Capitulum 4

Numérotation du verset Phil. 4,1 

Itaque,
fratres mei carissimi et desiderantissimi,
gaudium meum
et corona mea,
sic state in Domino, carissimi.
Numérotation du verset Phil. 4,2 

Euchodiam rogo, et Sinticem deprecor,
idipsum
sapere in Domino.
Numérotation du verset Phil. 4,3 

Etiam rogo
et te,
germane
compar,
adiuva,
illas
que mecum laboraverunt
in evangelio cum Clemente, et ceteris adiutoribus meis
quorum nomina
sunt in libro vite.
Numérotation du verset Phil. 4,4 

Gaudete
in Domino semper,
iterum dico : Gaudete.
Numérotation du verset Phil. 4,5 

Modestia vestra
nota sit omnibus hominibus Dominus prope.
Numérotation du verset Phil. 4,6 

Nihil solliciti sitis
sed in omni oratione
et obsecratione,
cum gratiarum actione,
petitiones vestre
innotescant
apud Deum.
Numérotation du verset Phil. 4,7 

Et pax Dei
que exsuperat omnem sensum,
custodiat corda vestra
et intelligentias vestras in Christo Iesu.
Numérotation du verset Phil. 4,8 

De cetero, fratres,
quecumque sunt vera, quecumque pudica,
quecumque iusta
quecumque sancta, quecumque amabilia, quecumque bone fame,
si qua virtus,
si qua laus discipline1
1 discipline] om. Weber
hec
cogitate.
Numérotation du verset Phil. 4,9 

Que
et didicistis
et accepistis,
et audistis,
et vidistis,
in me
hec cogitate et2 agite,
2 cogitate et] om. Weber
et Deus pacis erit vobiscum.
Numérotation du verset Phil. 4,10 

Gavisus sum autem
in Domino vehementer,
quoniam tandem aliquando
refloruistis
pro me
sentire,
sicut et sentiebatis.
Occupati autem eratis.
Numérotation du verset Phil. 4,11 

Non
quasi propter penuriam dico,
ego enim didici
in quibus sufficiens sum3.
3 sufficiens sum] inv. Weber , + esse Weber
Numérotation du verset Phil. 4,12 

Scio et humiliari,
scio et abundare.
Ubique
et in omnibus
institutus sum,
et satiari,
et esurire,
et abundare,
et penuriam pati.
Numérotation du verset Phil. 4,13 

Omnia
possum
in eo
qui me confortavit4.
4 confortavit] confortat Weber
Numérotation du verset Phil. 4,14 

Verumtamen
bene fecistis,
communicantes tribulationi mee.
Numérotation du verset Phil. 4,15 

Scitis autem
et vos, Philippenses,
quod in principio evangelii,
quando
profectus sum a Macedonia, nulla mihi Ecclesia communicavit in ratione dati et accepti nisi vos soli,
Numérotation du verset Phil. 4,16 

quia et Thessalonicam
semel5 et bis in usum
5 semel] + et Weber
mihi misistis.
Numérotation du verset Phil. 4,17 

Non quia quero datum,
sed requiro fructum abundantem
in rationem vestram.
Numérotation du verset Phil. 4,18 

Habeo autem omnia
et abundo,
repletus sum, acceptis ab Epaphrodito
que misistis
in6 odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo.
6 in] om. Weber
Numérotation du verset Phil. 4,19 

Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum
secundum divitias suas
in gloria in Christo Iesu.
Numérotation du verset Phil. 4,20 

Deo autem
et Patri nostro gloria
in secula seculorum. Amen.
Numérotation du verset Phil. 4,21 

Salutate omnem sanctum in Christo Iesu.
Salutant vos qui mecum sunt, fratres.
Numérotation du verset Phil. 4,22 

Salutant vos omnes sancti, maxime autem qui de Cesaris domo sunt.
Numérotation du verset Phil. 4,23 

Gratia Domini Iesu Christi cum spiritu vestro.
Amen.

