Capitulum 1

Numérotation du verset 1Th. 1,1 

Paulus et Silvanus et Timotheus
Ecclesie Thessalonicensium in Deo Patre
et Domino Iesu Christo,
gratia vobis et pax.
Numérotation du verset 1Th. 1,2 

Gratias agimus
Deo
semper pro omnibus vobis, memoriam vestri1 facientes
1 vestri] om.Weber
in orationibus nostris
sine intermissione,
Numérotation du verset 1Th. 1,3 

memores
operis fidei vestre
et laboris,
caritatis2
2 caritatis] et caritatis Weber
et sustinentie
spei
Domini nostri Iesu Christi ante Deum
et Patrem nostrum.
Numérotation du verset 1Th. 1,4 

Scientes
fratres dilecti a Deo electionem vestram,
Numérotation du verset 1Th. 1,5 

quia evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum,
sed et in virtute
et in Spiritu sancto,
et in plenitudine multa,
sicut
scitis quales fuerimus
in3 vobis
3 in] om. Weber
propter vos.
Numérotation du verset 1Th. 1,6 

Et vos imitatores nostri facti estis
et Domini,
excipientes
verbum in tribulatione
multa,
cum gaudio Spiritus sancti,
Numérotation du verset 1Th. 1,7 

ita ut facti sitis forma omnibus credentibus
in Macedonia et in Achaia.
Numérotation du verset 1Th. 1,8 

A vobis
enim diffamatus est sermo Domini, non solum in Macedonia et in Achaia, sed in omnem locum4
4 omnen locum] omni loco Weber
fides vestra
que est ad Deum profecta est, ita ut non sit nobis necesse
quicquam loqui.
Numérotation du verset 1Th. 1,9 

Ipsi
enim de vobis5
5 vobis] nobis Weber
adnuntiant, qualem
introitum habuerimus ad vos, et quomodo
conversi estis
ad Deum a simulacris,
a servire Deo vivo et vero
et exspectare Filium eius de celis
quem
suscitavit ex mortuis
Iesum
qui eripuit nos ab ira ventura.

