Capitulum 5

Numérotation du verset 1Th. 5,1 

De temporibus
autem et momentis1 non indigetis ut scribam2 vobis.
1 momentis] momentis fratres Weber |
2 scribam] scribamus Weber |
Numérotation du verset 1Th. 5,2 

Ipsi enim diligenter scitis,
quia dies Domini
sicut fur in nocte
ita veniet.
Numérotation du verset 1Th. 5,3 

Cum enim dixerint :
pax
et securitas
tunc repentinus
eis superveniet interitus, sicut
dolor in utero habenti et non effugient.
Numérotation du verset 1Th. 5,4 

Vos autem, fratres,
non estis in tenebris,
ut
vos dies ille tamquam fur comprehendat.
Numérotation du verset 1Th. 5,5 

Omnes enim vos filii lucis estis
et filii diei.
Non sumus
noctis neque tenebrarum.
Numérotation du verset 1Th. 5,6 

Igitur
non dormiamus
sicut ceteri,
sed vigilemus et sobrii simus.
Numérotation du verset 1Th. 5,7 

Qui enim dormiunt nocte dormiunt, et qui ebrii sunt nocte ebrii sunt.
Numérotation du verset 1Th. 5,8 

Nos autem qui diei sumus,
sobrii simus,
induti
loricam fidei
et caritatis et galeam spem salutis.
Numérotation du verset 1Th. 5,9 

Quoniam non posuit nos Deus in iram,
sed in acquisitionem salutis
per Dominum nostrum Iesum Christum
Numérotation du verset 1Th. 5,10 

qui mortuus est pro nobis ut sive vigilemus
sive dormiamus
simul
cum illo vivamus.
Numérotation du verset 1Th. 5,11 

Propter quod
consolamini
invicem
et edificate
alterutrum sicut et facitis.
Numérotation du verset 1Th. 5,12 

Rogamus autem vos fratres
ut noveritis
eos qui laborant inter vos
et presunt vobis in Domino
et monent vos,
Numérotation du verset 1Th. 5,13 

ut habeatis illos
abundantius in caritate
et3 propter opus illorum pacem habete cum eis.
3 et] om. Weber
Numérotation du verset 1Th. 5,14 

Rogamus autem vos, fratres,
corripite
inquietos,
consolamini pusillanimes4,
4 pusillanimes] pusillianimes Weber
suscipite
infirmos.
patientes estote
ad omnes.
Numérotation du verset 1Th. 5,15 

Videte ne quis malum pro malo alicui reddat,
sed semper
quod bonum est
sectamini et invicem5 et in omnes.
5 invicem] in invicem Weber
Numérotation du verset 1Th. 5,16 

Semper
gaudete
Numérotation du verset 1Th. 5,17 

sine intermissione
orate,
Numérotation du verset 1Th. 5,18 

in omnibus
gratias agite.
Hec
enim voluntas Dei
in6 Christo Iesu
6 in] est in Weber
in omnibus vobis.
Numérotation du verset 1Th. 5,19 

Spiritum nolite extinguere
Numérotation du verset 1Th. 5,20 

prophetias
nolite spernere.
Numérotation du verset 1Th. 5,21 

Omnia autem
probate, quod bonum est tenete,
Numérotation du verset 1Th. 5,22 

ab omni specie mala abstinete vos.
Numérotation du verset 1Th. 5,23 

Ipse autem Deus pacis
a sanctificet vos per omnia,
ut7 integer spiritus vester
7 ut] et Weber
et anima et corpus
sine querela
in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur.
Numérotation du verset 1Th. 5,24 

Fidelis est qui vocavit vos,
qui et8 faciet.
8 et] etiam Weber
Numérotation du verset 1Th. 5,25 

Fratres, orate pro nobis,
Numérotation du verset 1Th. 5,26 

salutate
fratres omnes in osculo sancto.
Numérotation du verset 1Th. 5,27 

Adiuro vos
per Dominum ut legatur epistola hec9 omnibus sanctis fratribus.
9 hec] om. Weber
Gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum. Amen. EPISTOLA AD THESSALONICENSES PRIMA FINIT .

