Capitulum 3

Numérotation du verset 1Th. 3,1 

Propter quod
non sustinentes amplius placuit nobis
remanere Athenis solis,
Numérotation du verset 1Th. 3,2 

et misimus Timotheum fratrem nostrum et ministrum Dei in evangelium1 Christi
1 Evangelium] Evangelio Weber
ad
confirmandos vos
et exhortandos pro fide vestra,
Numérotation du verset 1Th. 3,3 

ut nemo
moveatur
in tribulationibus istis,
ipsi enim
scitis quod in hoc
positi sumus.
Numérotation du verset 1Th. 3,4 

Nam
et cum essemus apud vos2, predicebamus vobis
2 essemus - apud vos] inv. Weber
passuros nos tribulationes, sicut et factum est et scitis.
Numérotation du verset 1Th. 3,5 

Propterea
et ego amplius
non sustinens misi ad cognoscendam fidem vestram,
ne forte
temptaverit vos
is
qui temptat et
inanis fiat labor vester3.
3 vester] noster Weber
Numérotation du verset 1Th. 3,6 

Nunc autem veniente Timotheo
ad nos a vobis et annuntiante nobis fidem
et caritatem vestram,
et quia memoriam nostri habetis
bonam,
semper desiderantes
nos videre,
sicut nos quoque
vos,
Numérotation du verset 1Th. 3,7 

ideo consolati sumus,
fratres, in
vobis in omni necessitate
et tribulatione nostra, per fidem vestram4,
4 fidem vestram] vestram fidem Weber
Numérotation du verset 1Th. 3,8 

quoniam
nunc
vivimus,
si vos statis
in Domino.
Numérotation du verset 1Th. 3,9 

Quam enim
gratiarum actionem possumus Deo retribuere pro vobis
in omni gaudio
quo gaudemus
propter vos
ante
Dominum5 Deum nostrum nocte et die abundantius orantes,
5 Dominum] om. Weber
ut videamus faciem vestram et compleamus
ea que desunt fidei vestre.
Numérotation du verset 1Th. 3,11 

Ipse autem
Deus
et Pater noster
et Dominus Iesus
dirigat viam nostram
ad vos.
Numérotation du verset 1Th. 3,12 

Vos autem
Deus6 multiplicet
6 Deus] Dominus Weber
et abundare faciat caritatem vestram7
7 vestram] om. Weber
in invicem,
et in omnes
quemadmodum
et nos
in vobis
Numérotation du verset 1Th. 3,13 

ad confirmanda corda vestra
sine querela in sanctitate ante Deum
et Patrem nostrum, in adventu
Domini nostri Iesu Christi8 cum omnibus sanctis eius amen.
8 Christi] om.Weber

