Capitulum 4

Numérotation du verset 1Th. 4,1 

De cetero ergo,
fratres, rogamus vos et obsecramus
in Domino Iesu,
ut quemadmodum accepistis a nobis
quomodo vos oporteat ambulare
et placere Deo,
sic1 et ambuletis ut abundetis magis.
1 sic] sicut Weber
Numérotation du verset 1Th. 4,2 

Scitis enim
que precepta
dederim vobis
per Dominum Iesum.
Numérotation du verset 1Th. 4,3 

Hec 2
2 dederim] dederimus Weber
est enim voluntas Dei,
sanctificatio vestra,
Numérotation du verset 1Th. 4,4 

ut
abstineatis vos
a fornicatione,
ut sciat unusquisque vestrum suum vas
possidere
in sanctificatione
et honore,
Numérotation du verset 1Th. 4,5 

non in passione desiderii,
sicut et gentes
que ignorant Deum.
Numérotation du verset 1Th. 4,6 

Et3
3 Et] ut Weber
ne quis supergrediatur,
neque circumveniat
in negotio
fratrem suum, quoniam vindex est Dominus de his omnibus
sicut et prediximus4 et testificati sumus.
4 prediximus] prediximus vobis Weber
Numérotation du verset 1Th. 4,7 

Non enim vocavit nos Deus in immunditiam5,
5 immunditiam] inmunditia Weber
6sed in sanctificationem.
6 sanctificationem] sanctificatione Weber
Numérotation du verset 1Th. 4,8 

Itaque
qui hec7 spernit
7 hec] om. Weber
non
hominem spernit sed Deum
qui etiam dedit Spiritum suum sanctum in vobis.
Numérotation du verset 1Th. 4,9 

De caritate autem fraternitatis
non necesse habemus scribere vobis.
Ipsi enim vos a Deo didicistis
ut diligatis invicem.
Numérotation du verset 1Th. 4,10 

Et ei8 facitis
8 Et ei] Etenim Weber
illud
in omnes fratres
in universa Macedonia.
Rogamus vos autem9, fratres, ut abundetis magis
9 vos autem] autem vos Weber
Numérotation du verset 1Th. 4,11 

et operam detis ut quieti sitis,
et
vestrum10 negotium agatis et operemini manibus vestris sicut precepimus vobis
10 vestrum] ut vestrum Weber
Numérotation du verset 1Th. 4,12 

et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt et nullius aliquid desideretis.
Numérotation du verset 1Th. 4,13 

Nolumus autem
vos ignorare fratres de dormientibus
ut non contristemini
sicut et ceteri
qui spem non habent.
Numérotation du verset 1Th. 4,14 

Si enim credimus quod Iesus mortuus est
et resurrexit, ita
et Deus eos qui dormierunt per Iesum
adducet
cum eo.
Numérotation du verset 1Th. 4,15 

Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini,
quia nos qui vivimus qui residui sumus
in adventu11 Domini
11 adventu] adventum Weber
non preveniemus eos qui dormierunt.
Numérotation du verset 1Th. 4,16 

Quoniam ipse Dominus in iussu
et in voce archangeli
et in tuba Dei descendet
de celo,
et mortui
qui in Christo sunt resurgent primi.
Numérotation du verset 1Th. 4,17 

Deinde nos
qui vivimus
qui relinquimur simul rapiemur
cum illis in nubibus
obviam Domino in era, et sic
semper cum Domino erimus.
Numérotation du verset 1Th. 4,18 

Itaque
consolamini invicem
in verbis istis.