Capitulum 5

Numérotation du verset 1Th. 5,1 
marg.| De temporibus] etc. Ut dictum est supra Apostolus intendebat removere impedimenta tolerantie, et perseverantie quorum unum desperatio de resurrectione propter quod certitudinem de hoc determinavit. Sed posset aliquis dicere. Apostole, tu dicis nobis quod resurrectio erit, dic ergo nobis quando erit : Propter hoc in principio huius capituli dicit eis quod non scribit eis aliquid de hoc, quia tantum sciunt ipsi de hoc sicut ipse, quia nemo scit determinate {7. 201vb} quando erit, veniet enim sicut fur, latenter et ex insperato, cum homines erunt securi, et hoc instruendo determinat in prima parte. Secundo monet exhortando eos ut sint cauti ibi   [Vos autem fratres] Ut vigiles, ibi   [Non dor] Ut armati ibi   [Induite loricam fidei] Deinde sequitur secunda pars totius epistole, in qua ponitur moralis instructio. Dicit ergo :
marg.| {f} De temporibus autem] quasi de resurrectione indiguistis, ut scribam vobis, sed de temporibus quasi quoto anno, vel quota parte anni, an estate, vel hyeme, an die, vel nocte futurus sit dies iudicii.
marg.| {g} Et momentis] id est quota parte diei vel noctis.
marg.| {h} Non indigetis] etc. quia, scilicet tantum scitis de hoc quantum et ego. Glossa quia nihil aliud scriberem nisi quod scitis, scilicet clam venturum. Et hoc est quod ait.
marg.| {i} Ipsi enim scitis] Vel (non indigetis,) id est non esset vobis utile hoc scribere, quia si scirem illud, tamen non est utile quod sciatis. Eccl. 3.c. Non est tibi necessarium ea, que abscondita sunt scire oculis tuis. Eccl. 7.a. Quid necesse est homini maiora se querere, cum ignoret quid conducat sibi in vita sua numero dierum qui vivit sub sole. Act. 1.a. Non est vestrum nosse tempora vel momenta que pater posuit in sua potestate. Sunt autem multe rationes quare Dominus voluit incertum esse adventum suum. Prima ratio est, ut semper parati simus tamquam quotidie adventum Domini expectantes. Lc. 12.e. Et vos similes hominibus expectantibus dominum suum, etc. Gregorius De morte incerti sumus, ut semper ad mortem parati inveniamur ; secunda ratio est, ut non pigrescamus, Mc. 13.d. Vigilate et orate nescitis enim quando tempus sit.
marg.| Et postea subdit Vigilate ergo ; nescitis enim quando Dominus veniet sero, an media nocte, an galli cantu, an mane, ne cum venerit repente, inveniat vos dormientes. Eccl. 9.c. Quodcumque potest manus tua instanter operare quia nec opus, nec ratio, nec scientia est apud inferos quo tu properas.
marg.| E contra mali dicunt Ez. 12.g. In tempora longa iste prophetat. Tertia ratio est, ut fidei meritum augeatur. Fides enim tanto maius habet meritum quanto minus experimentum. Quarta ratio est, ut in malis presumptio reprimatur per timorem, et bonis consolatio tribuatur.
marg.| Cum enim boni premuntur a malis et sciunt, quod hoc est in Dei dispositione, ut subito moriantur, tunc consolantur, et mali incerti de sua vita aliquando reprimuntur. Iob. 15.c. Cunctis diebus suis superbit impius, et numerus annorum incertus est tyrannidis eius.
marg.| Et ideo levius fertur persecutio a iustis, quoniam semper speratur finis. Augustinus Propter desperantes proposuit Deus salutis portum, propter presumentes diem mortis fecit incertum. Quinta ratio est, ut subita bona sint gratiora bonis, et subita mala molestiora malis. Eccl. 11.c. Facile est in oculis Dei subito honestare pauperem. Iob. 20.c. Omnis dolor irruet in eum, id est quasi subito, et cum impetu veniet, Sap. 5.a. Et mirabuntur in subitatione in sperate salutis gementes, et pre angustia dicent intra se : Nos insensati vitam eorum estimabamus insaniam.
marg.| {i} Ipsi enim diligenter scitis] id est scire potestis, si diligenter scripturas consideratis. Diligenter dicit non presumptorie.
marg.| {k} Quia dies Domini] est tempus adventus Domini, qui dicitur dies, quia tunc manifestabuntur abscondita cordium, 1Cor. 4.a.
marg.| Unde Mt. 24.c. De die illa et hora nemo scit, etc. Iob. 20.d. Detrahetur in die furoris Domini. Iob. 21.d. In diem perditionis servatur malus, et ad diem furoris ducetur.
marg.| Aliquando etiam tempus adventus dicitur nox pro incertitudine et pro invisione. Mt. 25.a. Media nocte clamor factus est, ecce sponsus venit.
marg.| Et dicit [Dies domini] Modo enim dies nostri sunt dati nobis ad penitentiam. Ps. 74. Cum accepero tempus ego iustitias iudicabo.