Capitulum 1

Numérotation du verset 1Th. 1,1 
marg.| {7. 195ra} Paulus et Silvanus] etc. Thessalonica metropolis est Macedonie que est pars Grecie et quedam ipsius provincia. Hec usque hodie est Macedonie metropolis, et dicitur vulgo Salonia. Thessalonicenses ergo sunt Macedones, qui facile ab Apostolo conversi nec per tribulationes concivium suorum infidelium, nec per Pseudo predicatores potuerunt moveri a fidei veritate. Hos collaudat Apost. Erant tamen inter eos aliqui otiosi et curiosi, aliqui etiam de resurrectione minus sentientes, et ideo nimis temere de amicorum suorum morte dolentes : aliqui etiam eorum erant fornicatores. Est ergo intentio Apostoli malos corrigere et bonos ad perseverantiam coarctare. Scribit autem eis ab Athenis per Tychicum, et Onesimum, ut dicitur in Prologo super Bibliam. Alii habent per Timotheum Diaconum quod quibusdam verius videtur ex eo quod inf. 3. dicit se Timotheum mittere ad eos.
marg.| Sed contra hoc est quod in principio epistole huius dicitur esse salutator, ibi (Et Timotheus) Quomodo ergo fuit baiulus ? Preterea infra 3° <capitulo>, ubi dicit se misisse Timotheum, patet per Textum, quod iam miserat Timotheum antequam scriberet hanc Epistolam. Dividitur autem hec Epistola in duas partes. In prima invitat eos ad perseverantiam in fide et tolerantiam tribulationum. In secunda parte instruit eos in moribus, infra 5° <capitulo>. Prima autem pars dividitur in duas. In prima ponit rationes quare debent perseverare, et mala equanimiter tolerare. In secunda removet impedimenta tolerantie, infr. 3. Primo ergo more suo premittit salutationem. Secundo gratias agit de intelligentia eorum, ut sic ad eam magis invitet.
marg.| Et hec est prima ratio, ut tolerando sint participes orationum Apostoli, ibi (Gratias agimus Deo.) Secunda ratio, ne sint ingrati beneficii accepti, ibi (Scientes fratres.) Tertia ratio, ut sic sint imitatores dictorum suorum, et Christi : que est magna laus discipulis, scilicet imitari bonum magistrum, ibi (Et vos imitatores, etc.) Quarta ratio est utilitas perseverantie eorum, non tantum sibi, sed etiam aliis : quia vicini eorum conversi erant per bonum exemplum eorum, ibi (Ita ut facti forma sitis omnibus.) Quinta ratio est facilitas conversionis eorum : unde si resipiscerent a fide, viderentur leves et instabiles, ibi, (Ipsi enim de vobis, etc.) Dicit ergo :
marg.| {a} Paulus et Silvanus] Iste Silvanus secundum Rabanum idem est quod Silas : de quo habetur Act. 15.g. Paulus autem electo Sila profectus est.
marg.| {b} Et Timotheus] Similiter nomina istorum ponit 2Cor. 1.d. Iesus Christus, qui in vobis predicatus est per me et Silvanum et Timotheum, non fuit in illo est, et non, sed et est in illo fuit. Glossa dicit hic. Hi coadiutores erant Apostoli in illis instruendis, et de profectu illorum pariter gaudebant, et ideo nominibus eorum prescribitur salutatio : sed Epistole solius Apostoli sunt. Hi inquam, scribunt.
marg.| {c} Ecclesie Thessalonicensium] congregate.
marg.| {d} In Deo patre, et Domino nostro Iesu Christo] quasi dicat quod Ecclesia est congregata in unitate fidei, Deo patre operante, et Christo eius filio. Et ante omnia salutant in hunc modum.
marg.| {e} Gratia vobis et pax] expositum ne exponas, actum ne agas. Vel mandant, scilicet hoc,   [Gratia vobis] scilicet remissio peccati in initio conversionis.
marg.| {f} Et pax] in profectu conversationis : ut quiete vivant.
marg.| {g} Gratias agimus Deo semper] horis et temporibus constitutis.
marg.| {h} Pro omnibus vobis] id est propter bona, que Deus dedit vobis. Eph. 1.c. Non cesso gratias agens pro vobis memoriam vestri faciens in orationibus meis. Duo dicit Apostolus, quod gratias agebat de bonis iam datis eis, et quod orabat pro amplioribus habendis. Unde subdit.
marg.| {i} Memoriam vestri, {7. 195rb}   ] etc. et hoc (sine intermissione) certarum horarum. Rm. 1.a. Sine intermissione memoriam vestri facio, semper in orationibus meis. Inf. 5.d. Sine intermissione orate. Unde autem gratias agat, subdit.
marg.| {k} Memores operis fidei] confessionis que est proprium opus fidei. Rm. 10.a. Corde creditur ad iustitiam : ore autem fit confessio ad salutem. Sed quia parum est confiteri sine opere subdit.
marg.| {l} Et laboris] in operando et pro se et pro proximis. Sed quia labor premit mentem nisi caritas ungat, et relevet mentem, Subdit.