Capitulum 4

Numérotation du verset 1Th. 4,1 
marg.| De cetero ergo] etc. Hec est secunde pars prime partis Epistole, in qua agit de remotione impedimentorum tolerantie, et perseverantie. Primum impedimentorum est diversitas, et varietas preceptorum, quod removet ibi :   [Ut quemadmodum accepistis] Secundum est peccatum per quod homo subiacet miserie : et etiam morti, quod removet ibi : Hec   [est voluntas] Tertium est contemptus precepti, quod removet ibi :   [Qui hec spernit] Quartum est torpor caritatis, quod removet ibi :   [De caritate autem fraternitatis] Quintum est acidia, quod removet ibi :   [Rogamus vos autem fratres] Sextum est desperatio resurrectionis, quod removet ibi :   [Nolumus autem vos ignorare] Dicit ergo :
marg.| {a} De cetero] etc. quasi. Quia ita vos diligimus, et soliciti sumus de vobis.
marg.| {b} Ergo fratres rogamus vos et obsecramus] Rogatio, litania est ubi simpliciter dicitur, omnes Sancti, orate pro nobis. Obsecratio autem est, ut cum dicitur, Per passionem tuam libera nos Domine. Sacrorum obtestatio contra delinquentes. Phil. 4.a. Euchodiam rogo. Glossa id est sicut omnes moneo. Et Syntychen deprecor. Glossa quia magis de ea timeo. Glossa tamen Ambros. dicit hic. Consuetudo est Apostoli ut verba duplicet vel triplicet, unum habentia intellectum, sicut hic.
marg.| {c} In Domino Iesu] id est si amatis : vel, id est per misericordiam Domini Iesu, Rm. 12.a. Obsecro vos per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam Deo, etc.
marg.| {d} Ut quemadmodum accepistis] quasi. Non mitto vobis ea que iam precepi vobis. 2Tim. 3.c. Tu autem assecutus es meam doctrinam, institutionem, propositum. Gal. 1.b. Licet nos aut Angelus de celo Evangelizet vobis preterquam quod Evangelizavimus vobis, anathema sit.
marg.| {e} Quomodo vos oporteat ambulare] id est cursum huius vite ducere.
marg.| {f} Et placere Deo] in operatione consiliorum. Primum est nature, scilicet vivere ; secundum est gratie, scilicet placere Deo, vel ambulare in preceptis,   [placere Deo] in consiliis. Sap. 4.b. Placens Deo factus est dilectus, et vivens inter peccatores translatus est, de mundo, scilicet in claustrum.
marg.| {g} Sic et ambuletis] in preceptis, sicut cepistis.
marg.| {h} Ut abundetis magis] in supererogationibus faciendis. Vel
marg.| {g} Et ambuletis] perseverando, et semper proficiendo.
marg.| {h} Ut abundetis magis] in premio. Multi sic volunt ambulare, id est proficere, ut ad ultimum abundent : sed totum perdunt per indiscretionem. Prv. 19.a. Qui festinus est, pedibus offendet. 1Cor. 9.d. Sic currite, ut comprehendatis. Vel secundum aliam Litteram. (Rogamus, ut ambuletis,) subaudi (quemadmodum accepistis a nobis) a me et a Silvano (quomodo oporteat vos ambulare et placere Deo, etc.) ut abundetis magis : sicut prius.
Numérotation du verset 1Th. 4,2 
marg.| {i} Scitis enim] quasi. Ideo moneo abundare, et placere, quia scitis.
marg.| {k} Que precepta dederim vobis] id est quam honesta, et utilia, et pauca, et immobilia. quasi dicat Non mitto vobis aliquod preceptum : quia quodlibet optimum est, nec precipio nova. 1Io. 2.a. Non mandatum novum scribo vobis, sed mandatum vetus quod habuistis ab initio. Contra quosdam Religiosos, qui quodlibet onus importabile, scilicet precepta nova superaddunt capitibus subditorum. Sed optimum consilium datur subditis. Lv. 26.b. Vetustissima Veterum comedetis, id est servabitis precepta antiquorum Patrum, regulam, scilicet Benedicti, vel Augustini, et novis Constitutionibus, scilicet supervenientibus vetera proiicietis, scilicet Constitutiones precedentis anni dimittetis, si fiant nove in sequenti anno : sicut aqua superveniens fugat aliam.
