Capitulum 2

Numérotation du verset Phil. 2,1 

Si qua ergo
consolatio
in Christo est1,
1 est] om. Weber
si quod solacium caritatis,
si qua societas spiritus,
si qua viscera miserationis2,
2 qua viscera miserationis] quid viscera et miserationes Weber
Numérotation du verset Phil. 2,2 

implete gaudium meum
ut
idem sapiatis,
eandem caritatem habentes,
unanimes,
idipsum sentientes,
Numérotation du verset Phil. 2,3 

nihil per contentionem,
neque per inanem gloriam,
sed in humilitate
superiores
sibi invicem
arbitrantes,
Numérotation du verset Phil. 2,4 

non que sua sunt
singuli considerantes, sed et ea que aliorum.
Numérotation du verset Phil. 2,5 

Hoc enim sentite
in vobis, quod et in Christo Iesu,
Numérotation du verset Phil. 2,6 

qui cum in forma Dei esset,
non
rapinam
arbitratus est
esse se equalem Deo,
Numérotation du verset Phil. 2,7 

sed semetipsum
exinanivit,
formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus,
et habitu inventus ut homo.
Numérotation du verset Phil. 2,8 

Humiliavit
semetipsum
factus obediens
usque ad mortem,
mortem autem
crucis.
Numérotation du verset Phil. 2,9 

Propter quod
et Deus exaltavit illum3,
3 exaltavit illum] inv. Weber
et donavit
illi
nomen,
super omne nomen,
Numérotation du verset Phil. 2,10 

ut in nomine Iesu omne genu flectatur4, celestium, et terrestrium et infernorum,
4 flectatur] flectat Weber
Numérotation du verset Phil. 2,11 

et
omnis lingua
confiteatur,
quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris.
Numérotation du verset Phil. 2,12 

Itaque,
carissimi mei,
sicut semper obedistis
non ut in presentia mei tantum,
sed multo magis
nunc in absentia mea, cum metu
et tremore
vestram salutem operamini.
Numérotation du verset Phil. 2,13 

Deus est enim
qui operatur in vobis et velle
et perficere
pro bona voluntate.
Numérotation du verset Phil. 2,14 

Omnia autem
facite
sine murmurationibus
et hesitationibus
Numérotation du verset Phil. 2,15 

ut sitis sine querela,
et simplices
filii Dei
sine reprehensione,
in medio
nationis prave
et perverse,
inter quos
lucetis
sicut luminaria
in mundo,
Numérotation du verset Phil. 2,16 

verbum vite
continentes ad gloriam
meam
in die Christi,
quia
non in vacuum
cucurri,
neque in vacuum
laboravi.
Numérotation du verset Phil. 2,17 

Sed
si5
5 si] et praem. Weber
immolor
supra sacrificium,
et obsequium fidei vestre gaudeo,
et congratulor omnibus vobis.
Numérotation du verset Phil. 2,18 

Idipsum autem et vos gaudete,
et congratulamini mihi.
Numérotation du verset Phil. 2,19 

Spero
autem in Domino Iesu,
Timotheum cito me mittere ad vos,
ut et ego bono animo sim, cognitis que circa vos sunt.
Numérotation du verset Phil. 2,20 

Neminem enim habeo
tam unanimem,
qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit.
Numérotation du verset Phil. 2,21 

Omnes
enim sua querunt
non que sunt Iesu Christi6.
6 Iesu Christi] inv. Weber
Numérotation du verset Phil. 2,22 

Experimentum autem eius
cognoscite,
quoniam sicut patri filius,
mecum servivit
in evangelio7.
7 Evangelio] Evangelium Weber
Numérotation du verset Phil. 2,23 

Hunc igitur
spero me mittere ad vos8 mox, ut videro que circa me sunt.
8 ad vos] om. Weber
Numérotation du verset Phil. 2,24 

Confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito.
Numérotation du verset Phil. 2,25 

Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem,
et cooperatorem,
et commilitonem meum,
vestrum autem apostolum,
et ministrum necessitatis mee,
mittere ad vos,
Numérotation du verset Phil. 2,26 

quoniam
quidem omnes vos desiderabat
et mestus erat,
propterea quod audieratis illum infirmatum.
Numérotation du verset Phil. 2,27 

Nam
et infirmatus est
usque ad mortem,
sed Deus misertus est eius,
non solum autem eius, verum etiam et mei,
ne
tristitiam
super tristitiam haberem.
Numérotation du verset Phil. 2,28 

Festinantius ergo
misi illum,
ut viso illo9 iterum gaudeatis,
9 illo] eo Weber
et ego sine tristitia sim.
Numérotation du verset Phil. 2,29 

Excipite itaque illum cum omni gaudio
in
Domino,
et
huismodi10 cum honore habetote,
10 huismodi] eiusmodi Weber
Numérotation du verset Phil. 2,30 

quoniam propter opus Christi
usque ad mortem accessit,
tradens
animam suam
ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium.

