Prologus

Numérotation du verset Phil. Prol.,{{7.179va}} Date sunt mulieri ale due aquile magne, ut volaret in desertum in locum suum, Apc. 12.d. Per hoc quod dicit (Mulieri) intelligitur materia huius Epistole. Per hoc (date sunt ale due) intelligitur modus agendi, sive forma. Per hoc (aquile due magne) intelligitur auctor operis. Per hoc (ut volaret, etc.) intelligitur causa finalis. Mulier hec est Ecclesia Philippensium. Hec est mulier amicta Sole iustitie quam in tribulationibus sustinendis exemplo sui, et Christi Apostolus invitat ad tolerantiam, et Luna sub pedibus eius, Apc. 12.a. Luna id est temporalia, et mutabilia sub affectu eius, non in affectu. Communicaverunt enim Philippenses sua in ministerium Evangelii. 
marg.| Unde Apostolus cap. 1. gratias agit pro communicatione eorum, et in ult. cap. memorat ea que ad necessitatem suam miserunt ei Romam per Epaphroditum. In eod. etiam memoria facit eorum, miserunt ei Thessalonicam : Scitis, inquit, et vos Philippenses quod a principio, quando profectus sum a Macedonia, nulla Ecclesiarum communicavit mihi in ratione dati, et accepti, nisi vos soli : quia et Thessalonicam semel et bis misistis mihi.
marg.| Hec est Hemorrhoissa, que per tactum fimbrie vestimentorum Christi liberata est a fluxu sanguinis. Hec mulier peperit filium masculum, qui recturus erat omnes Gentes in virga ferrea. Filius masculus bonum opus, cuius exemplo aliqui rexerunt Ecclesiam. Virga ferrea, iustitia vel inflexibilis, vel permanens cuius exemplum tamquam alabastrum unguenti effunditur per totam domum Ecclesie. Unde infr. 2.b. Sitis sine reprehensione in medio prave, et perverse nationis inter quos lucetis tamquam luminaria in mundo.
marg.| Et raptus est filius eius ad Deum : quoniam opera eius placuerunt in conspectu eius.
marg.| Unde Apostolus gratias agit Deo pro bonis eorum. Draco autem persecutus est Mulierem suscitando, Persecutores in perditionem corporum, et falsos Doctores in perditionem animarum. Persecutores suscitavit, ut timore frenaretur {7. 179vb} verbi Domini decursus ; falsos vere Doctores, ut panis verbi Dei fidem non daret. Propter hoc date sunt ei ale due aquile magne. Aquila magna est Apostolus. Hec est aquila que ad preceptum Dei elevata est a Litterali, vel carnali verbi Dei intelligentia, et in arduis, id est secretis mysteriis posuit nidum suum. Ipse enim prius in observantiis carnalibus quiescebat ; postea requievit in spirituali Legis intelligentia. Unde Iob. 39.d. Numquid ad preceptum tuum elevabitur aquila, et ponet in arduis nidum suum ? Hec est aquila provocans ad volandum pullos suos. In hac enim Epistola pullos suos, id est Philippenses provocat ad volandum super minas, et verbera persecutorum, et etiam super fallacias Pseudo apostolorum. Et super eos volitans : quia invitat ad tolerantiam passionum exemplo sui. Huic aquile due ale date sunt de quibus, Is. 6.a. Seraphin stabant super illud [Templum] sex ale uni, et sex ale alteri. Per Seraphin intelliguntur Apostoli, qui stant super Ecclesiam, et habent sex alas, quarum duabus velant pedes ; duabus faciem ; duabus volant. Sic et Paulus, qui Seraphin vere, id est fervens caritate fuit, duabus alis velavit pedes infirmitatis. Iste ale sunt continentia, et contemptus mundi. Nam in carne preter carnem vivere, et in mundo extra mundum conversari velamen est quoddam infirmitatis. Duabus etiam velavit faciem. Facies dignitas Apostoli, que consistit in eminentia scientie, et Apostolatus potestate. Scientiam velavit per humilitatem mentis : nihil enim arbitratus est se scire nisi Iesum Christum, et hunc crucifixum. Potestatem autem Apostolatus velavit humilitate exteriori : omnia enim omnibus factus est, ut omnes lucrifaceret. Duabus etiam volavit, patientia et sapientia fidei : nam patientia volavit super colla Persecutorum ; sapientia fidei super versutias pseudo apostolorum. He due ale in hac Epistola dantur Ecclesie Philippensium ab Apostolo per modum exhortationis. Hortatur enim eos ad tolerantiam passionum contra Persecutores, et constantiam fidei contra falsos Doctores. In quo notatur modus agendi, quia ad hec exhortatus est. Date sunt autem ale Mulieri ut volaret in desertum in locum suum. Desertum, hoc est, amor patiendi pro proximo. Desertum autem dicitur, quia deseritur, Ps. 113. Mare (persecutionis) vidit (infirmus) et fugit : Iordanis conversus est retrorsum, id est qui per humilitatem penitentie videtur descendere : Iordanis enim interpretatur humilis descensus. Sed vere hic est requies Sanctorum : unde dicit, In locum suum. Auro enim hic locus est, in quo conflatur : Iob. 28. Aurum, id est illi qui reponuntur in thesauris Domini, qui probantur desiderio passionis. Hic est enim Sir. 27.a. Fornax, que probat vasa figuli. Unde Eccl. 10.a. Cum spiritus potestatem habentis ascenderit super te ; locum tuum ne dimiseris. Hoc intendit Apostolus in hac Epistola, quod scilicet locum suum non dimittant pro vexatione Persecutorum, neque pro versutiis pseudo-Apostolorum : quod notatur ibi : (Ut volaret, etc.) in quo notatur causa finalis.
prol.| Explicit Prologus Auctoris.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Phil. Prologus), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 29/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=65&chapitre=65_Prol.)

Notes :