Capitulum 1

Numérotation du verset Phil. 1,1 

Paulus
et Timotheus
servi
Iesu Christi omnibus sanctis
in Christo Iesu
qui sunt Philippis cum episcopis
et diaconibus1,
1 diaconibus] diaconis Weber
Numérotation du verset Phil. 1,2 

gratia
vobis et pax
a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
Numérotation du verset Phil. 1,3 

Gratias ago Deo
meo
in omni memoria vestri,
Numérotation du verset Phil. 1,4 

semper
in cunctis orationibus meis pro omnibus
vobis
cum gaudio,
deprecationem faciens
Numérotation du verset Phil. 1,5 

super
communicatione vestra
in evangelio
Christi2, a prima die
2 Christi] om. Weber
usque nunc.
Numérotation du verset Phil. 1,6 

Confidens in Domino Iesu3
3 in Domino] om. . Weber
hoc ipsum quia qui
cepit
in vobis opus bonum,
perficiet
usque in diem Christi Iesu.
Numérotation du verset Phil. 1,7 

Sicut est mihi iustum
hoc sentire pro omnibus vobis, eo quod habeam vos in corde4,
4 vos…corde] in corde vos Weber
et in vinculis meis,
et in defensione,
et confirmatione evangelii,
socios gaudii mei
omnes vos esse.
Numérotation du verset Phil. 1,8 

Testis enim mihi est Deus
quomodo
cupiam omnes vos in visceribus Christi Iesu.
Numérotation du verset Phil. 1,9 

Et hoc
oro ut caritas vestra magis ac magis abundet
in scientia,
et in5 omni sensu,
5 in] om. Weber
Numérotation du verset Phil. 1,10 

ut probetis potiora, ut sitis sinceres,
et sine offensa
in
diem Christi,
Numérotation du verset Phil. 1,11 

repleti fructu iustitie
per
Iesum Christum6
6 Iesum Christum] inv. Weber
in gloriam et laudem Dei.
Numérotation du verset Phil. 1,12 

Scire autem vos volo, fratres,
quia que circa
me
sunt, magis
ad profectum evangeli pervenerunt7,
7 Evangeli pervenerunt] venerunt Evangelii Weber
Numérotation du verset Phil. 1,13 

ita
ut
vincula mea manifesta fierent in Christo
in omni pretorio,
et in ceteris omnibus,
Numérotation du verset Phil. 1,14 

ut8 plures
8 ut] et Weber
de9 fratribus in Domino
9 de] e Weber
confidentes vinculis meis,
abundantius
auderent10
10 auderent] audere Weber
sine timore verbum Dei loqui.
Numérotation du verset Phil. 1,15 

Quidam quidem
et
propter invidiam et contentionem,
quidam autem
et propter bonam voluntatem
Christum predicant.
Numérotation du verset Phil. 1,16 

Quidam
ex caritate,
scientes quoniam in defensionem evangelii positus sum.
Numérotation du verset Phil. 1,17 

Quidam autem
ex contentione Christum annuntiant non sincere, existimantes pressuram se suscitare
vinculis meis.
Numérotation du verset Phil. 1,18 

Quid enim
dum omni modo sive per occasionem,
sive per veritatem
Christus
annuntietur11. Et in hoc
11 annuntietur] adnuntiatur Weber
gaudeo,
sed
et gaudebo.
Numérotation du verset Phil. 1,19 

Scio enim quia hoc
mihi proveniet
ad12 salutem,
12 ad] in Weber
per vestram orationem
et subministrationem Spiritus Iesu Christi,
Numérotation du verset Phil. 1,20 

secundum
exspectationem et spem meam quia
in
nullo confundar,
sed in omni fiducia sicut semper
et nunc
magnificabitur
Christus
in corpore meo,
sive per vitam,
sive per mortem.
Numérotation du verset Phil. 1,21 

Mihi autem13 vivere Christus est
13 autem] enim Weber
et mori lucrum.
Numérotation du verset Phil. 1,22 

Quod si vivere
in carne
hic mihi fructus est operis14.
14 est operis] inv. Weber
Quid15
15 quid] et praem. Weber
eligam
ignore.
Numérotation du verset Phil. 1,23 