Capitulum 2

Numérotation du verset Phil. 2,1 
marg.| Si qua ergo consolatio] etc. Adhuc hortatur eos ad patientiam, ut sic ipse plene gaudeat de eorum perfecta patientia. Secundo monet, ut idem sapiant in fide, ibi : (Ut idem sapiatis.) Tertio hortatur ad caritatem, ibi : (Eandem caritatem.) Quarto ad humilitatem, ibi : (Nihil per contentionem.) Quinto provocat eos ad patientiam exemplo Christi, ibi (Hoc enim sentite.) Sexto proponit exemplum glorie Christi, ne similem spernant, ibi : (Propter quod et Deus.) Septimo monet ad obedientiam, ibi : (Itaque carissimi.) Octavo ostendit eis Deum presto esse ad auxilium, ibi : (Deus enim est, qui operatur.) Nono, ut cum tranquillitate cordis, et firmitate fidei, et constantia patiantur, ibi : (Omnia autem.) Decimo proponit se in exemplum, ibi (Non in vacuum.) Undecimo promittit eis se esse missurum Timotheum ad consolationem, et confirmationem, et commendat eum, ibi (Spero autem in Domino.) Duodecimo, quod etiam Epaphroditum mittet eis, ibi (Necessarium autem, etc.) Dicit ergo :
marg.| {d} Si qua] etc. Continua sic : Magnum donum datum est vobis, scilicet pati pro Christo : ergo implete gaudium meum, perseverando in patientia :   [Si qua ergo consolatio] etc. Vel sic : Quia me fecistis gaudere de fide vestra, et consolatione vestra in Evangelio Christi (ut dictum est supr.) implete gaudium meum, si qua consolatio in Christo est mihi in vobis, vel si vultis in aliquo consolari me pro Christo.
marg.| {e} Si quod solatium] id est si in aliquo diligitis me, quod quidem mihi est solatium.
marg.| {f} Si qua societas spiritus] id est spiritualis est, scilicet inter me, et vos. Vel   [spiritus] id est voluntatis, id est si vos vultis facere aliquid, quod ego velim.
marg.| {g} Si qua viscera miserationis] id est si in aliquo compatimini mihi, qui pro salute vestra patior, Si hoc, inquam, est, ostendite illud per effectum :   [et implete gaudium meum ut idem sapiatis] etc. Vel aliter.   [Si qua consolatio] Quatuor dicit, quibus respondent quatuor alia per ordinem sic.
marg.| {d} Si qua ergo consolatio in Christo] id est si vultis habere consolationem a Christo.
marg.| {h} Implete gaudium] etc. quasi dicat Christus non consolabitur vos, nisi et vos eum consolemini. In hoc, scilicet.
marg.| {i} Ut idem sapiatis] in fide. Rm. 15.b. Deus patientie, et solatii det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Iesum Christum, 1Cor. 1.b. Id ipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata, 1Cor. 13.f. Nonne eodem spiritu ambulavimus : nonne eisdem vestigiis ?
marg.| {e} Si quod solatium caritatis] id est si vultis habere solatium, quod caritas facit, dum animam afficit : sitis.
marg.| {k} Eandem caritatem habentes] Eandem, id est mutuam, {7. 181vb} et communem omnibus, 1Pt. 4.b. Ante omnia mutuam in vobismetipsis caritatem habentes. Item.
marg.| {f} Si qua societas Spiritus] id est si vultis esse sociales, et familiares Spiritui sancto. Sitis.
marg.| {l} Unanimes] Rm. 15.b. Unanimes uno ore honorificetis Deum : querit enim concordes, et quietos, Is. ult. a. Super quem requiescet Spiritus meus, nisi super humilem, et quietum, etc. Bonum est autem habere socium Spiritum sanctum, etc. Eccl. 4.c. Melius est duos esse, simul, quam unum : habent enim emolumentum societatis sue. Quia Spiritus adiuvat infirmitatem nostram, Rm. 8.e. Spiritu autem aufertur opprobrium sterilitatis, Is. 4.a. Apprehendent septem mulieres, etc. aufer opprobrium nostrum. Item.
marg.| {g} Si qua viscera miserationis] sunt in vobis : sitis.
marg.| {m} Idipsum sentientes] per compassionem, ut mala cuiuscumque sint omnium, Rm. 12.d. Idipsum invicem sentientes, non alta sapientes, sed humilibus consentientes quasi, Hoc faciunt, qui intus habent misericordie viscera, id est qui intimo amore diligunt proximos : sicut etiam Christus nos, Lc. 1.g. Per viscera misericordie Dei, etc. 1Io. 3.c. Qui viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo : quomodo caritas Dei manet in eo ?
marg.| E contra dicitur Prv. 12.b. Viscera Impiorum crudelia. Mach. 13.a. Menelaus cum multa fallacia deprecabatur Antiochum, non pro patrie salute, sed sperans constitui in principatum. Menelaus interpretatur viscera maledicta, et significat ambientem prelaturas, et dignitates.
