil est ponere Antipodes.
marg.|
{r}
Coniunctus]
id est consimilis ei.
marg.|
{s}
Que nunc est Ierusalem]
id est Synagoge Iudeorum terrena diligenti, id est Veteris Testamenti similis est populo Iudaico : quia illi de Veteri Testamento serviebant pro terrenis, sicut modo videtur. Unde subdit,
[Et servit cum filiis suis]
marg.|
{r} Vel :
Qui coniunctus est]
Ad litteram, terra ista in qua est mons Sina contermina est terre Ierosolymitane. Et ideo dicitur mons, ad litteram, coniunctus ei, que nunc est Ierusalem. Et dicit Haimo : Sina mons est tante latitudinis, quod multas dividit regiones, et Philisthiim, Moab, etc. Cuius extremitas continuata est terre promissionis, sicut montes quibus cingitur Italia.
Numérotation du verset
Gal. 4,26
marg.|
{t}
Illa autem que sursum est]
id est Ecclesia militans.
marg.|
{u}
Que sursum est]
per spem eternorum.
marg.|
{x}
Libera est]
quia est filia triumphantis Ecclesie, de qua constat, quod libera est, 2Cor. 3.d. Ubi Spiritus Domini, ibi libertas. Io. 8.e. Si filius vos liberaverit, etc. Et partus sequitur ventrem ; ergo Ecclesia militans libera est ; ergo et eadem ratione nos liberi sumus : quia sequitur.
marg.|
{y}
Que est mater nostra]
Hoc etiam exponitur de triumphante Ecclesia, que revera sursum est, id est in celo empyreo. Et sic probavit per auctoritatem, quod filii Novi Testamenti non debent redire ad Vetus Testamentum, ut faciant opera Legis : quia filii Novi Testamenti sunt liberi ; illi autem servi. Sed quia posset quis dubitare, utrum per Saram intelligatur Novum Testamentum, sive Ecclesia nostra que {7.
161vb} libera est, ostendit per auctoritatem Isaie, quia ipsa est libera.
Numérotation du verset
Gal. 4,26
moraliter
moraliter
marg.|
{t}
Illa autem que sursum est Ierusalem]
Ut dictum est. Illud exponitur de triumphante, et de militante Ecclesia. Nota ergo hic quatuor. In hoc quod dicit
[sursum]
notatur altitudo. In hoc quod dicit
[Ierusalem]
Pacis multitudo. In hoc quod dicit
[libera]
libertas. In hoc quod dicit
[mater]
caritas. Hec perfecte sunt in triumphante. Triumphans ergo Ecclesia sursum est, id est in celo empyreo. Et iterum, quia corda eorum que in ea sunt, elevantur perfectione. Exo. 25.d. dicitur Moysi quod faciat Tabernaculum, id est militantem Ecclesiam, ad similitudinem ostensi sibi in monte, id est Ecclesie triumphantis. Ideo per militantem Ecclesiam dicitur in Missa, Sursum corda. Sursum enim esse debemus in contemplatione : Colos. 3.a. Que sursum sunt, sapite. Item conversatione : Phil. 3.d. Conversatio nostra in celis est. Item desiderii fervore : Iob. 7.c. Suspendium elegit anima mea. Sed signum est, quod non sunt elevata corda nostra, sed depressa si angustias patimur, et pressuras, iuxta illud Io. 16.g. In me pacem, in mundo pressuram habebitis. Cuius causa est, quia corpora glorificata non se * premunt : sed hic corpus tantum, et totum locum occupat. Et ideo quia quilibet vult possidere totum, ideo cor terrenum premitur, et in cordibus terrenis est pressura. Sed in triumphante Ecclesia non est sic : quia cor non potest totum Deum capere, nec vellet : quia ibi est alius qui caperet ; et scit, quod non sufficeret ad capiendum totum. Et ideo 1Cor. 2.b. dicitur, Quod oculus non vidit, etc. nec in cor hominis, etc. Ideo non potest ibi esse pressura. Et hoc patet per illud. Augustinus in 2. lib. de doctr. Christ. Eternum autem ardentius diligitur adeptum, quam desideratum : nulli enim desideranti conceditur plus de eo estimare, quam habet, ne ei vilescat cum minus invenerit ; sed quantumcumque estimare potuerit vivens, plus perveniens inventurus est. Non tamen potest ibi pressura esse, licet hic sit : quia modo non magis gaudeo de re quam possideo cum alio, imo minus quam cum eandem possideo solus : sed ibi quanto possidetur cum pluribus, tanto maiori gaudio possidetur. Et de hoc ponit Augustinus in uno loco tale exemplum. Sicut quando quis ludit, sive spectaculum cum pluribus aspicit, tanto magis gaudet : quod si solus aspiceret, multo minus gauderet. Quod autem non sit ibi pressura, significatum est Iud. 18.c. Dixerunt filii Dan missi ad explorandum, etc. Dan iudicium. Filii Dan sunt bone cogitationes, que mittuntur ad explorandam terram Paradisi, et redeuntes dicunt, Surgite, ascendamus ad eos, vidimus etc. Ascendamus ergo ad eam cogitationibus quasi funibus. Sed e contra dicit Augustinus :Facile homines timent, quod non oportet ; amant quod non decet, dolent vane, gaudentque vanius.