marg.| {m} Et caritatis] habite in Deum, et proximum. Item quia caritas refrigescit, nisi iugiter nutriatur iste ignis in altari cordis ; ideo subditur.
marg.| {n} Et sustinentie spei] id est quam fecit spes. Non enim tam mala possent sustinere, nisi spes eos confortaret. Nota quod spes apponit ligna in corde, ut nutriatur ignis caritatis, bona scilicet futura que iam habet spes, ut dicitur Rm. 8.e. Spe enim salvi facti sumus. Sustinentia similiter apponit alia ligna, mala, scilicet presentia que inferuntur, que sunt materia amanti, ut magis ametur Deus. Quia, sicut dicit. Gregorius mala que nos hic premunt, ad Deum ire compellunt. Apponit nihilominus sufflatoria detractionum et tentationum, que omnia primo recipit sustinentia, et confert ea postmodum caritati. Is. 54.d. Ecce ego creavi fabrum sufflantem in igne prunas. Iob. 41.b. Halitus eius prunas ardere facit. Vel aliter. Possunt enim tres combinationes fieri in Littera. Prima operis et fidei. Fides enim viva probatur per opera. Iac. 2.d. Fides sine operibus mortua est. Item in eodem capitulo Ostende mihi fidem tuam sine operibus, et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam. Secunda combinatio est laboris et caritatis : quia caritas labore cognoscitur, 2Cor. 5.c. Caritas Christi, urget nos. Item tertia combinatio est sustinentie et spei : quia spes, ut dictum est, sustinentiam operatur in esse, item spes per sustinentiam declaratur. Unde Rm. 5.a. Patientia probationem operatur ; probatio vere spem, declarando, scilicet   [Spei dico, Domini nostri Iesu Christi] quasi dicat Spes non frustratur, quia est (Domini nostri Iesu Christi) qui bene vult, et potest implere. Rm. 5.a. Spes autem non confundit id est confusibilem servat : quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostri :   [Domini] dico, existentis.
marg.| {o} Ante Deum] etc. quia filius est advocatus noster apud patrem, 1Io. 2.a. Advocatum habemus apud patrem Iesum Christum iustum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris. Vel   [spei existentis ante Deum, et patrem nostrum]  ; quia ita certi estis ac si iam videatis eum et ita eos animat. Vel (ante Deum :) quia intenditis ei placere, non ad aspectum hominum. Hypocrite enim sustinentiam suam ostendunt hominibus ; et sperant ab hominibus mercedem : et tamen nec spes, nec sustinentia eorum est apud Deum. Mt. 6.a. Attendite ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis. Vel (ante Deum,) id est spiratis quod Christus remunerabit vos in futuro coram patre suo.
marg.| {p} Scientes] etc. quasi dicat Nos agimus gratias Deo de vobis, nos dico   [scientes] o   [fratres dilecti a Deo electionem vestram] id est scientes quod dilecti, et electi estis a Deo. Et ita hoc quod dicit (a Deo) diasyrticum est. Io. 14.c. Non vos me elegistis, sed ego elegi vos. Col. 3.b. Induite vos sicut electi Dei, sancti, et dilecti, viscera misericordie. Vel   [scientes electionem vestram] id est considerantes quos et quales elegerit vos, scilicet simplices et ignobiles, 1Cor. 1.d. Videte vocationem vestram fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, nec multi nobiles : sed que stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes : et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia : et ignobilia mundi, et contemptibilia elegit Deus, et ea que non sunt, ut ea que sunt destrueret : ut non glorietur omnis caro in conspectu eius. Quod autem sitis dilecti a Deo, et electi, patet.
marg.| {q} Quia Evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum] vel in ostensione verborum.
marg.| {r} Sed et in virtute] miraculorum. Mc. ult. d. At illi profecti predicaverunt ubique, Domino cooperante, et sermonem confirmante sequentibus signis. Vel (in virtute) bone operationis, que magis movet auditorem quam strepitus verborum. Eccl. 4.d. Ne abscondas sapientiam in decore eius.
marg.| {s} Et in Spiritu sancto] quia per me recepisti dona Spiritus Sancti et hoc non parce, sed copiose. Et hoc est quod dicit.