marg.| {l} Per Dominum Iesum] id est auctoritate, et voluntate eius, qui est Dominus potens punire transgressores preceptorum, que dedi vobis, et est Iesus, id est salvans adimplentes. Quod autem eius voluntates, et auctoritatem dederit, ostendit.
Numérotation du verset 1Th. 4,3 
marg.| {m} Hec est enim voluntas Dei sanctificatio vestra] Nota quod voluntas Dei dicitur hominum sanctificatio, ut hic. Item veritatis agnitio. 1Tim. 2.b. Qui vult {7. 199vb} omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire. Io. 6.d. Hec est voluntas patris mei qui misit me, ut omnis qui videt in ipsum, habeat vitam eternam. Item voluntas Dei est discipulorum suorum secum habitatio. Io. 17.d. Volo pater ut ubi ego sum, et illi sint mecum. Item fidelium confutatio. 1Pt. 2.c. Sic est voluntas Dei ut benefacientes, obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam. Item filii passio. Matthei 26.d.1 Non sicut ego volo, sed sicut tu vis. Item preceptorum adimpletio. Matthei 6.b.2 Fiat voluntas tua sicut in celo, etc. ibi Glossa, Voluntas Dei est preceptorum custodia. Io. 4.c. Meus cibus est ut faciam voluntatem patris mei qui in celis est. Dicit ergo : (Hec est voluntas Dei sanctificatio vestra,) que est castitas sive sanctimonia. Hbr. 12.d. Pacem sequimini cum omnibus, et sanctimoniam. Vel sanctificatio dicitur datio eleemosynarum, et ciborum. Nehemie 12.d. Dabant partes Cantoribus, et Ianitoribus per dies singulos ; et sanctificabant Levitas, et Levite sanctificabant filios Aaron, id est dabant eis cibaria, Eccles. 7.d. Sacerdotes illius sanctifica. Item Sir. 27.c. In exultatione sanctifica. Vel sanctificatio dicitur quodlibet opus bonum per quod magis sanctus fit homo, id est firmior in bono, secundum quod videtur velle. Glossa. Secundum quod sanctificatio dicitur castitas, potest dividi : dicit enim Cassianus, Sciendum quia est castitas carnalis, sensualis, spiritualis. Castitas carnalis est, si homo carnem suam ab omni inquinatione prohibeat. Castitas sensualis est, si homo membrorum omnium sensus ab omni illicita delectatione contineat. Castitas spiritualis est, si omnes affectus immundos, et cogitationes impuras a cordis sui oculis abiiciens, eas priusquam carnem affectumque perstringant, eiiciat.
1 Mt. 26, 39.
2 Mt. 6, 10.
marg.| {n} Ut abstineatis vos a fornicatione] Hic docet quomodo possimus sancti fieri : Primo tangit hic duo. Primum est abstinere a preteritis concupiscentiis, quod est dimittere peccatum assuetum. Secundum est cavere futurum. Primum tangitur hic.
Numérotation du verset 1Th. 4,4 
marg.| {o} Ut sciat unusquisque vas suum possidere] id est corpus regere in sanctificatione, id est per macerationem carnis, per quam caro sanctificatur, et mundatur, sicut linum per tunsionem. Sed quia non est suffocanda caro, sed servanda ut soror : suadet.
marg.| {p} Et honore] scilicet non tantum sanctificet eam, sed honoret per necessariorum ministrationem. Hec duo necessaria sunt : ne parum nec nimis faciat : et in hoc est cautela, et discretio, ne quid magis, ne quid minus. Dicit ergo :
marg.| {n} Ut abstineatis vos a fornicatione] Act. 15.e. Abstineant a contaminatione simulacrorum, et fornicatione, et suffocato, et sanguine, 1Cor. 6.d. Fugite fornicationem. Gn. 19.d. Ne stes in omni circa regione. Contra illos, qui actum volunt vitare turpitudinis, sed non circunstantias. Sed Nm. 21.e. habetur quod Israel non misit nuntios ad Og regem Basan, scilicet turpitudinis : quia nullum fedus habendum est cum eo. Gn. 31.c. Iacob fugiens non salutat Laban, id est libidinem.
marg.| {o} Ut sciat unusquisque vas suum possidere in sanctificatione] id est corpus regere per frenum abstinentie, et temperantie. Is. 52.c. Pollutum nolite tangere ; exite de medio eius : mundamini qui fertis vasa Domini.