marg.| {n} Nihil per contentionem] agentes, vel loquentes, nec in iudiciis, nec in disputationibus. Mt. 5.f. Qui voluerit tecum in Iudicio contendere, et tunicam tuam tollere : dimitte ei et pallium. 1Tim. 2.d. Stultas, et sine disciplina questiones devita ; generant enim lites : servum autem Domini non oportet litigare. Item in eodem. c. Noli verbis contendere : ad nihil enim valent, nisi ad subversionem audientium. 1Cor. 11.d. Si quis autem videtur contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Dei. De Synagoga ergo dicuntur, qui clamosi sunt disputatores, et propriam querentes gloriam : de qua subdit.
marg.| {o} Neque per inanem gloriam] Gal. 5.d. Non efficiamur inanis glorie cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes.
marg.| {p} Sed in humilitate] simus, scilicet ut sentiamus de nobis humilia, et de aliis meliora. Unde subdit.
marg.| {q} Superiores sibi invicem arbitrantes] Rm. 12.c. Honore invicem prevenientes. Eph. 5.e. Subiecti invicem in timore Christi. 1Pt. 5.b. Adolescentes subditi estote senioribus.
marg.| Omnes enim invicem humilitatem insinuate : quia Dominus superbis resistit, etc. E contra Lc. 12.f. Intravit cogitatio in eos, quis eorum videretur esse maior ?
marg.| {r} Non que sua sunt] etc. 1Cor. 10.f. Nemo quod suum est, querat, sed quod est alterius. Gal. 6.a. Alter alterius onera portate. 1Cor. 13.b. Caritas non querit que sua sunt.
marg.| Sed modo omnes que sua sunt, querunt, ut dicitur infra eodem c. Et hoc est quia refriguit caritas multorum, Mt. 24.b. Et 2Tim. 3.a. Instabunt tempora periculosa, et erunt homines seipsos amantes. Et notantur hic tria per ordinem.
marg.| Patientia, ibi [Nihil per contentionem] Patientia enim non reclamat Et humilitas, ibi   [Neque per inanem] Caritas, ibi   [Que sua sunt] etc. Et ad hec tria etiam nos invitat exemplo Christi, cuius humilitatem, patientiam, caritatem ostendit. Unde subdit.
marg.| {s} Hoc enim sentite in vobis] id est hec tria sentite, non tantum eloquimini ut magistri, vel pretendite ut hypocrite.
marg.| {t} In vobis] id est intra vos, non tantum extra in habitu, vel tonsura. Mt. 7.b. A fructibus eorum cognoscetis eos : non dicit, a verbis.
marg.| {u} Quod et in Christo Iesu] videtis scilicet fuisse et factum esse. Membra enim cum capite debent infirmari ; quia « Cui caput infirmum, cetera membra dolent »1.
1 Versus
marg.| Dicit ergo, O membra sentite dolorem capitis, Lam. 1.d. O {7. 182ra} vos omnes qui transitis per viam, etc. sentite, et videte membra non paralytica, vel stupida, sed Spiritu Dei vivificata. Rm. 8.a. qui secundum Spiritum sunt, que sunt Spiritus sentiunt. Quid autem sit illud, quod sit in Christo subdit.
marg.| {a} Qui cum in forma] Et notantur tria ; Humilitas, ex hoc quod (exinanivit.) Caritas, quia in hoc nobis servivit.
marg.| Unde dicitur [Formam servi] etc. Patientia vero eius monstratur in mortis crucis angustia, ibi   [Usque ad mortem] De hoc dicit Deus pater per. Za. 3.d. Ecce ego adducam servum meum Orientem. Quia ecce lapis, quem dedi coram Iesu : super lapidem unum septem oculi sunt : et ecce ego celabo sculpturam eius ; ait Dominus exercituum : et auferam iniquitatem terre illius in die una. Eumdem Christum vocat Deus pater servum suum pro humilitate carnis assumpte, et Orientem, pro administratione luminis ; et lapidem, ratione passionis. In nomine servi notatur humilitas ; in nomine Orientis, caritas ; in lapide, patientia demonstratur.   [Qui cum in forma Dei esset] id est in plena essentia, et equalitate patris in singulari substantia eius.
marg.| {c} Arbitratus est esse se equalem Deo] patri per illius unitatem essentie, id est certissime hoc scivit. In quo non est arbitratus.
marg.| {b} Rapinam] sed naturam : quam nascendo a patre sumpsit, non superbiendo presumpsit, sicut Diabolus, et homo, qui tamquam Deus voluit esse. Is. 14.d. Gn. 3.a. Magnus latro est, qui vult furari Deo. Et multi sunt hodie, qui potestatem, que Dei est, et sapientiam, et gloriam rapiunt, tamquam fures Dei. Eccl. 20.b. Qui potestatem sibi assumit iniuste, iuste odietur. Hbr. 5.a. Nec quisquam sibi sumit honorem : sed qui vocatur a Deo tamquam Aaron. Sic et Christus non semetipsum clarificavit, ut pontifex fieret : sed qui locutus est ad eum. Filius meus es tu, etc.
marg.| {d} Semetipsum exinanivit] Licet tantus esset, exinanivit se, non substantiam evacuans, nec honorem inclinans : sed.
