Capitulum 3

Numérotation du verset Phil. 3,1 

De cetero
fratres mei, gaudete in Domino.
Eadem vobis scribere,
mihi
quidem non pigrum, vobis autem necessarium.
Numérotation du verset Phil. 3,2 

Videte
canes,
videte
malos operarios,
videte concisionem.
Numérotation du verset Phil. 3,3 

Nos enim sumus circumcisio,
qui spiritu Dei1
1 Dei] Deo Weber
Deo
servimus et gloriamur in Christo Iesu,
et non in carne
fiduciam habentes.
Numérotation du verset Phil. 3,4 

Quamquam
et2 ego habeam
2 et] om. Weber
et in carne confidentiam3. Si quis alius videtur
3 et…confidentiam] confidentiam et in carne Weber
confidere in carne,
ego magis,
Numérotation du verset Phil. 3,5 

circumcisus octava die,
ex genere Israel,
de tribu
Beniamin.
Hebreus,
ex Hebreis,
secundum legem
Phariseus.
Numérotation du verset Phil. 3,6 

Secundum emulationem
persequens Ecclesiam Dei,
secundum iustitiam
que in lege est
conversatus sine querela.
Numérotation du verset Phil. 3,7 

Sed
que mihi fuerunt lucra,
hec
arbitratus sum
propter Christum detrimenta.
Numérotation du verset Phil. 3,8 

Verumtamen existimo
omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Iesu Christi Domini mei. Propter quem
omnia detrimentum feci, et arbitror
ut stercora,
ut Christum lucri faciam,
Numérotation du verset Phil. 3,9 

et inveniar
in illo
non habens
meam iustitiam,
que ex lege est, sed illam que ex fide est Christi Iesu4 que
4 Iesu] om. Weber
ex Deo
est iustitia in fide.
Numérotation du verset Phil. 3,10 

Ad agnoscendum illum
et virtutem
resurrectionis eius,
et
societatem passionum illius,
configuratus
morti eius,
Numérotation du verset Phil. 3,11 

si
quo modo occurram
ad resurrectionem,
que est ex mortuis.
Numérotation du verset Phil. 3,12 

non quod iam
acceperim,
aut iam perfectus sim,
sequor autem
si quo modo5 comprehendam
5 quo modo] om. Weber
in quo
et comprehensus sum
a Christo Iesu.
Numérotation du verset Phil. 3,13 

Fratres,
ego me non arbitror
comprehendisse.
Unum autem que
quidem retro sunt obliviscens.
Ad ea vero
que sunt priora6 extendens meipsum7,
6 priora] in praem. Weber |
7 meipsum] me Weber |
Numérotation du verset Phil. 3,14 

ad destinatum
persequor,
ad bravium
superne vocationis Dei in Christo Iesu.
Numérotation du verset Phil. 3,15 

Quicumque ergo
perfecti sumus,
hoc sentiamus
et si quid aliter sapitis,
et hoc vobis Deus
revelavit8.
8 revelavit] revelabit Weber
Numérotation du verset Phil. 3,16 

Verumtamen
ad quod pervenimus
ut
idem
sapiamus,
et in eadem permaneamus
regula.
Numérotation du verset Phil. 3,17 

Imitatores mei estote, fratres,
et
observate
eos qui ita ambulant, sicut habetis formam nos.
Numérotation du verset Phil. 3,18 

Multi enim
ambulant quos sepe dicebam vobis
nunc autem et flens
dico inimicos crucis Christi,
Numérotation du verset Phil. 3,19 

quorum finis interitus,
quorum deus venter,
et gloria in confusione ipsorum
qui terrena sapiunt.
Numérotation du verset Phil. 3,20 

Nostra autem conversatio
in celis est,
unde etiam salvatorem
exspectamus
Dominum Iesum Christum,
Numérotation du verset Phil. 3,21 

qui reformabit
corpus
humilitatis nostre,
configuratum
corpori claritatis sue secundum
operationem virtutis sue 9
9 virtutis sue] om. Weber
qua possit etiam subicere sibi omnia.