marg.| {p} Et honore] in necessariorum ministratione, ut dictum est. Hoc modo sumitur honor. Ex. 20.b. Honora patrem tuum, etc. Vel   [in sanctificatione] virtutum   [et honore] ut caveatur omnis turpitudo, et peccatum quod inhonorat Dei templum. 1Cor. 3.d. et 6.d. An nescitis quia membra vestra templum sunt Spiritus sancti ? Eccl. 10.d. Quis honorificabit exhonorantem animam suam ? Vel   [vas suum possidere] uxorem, dominando illi.   [In sanctificatione] abstinendo a coitu pro tempore, et loco.   [Et honore] non turpiter abutendo ea. 1Pt. 3.b. Viri similiter cohabitantes secundum scientiam, quasi infirmiori vasculo muliebri impertientes honorem. Magnum dedecus facit ei qui abutitur ea, quia comparat eam iumento. Propter hoc peccatum etiam interfectus est Onan. Gn. 38.b. quia scilicet abutebatur uxore sua. Tb. 6.d. Ostendam tibi qui sunt quibus potest prevalere Demonium. Hi namque qui coniugia ita suscipiunt, ut Deum a se, et a mente sua excludant, et sue libidini ita vacant sicut equus, et mulus {7. 200ra} quibus non est intellectus : habet super eos Demonium potestatem.
Numérotation du verset 1Th. 4,5 
marg.| {a} Non in passione desiderii] id est non in ardore talis libidinis que est passio quedam, quia ibi patitur natura. Rm. 13.d. Curam carnis ne feceritis in desideriis, 1Pt. 4.a. Quia qui passus est in carne, desiit a peccatis : ut iam non hominum desideriis sed voluntati Dei, quod reliquum est in carne vivat temporis. Sufficit enim preteritum tempus ad voluntatem Gentium consummandam, his qui ambulaverunt in luxuriis, in desideriis, vinolentiis, comessationibus, potationibus, et illicitis idolorum cultibus.
marg.| {b} Sicut et Gentes que ignorant Deum] 1Cor. 12.a. Scitis quoniam cum Gentes essetis, ad simulacra muta prout dulcebamini euntes.
marg.| {c} Et ne] etc. Nota, quod ab illis qui volunt sanctificari Domino, removet tria generalia peccata, per ordinem ; iam removit concupiscentiam carnis : hic removet superbiam, cum dicit.
Numérotation du verset 1Th. 4,6 
marg.| {c} Et ne] etc. deinde avaritiam, cum dicit.
marg.| {d} Neque circumveniat] ex avaritia enim fit fraudulentia in negotiis. Dicit ergo :   [Et ne quis supergrediatur] per violentiam et potentiam, contra superbos qui sunt sicut simia, que semper vult saltare humeros hominum. Iac. 2.b. Nonne divites per potentiam opprimunt vos.
marg.| {d} Neque circumveniat] id est decipiat dolo et fraude.
marg.| {e} In negotio] quolibet   [fratrem suum] cui debet potius subvenire. Ez. 28.e. In iniquitate negotiationis tue polluisti sanctificationem tuam.
marg.| Item Sir. 26.a. Difficile exuitur negotians a negligentia. Item Ez. 28.d. In multitudine negotiationis tue repleta sunt interiora tua iniquitate et peccasti : dolus enim est ibi, et simulatio, et mendacium sive periurium Ier. 5.g. Sicut decipula plena avibus, sic domus eorum plene dolo : ideo magnificati sunt et ditati. Incrassati sunt et impinguati, et preterierunt sermones meos pessime. Ez. 27.c. Grecia et Tubal, et Mosoch, ipsi institores tui. Grecia interpretatur Est et Non : per quod intelligitur mendacium mercatorum. Thubal, adductus ad luctum : in quo significatur simulatio eorum : simulant enim luctum, quia dicunt se omnia amittere, si pro tanto dant merces suas. Item Mosoch interpretatur captans in dolo : in hoc fraus eorum intelligitur : quia ita proditores sunt quod si ex improviso respondet emptor. Tantum dabo vobis pro hoc panno, statim scindunt pannum ne possit penitere.
marg.| {f} Quoniam vindex] etc. predictis. Rm. 12.d. Mihi vindictam, et ego retribuam. Eccl. 5.a. Deus enim vindicans vindicabit.
marg.| {g} Sicut predestinatio vobis] quasi dicat Non est modo novum.