Capitulum 4

Numérotation du verset Phil. 4,1 
marg.| Itaque fratres] etc. Hec est secunda pars huius Epistole, in qua ponit moralem instructionem. Et dividitur hec secunda pars in duas principales. In prima parte proprie instruit eos in moribus. In secunda refert gratias pro beneficiis sibi impensis ab eis, ibi   [Gavisus sum] etc. in prima igitur primo hortatur eos ad perseverantiam, ibi   [State] secundo ad concordiam, ibi   [Euchodiam rogo] Tertio ad mutuam subministrationem, ibi   [Etiam rogo et te] Quarto ad gaudium spirituale, ibi   [Gaudete in Domino] Quinto ad honeste conversandum, ibi   [Modestia vestra] Sexto revocat eos a temporali sollicitudine, et invitat eos ad orandum, ibi   [Nihil soliciti] Septimo orat pro eis, et eis optat pacem ibi   [pax] etc. Octavo monet ut sobrie, pie, et iuste vivant, ibi (De cetero fratres, etc.) Secunda autem pars huius secunde partis suo loco subdividetur. Dicit ergo :
marg.| {i} Itaque fratres] etc. Continuatur autem sic : Supra posuit premium : hic autem proposito premio monet ad standum ne premio frustrentur. Vel sic : Supra monuit vitare Pseudo : hic monet stare in cepta fide, et proposito. Et dicit. (Fratres.) Ecce spiritualis cognatio, et humilitas in hoc quod se eis connumerat. Sir. 32.a. Rectorem te posuerunt, etc.
marg.| {k} Carissimi] Ecce pretiositas animarum in Prelato zelante. Pretiosum enim debet esse servo, quod Dominus tanti emit, 1. Prv. 1.c. Non corruptibilibus auro, et argento, etc.
marg.| {l} Et desideratissimi] quos videre desidero, vel qui me desideratis videre. Vel aliter.
marg.| {k} Carissimi] enim nos sumus. Carissimi in mercatu Christi, id est nimis chari : quia non valemus tantum pretium estimare. Attamen falsificamus nos, et perdimus per peccatum : quare ergo emit tam chare ? Quia (Desideratissimi,) a Christo scilicet nimis desiderati. Mercator enim, que plus desiderat, carius emit, quam valeant. Dicit ergo :
marg.| {l} Desideratissimi, gaudium meum] in presenti.
marg.| {m} Et corona] in futuro, 2Th. 2.d. Que est nostra spes, aut gaudium, aut corona glorie. Nonne vos ante Dominum nostrum Iesum Christum estis in adventu eius ? Vos enim estis gloria nostra et gaudium, 2Cor. 1.c. Gloria vestra sumus, sicut et vos nostra. Prv. 17.a. Corona senum, filii filiorum. Sir. 32.a. Rectorem te posuerunt, noli extolli : sed esto in illis quasi unus ex ipsis. Curam illorum habe, et sic considera, et omni cura tua explicita recumbe : ut leteris propter illos, et ornamentum gratie accipias coronam et dignitatem consequaris corrogationis. Super mensam erat aurea, et aureola. Mensa Domini sunt Prelati, qui pro meritis suis, et pro meritis subditorum coronabuntur. E contra est de malis prelatis. Is. 22.e. Dicitur ad Prepositum Templi, Coronans coronabit te tribulatione.
marg.| {n} Sic state] id est non aliter, quam cepisti.
marg.| {o} In Domino] in his, que Domini sunt, scilicet fide, et bona conversatione. Ps. 121. Stantes erant pedes nostri in atris tuis, Ierusalem. Bona conversatio est atrium superne Ierusalem. Ez. 1.b. Planta eorum, quasi planta pedis vituli. Vitulus enim firmiter stat, et figit gradum. Eccl. 10.a. {7. 186ra} Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te locum tuum ne dimiseris. Eccl. 2.a. Fili accedens ad servitutem Domini, sta in iustitia, et timore. Quasi duo pedes sustinentes hominem sunt iustitia de preteritis peccatis : et timor id est cautela de futuris Nahum. 2.c. State, state, etc. 1Cor. 16.c. State in fide, viriliter agite, et confortamini in Domino : non in peccato. In peccato enim non est standum, sed exeundum. Is. 52.c. Recedite, exite inde.
marg.| {a} Euchodiam rogo] etc. Iste mulieres religiose erant magni nominis, et solebant recipere Predicatores, qui veniebant Philippos : et magnum periculum erat ne reciperent Pseudo : et ideo prius admonet has feminas quam alios, idipsum sapere. Supra
marg.| {c} . 2.a. Implete gaudium meum, ut idem sapiatis. 1Cor. 1.b. Idipsum dicatis omnes.
marg.| {b} Adiuva illas] Prv. 18.c. Frater qui iuvatur a fratre, est quasi civitas firma. Simile dicit de quadam muliere. Rm. ult. a. Suscipiatis eam in Domino digne Sanctis : et assistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit. Iob. 29.c. Oculus fui ceco, et pes claudo.
marg.| {c} Que mecum laboraverunt] Numquid ergo circumduxit feminas, que ministrabant ei ? Dicendum quod non, sicut dicitur 1Cor. 9.a. Sed hoc dicit, quia quando venit Philippos, predicavit : post femine susceperunt eum. Sed quare non salutat Lydiam purpurariam, que primo eum suscepit Philippis ? Act. 16.c. Responsio. Forte iam mortua erat, vel abierat in civitatem Thyatirenorum, unde erat.