Coartor autem
e duobus, desiderium habens dissolvi
et cum Christo esse
multo magis
melius :
Numérotation du verset Phil. 1,24 

permanere autem in carne,necessarium16 est
16 necessarium] magis praem. Weber
propter vos.
Numérotation du verset Phil. 1,25 

Et hoc confidens scio,
quia manebo et permanebo
omnibus vobis
ad profectum vestrum
et gaudium fidei
Numérotation du verset Phil. 1,26 

ut gratulatio vestra abundet
in Christo Iesu
in me
per meum adventum iterum
ad vos.
Numérotation du verset Phil. 1,27 

Tantum digne
evangelio Christi
conversamini,
ut sive cum venero, et videro vos, sive absens audiam de vobis,
quia stetistis uno spiritu
unanimes,
collaborantes fide evangelii,
Numérotation du verset Phil. 1,28 

Et
in nullo
terreamini ab adversariis,
que est illis causa perditionis,
vobis autem salutis.
Et hoc a Deo,
Numérotation du verset Phil. 1,29 

quia vobis donatum
{t. 4 : Erfurt, f. 1111va ; facsim., p. 382a} est pro Christo,
non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini,
Numérotation du verset Phil. 1,30 

idem eundem17 certamen habentes
17 idem] eundem Weber
qualem et vidistis in me,
et nunc
audistis de me.