marg.| {t} Et in plenitudine {7. 195va}   multa] id est in magna abundantia donorum Spiritus sancti. Rm. 15.g. Scio autem quoniam veniens ad vos, in abundantia benedictionis Christi veniam. Hanc plenitudinem sumunt fideles a Christo, sed aliquando ministerio Prelatorum. Io. 1.b. De plenitudine eius omnes accipimus. Nota quod Legati et Prelati moderni qui veniunt ad visitandum suas Ecclesias, nec sermonem predicationis, nec virtutem afferunt bone operationis, nec Spiritum sanctum, id est spiritum concordie et caritatis ministrant, sed litigii, odii, et scismatis, nec plenitudinem, sed exinanitionem : non enim ut impleant subditos, sed ut impleantur, veniunt, in ventre scilicet et in bursa. Aliqui tamen sunt qui bene sciunt predicare, sed non operantur. Tales toti sunt in sermone et non in virtute. Iob. 19.c. dicit Dominus, Derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos. Dentes Domini sunt boni Expositores Scripture.
marg.| Sed nos sumus modo labia tantum, toti in verbis et foliis sine fructu operum. Sed legitur quod Dominus maledixit ficui, in qua non invenit nisi folia Mt. 21.b. Mane facto revertens in civitatem esuriit. Et videns fici arborem unam secus viam, venit ad eam : et nihil invenit in ea nisi folia tantum : et ait illi. Numquam ex te nascatur fructus in sempiternum. Et arefacta est continuo ficulnea. Ier. 8.e. Non est uva in vitibus et non est ficus in ficulnea, folium defluxit : et dedi eis que pretergressa sunt. Nota quod Prelati deberent proferre ficus dulcedinis et consolationis, et uvas unde exeat vinum paterne correptionis : sed non habent nisi folia. Verba pietatis habent, sed non opera. Et illa etiam defluunt in terram per cupiditatem : quia qui verba sua convertunt ad lucra, sunt sicut illi qui vendunt linguas suas. Habac. 3.d. Ficus enim non florebit, et non erit germen in vineis. Non florebit per bonum propositum, non germinabit per boni operis initium. Et ideo sequitur. Mentietur opus olive, id est opus pietatis et misericordie non erit in subditis : et arva, id est Laici agrestes et simplices non efferunt cibum, id est bona opera in quibus reficiantur. Nobis ergo bene dici potest, quod dictum est Paulo. Act. 17.d. Quid vult seminiverbius hic dicere. Quasi. Ita scimus illud divinum scilicet vos esse electos et dilectos a Deo.
marg.| {a} Sicut] vos (scitis) istud visibile, scilicet.
marg.| {b} Quales]  ; id est quam afflicti.
marg.| {c} Fuerimus in vobis] id est inter vos. Et hoc.
marg.| {d} Propter vos] id est pro vestra salute quasi dicat Per hoc etiam quod nos passi sumus in exemplum vobis patet quod Deus vos dilexit, et elegit. Deus enim non permitteret me Apostolum suum tot pati pro vobis, nisi vos amaret. Col. 1.d. Nunc gaudeo in passionibus pro vobis, et adimpleo ea que desunt passionum Christi, in carne mea pro corpore eius. Infr. 2.a. Nam ipsi scitis fratres, introitum nostrum ad vos, quia non inanis fuit, sed ante passi multa, et contumeliis etc. Vel.
marg.| {a} Sicut] scitis, quia vidistis.
marg.| {b} Quales] id est quam sancte conversationis, quam strenue operationis, quam efficacis predicationis.
marg.| {c} Fuerimus in vobis] Felix Prelatus qui habet subditos testimonium perhibentes sue conversationi.
marg.| {d} Propter vos] Argumentum, quod Dominus multa bona dat prelatis propter bonos subditos. Et e contrario aliquando mala multa subditorum impediunt ipsum Predicatorem. Mc. 6.a. Non poterat ibi ullam virtutem facere : nisi paucos infirmos impositis manibus curavit. Ez. 3.g. Adherere faciam linguam tuam palato tuo, et eris mutus, non quasi vir obiurgans : quia domus exasperans est. Am. 4.b. Ego prohibui a vobis imbrem, cum adhuc tres menses superessent usque ad messem : et plui super unam civitatem, et super civitatem alteram non plui, pars una compluta est : et pars super quam non plui, aruit.
marg.| {e} Et vos imitatores nostri facti estis] quasi dicat. Nos passi sumus in exemplum vestri et vos in hoc ipso secuti estis me. Et ita patet vos esse dilectos et electos Dei.
marg.| {f} Et Domini] 1Pt. 2.d. Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, etc. Hodie possunt dicere Prelati. Vos imitatores nostri facti estis et {7. 195vb} Diaboli, 1Cor. 4.d. Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. Item infr. 3.a. Phil. 3.d. Imitatores mei estote. Eph. 5.a. Imitatores Dei estote.
marg.| {g} Excipientes verbum in tribulatione multa] sicut semen ex pluvia. Cum enim semen iactatur in terram, pluvia moderata sequens multum confert. Sic verbum Dei cum tribulatione crescit et proficit. E contra quidam sunt qui in tribulatione deficiunt. Mt. 33.c. Facta autem tribulatione et persecutione propter verbum, continuo scandalizantur.