marg.| {l} Sicut fur in nocte] venit   [ita veniet] scilicet ex improviso, et latenter. Apc. 16.c. Congregate eos ad prelium ad diem magnum omnipotentis Dei, et ecce venio sicut fur 2Pt. 3.c. Adveniet dies Domini, sicut fur in quo celi magno impetu transient. Apc. 3.a. Veniam ad te tamquam fur nocte.
marg.| Sicut fur venit, non dico die, sed nocte, etc. Nota : Fur venit ad spoliandum et occidendum. Io. 11.b. Fur non venit nisi, ut furetur et mactet, et perdat. Ita Dominus quando venit in morte cuiuslibet peccatoris, aufert res, et occidit quantum ad corpus, mactat quantum ad animam, quam tradit morti infernali. Ier. 1.c. Virgam {7. 202ra} vigilantem ego video : Alia littera : virgam furis, id est sententiam iudicii que impios spoliabit, Osee 2.a. Auferes fornicationes suas a facie sua, et adulteria sua de medio uberum suorum ne forte expoliem eam nudam. Item ibid. dicitur : Et interficiam eam in siti.
marg.| {a} Cum enim] Ostendit quod veniet ex insperato.   [Cum enim] etc. Ministri Antichristi post mortem ipsius ; post mortem namque Antichristi dies quadragintaquinque conceduntur bonis ad penitentiam qui titubaverunt in persecutione illa. Ministri autem Antichristi gaudebunt illis diebus ducentes uxores, et convivia celebrantes, et iocos diversi generis exercentes, ac dicentes, licet princeps noster mortuus sit, tantummodo habeamus pacem, et securitatem. Et cum talia dixerint.
marg.| {b} Tunc repentinus] Lc. 17.e. Regnum Dei non veniet cum observatione. Ier. 8.d. dicentes : Pax pax : cum non esset pax, confusi sunt, quia abominationem fecerunt, Ier. 6.d. Idem. Ez. 13.b. Eo quod deceperint populum meum dicentes, Pax, pax, et non est pax.
marg.| Similiter est de adventu mortis : Quandoque enim infirmatur homo graviter, et credit, quod debeat mori, et non moritur tunc, sed convalescit, et quando est sanus, et in pace, et credit se evasisse mortem tunc supervenit ei interitus, Ier. 8.e. Expectavimus pacem, et non erat bonum tempus medele, et ecce turbatio Ier. 6.g. Repente veniet vastator super vos, Is. 47.c. Veniet super te malum, et nescies ortum eius, et irruet super te calamitas quam non poteris expiare, veniet super te miseria repente quam nescis, Lc. 12.c. Anima habes multa bona reposita in annos plurimos, etc.
marg.| Et post subditur : Sulte hac nocte repetent animam tuam a te que autem parasti cuius erunt ? Unde in persona talium dicitur Eccles. 11.c. Inveni requiem mihi, et tunc manducabo de bonis meis solus, et nescit quod tempus pretereat illum, et mors appropinquat, et relinquat omnia aliis, et moriatur. Quod significatum est 3Rg. 19.b. Ecce spiritus grandis, et fortis subvertens montes, et conterens petras ante Dominum, non in spiritu Dominus.
marg.| Similiter aliquando venit aliqua impetuosa infirmitas, que comparatur vento, sicut aliqua gutta subito, et credit homo quod debeat statim mori, sed tamen, nondum venit dies Domini, ut moriatur : non enim in spiritu Dominus, et post spiritum, id est post illam infirmitatem venit commotio, id est debilitas maxima vel dissolutio membrorum, ita quod totus tremit, sicut paralysis, et tamen non in commotione Dominus, adhuc non moritur, et post commotionem ignis, id est febris acuta, et non in igne Dominus, adhuc evadit homo, et post ignem sibilus aure tenuis, ibi Dominus ; cum enim post omnia credit esse sanus, et in quiete, tunc venit mors. Sapient. 19.c. Dum quietum silentium tenerent omnia, et nox in suo cursu medium iter haberet, etc.
marg.|
marg.| Et nota quod dicit [superveniet] id est desuper a Deo ad opprimendum, et calcandum malos veniet, Iob. 18.c. Calcet super eum quasi rex interitus, consumat brachia eius primogenita mors. Interitus dico, qui erit ita gravis, et subitus sicut dolor in utero habentis ; id est mulieris parturientis, cuius dolor est super omnem dolorem in hac vita, Ier. 30.a. Interrogate, et videte si generat masculus : quare ergo vidi omnis viri manum super lumbum suum quasi parturientis, et converse sunt universe facies in auruginem ? Ve quia magna dies illa, et non est similis eius. Ps. 37. Ibi dolores ut parturientis, in spiritu vehementi conteres naves Tharsis, id est eos qui hic explorant gaudia huius mundi. Is. 13.b. Torsiones, et dolores tenebunt, quasi parturientes dolebunt. Et non effugient mali dolorem cum parturiens evadat, sed isti non evadunt. Iob. 11.d. Oculi impiorum deficient : et effugium peribit ab eis. E contra dicitur de iusto. Prv. 12.b. Effugiet iustus de angustia.