marg.| {d} Et ceteris adiutoribus meis] quos nec in nomine scribo in hac epistola, nec inde tamen debent contristari : quia.
marg.| {e} Quorum nomina] id est merita, et premia scripta sunt.
marg.| {f} In libro vite] qui est predestinatio divina. Lc. 10.c. Gaudete autem, quia nomina vestra scripta sunt in libro vite. Is. 4.b. Sanctus vocabitur omnis, qui scriptus est in vita in Ierusalem. Sed multi videntur esse scripti modo in illo libro, qui quando aperietur liber, non invenient se ibi, nec genealogiam suam, id est prolem bonorum operum. Sicut dicitur 1Esr. 2.d. de quibusdam. Hi quesierunt genealogie sue scripturam, et non invenerunt : et eiecti sunt de sacerdotio. In celo non invenitur peccatoris scriptura : quia scriptus est in terra. Ier. 17.b. Recedentes a te in terra scribentur. Apc. 20.d. Et libri aperti sunt (conscientiarum, scilicet) alius liber apertus est   [qui est liber vite] et iudicati sunt mortui ex his, que scripta erant in libris. Sir. 24.c. Hec omnia liber vite, et testamentum Altissimi.
marg.| {g} Gaudete] etc. Hic invitat eos ad gaudium spirituale. Et dicit bis,   [Gaudete] quasi dicat Multum indigetis gaudio spirituali : quia in hoc valde confunditur Diabolus. Unde 1Rg. 4.b. Philisthiim ingemuerunt dicentes, Ve nobis : non enim fuit tanta exultatio heri, et nudiustertius. Ve nobis, quis nos servabit de manibus istorum Deorum sublimium ? Bis dicitur   [Ve nobis] sicut et hic dicitur bis,   [Gaudete] Prv. 20.d. Exultatio iuvenum fortitudo eorum. E contra Prv. 17.b. In merore animi deiicietur spiritus. Et Ecclesiast. 38.b. Tristitia cordis flectit cervicem.   [Gaudete] contra tristitiam seculi, que mortem operatur nunc. Vel   [Gaudete] de bono vie, quod iam habetis.
marg.| {k} Iterum dico, Gaudete] de bono patrie, quod expectatis. Unde Ct. ult. a. Leva eius sub capite meo, ecce primum ; et dextera eius amplexabitur me, ecce secundum.   [Gaudete] de exhibitione :   [gaudete] de promissione : quoniam res plena gaudio est.   [Gaudete] quia recepistis dona sinistre :   [Gaudete] quia expectatis premia dextre. In dextra delicie, in sinistra eius sunt medicine. Est autem quadruplex bonum vie, quod designatur per quatuor flumina Paradisi, scilicet beneficium incarnationis ; passionis Christi ; renovationis nostre per penitentiam ; et fructificationis bonorum operum per gratiam. Unde Gn. 2.b. Non erat homo, qui operaretur terram : sed ascendebat fons de terra irrigans superficiens terre universam. Et postea subditur, Et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum Paradisum, qui inde dividitur in quatuor capita. Beata siquidem Virgo est ipsa terra, quam operatus non est homo : de qua sine virili semine ascendit Christus fons gratie. Ipsa enim locus voluptatis, et totius thalamus divinitatis, {7. 186rb} delectabilis : de qua egressus est fluvius misericordie, Christus irrigans suis beneficiis Paradisum, id est Ecclesiam. Qui fluvius dicitur dividi in quatuor capita propter quatuor beneficia capitalia ab eo collata, que quatuor fluminibus Paradisi designantur.
marg.| Beneficium incarnationis significatur per Geon, qui interpretatur terrenus ; tunc enim terrenus factus est, quando scilicet in terris visus est, et cum hominibus conversatus est.
marg.| Iste est Nilus, qui fecundat Egyptum, id est mundum ; et circuit Ethiopiam, que interpretatur caligo, vel tenebre, quia Dei filius carnem assumens factus est terrenus : ut animam sterilem fecundaret, et mentis nostre caliginem illuminaret.
marg.| Unde Io. 9.a. Fecit lutum ex sputo, id est salivam terre miscuit, divinitatem scilicet humanitati univit ; et sic totum genus humanum illuminatum est.
marg.| Tigris significat beneficium passionis. Tigris enim animal raptos sibi catulos tanto amore requirit, quod non veretur insilire in spiculum venatoris : sic Christus pro nobis se exposuit spiculo mortis. Iste fluvius vadit contra Assyrios, quia passio Christi Demones debellavit.
marg.| Phison autem significat beneficium nostre renovationis, que fit per penitentiam. Anima enim deformata, et adusta diversis adustionibus, id est culparum iniquitatibus, ut dicitur Is. 13.b. Facies combuste, vultus eorum, id est sordida, et fetida : talis, inquam, anima renovatione indiget. Hanc autem turpitudinem lavat abyssus, seu profundus fluvius misericordie Dei, qui eam renovat, ut qui circuit terram Heuilath, id est mentem penitentis.