Capitulum 3

Numérotation du verset 1Th. 3,1 
marg.| Propter quod non sustinentes] Tres partes sunt huius capituli : totum tamen capitulum est de legatione Timothei, et causis legationis. In prima parte prima causa ponit, scilicet pro fide eorum confirmanda inter tribulationes Persecutorum. In secunda ponitur secunda causa, scilicet ad avertendum Pseudo, ibi   [Propterea et ego amplius non sustinens] In tertia ponit ad ipsos affectionem, et signa affectionis eiusdem, scilicet gratiarum actiones, ibi   [Quam enim gratiarum actionem] etc. Dicit ergo :
marg.| {s} Propter quod] etc. id est quia estis gloria nostra, vel quia sumus desolati a vobis : vel quia desiderabam videre vos et non potui venire ad vos. Ideo misimus ad vos Timotheum. Et hoc est quod dicit.
marg.| {t} Non sustinentes amplius] ignorare statum vestrum.
marg.| {u} Placuit nobis] solum, scilicet mihi et Silvano. Et nota quod iste nominativus (sustinentes) {7. 198va} ponitur absolute : sicut Nm. 20.a. Ut satiati cesset murmuratio eorum. Et in Ps. 125. In convertendo Dominus captivitatem Sion, etc.
marg.| {a} Remanere Athenis] Contra. Act. 17.d. Perduxerunt Paulum usque Athenas, et accepto mandato ab eo ad Silam et Timotheum, ut quam celeriter venirent ad eum : profecti sunt, etc. Solutio : Alia est ista historia.
marg.| {b} Misimus Timotheum] Iste erat fidelis legatus, et ideo mittebat eum Apostolus, 1Cor. 4.d. Ut commonefaciat vos vias meas, que sunt in Christo Iesu. Phil. 2.c. Spero in Domino Iesu Timotheum me cito mittere ad vos, ut ego bono animo sim cognitis his, que circa vos sunt : neminem enim habeo tam unanimem, qui ita sincera affectione sit solicitus. Omnes enim querunt que sua sunt, non que Iesu Christi : experimentum autem eius cognoscite, quoniam sicut patris filius mecum servivit in Evangelio.
marg.| {c} Ad confirmandos vos] in fide, ut in quibus bonis estis, stetis. Et ex hoc patet quid sit exhortatio, scilicet monere perseverantiam in inceptis. Et hoc.
marg.| {d} Pro fide vestra] defendenda ;   [ut nemo] etc. Redde singula singulis. Ad confirmandos pro fide vestra, et exhortandos ut nemo moveatur, recedendo a bono incepto. Eccl. 10.a. Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris. Mt. 7.d. Descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti ; et irruerunt in domum illam, et non cecidit : fundata enim erat supra firmam petram.
marg.| {e} In tribulationibus istis] id est isto tempore presenti permanentibus. Vel (istis,) id est vilibus et nullius omnino momenti, quia statim transeunt. Prv. 10.d. Quasi tempestas transiens non erit Impius. Iustus autem quasi fundamentum sempiternum. Prv. 12.c. Non contristabit iustum, etc. Despective sumitur (istis) quasi dicat Dedecus est forti militi cadere ad ictum stipule. Sicut vulgo dicitur quod malus miles deiicitur ad ictum mollis casei. Sir. 22.a. De stercore boum lapidabitur piger.
marg.| {f} Ipsi enim scitis quod in hoc] scilicet tribulationibus.
marg.| {g} Positi sumus] id est stabiles, quasi. Exemplo ducis debetis vos, qui estis quasi milites mei, stare in bello. Act. 21.c. Ego non solum alligari, sed etiam mori pro nomine eius, etc. Vel   [Positi sumus] id est destinati a Christo ad ferendas persecutiones, etiam nos Apostoli. Mt. 10.b. Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Ps. 43. Dedisti nos tamquam oves escarum. Item Ps. 42. Posuisti nos opprobrium vicinis nostris.