marg.| {c} Vos autem] quasi dicat illis erit improvisus dies Domini, sed vobis non. Quia vos o fratres non estis in tenebris, ignorantie, quas illuminat Deus veritatis per fidem. 1Io. 2.b. Tenebre transierunt, et verum lumen iam lucet. Eph. 5.b. Eratis aliquando tenebre, nunc autem lux in Domino. Item sunt tenebre culpe, quas illuminat Deus caritas {7. 202rb} per caritatis infusionem, 1Io. 2.b. Qui odit fratrem suum in tenebris est. Iob. 3.a. Noctem illam tenebrosus turbo possideat, id est culpam penitentia deleat.
marg.| Item sunt tenebre miserie, sive pene, quas illuminat Deus fortitudo per spem. Iob. 17.d. In tenebris stravi lectulum meum.
marg.| {d} Filii lucis] id est Dei per fidem que est lux, Iob. 1.a. Dedit illis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine eius.
marg.| {e} Et filii diei] id est Dei qui est dies, Io. 11.b. Qui ambulat in die non offendit. Io. 12.f. Dum lucem habetis credite in lucem ut filii lucis sitis. Nota Glossam disputabilem.   [Filii lucis] id est fidei, etc.
marg.| {f} Igitur non dormiamus sicut, et ceteri] Hic hortatur eos ad vigilantiam, et alacritatem bene agendi. Non dormiamus, id est non per pigritiam torpeamus. Rm. 13.d. Nox precessit, dies autem appropinquavit, abiiciamus ergo opera tenebrarum. Opus tenebrarum est dormire, et torpere.
marg.| Item. Rm. 13.c. Hora est iam nos de somno surgere : non dormiamus ergo. Quare ? Ne cum venerit Dominus repente inveniat vos dormientes, sicut dicitur. Mc. 13.d.
marg.| {g} Sicut, et ceteri] quasi dicat, non vos moveat exemplum malorum ad torpendum.
marg.| {h} Sed vigilemus] in oratione contra superbiam.
marg.| {i} Et sobrii simus] contra gulam, et omnem superfluitatem   [Vigilemus] in choro,   [sobrii] in refectorio, 1. Petri 5.b. Sobrii estote, et vigilate in orationibus. 1Pt. 4.b. Prudentes estote, et vigilate in orationibus. Vel   [vigilemus] id est vigilanter, et discrete ista temporalia esse caduca pensamus.   [Et sic sobrii simus] sobrie eis utendo ad sustentationem, non ad superfluitatem, Mc. 13.d. Quod vobis dico, omnibus dico, vigilate. Item Luce 12.e. et Mt. 24.d. Tit. 2.c. Sobrie, et iuste, et pie vivamus in hoc seculo.
marg.| {k} Qui enim dormiunt] quasi vere nos, qui non filii noctis sumus, non debemus dormire ; quia qui dormiunt, id est torpent a bono opere.
marg.| {l} Nocte dormiunt] id est noctem peccati habent in mente, id est vita, et peccata sua trahunt eos ad hoc. Ps. 103. Ortus est Sol, id est lumen gratie, et congregati sunt : et in cubilibus suis collocabuntur, Demones scilicet, qui fugiunt de cordibus penitentium quando oritur in eis Sol iustitie. Et sequitur.
marg.| Exibit homo ad opus suum, et ad operationem suam usque ad vesperam, id est usque in finem vite sue perseverando.
marg.| Et nota quod peccatum dicitur nox, quia nocet. Unde Augustin. dicit. Non est malum nisi quia nocet.
marg.| {m} Et qui ebrii sunt] his temporalibus immoderate utendo.
marg.| {n} Nocte ebrii sunt] id est ex nocte vitiorum hoc habent.
marg.| Nota quod duo dicit hic : somnum, et ebrietatem, contra vigilantiam, et temperantiam.
marg.| Ebrietas est abusus rerum temporalium per nimium amorem, qui in affectu est. Talis ebrius non appretiat res secundum quod valent. Somnus est excecatio, et indiscretio intellectus, circa rerum estimationem.
marg.| Et nota quod ex ebrietate sequitur somnus, similiter ex nimio amore affectus sequitur excecatio in intellectu, quia nimius amor non habet verum iudicium. Cum enim homo diligit nimis rem, non estimat eam secundum proprium valorem, et ita oculus sequitur cor. Contra hoc dicit Iob. 31.a. Si secutus est oculus meus cor meum. E contra sapiens iudicat de rebus secundum quod sunt, et appretiat secundum quod valent. Unde subdit.
marg.| {o} Nos autem qui diei sumus] id est virtutibus lucentes.
marg.| {p} Sobrii simus] moderate his utentes.   [Induti] etc. Nota quod Apostolus in hoc loco munit nos contra omnia tela inimici, id est contra omnia peccata. Vigilantia enim in orationibus resistit superbie ; sobrietas gule, et luxurie, fides idololatrie, id est avaritie que est idolorum servitus, caritas maior horum est, tribus resistit, invidie, ire, odio ; spes acidie ; Dicit ergo :
marg.| {7. 202va}