marg.| Heuilath interpretatur parturiens. Anima enim penitens more parturientis dolet per contritionem, clamat per confessionem : et sic spernit mundum, sive Diabolum emittit per angustias penitentie, quem receperat per voluptatem culpe. Iob. 26.d. Obstetricante manu eius eductus est coluber tortuosus.
marg.| Euphrates significat multiplicationem virtutum, et bonorum operum. Interpretatur enim fructificatio, que quidem est a gratia Dei.
marg.| Unde Lv. 26.a. Dabo vobis pluvias temporibus suis, id est donationes gratiarum : et terra, id est mens, gignet germen suum, cogitationis scilicet et voluntatis bone : et pomis arbores replebuntur, id est virtutes vobis date fructificabunt opera conversationis sancte. Item [Gaudete] de beneficiis patrie. Gn. capit. vigesimoseptimo d. Det tibi Deus de rore celi, et de pinguedine terre, id est delectari in divinitate, et humanitate Christi : hoc est mel, et lac, quibus fluit patria celestis. Abundantiam frumenti, vini, et olei.
marg.| Frumentum est confortatio irascibilis ; vinum iucunditatis concupiscibilis ; oleum claritatis rationabilis. Nam panis confortat : vinum letificat : oleum illuminat. Vel frumentum, quod corroborat, significat stolam corporis ; vinum letificans, et omnem curam sepeliens, et omnem dolorem evacuans, significat stolam anime ; oleum quod omni liquori superenatat, significat gloriam utriusque : quia hec gloria quicquid excogitari potest, exuperat. Dicit ergo :
marg.| Gaudete] ergo, quia habetis bonum Dominum, mitem, et mansuetum. Item
marg.| {h} In Domino] id est ita quod gaudium vestrum non sit contra Dominum. Gaudium Diaboli est impietas contra Dominum. Proverbiorum capitulo secundo c. Letantur cum male fecerint, etc. Gaudium mundanum est vanitas contra proximum. Iob. capit. vigesimoprimo b. Gaudent ad sonitum organi : ducunt in bonis dies suos, etc. Item gaudium carnis est voluptas contra seipsum. Proverbiorum capitulo decimoquarto. b. Extrema gaudii luctus occupat : Ecclesiastici capitulo secundo. a. Risum reputavi errorem : et gaudio dixi, Quid frustra deciperis.
marg.| {i} Semper] Gaudium enim in Domino non est ad horam. secunde Corinth. capitulo sexto. b. Quasi tristes, semper autem gaudentes. E contra dicitur Iob. cap. decimoquinto. a. Gaudium hypocrite ad instar puncti.
marg.| Et nota quod premunit nos Apostolus contra diversa vitia :
-primo contra tristitiam, ibi Gaudete  
- c
ontra immoderantiam, ibi   Modestia ;  
- c
ontra scandalum, vel malam famam, ibi   Nota sit ;  
-
contra spem longe vite, ibi   Dominus enim prope est ;
- contra avaritiam, ibi   Nihil soliciti ;  
- c
ontra superbiam et ingratitudinem, ibi   Cum gratiarum actione] etc.
Numérotation du verset Phil. 4,5 
marg.| Est enim {7.186va} Modestia
- Anime :
-- Conscientia contra ignorantiam. Prv. 14.b. Cor, quod novit amaritudinem anime sue, in gaudio eius non miscebitur extraneus, id est Diabolus, qui cum omnibus bonis nostris potest perdere.
-- Conscientia pura, contra culpam. Prv. 15.b. Secura mens quasi iuge convivium. Sed sunt quidam qui volunt radium Solis lavare, et auferre pulverem ab aere, et viam Domini preparare, ut sit oratio sine pulvere. Sed Ioannes dicit ; Dirigite viam Domini : non dicit radium, Ioannes 3.c.
- Proprie : Patientia discipline, et tribulationis. Rm. 5.a. Gloriamur in tribulationibus, contra timidos. Prv. 21.c. Gaudium est Iusto facere iustitiam.
Corporis : Abstinentia a concupiscentiis, contra voluptuosos. 1Pt. 2.d. Obsecro vos tamquam advenas, et peregrinos abstinere a carnalibus desideriis.
- Fame : unde dicit : Modestia vestra nota sit, etc. Prv. 22.a. Melius est nomen bonum, quam divitie multe. Sir. 41.c. Curam habe de bono nomine.
-
In bono patris et matris et prelatorum Ecclesie. Io. 3.d. Amicus sponsi gaudio gaudet.
- Proximi : Fratrum et sororum, id est Christianorum omnium, contra invidos. Bernardus De bono melius gaudere debes quam de tuo, imo plus. Unde Io. 3.b. Maiorem horum non habeo gratiam, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare.
marg.| Hoc est contra struthiones, de quibus, Iob. 39.c. Duratur ad filios quasi non sint sui. Dicit ergo ;
marg.| {a} Modestia vestra] quasi dicat Timor moderetur gaudium spei, ne ipsum gaudium degeneret in dissolutionem. Vel   [Modestia vestra] id est moderata, et honesta conversatio vestra.
marg.| {b} Nota sit omnibus hominibus] ut alios edificet, 1Pt. 2.c. Conversationem vestram inter Gentes habentes bonam, ut in eo quod detrectant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes ; glorificent Deum, quasi dicat Non vos. Mt. 5.b. Sic luceat, etc. Et ideo sitis modesti, quia