marg.| {h} Et testificati sumus] scilicet sub testimonio Scripturarum probavimus. Gal. 5.d. Predico vobis, sicut predixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur.
Numérotation du verset 1Th. 4,7 
marg.| {i} Non enim] quasi ideo etiam ab istis abstinendum est, quia   [non vocavit nos Deus ad immunditiam] id est ut immunditie peccati serviamus.
marg.| {k} Sed in sanctificationem] id est ut sancte vivamus mundi a predictis peccatis, 1Cor. 7.d. Unumquemque sicut vocavit Deus, ita ambulet. Et sup. In pace vocavit nos Deus. Rm. 8.f. Quos vocavit, hos et iustificavit. Nota quod Diabolus vocat, et habet sua interiora, vel invitatoria ad immunditiam, histriones scilicet, adulatores, vetulas medicatrices. Sap. 2.b. Venite et fruamur bonis que sunt, et utamur creatura tamquam in iuventute celeriter. Vino pretioso, et unguentis nos impleamus : et non pretereat nos flos temporis. Coronemus nos rosis, antequam marcescant : nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra. Nemo nostrum exors sit luxurie nostre : ubique relinquamus signa letitie : quoniam hec est pars nostra : et hec est sors. In hac auctoritate notantur sex invitatoria Diaboli ad peccatum. Primum est malorum societas que notatur ibi, Venite : et ibi nemo nostrum. Secundum rerum temporalium facultas, quod notatur ibi : Fruamur bonis que sunt, et utamur creatura : et postea, et vino pretioso, etc. Ita enim dicunt mali. Propter hoc enim Deus fecit vinum et panem et alia, ut bibamus et comedamus : et mulieres, ut fornicemur. Tertium invitatorium ad peccatum, lascivia iuventutis, quod notatur ibi, Tamquam {7. 200rb} in iuventute celeriter. Quartum est opportunitas temporis ibi, (Non pretereat nos flos temporis, etc.) Nullum pratum, etc. Ecce tempus et locus. Quintum est favor mundi ibi, Ubique relinquamus, etc. Sextum est desperatio eterni boni ibi : Quoniam hec est pars nostra, etc. E contra Dominus habet invitatoria sua. Mt. 11.d. Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati estis, etc.
Numérotation du verset 1Th. 4,8 
marg.| {l} Itaque qui hec spernit] quasi dicat Ex quo Deus vult nos sanctificari, et vocavit ad sanctificationem :   [Itaque qui hec spernit] predicta, scilicet.
marg.| {m} Non hominem spernit] solum,   [sed Deum] Lc. 10.c. Qui vos spernit me spernit : qui me spernit, spernit eum qui misit me.
marg.| {n} Qui etiam dedit] ad hec peragenda   [Spiritum suum sanctum in nobis] ideo non spernatis tantum adiutorem, qui non habitat in corpore subdito peccatis, ut dicitur. Sap. 1.a.
marg.| {o} Nobis] credentibus. Act. 10.g. Et in Nationes gratia Spiritus sancti effusa est, 2Cor. 1.d. Dedit pignus Spiritus in cordibus nostris.
marg.| Item 2Cor. 5.b. Qui dedit nobis pignus, etc. Eph. 1.c. Signati estis Spiritu promissionis.
marg.| Vel [Dedit in nobis] Apostolis, ut maior nobis esset auctoritas arguendi. Contra cuius auctoritatem agere non est tutum, 2Cor. ult. a. An experimentum eius queritis qui in me loquitur Christus.
Numérotation du verset 1Th. 4,9 
marg.| {p} De caritate autem] etc. Hic removet quartum impedimentum, scilicet torporem caritatis, et pulchre monet eos ad caritatem, per hoc quod dicit quod non necesse habet scribere eis de hoc. Per hoc enim magis excitantur : quia virtus laudata crescit. Dicit,   [De caritate autem fraternitatis, ut] fratres   [diligatis] 2Pt. 1.b. Ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam ; in scientia autem abstinentiam ; in abstinentia patientiam ; in patientia autem pietatem, in pietate autem fraternitatis amore : in amore autem fraternitatis caritatem. Rm. 12.c. Caritatem fraternitatis invicem diligentes, 1Io. 4.d. Qui non diligit fratrem suum quem videt : Deum quem non videt quomodo diligere poterit ?