marg.| {e} Formam servi accipiens] ipse Dominus omnium, 2. Col. 8.b. Propter nos egenus factus est, cum esset dives, 1Rg. 18.f. Ego sum vir pauper, et tenuis. Ps. 85. Inops et pauper sum ego. Apc. ultimo capitulo : Ego primus, et novissimus : primus in dignitate ; novissimus in servitute, quia (formam servi accipiens.) Huius servitium cunctis servitiis laboriosius, et despicabilius, sed fructuosius. Os. 11.a. Ego quasi nutritius Ephraim portabam eos in brachiis meis, et nescierunt, quod curarem eos. Christus enim, sicut nutrix, humiliter, et utiliter se deposuit ad lavandas sordes parvuli sui, sedit in cinere ; lactavit ubere. Os. 2.c. Ecce ego lactabo eam.
marg.| Sed nota quod compressis labiis lac sugitur ab ubere. Gregorius Non dilates, sicut Infernus, animam tuam ad hauriendas mundi delicias, si de hoc ubere velis satiari, de quo non lac Egypti, sed sanguis Christi bibitur. Animalia enim, id est animales, lacte nutriuntur ; sed pulli aquile, id est filii Christi pennati, lambunt Christi sanguinem sub ubere vulnerati.
marg.| Item servivit nobis, in brachiis portando : sicut dicitur Os. 11.a. Portabam eos in brachiis meis quasi filios, scilicet meos. Nam in humeris portantur, que gravant. Sicut simia catulum suum, quem plus diligit, portat in brachiis ; minus dilectum in humeris. Christus ergo nos quasi pondus grave in humeris portat patientie. Ier. 23.f. Vos estis mihi bonus, dicit Dominus : proiiciam quippe vos, etc. quasi dicat Quos porto diu per patientiam, in Infernum proiiciam per iustitiam.
marg.| Sed tamen pro tempore passionis dicit, Portabo eos in brachiis : Nam Dominus tunc totum se effundens in misericordiam omnes nos amplexaturus tamquam carissimos, brachia extendit in cruce.
marg.| Unde Is. 65.a. Expandi manus meas tota die ad populum incredulum. Volebat enim et vult Deus animas, et corpora salvatorum in amplexibus suis presentare Deo. Ut significatur. Gn. 32.c. In baculo meo, crucis scilicet transivi Iordanem istum, id est descensum eorum, id est fluxum mortalitatis hominum, per quem omnes descendunt in mortem : et nunc cum duabus turmis animarum, scilicet, et corporum, vel hominum et Angelorum regredior. Unde Os. 11.a. Et nescierunt, quod curarem eos, quasi dicat Curavi {7. 182rb} eos, et nescierunt. Medicus iste sic servivit egrotis, ut morbum suum, eorum faceret salutem, et vulnera sua, eorum faceret medicinam, et mortem eorum vitam. Is. 53.b. Ipse vulneratus est propter iniquitates nostras, tollendas, scilicet. Cassianus, Filius erat, et factus est tamquam servus non solum formam servi accepit ut subesset ; sed etiam malis servivit, ut vapularet, et ut peccati penam solveret cum culpam non haberet. Iste medicus minuit sibi propter sanitatem nostram, et effudit sanguinem abundanter ut suo sanguine tibi faceret medicinam.
marg.| Unde quia huic Medico tam pio non compassus est homo : terra compassa est, et tremuit ; petrarum duritia scissa ; sol obscuratus, ut retrocessione suorum radiorum, eum minutum significaret. Minuto enim debet claritas abscondi.
marg.| {f} In similitudinem hominum factus] factor omnium. Hec similitudo non imagine, vel similitudine, sed generis intelligitur veritate, qualiter et illud, Adam genuit, scilicet ad similitudinem suam. Rm. 6.a. Deus filium suum mittens in similitudinem carnis peccati, idem peccatum damnavit. Unde et addit.
marg.| {g} Et habitu inventus] est   [ut homo] id est verus homo quia ly (ut) expressivum est veritatis. Io. 1.b. Gloriam eius, quasi unigeniti a patre. Bar. 3.d. In terris visus est, et cum hominibus conversatus est. Dicit autem Apostolus, (Habitu, etc.) comparans humanitatem vesti : quia vestis induta non mutat hominem, sed mutatur ; sic divinitas mansit, et humanitas meliorata fuit. Nam sicut cum vestis induitur, formam recipit, quam non habebat exuta, qui autem vestitur, sub veste absconditur : sic divina natura sub assumpta carne ; quasi sub veste delituit ; sed caro ab antique vetustatis caligine atque corruptione in claritatem glorie, et eternam incorruptibilitatem effulsit. Cassianus.
marg.| {f} In similitudinem hominum] Non angelorum, quia non eguerunt ; non Demonum, quia illi non resurgunt ; non hominis quia primus homo, nec in carne peccati, nec in similitudine carnis peccati erat creatus. Christus autem universitatis hominum misertus, profundis se immersit ; ne subtilis ille Diaboli oculus magne pietatis deprehenderet sacramentum. Et postea subdit. Si enim cognovissent, numquam Dominum glorie crucifixissent, 1Cor. 2.b.