Capitulum 1

Numérotation du verset Phil. 1,1 
marg.| Paulus et Timotheus] Dividitur autem hec Epistola in tres partes. In prima parte salutatio ponitur. In secunda gratiarum actio : ibi   [Gratias ago] In tertia parte exhortatio, ibi (Scire autem, etc.) Dicit ergo :
marg.| {7. 180ra}
marg.| {a} Paulus et Timotheus] Nomen auctoritatis vero ponit, quia non minus debito senserant de ipso : Timotheum nominat in salutatione, quia eum missurus erat ad eos. Unde per hoc intendit eum ipsis reddere gratiorem.
marg.| {b} Servi] Super hoc dicit Glossa Sicut duo sunt timores, qui faciunt duo genera servientium ; sic duo servientes, etc. Contra. Sex sunt timores, humanus, mundanus, naturalis, initialis, finalis, filialis : quorum numerus sic sumitur. Timor vel est bonus, vel malus, vel indifferens.
marg.| Si malus, aut est humanus : aut est de his que pertinent ad res et personas, et sic est mundanus. Si vero indifferens est, tunc dicitur naturalis. Si vero est bonus : aut est meritorius, vel ad meritum : si ad meritum, tunc est finalis seu servilis. Si meritorius, aut est per statum perfecte caritatis, vel imperfecte caritatis : si secundum statum imperfecte, tunc est initialis, si secundum statum perfecte tunc est filialis. Cum ergo sint undecim, non sunt duo. Respondeo. Loquitur de timore dono Spiritu S. qui sub duobus comprehenditur : nam aut est a Spiritu, et non cum Spiritu, et tunc comprehendit initialem et finalem. Timor autem naturalis quamvis sit a Deo, non tamen dicitur donum Spiritus S. quia donum respicit bonitatem : sed timor naturalis respicit iustitiam, inflictus est enim homini propter peccatum. [Omnibus Sanctis] baptismate   [in Christo] renatis.
marg.| {c} Cum Episcopis] etc. Per Episcopos intelliguntur Sacerdotes : quia cum non essent plures Episcopi unius civitatis ; sunt tamen plures Sacerdotes. Sed videtur tamen non observasse rectum ordinem : quia in salutatione minores preponit maioribus. Respondeo. Prelatus et subditorum multitudo possunt accipi secundum comparationem quam habent ad dona : tunc multitudo subditorum preponenda est Prelato : quia plura dona accepit a Deo ipsa multitudo quam Prelatus. Sic accipit Apostolus.
marg.| Unde ponit nomina que dicunt comparationem ad Deum sicut (Sanctis et Episcopis.) Dicitur enim Episcopus quasi super intendens, vel supra, quod sonat in ratione doni accepti a Deo. Si vero considerantur secundum comparationem, quam habent ad invicem : tunc preponendus est Prelatus.
marg.| {d} Gratias ago] Secunda pars huius Epistole, in qua primo agit gratias pro bonis eorum, orans ut stent in eis. Secundo orat ut crescat caritas in eis, ibi   [Et hoc oro] In prima particula tria dicuntur. Nam primo agit gratias, orans ut stent in bono. Secundo dicit quod confidit super hoc, ibi (Confidens.) Tertio quod iustum est, quod confidat, ibi (Sicut est mihi.) Dicit ergo :
marg.| {e} Gratias ago] In hoc invitat eos ad faciendum que faciebant.
marg.| {f} Deo meo] Omnium est Deus, gratia creationis, hominum, per gratiam redemptionis, fidelium, per gratiam iustificationis ; Sanctorum per privilegium amoris. Pauli autem hic dicitur specialiter Deus : quia in Philippensibus fecit, quod Paulus voluit.
marg.| {g} In omni memoria] id est quoties memor sum vestri. Prv. 10.b. Memoria Iusti cum laude : et nomen impiorum computrescet. Ps. 9. Periit memoria eorum cum sonitu, etc.
marg.| {h} Deprecationem faciens] etc. id est tempore determinato cum res postulat, id est gratias agere debemus semper Deo pro vobis, ut dignum est. Et est argumentum quod Prelatus debet orare pro subditis.
marg.| {i} Super communicatione] id est faciens deprecationem (cum gaudio) eo quod communicatis operibus Evangelii et fidei. Vel quia vestra communicatis in ministerium Evangelii. Hbr. ultimo capitulo : Beneficentie et communionis nolite oblivisci.
marg.| {k} Confidens] Hbr. 6.b. Confidimus de vobis, dilectissimi, meliora et viciniora saluti.
marg.| {l} Quia qui cepit] Deus enim operatur in nobis velle et perficere. Io. 15.a. Sine me nihil potestis facere. Apc. 1.b. {7. 180rb} Ego sum Alpha et Omega. Ps. 58. Misericordia eius preveniet me. Item Ps. 22. Misericordia eius subsequetur me.