marg.| {c} Dominus prope est] id est adventus Iudicis in morte, scilicet ad remunerandum, vel puniendum. Sicut dicitur pueris, it is in pace, quia magister prope est. Ioel. 3.a. Cito, velociter reddam vicissitudinem vobis super caput vestrum. Iacob 5.b. Iudex enim ante ianuam assistit. Ideo, quia mors instat,
marg.| {d} Nihil soliciti sitis]  ; id est non sitis avari circa nihil, id est circa temporalia. Mt. 6.c. Dico vobis ne soliciti sitis anime vestre quid manducetis. 1Pt. 5.b. Omnem sollicitudinem vestram proiicientes in ipsum, quoniam ipsi cura est de vobis. Unde Moysi solicito nimis dictum est a Domino. Ex. 33.d. Ego ostendam tibi omne bonum, id est sufficiens et plenum. Prv. 11.b. Expectatio solicitorum peribit. Vel aliter.
marg.| {c} Dominus prope est] id est presto ad adiuvandum. Ps. 144. Prope est Dominus omnibus invocantibus eum. Et ideo.
marg.| {d} Nihil sitis soliciti] id est non sitis nimis timidi circa impugnantia adversa. Is. 25.a. Factus es fortitudo pauperi, contra mundum, fortitudo egeno in tribulatione sua ; spes contra Diabolum a turbine, contra carnem umbraculum ab estu.
marg.| {c} Dominus prope est] per nature conformitatem. Lc.10.f. Samaritanus alligavit vulnera eius infundens oleum, et vinum.
marg.| {d} Nihil] ergo   [soliciti sitis] id est de impetratione venie non sitis timidi, quia parvulus natus est nobis, et pro modico omnia nobis dabit. Hbr. 4.d. Adeamus cum fiducia ad thronum glorie eius. Item   [prope] per omnium vitiorum investigationem, et apertam cognitionem. Actuum 17.f. Non longe est ab unoquoque nostrum, in ipso enim vivimus. Et ideo opus est, ut simus modesti, quia Dominus omnia videt. Prv. 20.d. Lucerna Domini spiraculum hominis, qui investigat omnia secreta ventris. Item   [Dominus prope est] per gratiam inhabitantem. Apc. 21.a. Ecce tabernaculum {7. 186vb} Dei cum hominibus, et habitabit cum eis.   [Nihil] ergo (soliciti sitis) de alienis negotiis, qui habetis talem hospitem : sed omnem sollicitudinem vestram habete in eo recipiendo digne, et honeste. Item   [Dominus prope est] in sacramento Eucharistie.   [Nihil soliciti sitis] in perscrutando hoc, quia hoc investigabile. Eccles. 3.c. Altiora te ne quesieris, etc.
marg.| {e} Sed in omni oratione] Prius removet sollicitudinem, quia sollicitudo impedit orationem. Unde dicitur de quodam aliquantum devoto in oratione, quod cum dictum esset ei, quod oportebat eum equitare, veniens ad locum orationis nihil potuit cogitare, nisi qualem sellam esset habiturus. Dicit   [in oratione] simplici.
marg.| {f} Et obsecratione] que fit cum admiratione. Et dicit   [omni] id est communiter facta pro omnibus hominibus, et de quibuslibet rebus.
marg.| {g} Cum gratiarum actione] de iam habitis.
marg.| {h} Petitiones] que sunt de necessariis. Nota quod quilibet diligenter debet formare petitionem, que deferenda est coram tanto Papa, sicut est Deus. Unde signanter dicitur   [Petitiones vestre innotescant apud Deum] id est ferventes, et devote sint : ut digne possint intrare apud Deum, et apparere coram eo. Sir. 35.c. Oratio humiliantis se nubes penetrat ; donec appropinquet, non consolabitur, et non discedet, donec Altissimus aspiciat. Sed nota quod non potest bene volare oratio ad tam alta, nisi habeat alas duas, ieiunium, et eleemosynam.
marg.| Unde Tobie 12.b. Bona est oratio cum ieiunio, et eleemosyna magis quam thesauros auri condere. Talis oratio penetrat. Unde Mt. 18.c. Si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcumque petierint, fiet illis a patre meo, qui in celis est. Ubi enim sunt duo, vel tres congregati in nomine meo, ibi ego sum in medio eorum. Duo sunt, eleemosyna, et ieiunium, tres sunt, si connumeretur oratio : Vel duo sunt caro, et spiritus, tres, si adsit cum consensu carnis, membrorum ministerium. Quando isti tres conveniunt in unum, scilicet in obedientiam mandatorum, tunc Deus est in medio eorum, et obtinent omnia, que petunt apud Deum pro populo per approbationem. E contra Mt. 7.d. et 25.a. Non novi vos. Vel [Apud Deum] quando homo in orando non querit notitiam hominum, sed solum Deum inspectorem considerat. Supra dixit :   [Modestia vestra nota sit omnibus hominibus] ad edificationem. Hic dicit quod omnino sit nota Deo per intentionem bonam. Gregorius. Sit opus in publico, quatenus intentio maneat in occulto. Vel
marg.| {i} Innotescant apud Deum] per Angelos deferentes. Tb. 12.c. Quando orabas cum lacrimis, et sepeliebas mortuos, et derelinquebas prandium tuum, ego obtuli orationem tuam Domino.
marg.| {k} Et pax Dei] id est Deus, qui est summa pax.