marg.| {h} Humiliavit semetipsum] non alius eum coegit. Io. 10.d. Ego pono animam meam factus obediens usque ad mortem. Bernardus Non credo aliquod bonum tam placere Deo quam obedientiam illi, qui mori maluit quam non obedire. Mortem autem non quamlibet obiit, sed crucis. Sap. 2.d. Morte turpissima condemnemus eum. Ier. 11.d. Mittamus lignum in panem eius. Hanc mortem sustinuit, ut nos liberaret, et vivificaret.
marg.| Unde 2Rg. 18.g. Dicit David, id est Christus Fili mi Absalom, Absalom, fili mi : quis mihi det, ut moriar pro te Absalom ? Id est vice tui : vel pretium tui, id est pro morte te, o homo, recipiam in mercedem. Unde Is. 62.d. Dicite filie Sion. Ecce Salvator tuus venit, ecce merces eius cum eo, et opus eis coram illo quasi dicat O Predicatores dicite unicuique anime fideli, Ecce Salvator tuus venit ad iudicium, et opus illius coram illo, scilicet signum crucis, quod apparebit in Iudicio, in qua fecit Dominus Christus liberationem nostram : pro quo requiret mercedem nostram nosipsos : sicut merces eius cum ipso, ut nullus eum ab hac mercede defraudet.
marg.| {i} Propter quod] quia sic humiliavit se.
marg.| {k} Et Deus exaltavit illum] in resurrectione. Eph. 1.d. Suscitans illum a mortuis, constituens ad dexteram suam in celestibus super omnem Principatum, et Potestatem, et Virtutem, et Dominationem, et omne nomen quod nominatur non solum in hoc seculo, sed etiam in futuro.
marg.| {l} Et donavit illi] secundum hominem.
marg.| {m} Nomen] etc. Nunc datum est illi per gratiam, quod ab eterno habuit per naturam, scilicet filius Dei. Hoc autem habuit ante resurrectionem, sed post resurrectionem dicitur donasse per manifestationem. Secundum Ambrosium exponitur, quod filio Dei eterna generatione donatum est, ut esset Deus, et hoc post resurrectionem manifestatum est. Vel   [Donavit nomen] id est manifestavit dedisse nomen Tetragrammaton, id est Principium vite passionis iste est. Hoc nomen super cetera portabat Sacerdos. Ex. 28.b.
marg.| Item Sacerdos illud nomen gerebat in fronte ; cetera in ore {7. 182va} Prv. 30.a. Quod nomen est eius, et quod nomen filii eius si nosti ? quasi dicat Non : quia ineffabile.
marg.| {a} Omne genu] etc. id est Angeli, homines, Demones, Rm. 14.b. Vivo ego dicit Dominus, quia mihi flectetur omne genu, Is. 45.d. Quia mihi curvabitur omne genu, et iurabit omnis lingua, 2Par. 29.f. Laudaverunt Deum magna letitia, et incurvato genu adoraverunt, Esther. 3.a. Solus Mardocheus non flectebat, nec adorabat eum, id est Aman, qui interpretatur iniquus, et significat Diabolum. Sed quid est ; quod dicit (celestium ?) Ergo habent genua anime. Respondet Augustinus Per affectum sufficit, et nunc flecto genua cordis mei, id est me subiectum tibi cognosco.
marg.| {b} Et omnis lingua confiteatur] id est homines de omnibus gentibus linguarum, vel Apostoli omnibus linguis loquentes, Act. 2.a. Ceperunt loqui variis linguis, prout Spiritus sanctus dabat eloqui illis. Et in eodem Audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes. Apc. 7.c. Post hec vidi turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat, ex omnibus gentibus, et tribubus, et populis, et linguis, stantes ante thronum, et in conspectu Agni, amicti stolis albis, et palme in manibus eorum, et clamabant voce magna dicentes, Salus Deo Nostro, qui sedet super thronum, et Agno, Dn. 3.g. A me positum est hoc decretum : ut omnis populus, tribus, et lingua, quicumque locutus fuerit blasphemiam contra Deum Sidrac, Misach, et Abdenago, dispereat.
marg.| {c} Quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei patris] secundum quod Deus in eius equalitate ; secundum quod homo, in potioribus eius bonis. Mc. ult. d. Et Dominus quidem Iesus postquam locutus est eis, assumptus est in celum, et sedet a dextris Dei.
marg.| {d} Itaque] fratres. Supra invitavit eos ad patientiam exemplo humilitatis Christi patientis, et exemplo glorie eius, merito patientie, et humilitatis ei collate. Hic hortatur eos, ut in hoc sint obedientes ei. Dicit ergo : (itaque) ex quo Christus est per obedientiam exaltatus.
marg.| {e} Carissimi] fratres. Cupiditas facit quosdam charos carissimos, id est ullos caritas ; omnes facit carissimos, id est super omnia temporalia charos.
marg.| {f} Sicut semper obedistis] ita nunc obedite (non in presentia mei tantum, etc.) Eph. 6.a. Non ad oculum servientes, sicut ii qui faciunt opera sua, ut videantur ab hominibus, Mt. 23.a.
marg.| {g} Cum metu] animi.
marg.| {h} Et tremore] corporis. Prv. 28.c. Beatus vir, qui semper est pavidus. Sir. 18.d. Vir sapiens in omnibus metuet. Iob. 9.d. Verebar omnia opera mea, etc.