marg.| {m} Usque in diem] 1Cor. 1.a. Qui et confirmabit vos usque in finem.
marg.| {n} Sicut est mihi iustum hoc sentire] Argumentum, quod Prelatus bene debet sentire de subditis.
marg.| {o} Eo quod habeam vos in corde] 2Cor. 11.a. Emulor enim vos emulatione 2Cor. 6.c. Os meum patet ad vos, etc.
marg.| {r} Socios gaudii] id est ut sitis socii remunerationis mee, 1Io. 1.c. Si in luce ambulamus societatem habemus ad invicem. Hbr. 10.g. Vinctis compassi estis.
marg.| {p} Et in defensione Evangelii] 2Tim. 4.c. In prima defensione mea nemo mihi affuit.
marg.| {q} Et confirmatione] Infirmorum. Act. 15.g. Perambulabat Syriam, et Ciliciam, confirmans Ecclesias.
marg.| {s} Et] hoc (oro) Secunda pars ubi dicit, quod orat pro augmento caritatis eorum.
marg.| In quo duo considerantur, scilicet quod orat, et propter quid orat, scilicet ut sciant in quibus diligendus sit Deus et proximus, et memoria teneant, ut possint eligere de bonis meliora. Finis autem orationis est, ut in presenti sint sine culpa quantum ad se et ad alios, et abundent bonis operibus, et in futuro habeant gloriam Dei.
marg.| {t} Ut caritas] 2Th. 1.a. Supercrescit fides vestra, et superabundat caritas uniuscuiusque vestrum ad invicem.
marg.| {u} In scientia] quoad intellectum.
marg.| {x} Et in omni sensu] quoad affectum, 1Cor. 4.b. Divites facti estis in illo in omni verbo, et in omni scientia. Vel (scientia) in credendo per affectionem. Unctio enim docet de omnibus.   [Et in sensu] in omnibus memorando.
marg.| {y} Ut probetis] Eph. 5.c. Probantes quid sit beneplacitum Deo.
marg.| {z} Ut sitis] sic   [synceres] Bene sequitur post probationem. Is. 42.c. Qui videt multa, nonne custodiet.
marg.| {a} Synceres] in vobis.
marg.| {b} Et sine offensa] alterius, 1Cor. 10.a. Sine offensione estote Iudeis, et Gentibus, et Ecclesie.
marg.| {c} Repleti fructu iustitie] in operibus que sunt iustitie fructus, dicit Glossa Ergo omnia opera sunt iustitie. Posset dici quod iustitia sumitur pro iustificatione, cuius fructus sunt bona opera.
marg.| Sed contra hoc est quod sequitur in Glossa Que est habitus animi. Iustificatio enim non est habitus, sed status.
marg.| Unde potest dici quod iustitia accipitur ibi pro iustitia generali, que est habitus generalis. Eph. 5.c. Fructus lucis est in bonitate, et iustitia, et veritate.
marg.| {d} In gloriam] transituri, scilicet propter hoc.   [In gloriam et laudem Dei] id est in gloriam eternam, que est materia laudis divine. Ier. 33.b. Erit mihi in nomen, et gaudium, et laudem. Vel sic : (Ut sitis) in presenti   [synceres et sine offensa] et in futuro (repleti fructu iustitie in gloriam et laudem,) id est ut in vobis laudetur, et glorificetur Deus Ps. 83. Beati qui habitant in domo tua, etc.
marg.| {e} Scire] Tertia pars Epistole, que dicitur exhortatio et dividitur in tres partes. Nam primo exhortatur eos ad tolerantiam passionum, scilicet usque ad tertium capitulum. Secundo ad cautelam contra Pseudo, scilicet a tertio capitulo usque ad illam partem quarti capituli. (De cetero.) Tertio exhortatur eos ad perfectionem morum, ab illo loco (De cetero) usque in finem. Item prima pars dividitur in duas. Nam primo exemplo sui invitat eos ad tolerantiam passionum. Secundo cum obsecratione concludit, quod impleant gaudium, id est parati sint pati pro Christo, ibi   [Si qua ergo] Item illa pars in qua ponitur utilitas vinculorum, dividitur in duas. Nam primo dicit quod vincula sua profecerunt ad confirmationem Evangelii. Secundo quod proficiunt sibi ad gaudium quia certus est, quod proficient sibi ad vitam, ibi (Et in hoc gaudeo) secundum unam expositionem. Secundum aliam expositionem ostenditur ibi, quod profectus Evangelii valet sibi ad vitam eternam, et propter hoc dicit in parte {7. 180va} tertia quod in nullo statu desistet a predicatione Evangelii. Item illa pars in qua dicit quod vincula eius valent ad profectum Evangelii, dividitur in duas. Nam primo dicit quod valent, secundo quantum valent, ibi (ut plures.) Dicit ergo :   [Que circa me] Ps. 17. Circumdederunt me gemitus mortis. Item Ps. 95. Mirabiles elationes maris, etc.