marg.| {h} Cum gaudio Spiritus sancti] id est quod fecit in vobis Spiritus sanctus. Iacob. 1. Omne gaudium existimate fratres, cum in varias tentationes incideritis. Rm. 14.c. Regnum Dei non est esca et potus, sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu sancto, non in mundo.
marg.| {i} Ita ut facti sitis forma] id est exemplum.
marg.| {k} Omnibus] etc. 1Pt. 5.a. Forma facti gregis ex animo. Phil. 3.d. Observate eos qui ita ambulant, sicut habetis formam nostram. Isti observabant formam Apostoli, et aliis eandem imprimebant, 2Th. 3.b. ipsi scitis quemadmodum oporteat imitari nos, quoniam non inquieti fuimus inter vos neque gratis panem manducavimus ab aliquo, sed in labore, et fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus, non quasi habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos.
marg.| {l} A vobis enim] id est per exemplum patientie vestre.
marg.| {m} Diffamatus est sermo Domini] id est divulgatus : quia exemplo vestro alii verbum Dei audiunt, et predicant.
marg.| {n} Fides vestra que est ad Deum, profecta est] Rm. 1.a. Fides vestra annuntiatur in universo mundo. Mt. 5.d. Non potest civitas abscondi supra montem posita : neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio. Eccl. 9.d. Verba sapientum audiuntur in silentio plus quam clamor principis inter stultos. Sapientia est Predicator, qui plus attendit operi quam sermoni : cuius verba sunt opera que audiuntur a silentio : quia quando silet a predicatione, predicat tamen in operatione. Clamor Principis est sermo superbi Doctoris : cuius lingua magniloqua, sed operatio nulla.
marg.| {o} Ita ut non sit nobis necesse quicquam loqui] de vobis ad alios incitandos : quia fama vestra et conversatio est predicatio. Vel (loqui) id est vos instruere non est necesse : quia firmiter creditis mihi (Nobis) 2Cor. 3.a. Numquid egemus sicut quidam commendatitiis epistolis ad vos aut ex vobis ? Epistola nostra vos estis scripta in cordibus nostris, que scitur et legitur ab omnibus hominibus.
marg.| {p} Ipsi enim de nobis] id est omnes alii ad commendationem fidei vestre.
marg.| {q} Annuntiant qualem introitum habuerimus ad vos] id est quam efficacem. Vel (qualem) quia scilicet, non ad lucrum, vel laudem veni ad vos. Vel (qualem,) id est quam durum : quia afflictus fui quando veni ad vos, et tamen credidistis mihi. Et hoc est.
marg.| {r} Et quomodo] id est quam vehementer.
marg.| {s} Conversi estis] ad meam predicationem, licet videretis me afflictum.
marg.| {t} Ad Deum] unum.
marg.| {u} A simulacris] multis, id est a cultu multorum idolorum. Vel (ad Deum a simulacris,) id est ad veritatem a simulatione, 1Cor. 10.e. Nolo vos fieri socios Demoniorum.
marg.| {x} Servire] id est ad serviendum.
marg.| {y} Deo vivo et vero] quia ipse est veritas et vita. Veritas in intellectu, vita in affectu ; vita autem est in conductu. Io. 14.a. Ego sum via, veritas, et vita. Via in exemplo ; veritas, et vita in premio, quantum ad intellectum et affectum. Nos ergo debemus servire ei, ut habeamus meritum apud ipsum, et expectare eum in premium. Unde subdit.
marg.| {z} Et expectare filium eius] venturum (de celis.) De primo dicitur Col. 3.d. Domino Christo servire. Item Phil. 3.a. Nos sumus circumcisio, spiritu Deo servimus. De secundo scilicet de expectatione dicitur Lc. 12.e. Et vos similes hominibus expectantibus Dominum suum quando revertatur a nuptiis. Is. 30.d. Deus iudicii Dominus : beati omnes qui expectant eum.
marg.| {a} Quem] filium.
marg.| {b} Suscitavit] pater (ex mortuis.) Ipsum dico per hoc factum suis Dominum etc.
marg.| {7. 196ra}
marg.| {a} Iesum] id est regem, et Salvatorem. Est enim rex ad milites suos ; medicus ad egrotos.
marg.| {b} Qui eripuit nos] iam spe ; tandem re. Vel iam eripuit per remotionem culpe ; tandem per collationem glorie ; iam eripuit per causam ; tandem per effectum. Rm. 8.e. Spe salvi facti sumus.
marg.| {c} Ab ira ventura] Apc. 6.d. Abscondite vos a facie sedentis in throno, et ab ira Agni : quia venit dies magnus ire eorum. Soph. 1.d. Dies illa, dies ire.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Th. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 28/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=67&chapitre=67_1)

Notes :