marg.| {i} Vestram salutem operamini] id est ea que sunt ad salutem. Io. 6.c. Operamini non cibum qui perit, sed qui permanet in vitam eternam : id est bona opera quorum fructus permanent in eternum, Ps. 9. Patientia pauperum non peribit in finem, id est premium patientie. E contra Sir. 14.c. Omne opus corruptibile in fine deficiet, et qui illud operatur, ibit cum illo : et omne opus electum iustificabitur, et qui illud operatur, honorabitur in illo. Nota quod dicit (cum metu :) quia securitas quosdam facit negligenter operari suam salutem. Ier. 48.b. Maledictus qui opus Domini facit negligenter. Alii autem audacter mortem operantur. Sap. 1.d. Deus mortem non fecit. Et post sequitur, Impii autem manibus, et verbis accersierunt eam.
marg.| {k} Deus est enim] etc. Ostendit quod soliciti debent esse operando suam salutem, quia Deus paratus est ad auxiliandum. Unde dicit.   [Deus qui operatur in vobis et velle] bonum   [et perficere] illud Rm. 9.c. Non est volentis, neque currentis, sed miserentis Dei. Is. 26. Omnia opera nostra operatus es in nobis, Domine. Is. 43.a. Quoniam omnem qui invocat nomen meum, in gloriam meam creavi eum, formavi eum, feci eum. 2Cor. 4.b. Non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis ; sed sufficientia nostra ex Deo est.
marg.| {l} Pro bona voluntate] sua, non vestris meritis. Rm. 8.e. Omnia cooperantur in bonum his, qui secundum propositum vocati sunt Sancti. Ibi Glossa Non propter meritum suum, sed propter propositum Dei, id est secundum prescientiam, et predestinationem Dei.
marg.| {7. 182vb} {m} Omnia autem facite] etc. Quia timorem sequitur aliquando impatientia, et intranquillitas cordis : Ideo monet eos, ut omnia agant, et patiantur cum tranquillitate cordis, ibi :   [Sine murmurationibus] et cum firmitate fidei, ibi :   [Sine hesitationibus] et cum constantia, ibi :   [Inter quos lucetis sicut luminaria] Dicit ergo :
marg.| {n} Sine murmurationibus] in tribulationibus, quia ad instructionem sunt, Is. 26.c. In tribulatione murmuris, doctrina tua in eis, quasi dicat Male murmurant in tribulationibus, cum tu doceas eos per tribulationes, 1Cor. 10.b. Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et a serpentibus perierunt, Iude. e. Hi sunt murmuratores, querulosi, secundum desideria sua ambulantes, Sap. 1.c. Auris zeli audit omnia, et tumultus murmurationum non abscondetur. Custodite ergo vos a murmuratione, que nihil prodest, et a detractione parcite lingue. Sed quia murmuratio aliquando facit diffidentiam premii, subdit.
marg.| {o} Et] sine   [hesitationibus] de fide vel de premio promisso. Iac. 1.a. Qui enim hesitat, similis est fluctui maris, qui a vento incutitur. Act. 11.b. Dixit mihi Spiritus, ut irem cum eis nihil hesitans. Qui enim hesitat, fugit de prelio, cum necessarium esset stare. Et tales sunt Predicatores Sociorum 2Mcc. 4.e. Ubi ad rem ventum est, Macedonibus sociis hesitantibus, ipsi sex millia soli peremerunt centum viginti, propter auxilium illis datum de celo. Vel sic :
marg.| {n} Sine murmurationibus] contra Prelatos, sed estimabitur contra Deum.
marg.| {p} Ut sitis sine querela] active, contra fratres, quasi, Non sitis querulosi et contentiosi, de fratribus conquerentes vel eis dantes occasionem de vobis conquerendi. Lc. 1.a. Incedentes in omnibus mandatis, et iustificationibus Domini sine querela. 1Th. 5.d. Integer spiritus vester et anima, et corpus sine querela in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur.
marg.| {q} Et simplices] in vobis innocentes, et sine fraude et sine dolo, sicut.
marg.| {r} Filii Dei] quia Deus simplex est. Eccl. 2.c. Ve duplici corde. Iac. 5.a. Vir duplex animo. Rm. 16.c. Volo vos sapientes esse in bono, et simplices in malo.
marg.| {s} Sine reprehensione] ad forinsecos. 1Cor. 10.g. Sine offensione estote Iudeis, et Gentibus, et Ecclesie Dei. 1Pt. 2.c. Conversationem vestram inter Gentes habentes bonam : ut in eo, quod detrectant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum.
marg.| Et in eodem 3.c. Cum modestia, et timore conscientiam habentes bonam : ut in eo, quod detrahunt de vobis, confundantur qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem. Necesse est ergo ut vivatis sine reprehensione, quia estis.
marg.| {t} In medio nationis] qui nati tantum sunt, non renati.
marg.| {u} Prave] quantum ad mores et opera :
marg.| {x} Et perverse] quantum ad fidem. Vel (prave,) ad creaturam se convertendo : Hec enim conversio est per versio. Ier. 17.b. Pravum est cor hominis.