marg.| {a} Ad profectum] Ex. 1.b. Quanto plus opprimebant eos, tanto plus multiplicabantur.
marg.| {b} Manifesta fierent] 2Cor. 2.d. Gratias ago Deo qui semper triumphat nos in Christo Iesu, et odorem notitie manifestat per nos in omni loco.
marg.| {c} Ut plures] Hic ostenditur modus, quo proficiunt vincula eius. Et dicuntur hic duo. Primo enim dicit quod occasione vinculorum suorum quidam predicant, sed alii bona, alii mala intentione. Secundo quod non est curandum qua intentione, dummodo Christus annuntietur, ibi   [Quid enim] Ponuntur autem, hic quinque genera predicantium. Nam qui predicabant, aut predicabant bona intentione aut mala. Si bona intentione, aut generali amore quem habebant ad Deum, et proximum : aut ex speciali quem habebant ad Apostolum. Si ex generali amore, aut audaciores erant ad predicandum exemplo fiducie, quam habebat Predicans in vinculis : qui signantur ibi   [Ut plures] etc. Aut exemplo caritatis vel zeli Pauli, qui cogebat eum predicare in vinculis ; qui signantur ibi   [Quidam autem] etc. Si vero predicabant ex speciali caritate, quam habebant ad Apostolum. Isti sunt illi qui predicabant, ut supplerent vices Apostoli : qui signantur, ibi   [Quidam ex] etc. Quidam vero mala intentione predicabant propter odium glorie Apostolatus, non persone bone : ut illi qui invidebant glorie Apostoli, et predicabant ut consimilem consequerentur gloriam : qui signantur ibi   [Quidam quidem] etc. Aut propter odium persone ipsius : ut qui predicabant ut pressuram suscitarent vinculis eius : qui signantur ibi   [Quidam autem] etc. Continua :   [Vincula] ideo   [ita ut plures] etc. Ps. 26. Dominus protector vite mee, a quo trepidabo. Prv. 28.a. Iustus quasi leo confidens, absque terrore erit.
marg.| {d} Vinculis meis] ablativus est, et construitur causaliter, id est propter vincula mea, id est consideratione meorum vinculorum. Sir. 18.a. Secundum Iudicem populi, sic et ministri eius, et qualis Rector civitatis, etc. Prv. 27.c. Ferrum ferro exacuitur, etc.   [Quidam quidem] etc. Lc. 9.f. et Mc. 9.f. Nolite prohibere : qui enim non est adversum nos, pro nobis est. Mt. 23.a. Que dicunt, facite, etc. Glossa inf. Tolerandus est mercenarius. Contra. Peccant mortaliter. Respondeo. Quod peccant, in iudicio est Dei, non hominum, et propter hoc tolerandi : et non toleratur malum nisi cognitum : sed peccatum mercenarii est in iudicio Dei, quoad veritatem ; in iudicio hominum quoad coniecturam : et quantum ad hoc dicitur tolerari.
marg.| {e} Quid enim] etc. Hic ostendit, quod non est curandum qua intentione predicetur, dum tamen Christus annuntietur. Continua. Mali predicant ad profectum : sed non est curandum.   [Quid enim] refert,   [sive occasionem] Iob. 15.d. Ignis devorabit tabernacula eorum, etc. Is. 33.c. Beatus qui excutit manus, etc. Glossa Quisquis a Deo aliquid preter Deum querit, non caste querit. Ergo Ecclesia orando pro fructibus terre, non caste querit. Respondeo. Preter Deum dicitur queri hoc quod non refertur ad Deum : sive preter Deum, id est non bona intentione. Glossa Pastor per veritatem annuntiat. Ergo videtur quod meritorie.
marg.| Contra. Esto quod aliquis existens in mortali occulto predicet veritatem propter utilitatem audientium : talis non est Pastor, quia non meretur ; nec mercenarius, quia non querit commodum terrenum ; nec fur, quia non negat veritatem. Respondeo. [In veritate] id est in pura intentione : nec oportet, quod mereatur, nisi loquamur de merito congrui. (Annuntietur.) Non dicit, Christum {7. 180vb} annuntient, quia Christum annuntiari bonum fuit, et in hoc gaudendum : sed illos annuntiate Christum per occasionem, non fuit bonum : sicut Christum crucifigi, bonum fuit, sed illos crucifigere fuit peccatum.
marg.| {f} Et in hoc gaudeo] Secunda pars illius, in qua ponitur utilitas vinculorum. Et exponitur primo, ut ostendatur utilitas predicationis quocumque modo facte, et sic per consequens intelligitur utilitas vinculorum. Secundo ut primo, non per consequens intelligatur utilitas vinculorum. Secundum primam expositionem sic continuatur. Non refert qua intentione Christus annuntietur : nam   [Et in hoc gaudeo]