marg.| {a} Induti loricam] etc. Nota quod he tres virtutes Theologice custodiunt vitam in anima, et ideo comparantur, lorice, et galee, quia arma ista membra vitalia custodiunt. Fides dicitur lorica, quia sicut lorica contexitur ex pluribus maculis que cum simul coniuncte sunt totum corpus custodiunt, sic fides diversos habet articulos, qui coniunctim creduntur, totum corpus, id est congeriem bonorum operum salvam custodiunt : aliter non quia sine fide impossibile est placere Deo : Hbr. 11.b. Item caritas dicitur lorica, quia totum corpus vestit, Mt. 22.b. Amice quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem, 1Pt. 4.b. Caritas operit multitudinem peccatorum, habet autem plures maculas, quia omnia bona aliorum coniungit sibi per congratulationem, et omnia mala per compassionem. Vel macule caritatis sunt quas determinat Apostolus. 1Cor. 13.b. Caritas patiens est, benigna est, etc. Spes autem salutis eterne dicitur galea, quia de uno est. Ps. 26. Unam petii a Domino hanc requiram. Item sicut galea desuper conservat a lesione : sic spes conservat caput, id est mentem a lesione desuper veniente, ne desperet anima in consideratione Iudicis desuper venientis in ira, et furore. Vel sic construe.   [Et galeam spem salutis] id est spem que est galea salutis, id est salvans. Rm. 8.e. Spe enim salvi facti sumus, Is. 59.d. Galea salutis in capite eius. Item Is. 6.d. Induit me vestimentis salutis, Sap. 5.d. Accipiet pro galea iudicium rectum. Ille enim recte iudicat, qui Deum iudicat misericordem : et sic in eo sperat. De his armis habetur plenius. Eph. 6.c. De armatura autem Diaboli habetur Sir. 43.c. Sicut lorica, induet, etc. Et Iob. 40. de Behemoth. Et 1Rg. 17. De Goliath.
marg.| {b} Quoniam] etc. quasi dicat bene dico quia spes est galea salutis.   [Quoniam non posuit nos Deus] id est non stabilivit nos in predictis virtutibus.
marg.| {c} In iram] id est adhuc, ut habeamus iram, id est penam eternam. Tb. 3.d. Non delectaris in perditionibus nostris. Sap. 11.d. Nihil odisti eorum que fecisti. Vel Sap. 1.d. Deus mortem non fecit, nec letatur in perditione vivorum. Et postea dicit : Iniustitia autem mortis est acquisitio : Impii enim manibus ac verbis accersierunt illam.
marg.| {d} Sed in acquisitione salutis] quia ideo dedit nobis arma ; ut pugnemus, et sic armis acquirimus victoriam, et coronam gratiam dedit in merito, et gloriam in premio. Mt. 11.b. Regnum Dei vim patitur, et violenti rapiunt illud. Nec solum salutis nostre debemus esse acquisitores, sed etiam aliene, maxime Prelati, et predicatores, Iosue 1.d. vos transite armati ante fratres vestros omnes fortes manu ; et pugnate pro eis donec det requiem Dominus fratribus, Nm. 32.d. Expedite pergite, coram Domino ad pugnam, et omnis vir bellator armatus Iordanem transeat donec subvertat Dominus inimicos suos, et subiiciatur ei omnis terra. Hic ergo debemus modo uti armis Domini nobis datis, ut scilicet expugnemus hostes, et nobis acquiramus salutem, et proximis nostris, et Deo totum tribuamus. 1Pt. 2.b. Vos estis genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis : Nos scilicet et alios Deo acquirentes, et nobis, et aliis salutem obtinentes. Sed hodie verius potest dici Clericis nostris : Vos estis genus abiectum, venale sacerdotium, gens polluta, populus perditionis, quia se, et alios perdunt. Ier. 50.a. Grex perditus factus est populus meus pastores mei seduxerunt eos.
marg.| {e} Per Dominum nostrum Iesum Christum] qui potest, et vult nos adiuvare in pugna. Eph. 6.b. Confortamini in Domino, et in potentia virtutis eius.
marg.| {f} Qui mortuus est pro nobis] 1Pt. 2.d. Christus passus est pro nobis, Rm. 5.b. Secundum tempus Christi pro impiis mortuus est, Mt. 26.c. Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum.
marg.| {g} Ut sive dormiamus] ad litteram   [sive vigilemus] etc. Col. 3.e. Omne quodcumque facitis in verbo, aut in opere, omnia in nomine Domini facite. Vel   [sive dormiamus] etc. scilicet si mortui fuerimus   [sive vigilemus] id est in carne vivamus.
marg.| {h} Simul cum illo] id est ad similitudinem eius. Vel cum illo, id est : coniuncti   [vivamus] vita gratie in {7. 202vb} presenti, et vita glorie in futuro, Phil. 1.c. Mihi enim vivere Christus est, et mori lucrum, Rm. 14.b. Sive vivimus Domino vivimus, sive morimur Domino morimur, 2Cor. 5.c. Pro omnibus mortuus est Christus, ut qui vivunt iam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est, et resurrexit.