marg.| {y} Inter quos lucetis] id est ad lucendum constituti estis.
marg.| {z} Sicut luminaria in mundo] Mt. 5.b. Vos estis lux mundi. Sir. 43.b. Species celi, gloria stellarum, (id est Doctorum) mundum illuminans in altissimis Dominus Dn. 12.b. Qui docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti ; et qui ad iustitiam erudiunt plurimos, quasi stelle in perpetuas eternitates. Apc. 1.c. Septem stelle Angeli sunt septem Ecclesiarum.
marg.| Sed nota quod ultimus Angelus, scilicet Laodicee, non fuit clara stella : in quo significatur quales futuri sunt ultimi Prelati Ecclesie.
marg.| Dicuntur autem luminaria : quia sicut luminaria celi non perturbantur, licet hec plaga inferior perturbetur, et licet mutetur, immobiles permanent, et fixi sunt in celo Sacre Scripture, sicut stelle, et moventur motu firmamenti, id est secundum quod Scriptura eos dirigit, Sir. 50. In laude Simonis dicitur, Quasi stella matutina in medio nebule, et quasi luna plena in diebus suis lucet, et quasi Sol refulgens, {7. 183ra} sic ille refulsit in templo Dei. Prelatus ergo debet esse Sol, per caritatem et discretionem ardens et lucens ; luna, per humilitatem et compassionem, stella per constantiam et firmitatem. Stella enim dicitur a stando. Iud. 5.c. Stelle manentes in ordine et cursu suo pugnaverunt contra Sisaram, qui interpretatur exclusio gaudii, id est contra Diabolum, qui nititur nos excludere a gaudio Paradisi.
marg.| Item stelle de die non apparent, sed de nocte ; sic nec Sancti comparatione Dei, sed Malorum.
marg.| {a} Verbum vite continentes] non dicit, scientie : quia scientia inflat, et ideo continentem non implet, sed inflat, nisi adsit caritas. Verbum autem Dei dicitur verbum vite, quia vivificat credentem. Ps. 118. Eloquium tuum vivificavit me. Et dicit   [continentes] quasi dicat Vasa estis Evangelii prius repleti in vobis, post aliis effundentes. Ita ergo facite   [ut dixi] quod erit.
marg.| {b} Ad gloriam meam] 1Th. 2.d. Que est nostra spes, aut gaudium, aut corona glorie. Nonne vos ante Deum, 2Cor. 1.c. Gloria vestra sumus, sicut et vos nostra, infr. 4.a. Fratres mei carissimi et desideratissimi, gaudium meum, et corona mea.
marg.| {c} In die Christi] id est in die Iudicii quando assumet sibi tempus nobis concessum modo. Ps. 74. Cum accepero tempus ego iustitias iudicabo.
marg.| {d} Quia non in vacuum] id est sine fructu.
marg.| {e} Cucurri] in facile conversis.
marg.| {f} Neque in vacuum laboravi] in difficilius conversis, 1Cor. 9.d. Ego igitur sic curro, non quasi in incertum : sic pugno, non quasi aerem verberans, etc. 2.a. Contuli cum illis Evangelium, quod predico in Gentibus, seorsum autem his qui videbantur esse aliquid : ne forte in vacuum currerem, aut cucurrissem, 1Cor. 15.b. Gratia eius in me vacua non fuit : sed plus omnibus laboravi. Vel   [Cucurri] dicit quantum ad motus interiores bone voluntatis : quia affectus sunt pedes anime.   [Laboravi] quantum ad operationes : nec tantum laboravi pro vobis, sed paratus sum mori. Et hoc est.
marg.| {g} Sed et si immolor] moriendo scilicet.
marg.| {h} Supra sacrificium, et obsequium fidei vestre] quasi. Iam obtuli fidem vestram Deo, et opera vestra : sed et si pro vobis morior gaudeo. Nota quod Apostolus gaudebat, quia fidem illorum obtulerat Deo in sacrificium, et opera eorum bona in obsequium ; scilicet seipsum pro eis offerre desiderat.   [Supra hoc] id est ultra, 2Cor. 12.e. Ego autem libentissime impendam, et superimpendar ego ipse pro animabus vestris.
marg.| {i} Gaudeo] id est gaudendo video, id est bonum finem.
marg.| {k} Congratulor] id est simul gratias ago.
marg.| {l} Omnibus] non uni, vel duobus, quia non accipio personas.
marg.| {m} Vobis] non dormientibus, sed patientibus.
marg.| {n} Idipsum autem, et vos] id est propter idipsum, id est si accidat me pati pro vobis.
marg.| Vel [propter idipsum] id est si accidat vos pati pro me,   [gaudete] Iac. 1.a. Omne gaudium existimate fratres, cum in varias tentationes incideritis.
marg.| {o} Et congratulamini mihi] gratias agite. Lc. 15.b. Convocat amicas et vicinas dicens. Congratulamini mihi, quia inveni drachmam, quam perdideram. Ibid. 1.f. Audierunt vicini, etc. et congratulabantur ei, etc.
marg.| {p} Spero autem in Domino Iesu] id est per misericordiam Iesu.