marg.| {g} Et gaudebo] in futuro.
marg.| {h} Scio enim quia hoc] scilicet quod Christus annuntietur, (mihi proveniet ad salutem.) Secundo modo sic continuatur. Non solum vincula mea profecerunt aliis, ita ut abundantius predicarent, sed etiam mihi prosunt. Nam.
marg.| {f} Et in hoc] quod vinctus sum (gaudeo) nunc.
marg.| {g} Et gaudebo] in futuro.
marg.| {h} Scio enim quia hoc] scilicet pati pro Christo.   [Et in hoc gaudeo] quod Christus annuntiatur, et   [gaudebo] semper, scilicet in futuro. Vel   [in hoc] id est in tribulationibus et pressuris, quas mihi suscitavit. Col. 1.d. Et in hoc gaudeo, in passionibus meis pro vobis.   [Scio enim] Non dicit, credo : ut exprimat certitudinem ; quia potest probari, quod Deus est iustus, et ideo remunerator.   [Quia hoc] id est hec suscitatio pressure, sive rebellio Pseudo   [mihi proveniat in salutem eternam] 1Cor. 3.c. Unusquisque propriam mercedem accipiet secundum suum laborem. Vel   [in salutem] id est in maiorem copiam gratie, Rm. 8.e. Omnia cooperantur in bonum his, qui secundum propositum vocati sunt sancti. Sir. 24.d. Assistens quasi Geon in tempore vindemie. Geon enim crescit ex concursu arenarum : sic sapientia augetur in homine ex multiplicatione tribulationum. Ps. 26. Si exurgat adversum me prelium, etc. Et hoc.
marg.| {i} Per vestram orationem] Argumentum quod orationes unius Sanctorum prosint magis sanctis. Rm. 3.c. Omnes peccaverunt, et egent gloria Dei, id est misericordia eius.
marg.| {k} Et] per   [subministrationem Spiritus Iesu Christi] id est per fulcimentum quod Spiritus S. ministrat, quasi suffulciens me parietem ruinosum Rm. 8.e. Spiritus adiuvat imbecillitatem nostram. Col. 2.d. Totum corpus per nexus, et coniunctiones subministratum crescit, qua que agenda docet, et suggerit. Io. 14.d. Docebit vos, et suggeret vobis omnia, quecumque dixero vobis. Sir. 39.d. Omne opus hora sua subministrabit. Et hoc faciet.
marg.| {l} Secundum expectationem et spem meam] id est secundum quod expecto per longanimitatem, et spero. Spes autem non confundit : quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris. Rm. 5.a. Et hoc est quod subdit.
marg.| {m} Quia in nullo confundar] quasi dicat Hoc spero firmiter   [quia in nullo] scilicet statu, scilicet prosperis, vel adversis : quia scio abundare, scio et penuriam pati, inf. ultimo capitulo : armatus a dextris et a sinistris (confundar :) quin constanter expleam ministerium meum, et predicem. Lc. 9.c. Qui me erubuerit, et sermones meos, etc. Vel (In nullo,) id est nec in modico (confundar,) id est frustrabor a premio ; imo remunerabor etiam supra condignum. Rm. 8.d. Non sunt condigne passiones huius temporis ad futuram gloriam, que revelabitur in nobis 2Tim. 1.c. Ideo hec patior, sed non confundor : scio enim cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem iustus Iudex. Eccl. 2.b. Scitote quoniam nullus speravit in Domino, et confusus est. Ps. 36. Non confundentur in tempore malo.
marg.| {n} Sed in omni fiducia] Io. 16.g. Confidite, quia ego vici mundum.
marg.| {o} Magnificabitur Christus in corpore meo] id est gloria, et fama eius in corpore meo, id est per passiones corporis mei. Ideo enim hoc dicebat, significans qua morte eum erat glorificaturus. Col. 1.d. Adimpleo ea que desunt passionum Christi, in carne mea pro corpore eius, {7. 181ra} quod est Ecclesia, 1Cor. 6.d. Empti estis pretio magno : glorificate, et portate Deum in corpore vestro, 2Cor. 4.c. Mortificationem Iesu in corpore nostro circumferentes, ut et vita Iesu manifestetur in nobis.
marg.| {a} Sive per vitam] id est vivendo, eum testificabor verbo.
marg.| {b} Sive per mortem] id est moriendo, testificabor eum facto. Ut in ore duorum, vel trium testium stet omne verbum, 2Cor. 13.a. Nota, quod testimonium facti fortius est quam verbi : a quo Martyres dicti sunt, id est testes, Rm. 14.b. Sive vivimus, Domino vivimus ; sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus.
marg.| {c} Mihi enim vivere Christus est] id est propter ipsum vivo, et volo vivere, 2Cor. 5.c. Pro omnibus mortuus est Christus, ut et qui vivunt, iam non sibi vivant. Vel   [Mihi vivere Christus est] id est vivificat me per gratiam.