Capitulum 3

Numérotation du verset Phil. 3,1 
marg.| {d} De cetero fratres] etc. Sicut dictum est in principio, bipartita est hec Epistola. In prima parte munit eos contra persecutores : hic munit contra Pseudo. Primo ostendit se eis alias dixisse, que modo dicit, ut sic melius ei credant. Secundo ostendit quod non debent credere Pseudo : quia non procedunt secundum rationem, sed secundum consuetudinem tantum, ibi   [Videte canes] Tertio ostendit circumcisionem spiritualem prevalere carnali, ibi   [Nos enim sumus circumcisio] Quarto quod melius debent ei credere, cum naturaliter sit Iudeus, et provectus in Iudaismo magis quam ipsi, ibi :   [Si quis alius videtur] etc. Quinto exemplo sui ad relinquenda legalia invitat, ibi   [Sed que mihi fuerunt] Sexto ostendit quod post valefacta legalia amplexatus sit passiones pro Christo ; et quare, scilicet propter gloriam resurrectionis, ibi   [Configuratus morti] Additque ea se non ad plenum fuisse amplexatum, sed adhuc laborare, ut plus et plus amplexetur, ibi   [Non quod iam acceperim] Septimo invitat alios ad idem, ibi   [Quicumque ergo perfecti sumus] Octavo hortatur eos, ut imitentur eum, non Pseudo, ibi   [Imitatores mei] Nono subiungit causam, quare illi non sunt imitandi, ibi   [Quorum Deus, venter est] etc. Decimo quod premium habebunt imitatores ipsius, ibi   [Nostra autem conversatio] etc. Dicit ergo :
marg.| {d} De cetero] etc. Huc usque habuistis tristitiam de me et Timotheo, et de infirmitate Epaphroditi ; sed quia mittam eum ad vos,   [de cetero gaudete] et hoc.
marg.| {e} In Domino] 2Cor. ult. d. Idem inf. 3.a. Gaudete in Domino semper, 2Cor. 6.b. Quasi tristes, semper autem gaudentes. Quid mirum ? Gloriandum enim est in tribulationibus, ut dicitur Rm. 5.a.
marg.| {f} Eadem vobis scribere] Volo vos gaudere in Domino, et ne impediatur gaudium vestrum, volo vos munire contra Pseudo, sicut alias feci.   [Eadem vobis] Eadem scilicet que dixi presens apud vos.
marg.| {g} Scribere] quia ut dicit Gregorius Necesse est reminisci quod mundus cogit oblivisci. Propterea gratior est veritas intelligentibus, 1Io. 2.c. Non scripsi vobis tamquam ignorantibus veritatem sed quasi scientibus eam, 2Pt. 1.c. Incipiam vos commonere de his, et quidem scientes, et confirmatos vos in presenti veritate. Rm. 15.c. Certus sum et ego ipse de vobis, quoniam pleni estis dilectione, repleti omni scientia, ita ut possitis commonere alterutrum. Audacius autem scripsi vobis ex parte, tamquam in memoriam vos reducens. Iud. b. Commonere vos volo scientes semel omnia.
marg.| {h} Vobis autem necessarium] propter subversores. Iud. a. Necesse habui vobis scribere precans supercertari tradite Sanctis fidei. Subintroierunt enim quidam homines (qui olim perscripti sunt in hoc iudicium) impii, Domini nostri gratiam transferentes in luxuriam.
marg.| {i} Videte] id est cognoscite et cavete.
marg.| {k} Canes] id est Pseudo, qui ex consuetudine sequuntur legalia, non ratione : sicut canes ad assuetos non latrant, sed ad insuetos : et detrahunt veritati, et eam condemnant. {7. 183vb} Apc. ult. e. Foris canes, et venefici, et impudici. Is. 56.d. Canes impudentissimi nescierunt saturitatem.
marg.| {l} Videte malos operarios] quasi dicat Canes sunt detrahendo mali operando. Non dicit, pigros : sed, malos, id est perniciosos, qui alios corrumpunt. Tales multi sunt, sed pauci boni operarii. Lc. 10.a. Messis quidem multa ; operarii autem pauci.
marg.| Et multi consumptores frugum et vastatores pauci cultores, 2Tim. 2.c. Cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem.
marg.| {m} Videte concisionem] Vim facit circa vocabulum concisionis. Hab. 2.c. Concidisti populos multos, et peccavit anima tua. Ier. 47.d. Usquequo concideris ? O mucro Domini usquequo non quiesces ? Dicuntur etiam concisio, quia a Christo cesi, id est separati, alios cedebant, id est separabant.
marg.| {n} Nos enim] etc. id est vere circumcisi, non illi, quasi dicat Melius est quod vobis predico, quam quod Pseudo. Rm. 2.d. Non enim qui in manifesto Iudeus est : neque que in manifesto in carne est circumcisio : sed qui in abscondito Iudeus est : et circumcisio cordis in spiritu, non littera. Col. 2.b. Circumcisi estis circumcisione non manufacta in expoliatione carnis, sed circumcisione Iesu Christi. Dt. 10.d. et 30.b. Ex. 4.f. Ier. 4.b. Lv. 12.a. Act. 7.a.
marg.| {o} Qui spiritu] id est ratione ab omnibus expedita : quia spiritus regit, caro domatur. Rm. 1.a. Testis est mihi Deus cui servio in spiritu meo in Evangelio. Io. 4.d. Pater tales querit, qui adorent eum in spiritu et veritate. Vel   [Spiritui Deo] Alias, Spiritui Dei, scilicet Deo qui est Spiritus. Io. 4.d. Deus Spiritus est.
marg.| {p} Et non in carne fiduciam habentes] id est in carnalibus observantis, vel in genere.
marg.| Vel [in carne] id est in homine, qui est caro. Ier. 17.a. Maledictus qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum.
marg.| Vel [in carne] ad litteram, quia decipit hominem, et suggerit voluptatem sub pretextu necessitatis. Io. 6.g. Spiritus est qui vivificat ; caro non prodest quicquam.
marg.| {q} Quamquam et ego habeam] id est habere possim confidentiam   [in carne] si quid esset.