marg.| {i} Propter quod] id est quia hec est spes vobis.
marg.| {k} Consolamini invicem] alii alios, de morte suorum dolentes, sup. 4.d. Consolamini invicem in verbis illis.
marg.| {l} Et edificate] nescientes 1Cor. 14.f. Potestis per singulos prophetare, ut omnes discant, et omnes exhortentur. Rm. 15.a. Ita ut possitis alterutrum monere, 3Io. a. Carissime, fideliter facis quicquid operaris in fratres.
marg.| {m} Rogamus] etc. Hec est secunda pars epistole, in qua incipit moralis instructio. In prima instruit quomodo subditi debent se habere erga Prelatos, ibi   [Rogamus etc.  Ut noveritis] etc. Secundo instruit Prelatos quomodo se habeant erga subditos ibi   [Rogamus autem] etc. Tertio quomodo omnes communiter se debent habere. Et primo quomodo erga Deum videlicet gaudendo in ipso : orando ipsum, ei gratias agendo ibi :   [Semper gaudete] Quarto quomodo se debent habere ad proximos si boni sunt, congaudendo et laudendo et bonum eorum promovendo, si mali sunt mala eorum fugiendo ibi,   [spiritum nolite] etc. Quinto orat pro eis, ibi   [Ipse autem Deus] Ad ultimum orationibus eorum se commendat, etc.   [Fratres orate pro nobis] Dicit ergo (Rogamus, etc. noveritis) per exhibitionem necessariorum, id est facto ostendatis. Et loquitur communi modo, sicut dicit pauper diviti, vos non cognoscitis me.
marg.| {n} Eos qui laborant inter vos] etc. Tria dicit de prelatis. Presunt enim dignitate, et similiter debent preesse in labore, ut dicant illud Apostoli : Plus omnibus laboravi. Preesse ergo debent dignitate, prodesse labore et admonitione ut laborent operando, et moneant predicando : Noveritis dico, 1Cor. 4.d. Misi ad vos Timotheum, etc. qui vos commonefaciat vias meas, id est.
marg.| {o} Ut habeatis] etc. id est ut ex caritate eos honoretis reverendo, obediendo : necessaria eis ministrando, 2Tim. 5.c. Qui bene presunt presbyteri duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in verbo et doctrina. Dicit enim Scriptura, non infrenabis os bovi trituranti Eccl. 10.c. In medio fratrum rector illorum in honore est, et qui timent Deum, erunt in oculis illius. Nota quod dixit   [noveritis] Non solum Deum debemus noscere, et considerare preeminentiam Prelatorum, sed pericula et labores, contra quosdam murmuratores qui semper considerant preeminentiam ad indignandum, non afflictionem ad condolendum. Nm. 23.b. Partem Israel videas et totum videre non possis.
marg.| {p} Et propter] etc. id est si vos arguunt, pacifice sustinete, scientes opus illorum hoc exigere : Rm. 22.d. Cum omnibus hominibus pacem habentes. Vel (propter opus) id est laborem eorum.
marg.| {q} Pacem habete] id est pacifice eis obedite, Hbr. 13.c. Obedite prepositis vestris, et subiacete eis, ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri, ut cum gaudio hoc faciant et non gementes.
marg.| {r} Rogamus autem vos] Hic monet Prelatos quomodo se habeant ad subditos.
marg.| {s} Corripite inquietos] id est curiosos et gyrovagos, 2Th. 3.c. Non fuimus inquieti apud vos. Prv. 29.c. Virga et correptio tribuunt sapientiam, puer autem qui dimittitur voluntati sue confundit matrem suam. Prv. 28.d. Qui corripit hominem, postea inveniet gratiam magis quam qui per lingue blandimenta decipit. Col. 3.d. Patres nolite ad iracundiam provocare filios vestros ut non pusillo animo fiant. Ier. 48.b. Maledictus, qui facit opus Domini fraudulenter, etc. 19.b. Corripe amicum ne forte non intellexerit, et dicat non feci, et si fecerit ne iterum addat facere. Et nota quod dicit. (Corripite,) ut fratres.
marg.| {t} Consolamini] ut matres.
marg.| {7. 203ra}
marg.| {a} Suscipite infirmos] ut medici. Rm. 14.a. Infirmum in fide suscipite, non in disceptationibus, etc.
marg.| {b} Patientes estote ad omnes] ut servi omnium. Lc. 21.d. In patientia vestra possidebitis animas vestras. Vel (patientes,) quantum ad rebelles, et incorrigibiles. Ez. 3.b. Ut adamantem, et silicem dedi faciem tuam. Ier. 1.d. Dedi te in columnam ferream, que scilicet verberata non sentit, et nihilominus sustentat edificium.
marg.| {c} Videte ne quis malum] etc. Prv. 20.c. Ne dicas reddam malum pro malo. Nota quod multi sunt qui ad tempus patiuntur contumelias illatas et sustinent : sed consimilia inferunt postea, quod prohibet hic Apostolus.
marg.| Item Glossa dicit. Tunc malum pro malo redditur, si corripiendus non corripitur, sed prava dissimulatione negligitur.