marg.|
Item in eo quod dicit
[Ierusalem]
significatur ibi esse multitudo pacis. Unde Ps. 36. Delectabitur in multitudine pacis : pacis inquam triplicis, in seipso, in proximo, in Deo. At in Ecclesia militante habent boni non multitudinem pacis, sed reliquias : sed peccatores nihil omnino habent de illa pace : Is. 48. et 57.d. Non est pax impiis, dicit Dominus. Sed in patria pax multa diligentibus legem tuam. Hic autem cum seipso potest habere treugas non pacem : quia inf. 5.c. Caro concupiscit adversus spiritum, et e converso. Et Rm. 7. Video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis mee. Ideo Ier. 50.d. Vox belli in terra, scilicet corporis nostri.
marg.|
Sed in eterna beatitudine adimplebitur illud. Ps. 83. Cor meum, et caro mea exultaverunt in Deum vivum. Item in corpore nostro non habemus nisi inquietationem, guerram, et defectum.
marg.|
Sicut quando mater videt filios suos indigere cibo et non potest eis subvenire, sic est de corpore respectu quinque sensuum. Eccl. 1.b. Non satiatur oculus visu, nec auris auditu, etc. Sed ibi satiabor cum apparuerit gloria tua. Ps. 16. Modo autem dicitur a Domino bonis, Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis, Ps. 20. In reliquiis tuis preparabis vultum eorum. Item libera est mater illa nostra : et erit ibi multiplex libertas. Primo a Domino ; quia etiam Christus nescit ibi esse Dominus, sed sponsus et amicus Io. 15.b. Iam non dicam vos servos, sed amicos. Item liberi erunt a servitute omnium creaturarum, quorum amor servitus magna est. Unde Augustinus de vera religione, Quem delectat ergo libertas, ab amore mutabilium rerum libere se abstinebit. Item ibi erit libertas a delicto : tunc enim erit annus Iubileus perpetuus, in quo omnia dimittebantur, ut habetur Lv. 25.e. Item ibi erit libertas a periculo quod est multiplex. Primum est exilii peregrinatio : Hbr. 11.b. Confitentes quia peregrini sunt et hospites super terram. Aliud est carceris inclusio. Rm. 6.d. Quis me liberabit de corpore mortis huius ? Ps. 14. Educ de carcere animam meam. Tertium est hostium impugnatio : 1Pt. ultimo capitulo : Adversarius vester Diabolus circuit querens, etc. Quartum est status incertitudo ; Eccl. 9.a. Nescit homo, utrum dignus sit amore vel odio. Nescit iterum, utrum lapsus sit in peccatum. Rm. 11.c. Noli altum sapere, sed time. Item quia ipsa est mater nostra, ibi erit perfecta caritas, quia omnes voluntates erunt ibi uniformes.
marg.|
Quod significatum est Ez. 1.b. Quando vidit gloriam Dei, {7.162rb} animalia et rote erant omnia similia. Hic autem utinam saltem unam stillam caritatis habeamus, ut non sit inter nos dissentio sive discordia.
Numérotation du verset
Gal. 4,27
marg.|
{z}
Scriptum est]
Is. 54.a. Lauda sterilis que non paris, decanta laudem, etc. Septuaginta.
marg.|
{7.
162ra} Δ {a}
Letare sterilis]
etc. Sterilis, Ecclesia de Gentibus quondam, letare, hoc est, de procreatione liberorum.
marg.|
{b}
Multi filii deserte]
Gentis. Is. 49.e. Adhuc dicent in auribus tuis filii sterilitatis tue, Angustus est mihi locus, fac spatium mihi, ut habitem et dices, etc.
marg.|
{c}
Eius que habet virum]
Legem sub cuius iugo premebantur. In Is.