marg.| {r} Si quis alius] etc. 2Cor. 11.e. In quo quis audet, audeo et ego. Hebrei sunt, et ego : Israelite sunt, et ego : ministri Christi sunt, et ego : ut minus sapiens, etc.
marg.| {s} Circumcisus octavo die] secundum quod precipitur Gn. 17.b. Octava die circumcidetur infans, quasi dicat Mihi debetis credere de legalibus : quia non sum proselytus factus Iudeus, sed natus in Iudaismo, nec filius proselyti, sed.
marg.| {t} De tribu Beniamin] que nobilis fuit inter Tribus, eo quod de Rachel que fuit uxor, non ancilla, et pulcherrima. Hoc autem procuravit Dominus quod Apostolus nasceretur de Beniamin, ut omnia dicta de Beniamin invenirentur in ipso. Legitur enim quod Rachel periclitata est in ortu Beniamin, et Synagoga in conversione Pauli.
marg.| Unde 1Cor. 15.b. Novissime omnium tamquam abortivo visus est mihi. Item Gn. 44.c. Scyphus Ioseph positus est in sacco Beniamin, id est doctrina Christi in corde Pauli.
marg.| Item Gn. 49.d. Beniamin lupus rapax, mane, id est in iuventute, comedet predam, id est Ecclesiam : et vespere dividet spolia, id est post conversionem. Item fuit Benoni primo. Gn. 32.
marg.| {u} Secundum Legem Phariseus] Hoc dicit, quia Pharisei magis consonabant Legi in opinionibus suis. Alii erant heretici, ut Saducei qui negabant resurrectionem. Alii erant Essei, qui non habitabant cum aliis, et erant abusive et prave scientie. Pharisei autem intentionis melioris erant Clerici, et maioris nominis, et nobiliores. Unde et dicebantur Pharisei, id est separati a contemptibili plebe : sicut Latine egregius dicitur, qui a plebe est separatus. Act. 26.b. Secundum certissimam sectam nostre Religionis vixi Phariseus.
marg.| {x} Secundum] Legis (emulationem persequens Ecclesiam {7. 184ra} Dei) : Et quia zelabam Legem, sed non secundum scientiam. Gal. 1.c. Abundantius emulator existens paternarum mearum traditionum, 1Cor. 15.b. Non sum dignus vocari Apostolus ; quia persecutus sum Ecclesiam Dei, 1Tim. 1.c. Blasphemus fui, et persecutor.
marg.| {a} Secundum iustitiam] non veram. Rm. 10.b. Moyses enim scripsit, quoniam iustitiam, que ex Lege est, qui fecerit homo, vivet in ea, id est non punietur.
marg.| Hoc habetur. Lv. 18.a.
marg.| {b} Sine querela] Lc. 1.a. Incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini sine querela. Que videbantur mihi esse alicuius valoris quantum ad homines, sed non quantum ad Deum.
marg.| Sed que mihi] id est legalia, que videbantur mihi esse alicuius valoris, et que sequebar tamquam lucra magna, et amabam.
marg.| {d} Hec arbitratus sum detrimenta] id est minoris valoris, imo et nociva esse, post veritatis agnitionem.
marg.| {e} Propter Christum] ut scilicet ostendam Christum esse sufficientem ad salutem. Vel   [Propter Christum] habendum : quippe qui vellet habere Christum, alia omnia, cum quibus Deus pars esse dedignatur, contemnens. Mt. 16.d. Quid prodest homini si universum mundum lucretur ; anime vero sue detrimentum patiatur. Prv. 12.d. Non inveniet fraudulentus lucrum, id est ille, qui se fraudat, vel qui Deum defraudat re sua, id est seipso quem ipse emit pretio sanguinis ; 1Cor. 6.d. Empti estis, etc. Talis non inveniet lucrum. Quare non inveniet. Quia amisit Deum, et propriam animam, et sic omnia bona, quasi dicat non tantum quedam.
marg.| {f} Verumtamen existimo omnia detrimentum, propter scientiam Christi] etc. id est que est de Christo, que eminet aliis scientiis. Omnes enim alie scientie famulantur Theologie. Et hoc est contra illos, qui scientiam Christi subesse faciunt Philosophie, vel legibus : vel qui geminas audiunt scientias, 1Cor. 2.a. Nihil iudicavi me scire inter vos, nisi Iesum Christum, et hunc crucifixum.
marg.| Vel scientia, Iesu Christi, quam Iesus Christus docuit. Mt. 11.d. Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Vel sicut dicit beatus Bernardus Scientia Sanctorum est temporaliter cruciari, et in eternum gloriari. [Propter quem] habendum, vel honorandum, vel honore cuius, vel amore, ut scilicet vicem ei rependam, omnia non tantum mea, et meos, sed me, vitam, scilicet meam nihil facio. Act. 20.c. Non facio animam meam pretiosiorem, quam me.
marg.| {g} Detrimentum feci] id est reputavi, et feci ac si essent detrimenta.
marg.| {h} Et arbitror] omnia   [ut stercora] Ecce ad quod pretium posuit omnia temporalia iste bonus arbiter rerum, quia stercoribus comparat ea pre fetore inquinationis. Habacuc tamen honestius aliquantulum ea vocat cum dicit. Ve qui multiplicat non sua ! Usquequo aggravat contra se densum lutum ? Habac. 2.b. Et nota quod amor temporalium comparatur inquinationi stercorum.