marg.| {d} Sed semper quod bonum est] etc. Ro. 12.d. Providentes bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus. Et non solum patientes sitis, sed etiam.
marg.| {e} Semper gaudete] quicquid fiat vobis. Phil. 4.a. Gaudete in Domino semper, etc. Ibi require 2Cor. ult. d. de cetero fratres gaudete. 2Cor. 6.b. Quasi tristes, semper gaudentes. Hoc est optimum antidotum contra omnes tentationes scilicet letitia spiritualis. Unde Is. 30.g. In citharis, et tympanis, et in bellis precipuis expugnabit eos. Iac. 1.a. Omne gaudium, etc.
marg.| {f} Sine intermissione] certarum horarum   [orate] Simile 2Rg. 9.b. Tu comedes panem in mensa mea semper, id est certis horis. Non enim semper sedebat ad mensam. Sir. 18.c. Non impediaris orare semper, 1Rg. 7.b. Ne cesses clamare pro nobis ad Dominum. Eph. 6.c. Orantes omni tempore in spiritu : et in ipso vigilantes in omni instantia. Is. 58.a. Clama, necesses. Rm. 1.a. Sine intermissione memoriam nostri facientes in orationibus. Sup. 1.a. Memoriam vestri facientes in orationibus nostris sine intermissione. Vel (sine intermissione orate) id est iuste vivite, et eterna desiderate. Iustus enim numquam desinit orare, nisi desinat Iustus esse, etc.
marg.| {g} In omnibus] etiam adversis (gratias agite.) Col. 2.b. Abundantes in gratiarum actione.
marg.| {h} Hec est enim voluntas Dei] id est. Hec omnia facere est voluntas Dei, id est placet Deo. Sup. 4.a. Hec est voluntas Dei, sanctificatio vestra. Voluntas, dico, ostensa.
marg.| {i} In Christo Iesu] quia Christus hoc docuit, et fecit.
marg.| {k} In omnibus vobis] quibus dat gratiam hec predicta faciendi.
marg.| {l} Spiritum nolite] etc. Ostendit quomodo se debeant habere ad proximos, (Spiritum nolite extinguere :) gratiam quam habet frater, non impugnate, sive sit gratia predicandi, sive legendi, sive orandi. Sed multi sunt sicut Diabolus qui extingit cereum sancte Genovese. Tales sunt qui bonum malo impediunt. Alii adhuc sunt crudeliores, et sunt ut mulieres que partus suos in utero interficiunt, ut quando bonum propositum conceptum opprimunt. Is. 26.c. A timore tuo Domine concepimus, et quasi parturivimus spiritum salutis. Item Is. 37.a. Venerunt filii usque ad partum et virtus non est pariendi. Vel,   [Spiritum nolite extinguere] id est donum Spiritus sancti abscondere.
marg.| Unde Alia littera, (Gratiam nolite celare.) Prv. 11.d. Qui abscondit frumentum in tempore maledicetur in populis. Mt. 5.b. Nemo accendit lucernam, et ponit eam sub modio. Et cum talentum sibi traditum a Domino abscondunt, sicut servus piger, Mt. 25.c. Prv. 21.a. Aperi os tuum muto, et causis omnium filiorum qui pertranseunt. Vel (Spiritum nolite extinguere,) id est malis operibus a vobis excludere. Eph. 4.g. Nolite contristare Spiritum Sanctum Dei, in quo signati estis. Lv. 6.b. Ignis in altari meo semper ardebit, 2Rg. 14.b. Querunt extinguere scintillam meam.
marg.| {m} Prophetias] id est expositiones Sacre scripture etiam a Minoribus prolatas, maxime a Sanctis. Eccl. 6.d. Proverbia laudis non effugiant a te. Eccl. 8.b. Non te pretereat narratio Seniorum. Sed tamen non omnia indiscrete recipiatis.
marg.| {n} Omnia autem probate] id est discutite omnia, probanda, scilicet. Certa enim non egent discussione, quasi dicat Hereticorum, et subversorum verba eliminate. Et nota quod duobus modis loquitur Deus homini. Interius inspirando. {7. 203rb} Unde dicit, (Spiritum nolite extinguere.) Et exterius per Predicatores.
marg.| Unde dicit, (Prophetias nolite spernere.) Sed et Angelus satanas transfigurat se in Angelum lucis, 2Cor. 11.c. et ministri eius similiter in ministros Christi. Ideo dicit, [Omnia probate] tam interiores suggestiones, quam exteriores. Io. 4.a. Probate Spiritus utrum ex Deo sint. Ier. 6.g. Probatorem dedi te in populo meo robustum : et scies, et probabilis viam eorum.
marg.| {o} Quod bonum est] in re,   [tenete] in perseverando. Et non tantum bonum in re, sed etiam bonum in ipso tenete : unde subdit.
marg.| {p} Ab omni specie mala abstinete vos] id est ab omni re que speciem mali pretendit. Et hoc debet caveri tam in doctrina, quam in operatione : unde Os. 2.c. Vocabit me, Vir meus : et non vocabit me ultra, Baalim. Hoc dicit, quia hoc nomen, Baalim, speciem mali pretendit, et sic vocabant idola sua, tamen idem est in re quod. Vir meus, 2Mcc. 6.f. Non enim etati nostre dignum est, inquit, fingere : ut multi adolescentes arbitrantes Eleazarum nonaginta annorum transisse ad vitam alienigenarum, et ipsi propter meam simulationem, et propter modicum corruptibilis vite tempus decipiantur : et per hoc maculam atque execrationem mee senectuti conquiram. Vel   [Ab omni specie mala] a lupo rapine, a leone superbie ; ab urso luxurie. Ps. 81. Facies peccatorum sumitis, id est Herodis, et Antiochi, etc.