marg.| {q} Timotheum etc.  Ut et ego bono animo] quasi dicat Non ad aurum colligendum mitto, sed ad vestrum profectum. Abd. a. Legatum ad Gentes misit id est Timotheum qui interpretatur {7. 183rb} benefaciens, vel beneficius. Quam hodie gauderent, si mitteretur eis beneficium, id est prebenda. Lc. 22.c. Qui potestatem habent in ipsos, benefici vocantur. In Abd. subditur. Surgite, et surgamus omnes adversus eum, id est adversus Edom, in prelium, id est contra peccatum. Is. 13.d. Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non querant, nec aurum velint : sed sagittis parvulos interficient. Sed hodie impletur quod legitur 3Rg. 10.d. quod classis Salomonis ibat per singulos tres annos in Tharsis, ut deferret inde aurum, et argentum, et dentes elephantinos, id est adulatores quos secum habent Legati Domini Pape : et simias, id est aliquos Religiosos quos secum ducunt ad palliandas turpitudines alias : et pavones, id est Nobiles, qui secum habent pulchras caudas, id est familias. Tales vadunt Legati, et vadunt cum tanto exercitu, quod videtur, quod in expeditione vadant.
marg.| Et nota quod ab hoc loco Dominus Papa dicit quod a quolibet termino potest mittere Legatum unum in quamlibet regionem. Sed timeant quod 3Rg. ult. g. dicitur quod fracta fuit classis in Asiongaber.
marg.| {r} Ut et ego bono animo sim, cognitis] etc. Multi cognitis eis que circa subditos sunt, possent dicere illud. Ps. 9. Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrimarum, etc. Ideo mitto illum, et non alium.
marg.| {s} Neminem enim] etc. sincero affectu contra eos, qui zelant curam animarum pro lucro.
marg.| {t} Pro vobis] non pro nobis. Prv. 11.d. Qui suscipit animas, sapiens est : non dicit, pecunias.
marg.| {t} Omnes enim querunt, que sua sunt] Ier. 6.c. A minori usque ad maiorem omnes avaritie student. Ideo dicit Apostolus. Non quero quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant, 1Cor. 10.g. et 2Cor. 12.e. Non quero vestra, sed vos. Sed hodie Pastores non animas, non oves querunt, sed lanam, et pelles. Mt. 10.b. Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Hodie potest dicere Papa ; Ego mitto vos sicut lupos in medio agnorum. Za. 11. Ecce ego suscitabo Pastorem in terra qui derelicta non visitabit, dispersum non queret, etc.
marg.| {u} Experimentum autem eius cognoscite] quasi dicat Quod dico de eo, scio experimentaliter.
marg.| {x} Quoniam sicut patri filius] id est solicite ex amore.
marg.| {y} Mecum servivit] Deo. Non dicit, mihi, sed, mecum : quia Deo serviebant in eo predicando. Argumentum, quod obsequium est experimentum sanctitatis. Gn. 24.b. Puella cui dixero, Da mihi aquam de hydria tua, et ipsa dixerit, Bibe Domine mi : ista est, quam preparasti filio Domini mei. Hbr. 12.c. Patres carnis nostre habuimus eruditores nostri : multo magis obtemperabimus Patri spirituum, et vivemus.
marg.| {z} Ut videro] quem exitum habebant.
marg.| {a} Que circa me sunt] id est ut ea vobis annuntiet, 2Cor. 8.a. In multo experimento tribulationis, abundantia gaudii illorum fuit.
marg.| {b} Confido autem] etc. Argumentum, quod Apostolus venit de Roma iterum ad eos.
marg.| {c} Necessarium] etc. Novem causas ponit quare necessarium commilitonem miserit, 2Tim. 2.a. Labora sicut bonus miles Christi. (Omnes vos desiderabat). Simile 2Cor. 8.c. Cum esset solicitior. Ecce qualis Paulus, tales et discipuli eius, scilicet zelantes animas non bursas. Sup. 1.b. Testis est mihi Deus quomodo cupiam omnes vos esse in visceribus Iesu Christi. Prv. 10.d. Desiderium suum Iustis dabitur.
marg.| {d} Et mestus erat] etc. 2Cor. 11.g. Quis infirmatur, etc. Rm. 12.d. Flere cum flentibus.
marg.| {e} Usque ad mortem] id est mortis periculum.
marg.| {f} Sed Deus misertus est eius] In hoc ipso quod eum infirmari volunt : quia infirmitas gravis sobriam facit animam, {7. 183va} ut dicit Sir. 31.a. Vel (misertus) sanando eum ab infirmitate.
marg.| {a} Excipite itaque] etc. Argumentum pro legatis, et eorum processione.
marg.| Sed non est pretermittendum de causa miserationis, scilicet propter opus Christi. Simile 2Cor. 8.d. Ostensionem ergo, que est caritatis vestre, et nostre glorie pro vobis, in illos ostendite in facie Ecclesiarum.
marg.| {b} Cum honore] 1Tim. 5.c. Qui bene presunt presbyteri, duplici honore digni habeantur.
marg.| {c} Ut impleret id] etc. infra 4.d. Repletus sum, acceptis ab Epaphrodito que misistis, in odorem suavitatis, hostiam placentem, et acceptam Dei.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Phil. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 29/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=65&chapitre=65_2)

Notes :