marg.| {h} Predicebamus vobis] etc. ut levius ferrent cum evenirent. Gregorius Minus feriunt iacula que previdentur. Et in hoc etiam animavit eos quod ostendit se tribulationes previdisse, et tamen non cavisse nec fugisse. Act. 14.d. Per multas tribulationes, etc. Apc. 2.c. Nihil horum timeas que passurus es. Ecce Diabolus missurus est aliquos ex vobis in carcerem ut tentemini, et habebitis tribulationem diebus decem.
marg.| {i} Propterea] quia nos passi sumus, ne pro nobis terreamini, non solum propter alia, que superius dixi.
marg.| {k} Et ego amplius non sustinens] nescire quid ageretur apud vos.
marg.| {l} Misi] Timotheum creatum ab Apostolo Episcopum. Act. 16.
marg.| {n} Qui tentat] id est cuius officium est tentare. Mt. 4.a. Et accedens Tentator.
marg.| {m} Tentaverit] id est deceperit quantum ad infirmos.
marg.| {o} Et inanis fiat labor] id est quicquid boni huc usque fecisti. Gal. 4.b. Timeo autem ne forte sine causa laboraverim in vobis. Ez. 18.e. Si averterit se Iustus a iustitia sua, et fecerit omnes abominationes quas operari solet Impius : numquid vivet ? Omnes iustitie eius quas fecerat, non recordabuntur.
marg.| Et nota quod hic docet Apostolus quantam sollicitudinem deberent habere Prelati de subditis, ut mittant Legatos et Predicatores si in propria persona non possunt venire. Quod significatum est. Gn. 37.e. Fratres tui pascunt oves in Sichimis, veni, mittam te ad eos. Quo respondente, Presto sum ; ait. Vade et vide si cuncta sunt prospera erga fratres tuos et pecora, {7. 198vb} et renuntia mihi quid agatur. Ex. 3.c. Veni ut mittam te ad Pharaonem, ut educas populum meum Israel de Egypto. Nunc Prelati nostri non mittunt Timotheum, vel Moysen, sed Iudam proditorem.
marg.| {p} Nunc autem veniente Timotheo ad nos a vobis, et annuntiante] etc. Sic Legati debent redire missi, et nuntiare que invenerunt ; nec afferre divitias quas rapuerunt. Iob. 38.d. Numquid mittes fulgura : et ibunt et revertentia dicent tibi, adsumus. Tb. 12.d. Tempus est ut revertar ad eum qui me misit, etc.
marg.| {q} Et annuntiante nobis fidem] qua illuminatur intellectus.
marg.| {r} Et caritatem] qua inflammatur affectus. Hec duo quemadmodum sunt Domini ; ita reliqua duo scilicet memoria, et desiderium pertinent ad Prelatum suum ad Paulum, scilicet. Unde dicit.
marg.| {s} Et quia memoriam nostri habetis bonam] id est in bono. E contra alii Doctorum habent memoriam in malo. Vel (bonam) id est vobis utilem. Multum prodest memoria Sanctorum ad incitamenta bonorum. Ct. 1.a. In odore unguentorum tuorum currimus. Sir. 49.a. Memoria Iosie in compositione odoris facta opus pigmentarii. In omni ore quasi mel indulcorabitur eius memoria Gn. ult. d. Deus visitabit vos, asportate ossa mea vobiscum, id est memoriam fortium operum, non carnalium.
marg.| Sed multi non considerant nisi carnem Prelatorum suorum, id est carnalia opera. In Legenda Beati Eligii legitur quod dixit discipulis suis, Memoriam meam semper habete. Is. 51.a. Attendite ad petram unde excisi estis, et ad cavernam laci unde precisi estis. Sir. 41.c. Erubescite a patre et matre de fornicatione. Ad hoc significandum precepit Dominus Ex. 28.d. quod Aaron ferret in rationali duodecim nomina filiorum Israel, id est memoriam haberet de bono exemplo eorum. Dicit ergo : [Memoriam nostri habetis bonam] eorum, scilicet que docuimus vos : semper enim, non ad tempus.
marg.| {t} Desiderantes nos videre] ut ampliora vos doceamus. Prv. 11.d. Desiderium suum Iustis dabitur. Prv. 13.b. Lignum vite desiderium veniens. Is. 53.a. Desiderium eum despectum, etc.