marg.| Unde Sir. 22.a. De stercoribus boum lapidabitur piger. Lam. 4.a. Qui nutriebantur in croceis, amplexati sunt stercora, id est Qui nutriti sunt Parisiis deliciosis cibariis, id est Sacra scriptura, que comparatur igni, quia ignita est caritate, et Christi sanguine. Tales amplectuntur stercora, quando ponuntur in prelatione. Tb. 2.b. Contigit autem, ut quadam die fatigatus a sepultura, veniens domum iactasset se iuxta parietem, et obdormisset, et ex nido hirundinum dormienti illi calida stercora inciderent super oculos eius, fieretque cecus. Tobias est animus, sive spiritus cuiuslibet Iusti, qui fatigatur aliquando a sepultura, id est tedio afficitur in memoria mortis sue, vel, ad Litteram, in operibus misericordie, et tunc redit ad domum, id est ad necessitates corporis explendas, et obdormit iuxta parietem, id est circa ea, que sunt carnis, et non spiritus, stercora calida, id est temporalia cum amore cupiditatis possessa eum excecant. Temporalia enim stercora hirundinum dicuntur : quia Sancti (quorum sanctitas in Estate futuri seculi apparebit, et modo latet in Hyeme huius vite) reputant omnia, ut stercora. Item peccatum luxurie comparatur stercoribus. Eccl. 9.b. Mulier fornicaria, quasi stercus in via ab omnibus conculcabitur. Ioel. 1.d. Computuerunt {7. 184rb} iumenta in stercore suo. Item superbia, et gloria mundana, sive nobilitas comparatur stercoribus, 1Mcc. 2. Gloria viri peccatoris stercus, et vermis est. Mal. 2.a. Dispergam super vultum vestrum stercus Sollenitatum vestrarum. Pro omnibus ergo que sunt in mundo, dicit Apostolus, Omnia arbitror ut stercora : quia quicquid est in mundo, aut est concupiscentia carnis, etc.
marg.| {i} Ut Christum lucrifaciam] id est Christum habeam premium tamquam pretiosam margaritam. Mt. 13.f. Inventa autem una pretiosa margarita, abiit et vendidit omnia que habuit, et emit eam.
marg.| {k} Et inveniar in illo] ut membrum eius. Multi reputantur modo membra Christi, sed in ultimo examine invenientur membra Diaboli, 1Cor. 12.d. Vos estis corpus Christi, et membra de membro.
marg.| {l} Non habens meam iustitiam, que ex Lege est] id est observationum legalium, quam Lex precipiebat.
marg.| Et hec iustitia dicitur carnalis. Hbr. 9.a. Iuxta quam, (id est secundum Legem) munera, et hostie offeruntur, que non possunt iuxta conscientiam facere perfectum servientem solummodo in cibis, et potibus, et variis baptismatibus, et iustitiis carnis usque ad tempus correctionis impositis.
marg.| Et dicit [meam iustitiam] non Dei, quasi dicat   [hominis] id est Talis iustitia est hominis per presumptionem ; quia presumit se ex talibus operibus iustificari, vel quia apud homines iustus reputatur propter hoc.
marg.| Modo loco legalium credunt se iustificari aliqui Claustrales per observantias exteriores quas magis observant, quam misericordiam, et pietatem, et alia interiora. Rm. 10.a. Suam volentes statuere iustitiam, iustitie Dei non sunt subiecti.
marg.| {m} Sed illam] iustitiam, id est iustificationem   [que ex fide est Iesu Christi] quia fide purificat Deus corda hominum, ut dicitur Act. 15.b. De fidei iustitia dicitur Rm. 3.c. Nunc autem sine Lege iustitia Dei manifestata est : testificata a Lege, et Prophetis. Gn. 15.b. et Rm. 4.a. Credidit Abraham Deo ; et reputatum est ei ad iustitiam.
marg.| {n} Que ex Deo est iustitia] qui per fidem animam mundat, et que manet in fide. Iustitia enim oritur ex fide. Ex eodem autem habet aliquid esse, et augeri sive conservari in esse.
marg.| {o} Ad cognoscendum] in patria. Hic est unus effectus fidei, scilicet videre facie ad faciem Deum. Ier. 31.f. Omnes cognoscent me a minori usque ad maximum. Is. 19.d. Et cognoscent Egyptii Dominum, etc. Io. 17.a. Hec est vita eterna, ut cognoscant, etc. Rm. 1.b. Iustitia Deo in eo revelatur ex fide in fidem ; ex fide spei in fidem rei. Et ad consequemdam.
marg.| {p} Virtutem resurrectionis eius] Hic est secundus effectus, scilicet gloria resurrectionis nostre, que est virtus sive effectus resurrectionis Christi, 1Cor. 15.b. Si Christus resurrexit, et nos resurgemus. Sed quia cum Christo non resurgunt, nisi qui cum Christo mortificati fuerunt : subdit.
marg.| {q} Et societatem passionis illius] habendam. Scilicet ad hoc valet fides, ut cum Christo patiamur ex caritate, et in hilaritate. Vel   [societatem passionis illius] id est premiorum pro passionibus, 1Cor. 1.b. Fidelis Deus per quem vocati estis in societatem filii eius Iesu Christi, 1Cor. 1.b. Societas vestra sit cum Patre, et filio eius Iesu Christo, 2Cor. 1.b. Sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationum, 2Tim. 2.b. Si commortui sumus, simul vivemus. Vel de presenti legitur.
marg.| {o} Ad cognoscendum illum] Multi enim erant in cognitione Dei. Desperans non cognoscit Deum, qui putat eum immisericordem. Neque presumptuosus, qui ponit eum non iustum. Nec hereticus, qui ponit in eo falsum. Neque Iudeus, qui ponit eum superbum, et dedignantem purum hominem. Et sic de quolibet peccatore qui ponit Deum non videntem, vel non curantem ea, que fiunt. De omnibus his dicitur Is. 45.c. Vere tu es Deus absconditus. Et ad consequemdam.
marg.| {p} Virtutem resurrectionis eius] id est iustificationem, que est efficacia et virtus resurrectionis Christi : quia mortuus est propter delicta nostra ; et resurrexit propter iustificationem nostram, ut dicitur Rm. 4.d.
marg.| {q} Et societatem passionis illius] Hoc non muto.
marg.| {r} Configuratus {7. 184va}   morti eius] Ostendit que amplexatus est propter Christum, quasi dicat Predicta onera legalia, que erant laboriosa ab faciendum, non dimisi ut essem otiosus, sed   [configuratus] sum   [morti eius] etc.
marg.| Vel secundum Glossa inveniar cum illo configuratus. Ego dico, [Configuratus morti eius] et expresse imitatus passionem Christi et mortem, paratus mori pro eo. Rm. 6.a. Si complantati facti sumus similitudini mortis eius : simul et resurrectionis erimus. Gal. 5.d. Qui Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum vitiis, et concupiscentiis.