marg.| {d} Et mori] pro Christo mihi   [lucrum] est per gloriam. Sive   [mihi est Christus vivere] in exemplo,   [lucrum] in premio. De primo dicitur Gal. 2.d. Vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus. De secundo dicitur Ps. 118. Pretiosa in conspectu Domini mors Sanctorum eius. Unde illud, Mortis sacre compendio vitam beatam possident, 2Cor. 5.a. Scimus enim quoniam si terrestris domus nostra huius habitationis dissolvatur, quod edificationem ex Deo habemus, domum non manu factam, sed eternam in celis.
marg.| {e} Quod si vivere in carne] id est si dum vivo in carne.
marg.| {f} Hic mihi fructus operis est] id est tanta est mihi facultas vivendi, quia bene operando in carne Christum magnifico.
marg.| {g} Et quid eligam, ignoro] mori, aut vivere. Nota quod Sancti in presenti nobis prodesse possunt dupliciter, dum vivunt, merendo, et orando, et ideo magis utile est propter subditos manere in carne, sed delectabilius est esse cum Christo. Unde.
marg.| {h} Coarctor autem e duobus] ex desiderio dissolvendi, et necessitate vivendi.
marg.| {i} Desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo] quasi dicat, Hoc desidero pro me : quia.
marg.| {k} Multo magis melius] est mihi. Sancti enim propter oppressionem carnis esse cum Christo, desiderant, Rm. 7.d. Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius ? Coarctantur undique tribulationibus, Ps. 7. Circumdederunt me dolores mortis, 2Rg. 24.c. Coarctor nimis, sed melius est, ut incidam in manus Domini : multe enim misericordie eius sunt. Similiter Moyses coarctabatur, cum dicebat Nm. 11.c. Obsecro, ut interficias me, et inveniam gratiam in oculis tuis, ne tantis afficiar malis. Erat enim iste Moyses inter duas molas, scilicet inter desiderium quietis, et profectum plebis.
marg.| Unde aliquando dicebat, Aut dimitte eis hanc noxam, aut dele me de libro tuo, quem scripsisti, Ex. 32.g. Aliquando alia mola coarctatus dicebat, Si inveni gratiam in oculis tuis, ostende mihi faciem tuam, Ex. 33.c. Similiter erat Apostolus.
marg.| Unde 2Cor. 5.c. Sive mente excedimus, Deo ; sive sobrii sumus, vobis : caritas enim Christi urget nos. Dicit ergo : (Desiderium habens, etc. multo magis melius) est, Iona 4.b. Et nunc Domine, queso, tolle animam meam a me, quia melior est mihi mors, quam vita. Et postea ; Melius est mihi mori, quam vivere, 3Rg. 19.a. Sufficit mihi Domine, tolle animam meam, Tb. 3.b. Fac mecum misericordiam, et precipue in pace recipi animam meam, vel spiritum meum, Lc. 2.d. Nunc dimittis servum tuum Domine secundum verbum tuum in pace, 2Cor. 5.b. Audemus autem, et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, et presentes esse ad Deum, Sir. 41.a. O mors quam amara est memoria tua homini quieto, et pacem habenti in desideriis suis !
marg.| {l} Permanere autem] etc. Hec est alia mola.
marg.| {m} Et hoc confidens scio] id est per confidentiam scio. {7. 181rb} Hoc dicit propter hoc, quod non omnino certus erat.
marg.| {n} Quia manebo] non parum : sed.
marg.| {o} Et permanebo] diu. Videtur autem, quod fuit deceptus Apostolus : quia post hoc non vixit, nisi duobus annis. Responsio. Hoc multum fuit ad profectum subditorum : quia in parvo tempore complevit, quod alius non fecisset in longo tempore. Permanebo, dico.
marg.| {p} Omnibus vobis ad profectum] 1Cor. 10.g. Non querens, quod mihi utile est, sed quod multis : ut salvi fiant.
marg.| {q} Per meum adventum] Numquid venit ad eos ? Responsio. Non putatur venisse, nisi per nuntios. Unde hoc peto.
marg.| {r} Digne conversamini] id est secundum quod decet conversari auditores Evangelii. Indignum enim est ut qui predicat, vel legit Evangelium, vel audit, faciat contrarium, 1Th. 2.c. Testificati sumus, ut ambularetis digne Deo, Col. 1.b. Ambuletis digne Deo, per omnia placentes, Eph. 4.a. Obsecro vos ego vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis. Ibi require.
marg.| {s} Quia statis in uno spiritu] Hos rumores desiderabat audire Apostolus de subditis, 1Th. 3.c. Quoniam nunc vivimus, si vos statis in Domino, 2Th. 2.d. State, et tenete traditiones quas didicistis.