marg.| { u } Ideo consolati sumus] Ex hoc ostendit quare miserit Timotheum, scilicet ut auditis bonis rumoribus et de eis gaudeat. Et ex hoc quod hic dicitur, videtur quod per Timotheum miserit eis hanc Epistolam : et etiam per id quod supra dixit, Misimus Timotheum fratrem nostrum, etc. Sed si per eum misit Epistolam : quomodo ergo ex parte Timothei salutat eos in principio Epistole. Sed dicendum quod revera Timotheum misit postquam miserat Epistolam. Et quod dicit, Misimus Timotheum : dicit, quia iam definierat quod ipsum mitteret.
marg.| {x} In vobis] id est pro vobis.
marg.| {y} In omni necessitate] id est rerum penuria.
marg.| {z} Et tribulatione] id est corporis et mentis angustia.
marg.| {a} Nostra] id est quam sustinemus, quasi dicat Leve est mihi omnem penuriam et afflictionem sustinere, dummodo stetis in fide. Et hoc est quod dicit.
marg.| {b} Per fidem vestram] quam audivimus confirmandam. Et quod dicit in   [vobis] exponitur per id quod dicit,   [per fidem vestram] Vere consolati, dico, sumus.
marg.| {c} Quoniam nunc] etiam in hac miseria,   [vivimus] quasi in celo essemus.
marg.| {d} Si vos statis] recti et firmi.
marg.| {e} In Domino] id est in fide Domini.   [Quoniam nunc vivimus, si vos statis in Domino] Sic deberent Prelati bona subditorum tamquam sua reputare. Quod significatum est Gn. 45.g. ubi dicitur. Cum vidisset Iacob plaustra universa, que miserat, revixit spiritus eius, et ait, sufficit si adhuc vivit filius meus Ioseph : vadam et videbo eum antequam moriar. Item Gn. 44.g. Si intravero ad servum tuum patrem nostrum, et puer defuerit (cum anima illius ex huius anima pendeat) videritque eum non esse nobiscum morietur. (Si vos statis in Domino,) id est in fide Domini, 1Cor. 16.c. State in fide : viriliter agite, 1Cor. 10.c. Qui se existimat {7. 199ra} stare, videat ne cadat.
marg.| {a} Quam enim] quasi vere consolati sumus, in cantum quod non possemus de hoc sufficientes Deo gratias agere :   [quam enim gratiarum actionem] mentalem, scilicet per gratitudinem ; vocalem, per laudem ; activam, per obsequium, et operationem. De prima dicitur Lc. 1.e. Magnificat anima mea Dominum. De secunda. Ps. 62. Labiis exultationis laudabit os meum. Sir. 43.d. Benedicentes Dominum, exaltate illum quantum potestis : maior est enim omni laude. De tertia dicitur. Mich. 6.b. Quid dignum offeram Domino ? Curvabo genu Deo excelso.
marg.| {b} Deo retribuere pro vobis] Argumentum, quod pro aliis tenemur ad gratias huiusmodi. Est contra invidos : quibus opposita est gratulatio. Rm. 12.c. Gaudere cum gaudentibus, et flere cum flentibus. Lc. 15.b. Congratulamini mihi, quia inveni ovem quam perdideram. Damascenus: Invidia est tristitia de alieno bono : misericordia est tristitia de alieno malo.
marg.| {c} In omni gaudio] De omni enim bono eorum novum oritur gaudium : unum de patientia ; aliud de prudentia ; aliud de pudicitia ; item aliud de concordia : et sic de aliis. Is. 9.a. Letabuntur coram te, sicut qui letantur in messe, sicut exultant victores capta preda. Item Is. 60.a. Tunc videbis eos, et afflues, et mirabitur, et dilatabitur cor tuum, quando conversa fuerit ad te multitudo maris, fortitudo Gentium venerit tibi, id est quando coniuncti fuerint homines similes mari, id est cum peccatores multi numero, uniti fuerint fide, et animo. Act. 4.f. Multitudinis credentium erat cor unum, etc. Mt. 2.b. Videntes stellam gavisi sunt gaudio magno valde. Ita debemus gaudere quando videmus hominem stabilem bona vita, lucentem scientia, et doctrina : talis enim stella est.