marg.| Et Gal. ult. d. Stigmata Domini nostri Iesu Christi in corpore meo porto ; non in ore tantum.
marg.| {a} Si quo modo occurram] id est dignus inveniar occurrere ei in aera.
marg.| Mali enim non occurrent ; quia in aera non elevabuntur in occursum eius, ut dicit hic Glossa 1Th. 4.d. Simul rapiemur in nubibus, obviam Christo in aera. Eph. 4.c. Donec occurramus omnes in unitate fidei, et agnitionis filii Dei, in virum perfectum, etc. Occurram, dico, Christo in Iudicio prius veniens.
marg.| {b} Ad resurrectionem] veram et gloriosam, que est inter mortuos, sed longe   [ex mortuis] ut dicit Glossa Sed quomodo ex mortuis, si omnes resurgunt.
marg.| Solutio Ps. 1. Non resurgent Impii in Iudicio, etc. Gloriose, scilicet 1Cor. 15.g. Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. Vel.
marg.| {a} Si quomodo occurram ad resurrectionem] anime in presenti que est per gratiam : de qua Io. 5.e. Venit hora, et nunc est in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem filii Dei, et qui audierint, vivent.
marg.| {c} Ex mortuis] id est peccatis, que dicuntur mortua ab effectu, vel quia fetida sunt sicut mortuus, et abominabilis substantia. Sir. 34.d. Qui baptizatur a mortuo, id est qui lavatur a peccato, et iterum tangit mortuum quid prodest lavatio eius.
marg.| Et nota quod dicit [Occurram] quia ad iustificationem impii Deus occurrit gratiam faciens. Apc. 3.d. Ego sto ad ostium, et pulso, 1Pt. 1.c. Sperate in eam, que vobis offertur, gratiam. Hbr. 12.d. Contemplantes ne quis desit gratie Dei.
marg.| {d} Non quod iam acceperim] Hic ostendit, quod si Christum imitatur, non tamen ad plenum, quia nec ad finem vie pervenit. Et hoc est   [Non quod iam acceperim] quod sequitur.
marg.| {e} Aut iam perfectus sim] in cognitione Dei, 1Cor. 14.c. Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus : cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. Mt. 5.g. Estote perfecti sicut et pater vester celestis perfectus est. Gn. 17.a. Ambula coram me : et esto perfectus. Dt. 18.c. Perfectus eris, et absque macula coram Domino Deo tuo.
marg.| Solutio Est perfectio vie, et perfectio patrie. Vel sic. Aliud est perfectum esse ; aliud presumere esse. Istud malum, illud bonum. Unde infr. eodem. Quicumque ergo perfecti sumus, hoc sentiamus.
marg.| {f} Sequor autem] non procedo, ut Petrus. Mc. 8.d. Vade retro me Satana. Sir. 23.d. Gloria magna est sequi Dominum, scilicet in scala crucis.
marg.| {g} Si quomodo comprehendam] 1Cor. 9.d. Sic currite, ut comprehendatis, quasi dicat bravium est, ut dicitur inf. eod.
marg.| {h} In quo, et comprehensus sum] tripliciter legitur : quia hec prepositio in potest sumi consueto modo, vel pro per, vel pro iuxta.   [Sequor vero] Glossa non passibus corporis, sed mentis affectibus, et vite moribus.
marg.| {g} Si quomodo comprehendam] id est perfecte videam eum, sive cognoscam, et hoc modo cognoscendi.
marg.| {h} In quo et comprehensus sum] id est cognitus a Deo, quasi dicat Perfecte volo videre eum, sicut ipse perfecte videt me, 1Cor. 13.d. Tunc autem cognoscam, ut cognitus sum, 1Io. 3.a. Quoniam videbimus eum sicuti est. Vel   [In quo] id est per illud (in quo,) id est per quod (comprehensus sum,) id est per misericordiam ipsius non per merita mea, per quam comprehensus sum, id est per quam ipsemet me predestinavit. Vel (comprehendam,) id est videam et cognoscam. (In quo,) id est iuxta quod comprehensus sum in via, id est ut videam {7. 184vb} cum ea claritate in qua apparuit mihi in via, quando comprehendit, id est convertit me.
marg.| {i} Fratres ego me] etc. Replicat idem : quia difficile credi poterat, quod ille qui tot miracula faciebat, et qui mentiri nolebat, diceret se imperfecte, non perfecte quod querit, assecutum.
marg.| {k} Non arbitror me comprehendisse] Tertullianus, nemini pigrum sit investigare quid ei desit, aut fateri verecundum : sed loquatur cum Apostolo. Ego inquit, non arbitror me comprehendisse. Hec scientia Sanctorum est, hec longe est ab illa que in flat : hanc qui apponit, apponit et dolorem, sed dolorem quem nemo sapiens subterfugit, quia est medicinalis.
marg.| {l} Unum autem] est, scilicet illud quod arbitror me non comprehendisse. De illo uno dicitur in Ps. 16. Unam petii a Domino, hanc requiram. Lc. 10.g. Porro unum est necessarium. Vel   [Unum] de me vobis dico, hoc scilicet quod.
marg.| {m} Que quidem] etc. Vel hec expositio est Cassiani,   [Unum autem] mihi remansit ad remedium, ad spem, et consolationem : hoc scilicet.   [Que quidem] etc. Vel   [Unum autem persequor] id est diligenter sequor. Qualiter ? Hoc modo :   [Que quidem retro sunt obliviscens] Et merito iam preterita bona opera non recolo ad presumendum ; vel mala transacta ad delectandum ; vel bona temporalia ad possidendum. Hec omnia retro Apostolum erant, scilicet bona que fecerat ; mala que dimiserat ; temporalia que contempserat. Dicit ergo : (Que retro,) id est bona que feci. Sanctus enim vir debet esse, sicut viator bonus qui semper querit de via futura, non de transacta. Sed quidam quasi fessi retro respiciunt dicentes. Tot bona feci : et hi numquam proficiunt. Lc. 9.g. Nemo mittens manum ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei. Vel (Que retro sunt,) id est mala que feci non recolo ad delectationem, sicut uxor Loth, Gn. 9.e. Lc. 17.g. Memores estote uxoris Loth, 2Pt. 2.d. Melius est viam veritatis non agnoscere, quam post agnitionem retrorsum converti. Glossa Revocandus est animus a recordandis preteritis malis cum quadam delectatione, et cum quadam concupiscentia fruendi ; ne redeamus corde in Egyptum. Ex. 16.a. Vel   [que retro sunt] id est temporalia obliviscens. Gn. 12.a. Egredere de terra tua et de cognatione tua et de domo patris tui, dicitur Abrahe : ipse tamen egressus erat tunc, sed non mente quantum ad memoriam, et voluntatem.