marg.| {l} Que exuperat omnem sensum] quia comprehendi non potest Deus, nec etiam ipsa pax quam facit in sublimibus. Is. 64.b. Oculus non vidit Deus absque te, que preparasti diligentibus te, et 1Cor. 2.b. Aliquas etiam stillas illius pacis superne vix potest sustinere etiam anima spiritualis : excedentia enim corrumpunt sensus, sicut nimius Splendor Solis corrumpit visum. Lam. 1.e. Misit ignem in ossibus meis ; et defeci ferre non sustinens. Unde Beatus Bernard. cum haberet quadam die hanc pacem cepit clamare. Sufficit, sufficit, Gregorius, In quantam miseriam cecidimus, qui bonum ferre non possumus, ad quod creati sumus. Dn. 10.b. Emarcuit in me virtus mea, et non potui stare super pedes meos. Hoc dixit, quando vidit gloriam Domini.
marg.| {m} Custodiat corda vestra] ab errore. Prv. 4.d. Omni custodia custodi cor meum. Iob. 12.c. Ipse habet consilium, et intelligentiam. Sir. 39.a. Si Deus magnus voluerit, Spiritu intelligentie replebit illum.
marg.| Et nota quod non solum est pax Dei, sed etiam est pax Diaboli ; sed missum est bellum bonum, ut rumperetur pax mala. Unde Mt. 10.d. Non veni pacem mittere in terram, sed gladium. Pax autem nostra, quam facit Deus, multiplex est. Est enim pax temporis. Rm. 12.d. Cum omnibus hominibus pacem habentes. Item est pax pectoris, scilicet tranquillitas. Rm. 1.a. Gratia vobis, et pax. Item est pax eternitatis. Is. 32.d. Sedebit populus meus in pulchritudine pacis, in tabernaculis fiducie, in requie opulenta. Item est pax reconciliationis. {7. 187ra} Is. 27.b. Pacem mihi, pacem mihi faciet. Iterum Christus dicitur pax nostra. Eph. 2.c. Ipse est pax nostra, etc.
marg.| {a} Quecumque sunt vera] ecce fides ad Deum.
marg.| {b} Pudica] castitas in se, scilicet quantum ad carnem, contra luxuriam.
marg.| {c} Iusta] quantum ad proximum. Hec tria sunt illa tria ad Tit. 2.d. Sobrie, et pie, et iuste vivamus in hoc seculo. Hec sunt illa tria Mt. 2.b. Obtulerunt ei aurum, thus, et myrrham. In thure cultus Dei, in myrrha sobrietas, in auro iustitia : cum aurum debeatur pauperibus, quorum est reditus.
marg.| {d} Quecumque sancta] in propria vita, scilicet quantum ad se, ut sanctitatem habeat homo in se, 2Cor. 7.a. Mundemus nos ab omni inquinamento carnis, et spiritus.
marg.| {e} Amabilia] aliarum virtutum. Glossa id est digna amari, ut modestus incessus, humilis sermo, et huiusmodi. Sir. 19.d. Ex visu cognoscitur vir, et ab occursu faciei sensatus : amictus corporis, et risus dentium, et incessus hominis enuntiant de illo.
marg.| Et nota quod honesti mores exterius sunt quasi flores super quos bone apes resident, et inde trahunt dulcedinem per exemplum.
marg.| Sed multi sunt sicut scabrones, qui flores dimittunt, et ad stercora vadunt. Isti sunt DD. qui sua vita prava dant aliis malum exemplum.
marg.| {f} Quecumque bone fame] Hoc dicit, quia bona fama ex predictis venit. Prv. 22.a. Melius est nomen bonum, quam divitie multe. Sir. 41.c. Curam habe de bono nomine, id est de his, que faciunt bonum nomen. Similiter dicit hic,   [quecumque bone fame] [Quecumque] sunt   [bone fame] cogitate, scilicet et agite, id est quecumque faciunt ad bonam famam, dummodo sint bona. Et hoc est.
marg.| {g} Si qua virtus] in eis est.
marg.| {h} Si qua laus discipline] est in eis, id est laudabilis disciplina, quasi dicat Soliciti sitis de bona fama in his que spectant ad virtutes, et disciplinatos mores. Non enim curanda est bona fama de viribus, vel de scientia mundi, vel de aliis secularibus, sed de virtutibus, et moribus. Vel ita distingue ut hoc (Si qua laus) referatur ad alia predicta hoc modo.
marg.| {i} Cogitate que sunt iusta, si qua virtus] est in eis :   [et cogitate quecumque sunt bone fame, si qua laus discipline] est in eis.   [Hec] inquam, cogitate   [que] omnia supra dicta   [didicistis, et accepistis] Et exponendo dicit.
marg.| {k} Et audistis, et vidistis] quasi dicat Didicistis audiendo verba ; accepistis videndo opera in me docente, et faciente predicta. Ideo secure dicebat, Imitatores mei estote, supr. 3.d. 2Cor. 7.a. Capite nos neminem lesimus, neminem corrupimus, neminem circumvenimus. Moderni Prelati hoc non possunt dicere.
marg.| {l} Hec agite, et Deus] dator   [pacis]
marg.| {m} Erit vobiscum] adiuvans vos hec facere : Vel, Deus qui est pax, 2Cor. 13.d. Idipsum sapite pacem habete, et Deus pacis, et dilectionis erit vobiscum. Hbr. ult. d. Deus autem pacis qui eduxit de mortuis Pastorem magnum ovium in sanguine testamenti eterni. Dominum nostrum Iesum Christum : aptet vos in omni bono.