marg.| {t} In uno spiritu unanimes] id est voluntate, Act. 4.f. Multitudinis autem credentium erat cor unum, et anima una. Sed non tantum sit unitas quantum ad corda, sed quantum ad opera : ut simul sitis.
marg.| {u} Collaborantes] unus exemplo alterius.
marg.| {x} Fidei Evangelii] id est ad implenda ea que fides exigit. Fides enim sine operibus mortua est, Iac. 2.d. 2Tim. 2.a. Labora, sicut bonus miles Christi.
marg.| {y} Et in nullo] id est nec verbis, nec flagellis.
marg.| {z} Terreamini ab adversariis] quicquid dicant, quicquid minentur, Mt. 10.c. Nolite timere eos, qui occidunt corpus, Is. 8.c. Timorem autem eorum ne timueritis. Et Is. 51.d. Quis tu ut timeas ab homine mortali ? 1Mcc. 2.g. A verbis viri peccatoris ne timueritis : quia gloria eius stercus, et vermis.
marg.| {a} Que est illis] id est adversariis.
marg.| {b} Causa perditionis] eterne : hoc, scilicet quod querunt vos. Et hoc relativum (que) trahit genus ab hoc, quod sequitur.
marg.| {c} Vobis autem] est (causa salutis,) Mt. 16.d. Qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. Et Is. 51.c. Nolite timere opprobrium hominum. Potestas enim adversariorum a Deo, Io. 19.b. Non haberes in me potestatem, nisi tibi datum esset a Deo.
marg.| {d} Et hoc] datum est vobis.
marg.| {e} A Deo] scilicet pati ab adversariis ad vestram salutem. Unde sequitur.
marg.| {f} Quia vobis donatum est pro Christo] id est merito Christi. Hoc scilicet.
marg.| {g} Non solum ut in eum credatis] corde.
marg.| {h} Sed ut etiam pro illo patiamini] toto corpore, Lc. 8.b. Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, Eccl. 1.d. Quod beneplacitum est illi, fides et mansuetudo.
marg.| Fides quoad ea, que sunt credenda ; mansuetudo quoad flagella.
marg.| Item Sap. 3.d. Dabitur illi fidei donum electum, et sors in templo Dei acceptissima. Sors, scilicet Martyrum, qui dicuntur victorum genus optimum. Sors enim optima in templo est Sacerdotum.
marg.| Martyres autem proprie sunt Sacerdotes, qui se Deo obtulerunt, Rm. 12.a. Obsecro vos per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam Deo, Idc. 5.a. Qui obtulistis sponte animas vestras discrimini, benedicite Domino, Act. 5.g. Ibant gaudentes, etc.
marg.| Legitur de Origene, quod ipse exibat ubi sciebat esse aliquem persecutorem Christianorum, ut pateretur pro Christo, et etiam quando puer erat, expoliavit eum nudum mater sua, et ipse nudus prosiliit inter Persecutores, qui propter pueritiam pepercerunt ei, 1Pt. 4.c. Communicantes Christi {7. 181va} passionibus, gaudete, ut et in revelatione glorie eius gaudeatis exultantes. Si exprobramini in nomine Christi, beati eritis, quia quod est honoris, et glorie, et virtus Dei, et qui est eius Spiritus, super vos requiescet. Magnum ergo donum est, cum datur homini pati pro Christo, 1Mcc. 10.b. (Misit ei purpuram, et coronam auream,) et que nostra sunt, sentias nobiscum, et conserves amicitias ad nos. Hec duo dedit Alexander Ionathe, id est Christus Martyribus suis : qui dicitur allevians tenebras. Unde Ps. 111. Exortum est in tenebris lumen rectis corde, misericors, et miserator Dominus. Purpura quam mittit in lumine, est imitatio passionis Christi, corona aurea est spes tribulationis. Et signanter dicit : (Et que nostra sunt) scilicet asperitatem, paupertatem, et vilitatem, sentias nobiscum : non dicit, videas, vel dicas, sed (sentias) quod passus sum pro te, Infr. 2.a. Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Iesu. Sed quia istos exempla Apostoli ad patiendum invitaverunt, subdit.
marg.| {a} Idem certamen habentes] id est.
marg.| {b} Quale, et vidistis in me] quia valde fui verberatus apud Ephesum pro Pythonissa, Act. 16.e.
marg.| {c} Et nunc audistis de me] quia Rome sum vinctus pro fide, 1. Thess. 2.c. Imitatores facti estis, fratres, Ecclesiarum Dei, que sunt in Iudea in Christo Iesu : quia eadem passi estis, et vos a contribulibus vestris, sicut et ipsi a Iudeis, qui et Dominum Iesum occiderunt, et vos persecuti sunt.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Phil. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 29/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=65&chapitre=65_1)

Notes :