marg.| Sed oportet quod etiam oblivioni tradantur. Gn. 46.c. Postquam Ioseph egressus est de terra sua, genuit duos filios, Manassem qui interpretatur oblivio, et Ephraim qui fructifer. Id est oblivionem terrenorum, et fructus bonorum operum. Aliter non sunt fructus bonorum operum, nisi antecedat oblivio terrenorum. Hoc est quod prius nascitur Phares, id est divisio a terrenis, postea Zaram, id est oriens, scilicet fetus boni operis. Gn. 38.g. Ps. 44. Obliviscere populum tuum, etc.
marg.| {n} Ad ea vero que priora sunt extendens meipsum] desiderio.
marg.| Contra rota cadit ab anterioribus, sed elevatur a posterioribus ; id est Mali. Ps. 82. Deus meus pone illos ut rotam.
marg.| {o} Priora] scilicet futura merita, a quibus si cessaret, amitteret preterita. Vel   [Priora] eterna, vel Dei promissa.
marg.| {q} Persequor] dico donec veniam.
marg.| {p} Ad destinatum] premium, id est promissum scilicet.
marg.| {r} Ad bravium] quod est premium cursus, ad quod vocat me Deus, 1Cor. 9.d. Hi qui in stadio currunt, etc. sed unus accipiet bravium.
marg.| { s } Quicumque ergo] etc. Ex quo ita curro, sicut ille qui adhuc remotus est a termino vie, et sentio de me quod adhuc imperfectus sum, de quo tanta putastis o Philippenses.
marg.| {t} Perfecti] inter viatores comparatione aliorum.
marg.| {u} Hoc sentiamus] scilicet quod sumus imperfecti. Lc. 17.c. Cum omnia bona feceritis, dicite. Servi inutiles sumus. Sir. 18.a. Cum consummaverit homo, tunc incipiet. Ps. 76. Et dixi. Nunc cepi. Nm. 18.d. Cum acceperitis decimas a filiis {7. 185ra} Israel : primitias earum offeratis Domino, id est decimam partem decime.
marg.| Per decimam intelligitur perfectio, quasi dicat. Totam perfectionem debetis Deo tribuere, et novem partes, id est imperfectionem vobis retinere. Quod significatur. Ex. 25.a. ubi in dimensionibus perfectis auditur dimidius cubitus. Verbi gratia Latitudo Arce habebat cubitum et dimidium : per cubitum perfectio ; per dimidium seu palmum, imperfectio.
marg.| {a} Ut idem sapiamus] quantum ad fidem, 1Cor. 1.e. Idipsum dicatis omnes. Sup. cap. 2.a. Idem sapiatis.
marg.| {b} Et in eadem permaneamus regula] rectitudine vivendi. Lv. 19.g. Nolite facere iniustum aliquid in iudicio, in regula, in pondere, in mensura, 2Cor. 9.c. Secundum mensuram regule, qua mensus est nobis Deus.
marg.| {c} Imitatores] etc. Supra hortatus est, ut non imitentur Pseudo : hic dicit quare non sunt imitandi, ibi   [Quorum Deus] Sed primo invitat ad imitationem sui, et premium imitantium subdit, ibi   [Nostra autem conversatio] etc. Dicit ergo :   [Imitatores mei estote] In credendo, operando, dicendo, ut dicit Glossa Felix qui hoc potest dicere cum Domino Io. 13.b. Exemplum dedi vobis ; ut quemadmodum ego feci, ita et vos faciatis.
marg.| Sed Mt. 23.a. dicitur. Omnia quecumque dixerint vobis, servate, et facite ; secundum vero opera eorum nolite facere, dicunt enim, et non faciunt, Apostolus autem se imitabilem et in verbis, et factis exhibuit.
marg.| Unde 1Cor. 4.d. Imitatores mei estote, sicut, et ego Christi.
marg.| Et idem dicitur, 1Cor. 11.a. 1Th. 1.c. Imitatores mei facti estis, et Domini excipientes verbum in tribulatione multa cum gaudio. Eph. 5.a. Imitatores Dei estote sicut filii carissimi.
marg.| {d} Et observate] etc. id est diligenter inspicite, et imitamini. Alibi observare accipitur in malo. Mc. 3.a. At illi observabant eum si Sabbatho curaret : ut accusarent eum.
marg.| {e} Ambulant] docendo, vivendo.
marg.| {f} Sicut habetis] id est scitis, quia vidistis   [formam nostram] credendi, et vivendi, 2Th. 3.b. Ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos : quoniam non inquieti fuimus inter vos, neque gratis panem manducavimus ab aliquo, sed in labore et fatigatione nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus. Non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos, 1Pt. 5.a. forma facti gregis ex animo, 1Tim. 4.c. Exemplum esto fidelium, in conversatione, in caritate, in fide, et castitate Dt. 17.d. dicitur de Rege, Accipiet exemplar a Sacerdotibus Levitice Tribus.
marg.| Sed hodie Sacerdotes accipiunt exemplar a Regibus in vestibus et equitaturis, et pompis. Hodie liber Laicorum falsificatus est quasi vita Sacerdotum, et ideo falsitas est in Laicis, quia sicut Sacerdos, sic populus, id est sicut exemplar, sic exemplum. De bonis deberemus exemplum bene vivendi accipere, et de hoc ponitur optimum exemplum in principio libri primi Rhetorice. Ibi dicitur quod cum quidam sibi vellent facere imagines, vocaverunt quemdam peritum in hoc, ille autem convocavit omnes de illa civitate iuvenes, et senes, et quando videbat in aliquo pulchrum nasum, vel consimile faciebat consimilem imaginem, et sic de unoquoque.