marg.| {q} Ipsi enim vos a Deo didicistis] preter legem nature. Lex enim naturalis docet diligere invicem. Sir. 13.c. Omne animal diligit sibi simile, sic et omnis homo proximum sibi. Vel   [didicistis] per inspirationem, vel infusionem gratie. Caritas enim infusa a Deo docet de omnibus, 1Io. 2.d. Unctio docet vos de omnibus, Rm. 5.a. Caritas Dei diffusa est in cordibus vestris.
marg.| Vel [didicistis] per exhibitionem misericordie : quia ipse misertus vobis, ostendit per hoc quomodo aliis debetis misereri. Mt. 18.d. Serve nequam omne debitum dimisi tibi, quoniam rogasti me : nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum. Vel   [didicistis] per apertionem doctrine. Hoc est quod vobis precepit Dominus Io. 13.d. Mandatum novum do vobis. Ut diligatis invicem, sicut ego dilexi vos, 1Io. 4.d. Hoc mandatum habemus a Deo, ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum :
Numérotation du verset 1Th. 4,10 
marg.| {r} Etenim facitis illud] quasi dicat Non fuit necesse monere hoc :   [quia facitis illud] id est facto ostenditis vos diligere, non dicto tantum, 2Cor. 7.d. Ostensionem caritatis vestre, et nostre glorie pro vobis ostendite in facie Ecclesiarum.
marg.| {s} Rogamus autem vos fratres] Hic removet quintum impedimentum, scilicet acediam que multum facit instabilem.
marg.| {t} Ut abundetis magis] Glossa In caritate, id est in operibus caritatis. Prv. 15.a. In abundantia et iustitia virtus maxima est.
Numérotation du verset 1Th. 4,11 
marg.| {u} Et operam detis] id est attentionem.
marg.| {x} Ut quieti sitis] a curiositate et varietate desideriorum Propositorum que veniunt ex otio. Ier. 31.d. Quousque deliciis dissolveris filia vaga. Prv. 7.b. Garrula et vaga, quietis impatiens, 2Th. 3.b. Non inquieti fuimus inter vos.
marg.| Vel [quieti] id est pacifici invicem, 2Tim. 2.d. Servum Domini non oportet litigare. Et nota quod dicit,   [Operam detis] Glossa quasi, difficile est dimittere consuetudinem, sed cogite vos. Unde super Io. 11.f. Lazare {7. 200va} veni foras, etc. dicit Glossa Difficile surgit quem agger male consuetudinis premit.
marg.| {a} Et ut vestrum] etc. id est salutem vestram. Multi ita soliciti sunt de alieno negotio, quod perdunt suum : agunt enim officia Curiarum, vel Pape, vel Regum. Phil. 2.b. Cum metu, et tremore vestram salutem operamini.
marg.| {b} Et operemini manibus vestris] id est propriis, non vicariis.
marg.| {c} Sicut precipimus vobis] verbo, vel exemplo. 2Th. 3.c. Cum essemus apud vos, hoc denuntiabamus vobis, quoniam si quis non vult operari non manducet. Supra eodem 2.b. Nocte, ac die operantes ne quem vestrum gravaremus. Eph. 4.f. Qui furabatur, iam non furetur ; magis autem laboret operando manibus suis quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti.
Numérotation du verset 1Th. 4,12 
marg.| {d} Et ut honeste ambuletis] id est cursum huius vite honeste conversando ducatis.
marg.| {e} Ad eos qui foris sunt] ut edificentur. Coloss. 4.a. In sapientia ambulate ad eos, qui foris sunt. 1Pt. 2.b. Conversationem vestram inter Gentes habentes bonam, 1Tim. 3.b. Oportet autem, et illum testimonium bonum habere ab his qui foris sunt.
marg.| {f} Et nullius aliquid desideretis] quasi dicat Ideo opus est agendum, quia et honestum est, et quasi lux ad infideles : et non desideretis rem alterius, nedum rogetis, vel tollatis. Ex. 20.c. Non concupisces rem proximi. Act. 20.g. Argentum, aut aurum aut vestem nullius concupivi, sicut ipsi scitis. Nm. 16.c. Tu scis quod ne asellum quidem unquam acceperim ab eis. 1Rg. 12.a. Si de manu cuiusquam munus accepi ; contemnam illud hodie, restituamque vobis.
Numérotation du verset 1Th. 4,13 