marg.| {n} Gavisus sum autem] Hic terminatur moralis instructio, etc. Secunda pars capituli huius, in qua reddit eis gratias de impenso beneficio. Primo ostendens se gaudere, quod bonum fecerunt ei. Secundo excusat eos, quia tam tarde fecerunt, ibi   [Occupati] Tertio dicit quod non gaudet de dato, quia sine dato ipsorum sufficiebat sibi paupertas sua sed tamen benevolentiam eorum commendat ibi   [Non quasi propter pecuniam] etc. Quarto reddit gratias quod alias communicaverunt ei bona sua, ibi   [Scio autem] Quinto, ait quod non datum curat, sed profectum eorum, ibi   [Non quero] Sexto orat pro eis ibi (Deus autem.) Ad ultimum autem eos salutat. Et in hoc terminat epistolam. Dicit ergo {7. 187rb}   [Gavisus sum autem in Domino] non in dono vestro, id est non propter donum, quasi dicat Non quero vestra, sed vos.
marg.| {o} Refloruistis] ad modum arboris, id est. Iterum floruistis ministrando mihi necessaria, sicut olim fecistis. Que ministratio dicitur flos, quia inde fructus vite eterne provenit. Vel (Refloruistis) ad similitudinem arborum : quia sterilitate aruerant et quasi marcuerant. Iob. 14.b. Lignum habet (quasi dicat lapis non habet) spem : si precisum fuerit, rursum virescit, et rami eius pullulant. Si senuerit in terra radix eius, et in pulvere mortuus fuerit truncus illius : ad odorem aque germinabit, et faciet comam quasi cum primum plantatum est. Refloruistis, dico, ita ut ostenderetis vos.
marg.| {p} Pro me sentire] id est compati mihi, ad utilitatem meam, scilicet. Quedam Bibliothece habent (per me) et sic videtur quod Apostolus eos revocaverit quandoque ab errore ad priorem fidem.
marg.| {q} Occupati autem] etc. id est impediti. Sir. 40.a. Occupatio magna creata est hominibus, et iugum grave super filios Ade. Eccles. 1.c. Hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea.
marg.| {r} Non quasi propter penuriam dico] me gavisum esse.
marg.| {s} Ego enim didici in quibus sum] etc. id est consuetus sum esse contentus his, que habeo, sive multum, sive parum habeam, 1Tim. 6.b. Habentes alimenta, et quibus tegamur, his contenti simus.
marg.| {t} Sufficiens] id est contentus in eis, non aliena querens, 2Cor. 11. Cum essem apud vos, et egerem : nulli onerosus sui, et postea. In omnibus sine onere me servavi vobis, et servabo. Et in eod. f. In fame, et siti, in frigore, et nuditate.
marg.| {u} Scio et humiliari] quia inde non frangor.
marg.| {x} Et abundare] quia inde non erigor. Hec est optima scientia, scire pati omnem fortunam, se maxime prosperam. Prv. 13.a. Est quasi dives cum nihil habeat (talis bene scit humiliari) et est quasi pauper cum in multis divitiis : talis sit abundare, 2Cor. 6.b. Sicut egentes, multos autem locupletantes ; tamquam nihil habentes, et omnia possidentes. E contra multi mali male se habent in utroque. Eccl. 10.d. Qui gloriatur, (id est superbit) dum est in paupertate : quanto magis in substantia, et qui gloriatur in substantia, vereatur paupertatem.
marg.| {c} Omnia possum] Mc. cap. 9.d. Omnia possibilia sunt credenti.
marg.| {z} In ea qui me confortat] Rm. 4.d. Non hesitavit diffidentia ; sed confortatus est fide. Lc. 22.a. Apparuit Angelus de celo confortans eum.
marg.| {a} Verumtamen] licet non indigerem.
marg.| {b} Bene fecistis communicantes] bona vestra.
marg.| {c} Tribulationi mee] id est mihi tribulatio. Vel (communicantes,) quasi dicat. Per compassionem fecistis vos socios mihi in tribulatione, id est in fructu tribulationis, 1Pt. 4.c. Communicantes Christi passionibus, gaudete. Hbr. 10. Nam et vinctis compassi estis, et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis.
marg.| {d} Nulla mihi Ecclesia communicavit] bona sua.
marg.| { e } In ratione dati, et accepti] Glossa Ut scilicet rationabiliter consideraret, quod deberet dare carnalia, quia spiritualia accipiebat. Sir. 14.c. In divisione sortis da, et accipe, 1Cor. cap. 9.b. Si spiritualia vobis seminamus, magnum est si carnalia vestra metamus. Ps. 84. Sumite psalmum, et date tympanum.   [Nisi vos soli] Queritur : quare accepit ab istis, et non a Corinthiis, neque a Thessalonicensibus, sicut dicitur 2Cor. cap. 11.b. In omnibus sine onere me vobis servavi, et servabo. Et 1Th. cap. 2.a. Cum tamen possemus vobis oneri esse, ut Christi Apostoli : sed facti sumus parvuli in medio vestrum. Solutio : Ab istis potius accepit quia nec erant a Pseudo preventi : nec avaritia erat in eis, ut in illis.
marg.| {7. 187va}
marg.| {a} In usum] quasi dicat Ad utendum misistis, non ad thesaurizandum, nec ad luxuriandum : contra Prelatos avaros, et luxuriosos.