marg.| {d} Quo gaudemus propter vos] id est propter bona, que dat vobis Deus.
marg.| {e} Ante Dominum nostrum] id est in corde gaudemus, ubi Deus videt. Vel   [ante Dominum] id est ad gloriam Domini, non ante mundum ; quia de gaudio mundi dicitur Prv. 14.b. Extrema gaudii luctus occupat.
marg.| {f} Nocte ac die abundantius orantes] quasi dicat Non solum gaudemus in vobis, et gratias agimus Deo de bonis vobis datis, sed etiam oramus de amplioribus habendis : et hoc est quod dicit.
marg.| {g} Orantes ut videamus faciem vestram, et compleamus] abundantius, scilicet, quam ante : quia modo plus posset addere eis. Rm. 1.b. Desidero videre vos, ut aliquid vobis impertiar gratie spiritualis ad confirmandos vos. Presentia enim ipsius Apostoli multum eis conferebat : et sermo vivus ex ipso fonte haustus plus sapiebat. 2Io. 2.d. Spero me futurum ad vos, et os ad os loqui.
marg.| {h} Et compleamus ea, que desunt fidei vestre] quasi dicat Volo venire ad vos, et stare vobiscum, non transire : ut sic plenius instruam vos in fide. 1Cor. 16.b. Nolo vos modo in transitu videre. Sed quid est quod dicit,   [ea que sunt fidei vestre] numquid non perfecte crediderunt ? Respondeo. Perfectam fidem habebant, quia credebant implicite : sed omnia credibilia nondum perfecte et explicite didicerant ; quia parvuli erant, nec poterant capere. Hbr. 5.d. Perfectorum est solidus cibus : eorum qui pro ipsa consuetudine exercitatos habent sensus ad discretionem boni, et mali.
marg.| {i} Ipse autem Deus] qui scit et potest.
marg.| {k} Et pater noster] qui vult.
marg.| {l} Et Dominus Iesus Christus] per quem omnia facit pater.
marg.| {m} Dirigat] non dicit, dirigant : quia indivisa sunt opera Trinitatis.
marg.| {n} Viam nostram ad vos] id est faciat directam, et ab impedimentis liberam. Hic orat Apostolus ut oratione possit amovere impedimenta Diaboli, de quibus supra 2.d. Impedivit vos Satanas, etc. Et bene dicit Satanas : quia homo potest proponere, sed Domini est dirigere. Ier. 10.d. Scio Domine quod non est hominis via eius ; nec viri est, ut ambulet, et dirigat gressus suos, id est affectiones, et operationes. Prv. 16.a. Hominis est animam preparare ; et Domini est gubernare linguam ; non solum viam affectionum, et operationum, sed et viam sermonum. Sermo enim est via. Luce 1.g. Ad dirigendos pedes nostros in viam pacis. Ps. 5. Dirige Domine in conspectu tuo viam meam. Prv. 16.a. Revela Domino opera tua ; et dirigentur cogitationes tue. {7. 199rb} 2Th. 3.b. Dominus dirigat corda vestra in caritate Dei, et patientia Christi.
marg.| {o} Vos autem Dominus multiplicet]  ; numero fidelium. 1. Paral. 21.a. Augeat Dominus populum suum centuplum quam sunt.
marg.| {p} Et abundare faciat] merito virtutum, et operum. Gn. 1.c. et 9.a. Crescite, et multiplicamini, scilicet numero, et merito. Vel   [multiplicet] quantum ad opera exteriora :   [et abundare faciat]  ; quantum ad interiora. Unde non simpliciter dixit, abundare faciat : sed   [abundare faciat caritatem vestram] veritatem, alia Littera : ut sit caritas in affectu : et veritas in intellectu. Eph. 4.d. Veritatem facientes, in caritate crescamus. Et per hoc patet quod opus fidei auget caritatem. Col. 3.c. Super omnia caritatem habete, quod est vinculum perfectionis, Caritatem, dico, ostensam.
marg.| {q} In invicem] inter vos domesticos :
marg.| {r} Et in omnes] etiam inimicos. Gal. 6.c. Operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. 1Pt. 4.b. Ante omnia in vobismetipsis caritatem continuam habentes ; quia caritas, etc. Hoc faciat Deus in vobis, scilicet abundare caritatem vestram in omnes.