marg.| Sic et nos quod bene videmus in unoquoque, pro posse nostro imitari debemus.
marg.| {g} Multi enim ambulant] quasi dicat. Bene dico determinans quos imitemini : quia   [multi] etc. Ez. 2.c. Increduli et subuersores sunt tecum ; et cum scorpionibus habitas.
marg.| {h} Nunc autem et flens dico] Talis erat David dicens. Ps. 118. Exitus aquarum deduxerunt oculi mei, etc. Ier. 9.a. Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrimarum. Ps. 118. Tabescere me fecit zelus meus, etc. Esd. 9.a. Evulsi capillos capitis mei, et sedi merens Ez. 3.d. Et sedi ubi illi sedebant, et mansi ibi septem diebus merens in medio eorum, 2Cor. 12.g. Et lugeam multos ex his, qui peccaverunt et non egerunt penitentiam de immunditia, etc.
marg.| {i} Inimicos crucis Christi] dicebam scilicet eos esse, et {7. 185rb} (adhuc dico :) quia predicant legalia, et ita crucis sufficientiam evacuant. Vel quia gulosi erant et deliciosi ; et ita hostes crucis.
marg.| Et est argumentum, quod amicus ventris est inimicus crucis, id est penitentie. Et hoc flebat Apostolus. Hec erat causa fletus, scilicet quod hostes erant crucis. Hodie propter eos flendum esset, si quis esset, Paulus. Fere omnes videntes persecutores crucis, id est penitentie, magis fugimus, et odimus crucem, quam Diabolus. Diabolus enim bene est cum signo crucis et bene sustinet illud, sed nos nec in nobis, nec in aliis signum penitentie sustinere possumus. Contemnitur crux, licet sit pretiosa : habet enim fructum salubrem et pretiosum, scilicet sanitatem anime in presenti per gratiam, et confirmationem salutis in futuro per gloriam.
marg.| Unde Ct. 6.c. Ascendam in palmam, et apprehendam fructus eius. Videtur ergo, quod non curemus de tali fructu, qui crucem penitentie non ascendimus. Sap. 10.a. Cum aqua deleret terram (id est diluvium peccatorum, anime virtutes) sanavit iterum Sapientia, per contemptibile lignum iustum gubernans, id est per crucem penitentie : quam vocat lignum contemptibile : quia licet crux penitentie sit salubris, tamen apud omnes est contemptibilis, 1Cor. 1.c. Verbum crucis pereuntibus quidem stultitia : his autem qui salui fiunt, id est nobis, virtus Dei est.
marg.| Item in eodem. Predicamus Christum crucifixum : Iudeis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam.
marg.| Sed Apostolus dicit. Mihi absit gloriari nisi in cruce Domini, etc. Gal. 6.d. Boni ergo, sunt crucis amatores ; Mali sunt eius hostes.
marg.| {k} Quorum finis interitus] eternus.
marg.| {l} Quorum] id est quia eorum   [Deus, venter est] quasi dicat, Impinguantur ad interitum, sicut bos. Ier. 12.a. Congrega eos quasi gregem ad victimam, et sanctifica eos in die occisionis. Ironice dicit, sanctifica. Iob. 21.b. Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt.
marg.| Et nota quod tria genera peccatorum tangit hic per ordinem. Concupiscentiam carnis, ibi [Quorum Deus, venter est] Superbiam, ibi   [Gloria in confusione] Avaritiam ibi   [Qui terrena sapiunt] Primum, quantum ad corruptionem concupiscibilis : secundum, quantum ad corruptionem irascibilis : tertium, quantum ad corruptionem rationabilis, scilicet terrenorum sapor. Dicit ergo :
marg.| {l} Quorum Deus, venter est] quia quicquid faciunt, pro ventre faciunt. Rm. ultimo capitulo : Huiuscemodi Domino Christo non serviunt, sed ventri suo. Eccl. 6.c. Omnis labor hominis in ore eius : sed anima eius non implebitur bonis. Quia sicut dicit Iob. 24.d. Pavit sterilem, et que non parit : et vidue, id est anime non bene fecit. Cum tamen dicat Apostolus Hbr. 13.b. Optimum est gratia stabilire cor, non escis quia non profuerunt ambulantibus in eis, quasi dicat. Imo nocuerunt. Unde 1Cor. 6.c. Esca ventri, et venter escis ; Deus autem hunc, et has destruet. Seneca. Non sum tam vilis, et ad tam modicum natus : ut corporis mei sim mancipium. Sub gula autem comprehenditur luxuria, quia ex ea sequitur. Et qui vult vitare luxuriam oportet eum vitare ingluviem. Unde tres pueri qui vicerunt caminum ignis Dn. 3.g. prius vicerunt mensam regalem. Dn. 2.c.
marg.| {m} Sequitur : Et gloria in confusione ipsorum] Impiorum, id est superbi sunt, sed gloria eos perducet in confusionem. Prv. 29.d. Superbiam sequitur humilitas, id est deiectio, et humilem spiritu suscipiet gloria.
marg.| {n} Qui terrena sapiunt] id est quibus omnia spiritualia sunt insipida et amara, terrena autem dulcia. Ps. 71. Inimici eius terram lingent. In quo notatur desiderium, et ardor malus in facto. Lingent pulverem : quia serpens cui dictum est. Comedes terram omnibus diebus vite tue, et huius maledictio cecidit super omnes tales, qui sunt de genere serpentium. Bar. cap. 3.c. Filii Agar qui exquirunt sapientiam, que de terra est, negotiatores terre, et Theman, et fabulatores : et exquisitores prudentie, et intelligentie : viam autem sapientie nescierunt, nec commemorati sunt semitas eius. Sicut dicitur. Hoc vinum sentit territorium vel sicut vas uvarum dicitur sapere vinum : ita quod terrena continet, odorem terreum et saporem habet. {7. 185va} Illud dicitur et similiter de spiritualibus : quia,
prol.| Quod nova testa capit, inveterata sapit.
marg.| Rm. 8.a. Qui secundum carnem sunt que carnis sunt, sapiunt.