[habebat]
Septuaginta
[habet]
Numérotation du verset
Gal. 4,27
moraliter
moraliter
marg.|
{a}
Letare sterilis]
Ecclesia de gentibus 1Rg. 2.a. Donec sterilis peperit plurimos, etc. Vel aliter. Deus pater duas habebat filias, copiam scilicet et paupertatem, quas nuptui tradere volebat. Copiam libentissime acceperunt Clerici, et Religiosi : sed paupertatem, licet esset primogenita, quia cum omnibus nata, nullus volebat ducere, et ideo sterilis erat. Sed modo dicit ei Dominus
[Letare sterilis]
etc. Est etiam duplex sterilitas, scilicet carnis : Sapient. 3.c. Felix sterilis, et incoinquinata, que nescivit thorum in delicto ; habebit fructum in respectione animarum sanctarum, id est cum Dominus respiciet oculo misericordie animas sanctas ad remunerandum. Lc. 23.d. Beate steriles, etc. Item sterilitas spiritus : Dt. 7.c. Non erit apud te sterilis utriusque sexus, tam in iumentis, etc.
Numérotation du verset
Gal. 4,28
marg.|
{d}
Nos autem fratres]
ad similitudinem eius servientes Deo cum letitia et amore, sicut ipse in letitia promissus fuit.
marg.|
{7.162va} Δ {a}
Secundum Isaac]
Rm. 9.b. Non enim omnes qui ex Israel, hi sunt Israelite ; neque semen sunt Abrahe, etc. id est non qui filii circumcisi hi filii : sed qui filii sunt promissionis, estimantur in semine. Item Rm. 2.d. non enim qui in manifesto Iudeus est, etc.
Numérotation du verset
Gal. 4,29
marg.|
{b}
Sed quomodo]
etc. Imo ludebat cum eo ut dicitur Gn. 21.b. cum dixit ad Abraham. Eiice ancillam, et filium eius. Solutio : Luteas imagines cogebat eum adorare ; vel in ludendo eum opprimebat. Et ideo ludum talem vocat hic Apostolus persecutionem. Prv. 10.d. Quasi per risum stultus operatur scelus. Prv. 26.c. Sicut noxius est, etc. et dicit, Ludens feci. 2Rg. 2.c. Surgant pueri, et ludant, etc. Ita nunc persequuntur mali bonos. Unde 1. Thess. 2.c. Dominum occiderunt Iesum, et Prophetas, et nos persecuti sunt, etc.
marg.|
Sicut enim Religiosi quidam quando volunt diu servare bladum, dimittunt granum cum palea, et sic plus durat, et impinguatur : sic dimittit Dominus bonos tamquam grana sua in paleis, id est malis qui eos premendo impinguant.
marg.|
Unde Augustinus in libro De vera religione : Nec zizania nec paleas grana perhorrescunt.
Numérotation du verset
Gal. 4,30
marg.|
Sed quid dicit Scriptura Saram dixisse Gn. 21.a.
[Eiice ancillam et filium eius] ?
Ancille filii sunt omnes qui sunt in mortali : Ipsi sunt quasi filii bastardi Dei, et ideo non habebunt hereditatem, sed quedam mobilia dat eis pater eorum, Qui solem suum facit oriri super bonos, et malos. Gn. 25.d. Dedit Abraham cuncta que possidebat Isaac : filiis autem concubinarum largitus est munera, quia malis dat bona saltem huius temporis. Ier. 48.b. Dat florem Moab, quia florens egredietur.
marg.|
Moab tamen non legitimus fuit. Hi sunt mali, quibus Dominus dat florem id est temporalem prosperitatem ; sed florens egredietur, quia peccator in flore prosperitatis existens subito morietur ; et mors eius dicitur egressus a paterna hereditate. Unde hic dicitur.
marg.|
{c}
Eiice ancillam eius et filium]
etc. Apocalypsis ultimo c.b « Foris canes » etc.
b Apc. 22, 15.
marg.|
{d}
Non enim heres erit]
etc. Idc. 11.a. Eiecerunt Iephte dicentes, Heres in domo patris nostri esse non poteris, quia de adultera matre natus es. Hbr. 11.c. Si extra disciplinam estis facti, cuius participes facti sunt omnes, ergo adulteri, et non filii estis. Ergo disciplina est quasi uxor Spiritus sancti. Sapient. 1.b. Spiritus enim sanctus discipline effugiet fictum.
marg.|
{e}
Cum filio]
meo. Sir. 13.b. Quid communicabit cacabus ad ollam ? 2Cor. 6.d. Quis autem consensus templo Dei cum idolis ?