marg.| {s} Quemadmodum et nos in vobis] abundamus caritate : vel nos in vobis sumus ; et e contra. 2Cor. 7.c. In cordibus nostris estis ad commoriendum, et ad convivendum. Dico ut faciat caritatem vestram abundare ad hoc, scilicet.
marg.| {t} Ad confirmanda corda vestra] ita ut sitis,
marg.| {u} Sine querela] id est sic patientes in adversis, ut non conqueramini : vel ita innocentes, ut quis de vobis non possit conqueri. Et ut sitis.
marg.| {x} In sanctitate] id est in virtutum consummatione. Per hoc existentes.
marg.| {y} Ante Deum, et patrem] id est beneplacito Dei, non ad aspectum hominum, quasi dicat Sic sit sanctitas in aperto, quatenus intentio lateat in occulto. Nos, dico, positi mente, id est mentis sollicitudine, et timore.
marg.| {z} In adventu Domini nostri Iesu Christi cum omnibus Sanctis] id est sicut faciunt omnes Sancti. Vel existentes   [ante Deum, et patrem nostrum] id est in beneplacito eius usque   [in adventu Domini nostri Iesu Christi] qui erat   [cum omnibus Sanctis] cum quibus veniet ad Iudicium. Za. 14.b. Et veniet Dominus Deus meus, omnesque Sancti cum eo. Et erit in die illa : Non erit lux, malis, scilicet, sed frigus, et gelu. Is. 3.c. Dominus ad Iudicium veniet cum Senatoribus, et cum Senioribus populi sui. Deuter. 33.a. Apparuit de monte Pharan, et cum eo Sanctorum millia. Nota quod hic plura dicuntur.   [Ad confirmanda] hoc dicit contra vacillantes. Iob. 4.a. Vacillantes confirmaverunt sermones tui.   [Corda] non pedes : contra stolidos, quia cor sapit. Ier. 5.e. Audi popule non habens cor. Osee 7.c. Factus est Ephraim quasi columba seducta, non habens cor.   [Sine querela]  ; contra acidiosos, qui de modico conqueruntur. Sir. 18.b. Fili in bonis ne des querelam, id est in tribulationibus que optime, et utilissime sunt.   [In sanctitate]  ; contra avaros, et immundos sine terra scilicet cupiditatis, et voluptatis. Eph. 4.e. Induite novum hominem qui secundum Deum creatus est in iustitia, et sanctitate veritatis.   [Ante Deum]  ; contra hypocritas. Iob. 13.c. Non veniet in conspectu eius omnis hypocrita.   [Et patrem nostrum] contra impios, et inobedientes, qui Deum, a quo omnis paternitas nominatur, nec diligunt ut patrem, nec honorant ; nec obediunt ei, nec eius vicariis qui subsunt patres. Ez. 5.c. Filii comedent patres suos : quia male detrahunt prelatis suis. In adventu Domini : contra securos, qui non attendunt severitatem adventus Iudicis : et ideo contemnunt benignitatem adventus Salvatoris. Sir. 18.c. Sunt impii, qui ita securi sunt, quasi Iustorum facta habeant.   [Iesu Christi] contra incredulos, et ingratos in beneficiis Salvatoris : qui Iesus est, id est salvans per gloriam : et Christus, id est urgens per gratiam. Habac. 2.a. Qui incredulus est, non erit recta anima eius.   [Cum omnibus] contra singulares, vel discordes. Sap. 18.b. Absconse enim sacrificabant iusti pueri bonorum, et iustitie legem in concordia disposuerunt. Primum dicit contra singularitatem quia opera singularia, illa apparent : sed opera in communitate facta, illa non faciunt hominem apparentem extra vel supra alios. {7. 199va} Secundum dicit contra discordes.   [Sanctis] contra socios malorum. Concordia enim ad peccatum mala est. Sir. 13.c. Omne animal diligit sibi simile.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Th. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 28/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=67&chapitre=67_3)

Notes :