marg.| {a} Nostra autem conversatio] Ostendit quare debent eum imitari, quasi dicat Debetis me imitari, quia conversatio nostra talis est, que meretur celestia premia quia (Salvatorem expectamus, etc.) Ergo (nostra conversatio in celis,) id est pro celestibus est que mihi sunt premia. Vel (In celis,) id est celestis est, et angelica : quia in carne preter carnem vivere, angelica vita est, 2Cor. 20.a. In carne enim ambulantes non secundum carnem militamus. Vel (In celis est,) id est. Desiderio mentis, et spe, et contemplatione conversor in celestibus. Mt. 6.c. Ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum, id est mentis desiderium. Thesaurus noster, Christus est. Io. 12.d. Ubi ego sum, illic et minister meus erit, primo spe, tandem re. Mt. 24.c. Ubi fuerit corpus, illic congregabuntur et aquile. Iob. 7.c. Suspendium elegit anima mea, id est contemplationem celestium ; sicut Maria que optimam partem elegit, ut dicitur Lc. 10.g.
marg.| Item 2Cor. 4.d. Non contemplantibus nobis ea que videntur, sed que non videntur : temporalia sunt enim que videntur : que autem non videntur, eterna, 2Cor. 3.d. Nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes, in eandem imaginem transformamur a claritate in claritatem tamquam a Domini Spiritu.
marg.| Sic ergo per contemplationem Apostolus ostendebat se esse de patria celesti. Sicut, ad Litteram, dignoscitur quod aliquis est de civitate aliqua, quando magnis Festivitatibus vadit illuc cum familia sua.
marg.| Sic anima maxime in Solennitatibus vacans contemplationi ascendit in celum cum familia bonarum cogitationum, et sanctarum affectionum ; et sic per saporem, id est per amorem celestium probat quod sit de territorio celesti, sicut de vino ostendit sapor in qua terra creverit.
marg.| Unde Col. 3.a. Si consurrexistis cum Christo, que sursum sunt sapite, non que super terram. Tria enim maxime ostendunt hominem esse de celo, lingua, et mores et affectio, sive amor. Lingua, sicut Dominus ait Io. 3.d. Qui de terra est, de terra loquitur, et in eodem. Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur. Ex hoc patet quod pauci sunt nuntii Dei : quia omnes de terra loquuntur. Is. 29.a.
marg.| Et erit quasi Pythonis de terra vox tua, et de humo mussitabit eloquium tuum. Isti sunt pure Azotici ; sed alii sunt mixti, qui loquuntur lingua populi, et populi, Azotice, et Iudaice : sed abiecit eos Nehemias, et abstulit ab Israel ut dicitur Nehem. 13.d. Alii autem pure Iudei, id est celestes, de quibus dicitur Mt. 26.g. Vere tu ex illis es : nam et loquela tua manifestum te facit, et Mc. 14.g. Vere ex illis es ; nam et Galileus es. Item mors ostendunt de qua patria sit homo. Unde hic dicit Apostolus. (Nostra conversatio in celis est,) id est ostendit, quod simus de celo. Sed isti duo testes aliquando fallunt, lingua scilicet et mores exteriores ; quia multi bonum dicunt ac si sint de patria celesti, et ostendunt mores, ut hypocrite : tamen sunt de Babylone, quia non habent tertium scilicet amorem, et affectionem celestis patrie, et sicut Magi Pharaonis deficiunt, scilicet in tertio signo. Et hoc est verum signum et infallibile. Unde Io. 13.d. In hoc cognoscent omnes, quod mei discipuli estis, si dilectionem habueritis adinvicem.
marg.| {b} Unde etiam] id est ex merito conversationis.
marg.| {d} Expectamus] in spe.
marg.| {c} Salvatorem] Lc. 12.e. Et vos similes hominibus expectantibus Dominum suum.
marg.| {e} Qui reformabit corpus] stola claritatis eterne. Mal. 3.a. Quasi ignis conflans, et quasi herba fullonum. Si statua deformata est, oportet quod confletur : si turpis est pannus oportet quod tradatur fullonibus. Sic Dominus corpora nostra quasi conflat et fundit per ignem tribulationum : et quasi inculcat ad modum fullonum, ieiuniis et vigiliis. Secundum quod dicitur de aliquo quando multum vigilavit et laboravit. Iste totus conculcatus est. Quibus ergo Dominus hoc facit, sperent promissionem, non alii. Unde signanter dicit.
marg.| {f} Corpus humilitatis] id est deiectionis, et conculcationis. {7. 185vb} Sed quid ergo fiet de superbis. Is. 51.c. Dies Domini exercituum super omnem superbum, et excelsum, et super omnem arrogantem : et humiliabitur, 1Io. 3.a. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus. Eph. 4.c. Donec occurramus omnes in virum perfectum in mensuram etatis plenitudinis Christi. Et hoc potest facere.
marg.| {g} Secundum operationem] id est potentiam operandi.
marg.| {h} Qua possit etiam sibi subiicere omnia] id est qua subiicit sibi omnia, velint nolint. Potest enim et Filius in quantum Deus subiicere etiam sibi homini omnia universali subiectione, licet non omnia subiecta sint ei voluntarie. Unde Hbr. 2.b. Omnia subiecisti sub pedibus eius. In eo autem quod omnia ei subiecit : nihil dimisit non subiectum ei. Nunc autem nec videmus omnia subiecta ei esse. Ex. 10.a. Usquequo non vis subiici mihi. Rm. 10.c. Non omnes obediunt Evangelio, 1Cor. 14.d. Oportet illum regnare : donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius. Novissime autem inimica destruetur mors. Omnia enim subiecit sub pedibus eius. Cum autem, etc. omnia subiecta fuerint ei : tunc et ipse filius subiectus erit illi, qui sibi subiecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Phil. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 29/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=65&chapitre=65_3)

Notes :