marg.| {g} Nolumus autem] Hic removet sextum impedimentum quod est desperatio resurrectionis. Erant autem quidam inter eos, qui de resurrectione mortuorum diffidentes, de morte suorum charorum, inconsolabiliter dolebant : quibus dicit.
marg.| {g} Nolumus autem vos ignorare fratres de dormientibus] id est de mortuis, quod scilicet resurrecturi sunt, quasi dicat Hoc expedit vobis scire. Et nota quod mortui dicuntur dormientes, et mors somnus, quia cito resurgunt. Io. 1.b. Lazarus amicus noster dormit. Item quia integri, sicut dormientes de somno. Iob. 19.d. Quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alius. Item sicut dormientes in mane evigilant, et surgunt, sic in mane Iudicii resurgent mortui. Is. 26.d. Expergiscimini et laudate qui habitatis in pulvere : quia ros lucis ros tuus. Dn. 12.a. Multi qui in pulvere sunt, evigilabunt : alii in vitam eternam ; alii in opprobrium sempiternum, videant semper. Item dormientes aliquando vident horribiles, et tristes visiones, similiter in morte vident demones, maxime peccatores. Sapient. 17.c. Dormientes aliquando monstrorum exagitabantur timore, aliquando anime deficiebant traductione. Dormientibus enim aliquando videtur quod anime ex trahuntur a corporibus suis. Iob. 20.d. Vadent, et venient super eum horribiles.
marg.| {h} Ut non contristemini] de morte amicorum. Idem dicitur Ier. 22.c. Nolite flere mortuum, neque lugeatis super eum fletu. Lv. 19.f. Non incidetis super mortuos carnes vestras. Lv. 21.a. Non contaminabitur Sacerdos in mortibus civium suorum, id est Clerici. Maxime enim Clerici, et Religiosi debent consolationem facilem accipere de morte suorum. Sed contra hoc quod hic dicitur, videtur illud quod dicitur Eccles. 7.d. Mortuo non prohibeas gratiam, nec desis plorantibus. Item Ier. 34.a. Ve Domine, plangent te. Item dicitur. Pium est flere Martinum. Item beatus Bernardus quasi inconsolabiliter luxit Bernardum fratrem suum. Respondeo. Hoc solvitur per Textum.   [Ut non contristemini] inconsolabiliter, scilicet.
marg.| {i} Sicut] etc. id est infideles.
marg.| {k} Qui spem non habent] Unde Glossa. Contristamur in nostrorum mortibus necessitate amittendi, sed cum spe recipiendi. Inde angimur, hinc consolamur. Inde infirmitas afficit, hinc fides reficit. Inde dolet humana conditio, hinc sanat divina promissio. Hoc est quod dicitur Sir. 38.b. Fili in mortuum produc lacrimas, et quasi dira passus incipe plorare.
marg.| Incipe, dicit ut notet quod modeste plorandum est. {7. 200vb} Item in eodem capit. Propter delaturam autem amare fer luctum illius uno die, et consolare propter tristitiam, et fac luctum secundum meritum eius uno die, vel duobus propter detractionem. Debemus autem consolari de mortibus charorum nostrorum propter quatuor rationes. Prima ratio est, pro mortis communione : quia omnes involvit sententia, et iudicium mortis. Eccles. 9.d. Communionem mortis scito. Item Sir. 40.b. Omnia que de terra sunt in terram pariter convertentur. Et in eodem 41.b. dicitur idem, et eisdem verbis. Item propter iustitiam Iudicis. In eodem 41.a. Noli metuere mortis iudicium. Et postea subdit. Hoc iudicium a Deo omni carni, quasi dicat, Mors nemini parcit : non est apud eam personarum acceptio. Secunda ratio est, quia mors est ab erumnis huius mundi liberatio, e carcere eductio, debiti solutio, laborum merces, exilii finis, vie terminus, hostis triumphus. Sir. 22.a. Modicum plora super mortuum, quoniam requievit. Tertia ratio quare debemus consolari, est quia non possumus flendo eos suscitare. Sir. 38.b. Ne dederis in tristitia cor tuum, sed repelle eam a te. Et postea subdit, Neque enim est conversio, et huic nihil proderis, et teipsum pessimabis. Quarta ratio est, quia omnes sequemur eos, et satis cito, et