Numérotation du verset
Gal. 4,31
marg.|
{f}
Qua libertate Christus nos liberavit]
id est hanc libertatem nobis dedit : et bene potuit dare, quia ipse est heres ad quem pertinet emancipare servos : Mt. 21.d. Hic est heres. Is. 45.a. Christo meo Cyro, id est heredi. Ideo Rm. 8.c. Si filii, etc.
Numérotation du verset
Gal. 4,31
moraliter
moraliter
marg.|
Moraliter : Diabolus suggerendo ; mundus invitando ; caro propagando, quasi cogunt spiritum falsas imagines adorare : quod est idololatria spiritualis, Nam omnis imago sive ab extrinseco recepta, ut imago albi in Ecclesiis, vel picta, vel impressa, vel sculpta, vel fusa spiritualiter in vobis reperitur : recepta quidem in visu, picta in imaginatione, impressa in delectatione contra consensum, sculpta in consensu, fusa in opus.
marg.|
Item nota : in statu innocentie, et gratie habuit Adam rectam imaginem, que apparet in oculo plano, in statu culpe {7.162vb} transversam quantum ad sensualitatem. Unde Ier. 12.b. Numquid avis discolor hereditas mea ? Unicolores sunt aperte boni, vel aperte mali. Unicolores sunt boni absconditi, intus habentes rectitudinem, extra vero secundum opinionem malorum, controversiam : despiciuntur enim ab eis, qui infami gradiuntur via, ut dicitur Prv. 14.a. Hypocrite sunt bicolores : 2Tim. 3.a. Habentes quidem speciem pietatis ; virtutem vero interius abnegantes. Lusus maioris. Sir. 13.a. Pondus super se tollit, etc. id est Lex id est legalia. A gratia patris, quia illa legalia non habent gratiam. Heretici et filii eorum, intellige per imitationem ; quia nati ab eis, si non imitantur eos in heresibus, non propter hoc sunt eiecti a gratia Dei. Et per hoc solvitur illa contrarietas Ex. 20.a. Visitans iniquitates patrum in filios, et Dt. 24.c. Non occidentur filii pro patribus : quia illud ultimum intelligitur de filiis non per imitationem, sed secundum naturam ; aliud de illis filiis qui imitantur peccata parentum suorum. Qui terrenam felicitatem ; ergo omnes fere Prelati pertinent ad eum. Sed hoc intelligendum de pertinaci acquisitione temporalium quando non ponunt finem sub fine. Vel terrena felicitas appellatur hic felicitas peccantium, de quibus Iob. 21.b. Ducunt in bonis dies suos, etc. Illi deorsum volunt trahere, id est volunt facere unde trahantur sursum, quia nullus per se loquendo vult trahi ad infernum. Conantur pennas evellere id est conantur alios facere cadere in peccatum, ut sic amittant pennas virtutum. Ministri, ut Moyses et Aaron, et alii. Cum area ceperit ventilari. Mt. 3.c. Is. 26.b. Alia littera, Tollatur impius ne videat gloriam Dei. Apc. ultim. c. Foris canes, et venefici, etc. Et in eodem 21.b. Hereticis, et fornicatoribus, pars illorum erit in stagno ardenti. Quia patimur, etc. Unde Secunde <ad> Timotheum 3.c.c Omnes qui pie volunt vivere, etc. E converso de reprobis Ps. 72. In labore hominum non sunt, etc. Peccatorum remissio, et fidei per dilectionem operantis iustificatio. Gal. 4.b. Secundum hoc videtur, quod aliud sit remissio peccati et iustificatio. Et propterea videtur secundum ordinem hic positum, quod remissio precedit iustificationem. Solutio : Iustificatio dicitur hic approbatio vel augmentum iustitie. Sic sumitur Iac. 2.d. Abraham ex operibus iustificatus est. Et in eodem, Nonne Rahab meretrix ex operibus iustificata est. Vel, non est vis in ordine. Et notatur duplex effectus gratie infuse.
c 2Tim. 3, 12.
Numérotation du verset
Gal. 4,30
expositio Glossae
expositio Glossae
marg.|
Unde subdit, Eiice ancillam, etc. Vidit pueros simul ludentes, etc. Gn. 21.a. Hebrei dicunt, quod Ismael faciebat luteas imagines, et cogebat Isaac ad idem : et videns hoc Sara previdit cultum idololatrie, et ideo noluit sustinere, et hanc coactionem appellat Apostolus persecutionem. Vel forte, ad litteram, in ludendo percutiebat Isaac, quod dure sustinent mulieres in filiis suis.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Gal. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=63&chapitre=63_4)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Gal. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=63&chapitre=63_4)
Notes :