marg.| {b} Non quia quero datum] Sir. 20.b. Datus insipientis non erit utilis tibi : oculi enim illius septemplices sunt. Ps. 72. Quid mihi est in celo, quasi dicat Magnum est quod habeo in celo. Et ideo sequitur, Quid a te volui super terram ? quasi dicat Nihil.
marg.| {c} Sed requiro fructum] id est vestrum profectum, quasi dicat Quod datis, semen est, quod venditis, fructus est, 2Cor. 9.b. Qui parce seminat, etc. Et in eodem capitulo Qui autem administrat semen seminanti : et panem ad manducandum prestabit ; et augebit incrementa frugum iustitie vestre. Et hoc est quod dicit.
marg.| {d} Abundantem in ratione vestra] quasi dicat Hunc fructum requiro in vobis, ut scilicet gratia fidei sit in mente, et ratione vestra. Fructus enim rationis id est anime id est rationabiles sunt motus fidei, bona consilia, et sancta desideria. Vel   [in ratione vestra] Ut scilicet in computatione vestra cum requiretur villicatio commissa vobis in die Iudicii, copiam bonorum operum habeatis. Lc. 16.a. Redde rationem villicationis tue.
marg.| {e} Habeo autem omnia] scilicet sufficientia omnia que misistis, habeo. Mt. 25.c. Omni habenti dabitur, et abundabit. Lc. 19.d. Idem.
marg.| {f} Repletus sum] quasi dicat Nolo plus. Ex. 36.a. Dixerunt Moysi, Plus obtulit populus, quam necessarium. Iussit ergo Moyses preconis voce cantari, Nec vir nec mulier quicquam ultra offerat in opere Sanctuarii. E contra in Ecclesia sunt modo duo precones, scilicet luxuria, et avaritia Sacerdotum, qui clamant, Affer, affer. Prelatus est sanguisuga, quia comedit libenter peccata populis que sunt sanguis, et sugit delitias eorum oblatas pro peccatis. Osee 4.b. Peccata populi comedent, etc.
marg.| {g} Que misistis, in odorem suavitatis] Eleemosyna enim est thus, quia et ipsa orat. Unde Sir. 29.b. Conclude eleemosynam in sinu pauperis ; et hec exorabit pro te ab omni malo.
marg.| {h} Hostiam acceptam] Hostia enim offerebatur pro hostibus devincendis, quasi dicat Eleemosyna, quam fecistis in me, pugnabit pro vobis contra Diabolum.
marg.| Unde Sir. 29.b. Super scutum potentis, et super lanceam adversus inimicum tuum pugnabit. Et nota quod non tantum rerum largitio, sed etiam carnis maceratio est sacrificium Deo, ut dicitur Rm. 12.a. Obsecro vos per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam Deo viventem, sanctam, Deo placentem. [Acceptam, et placentem] dicit, ut scilicet Deus accipiat eam placide.
marg.| {i} Deus autem meus] Quare dicit   [meus ?] Rm. 3.a. An Iudeorum Deus tantum, nonne et Gentium. Solutio : Omnium procreatione ; sed Sanctorum gratie collatione. Apostoli autem erat specialis per familiaritatem : sicut dicitur de aliquo, quod Rex est eius, quando familiaris est ei, et facit de ipso Rege quicquid vult.
marg.| {k} Impleat omne desiderium vestrum] Ps. 19. Impleat Dominus omnes petitiones tuas. Prv. 11.c. Desiderium Iustorum omne bonum est. Ibid. 10.c. Desiderium suum Iustis dabitur. E contra Prv. 12.b. Desiderium Impii monumentum est pessimorum, id est Diaboli : Mt. 8.d. habetur de istis monumentis.
marg.| {l} Secundum divitias suas] quasi dicat. Sicut decet magnum magna dare. Esther. 1.b. Vinum quoque, ut magnificentia regia dignum erat, abundans, et precipuum ponebatur. Eph. 3.c. Det vobis secundum divitias glorie sue virtutem. Ibi habetur de hoc.
marg.| {m} In gloria] eterna, quasi dicat, Volo quod Deus det vobis divitias glorie, non ignominie   [in Christo Iesu]
marg.| {7. 187vb}
marg.| {n} Deo autem, et Patri nostro] id est qui est Deus, et est Pater.
marg.| {o} Gloria] Prius eis optavit gloriam : hic Deo optat gloriam, quia eius est proprie. Is. 42.b. Gloriam meam alteri non dabo, et laudem meam sculptilibus, id est hypocritis, qui sunt idololatre, 1Tim. 1.d. Soli Deo honor, et gloria in secula. Tb. 13.b. Regem Seculorum exaltate in operibus vestris, non solum in verbis.
marg.| {p} Salutant vos qui mecum sunt] 1Cor. ult. d. Salutant vos omnes fratres : salutate invicem in osculo sancto.
marg.| {q} Amnes Sancti : maxime qui de Cesaris domo sunt] Argumentum, quod Sancti possunt esse in curia Neronis Putatur Seneca, qui tunc erat de domo Cesaris, amicus Pauli fuisse, cui etiam scripsit epistolas.
marg.| {r} Gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro. Amen] 2Tim. ult. d. Dominus noster Iesus Christus cum spiritu tuo, gratia Dei vobiscum Amen. Hinc sumitur, quod respondetur Sacerdoti dicenti Dominus vobiscum. Ruth. 1.b.
prol.| Explicit Postilla Domini Hugonis Cardinalis super Epistolam ad Philippenses.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Phil. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 29/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=65&chapitre=65_4)

Notes :