marg.| {q} Abstinete vos] Sap. 2.c. Abstinet se a viis nostris tamquam ab immunditiis, et prefert novissima Iustorum.
marg.| {r} Ipse autem] etc. Supra monuit eos ad agendum : hic rogat Deum pro eis, ut perficiat. Dicit ergo :
marg.| {s} Deus pacis] id est Deus qui est pax, vel Deus dator pacis, quasi, qui potest omnem inquietudinem removere.
marg.| {t} Sanctificet vos] id est confirmet.
marg.| {u} Per omnia] id est in omnibus predictis. Similiter petit pro subditis. Rm. 15.g. Deus pacis sit cum vobis omnibus. Amen 2Cor. 13.d. Deus pacis et dilectionis erit vobiscum. Rm. cap. 15.b. Deus autem patientie et solatii det vobis idipsum sapere in alterutrum. Et infr. c. Deus autem spei repleat vos omni gaudio, et pace.
marg.| {x} Ut integer Spiritus vester, et anima] etc. Spiritus, id est superior pars rationis, de qua ad Eph. cap. 4. Renovamini autem spiritu mentis vestre, id est qui est mens, que servit legi Dei. Rm. cap. 7.d.   [Servetur integer] ut non consentiat carni.
marg.| {y} Et anima] similiter servetur integra sensualitas, consentiendo rationi. Vel   [Spiritus vester] id est gratia Spiritus sancti. Vel   [Spiritus vester] id est intellectus,   [et anima] id est anime affectus.
marg.| Et nota quod dicit, [integer] Spiritus enim per errores, et cogitationes malas dilaceratur : anima per malas affectiones, et cupiditates ; corpus autem corrumpitur per carnales delectationes in opere peccati. Is. cap. 18.a. Ite Angeli veloces ad gentem convulsam, et dilaceratam, ad populum terribilem. Sicut enim terribilis esset ad videndum homo dilaceratus ; ita anima distracta, et dilaniata.
marg.| {z} Et corpus sine querela servetur] id est nihil agatis eius ministerio, unde aliquis possit conqueri. Philip. cap. 2.b. Sitis sine querela, et simplices filii Dei sine reprehensione. Sup. cap. 2.c. Sine querela vobis, qui credidistis, affuimus. Lc. cap. 1.a. Erant autem iusti ambo, etc. Similiter de Apostolis cantatur. Fuerunt sine querela, ante Dominum. Glossa Nota quod ait, Sine querela, etsi non sine peccato, etc. Et hoc fiat in vobis, usque.
marg.| {a} In adventu Domini] etc. id est usque in finem vite vestre. Vel   [in adventu] etc. id est in Iudicio sitis sine querela, ut creature Dei non possint conqueri de vobis. Tunc enim peccatores accusabuntur ab omni creatura, sicut dicit Hier. in libro de quindecim signis.
marg.| {b} Fidelis] quasi, Oro ut sanctificet, et sanctificatos servet. Nec inde dubitandum est,   [quia fidelis] Deus   [est] id est verus in promissis. Ps. 144. Fidelis Dominus in omnibus verbis suis.
marg.| {7. 203va}
marg.| {a} Qui vocavit vos] ad vitam. Ps. 65. Qui posuit animam meam ad vitam.
marg.| {b} Qui etiam faciet] id est perficiet quod incepit, dans hic incrementum gratie, et postea coronam glorie. Rm. 8.f. Quos vocavit, hos et iustificavit ; et quos iustificavit, hos et magnificavit. Lc. 1.e. Fecit mihi magna, qui potens. Et nota quod dicit   [faciet] non dicit quid, non est docibile : quia oculus non vidit, etc. 1Cor. 2.e. Simile 1Rg. 26.d. Et quidem faciens facies, et potens poteris.
marg.| {c} Orate pro nobis] etc. Rm. 15.g. Adiuvetis me in orationibus vestris pro me. Col. 4.a. Orantes simul et pro nobis.
marg.| {d} In osculo] non simulato, vel immundo, sed.
marg.| {e} Sancto] quod est signum dilectionis. Consuetudo erat eorum quibus mittebat epistolas quod deoscularentur se adinvicem. Tamen de osculo nihil dicit ad Romanos, nec ad Galatas, nec ad Colossenses.
marg.| {f} Adiuro vos] etc. Hoc petit sub adiuratione : quia utile est valde quod omnes audiant, et habeant epistolam eius. Contra illos qui quando habent aliqua bona et nova, semper abscondunt. Col. ult. d. Cum lecta fuerit apud vos epistola hec, facite ut in Laodicensium Ecclesia legatur.
prol.| Explicit Postilla Domini Hugonis super primam Epistolam ad Thessalonicenses.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Th. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 28/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=67&chapitre=67_5)

Notes :