in hoc consolari debemus : sicut aliquis sciens se in proximo cursurum ultra mare sine reversione, non multum doleret, immo gauderet si videret amicum suum illuc procedere. Sir. 38.c. Memor esto iudicii mei, sic enim erit et tuum : mihi heri, et tibi hodie. Unde 2Rg. 12.f. Dixit David, Propter infantem dum adhuc viveret, ieiunavi, et flevi : dicebam enim. Quis scit si forte donet eum mihi Dominus, et vivat infans ? Nunc autem quia mortuus est quare ieiunem. Numquid potero revocare eum amplius ? Ego vadam magis ad illum : ille autem non revertetur ad me. Et consolatus est David Bethsabee, etc.
marg.| Item. 2Rg. 14.c. Omnes morimur, et quasi aque dilabimur in terram, que non revertuntur. Dicit ergo : [Ut non] etc. resurrectionis. Prv. 24.c. Non habent futurorum spem mali. 1Cor. 15.c. Si in hac vita tantum, in Christo sperantes sumus : miserabiliores omnibus sumus hominibus.
Numérotation du verset 1Th. 4,14 
marg.| {l} Si enim] quasi, Non inconsolabiliter debetis contristari : quia   [si credimus quod Iesus] etc.
marg.| {n} Dormierunt] id est mortui sunt   [per Iesum] id est in fide Iesu. Vel   [per Iesum] euntes, sicut itur per viam : quia ipse est via, Io. 14.a. Vel   [per Iesum] euntes, id est qui eum sequendo venerunt ad somnum mortis, quasi, Non solum illos qui vivi invenientur, sed etiam mortuos de quibus dubitatis, non solum resuscitabit, sed etiam.
marg.| {o} Adducet] ut sint   [cum eo] immortales, et in eadem beatitudine. Io. 12. et 17.d. Volo pater, ut ubi ego sum, illic sit, et minister meus. Mt. 24.c. Ubi fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquile. Ioel 3.a. Congregabo omnes Gentes, et deducam in vallem Iosaphat, et disceptabo ibi cum eis. Et nota quod de Christo dicit Apostolus.
marg.| {m} Mortuus est] ut veritatem exprimat nature : de hominibus autem pure, dicit.
marg.| {n} Eos qui dormierunt] ut spem excitet resurrectionis in ipso homine.
marg.| Et nota quod ex hoc quod hic dicitur. [Si enim credimus] etc. Et 1Cor. 15.b. Si resurrectio mortuorum non est, neque Christus resurrexit, ostendit Apostolus resurrectionem Christi esse causam nostre resurrectionis gloriose, et per resurrectionem Christi probat nostram futuram.
marg.| Prima ratio est per ostensionem iustitie Dei : quia sicut iustitia Dei exigebat quod Christus resurgeret, et sic glorificaretur in corpore ; et istam iustitiam ostendit Deus pater in resurrectione filii : ita iustitia Dei exigit ut nos resurgamus in corpore, et remuneremur in anima cum corpore. Item resurrectio Christi est causa motiva quantum ad partem nostre resurrectionis : sicut Rex quando facit filium suum militem, ex hoc movetur ut cum filio multos faciat milites, propter excellentiam filii sui demonstrandam. Unde dicitur, Col. 1.c. Ipse est primogenitus mortuorum. Item causa motiva est ex parte nostra, ut videntes Christum resurrexisse gloriose mereamur resurrectionem gloriosam. Et ideo dicit Apostolus Rm. 4.d. {7. 201ra} Mortuus est propter delicta nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram. Monet enim nos resurrectio Christi ad iustitiam in presenti ut habeamus gloriam in futuro, sicut ipse. Nota quod de resurrectione mortuorum habetur Iob. 14.c. Putasne mortuus homo rursum vivat. Et Respondet quod ita. Unde dicit : Cunctis diebus quibus nunc milito expecto donec veniat immutatio mea sicut pueri, qui expectant novam vestem in pascha. Item Iob. 19.d. Credo quod redemptor meus vivit, et in novissimo die de terra resurrecturus sum, etc. Is. 26.d. Expergescimini, et laudate. Ez. 37.a. Ossa arida audite, etc. Dn. 12.a. Qui in pulvere terre, etc. Mt. 22.c. De resurrectione mortuorum etc.
Numérotation du verset 1Th. 4,15 
marg.| {a} Hoc enim] quasi bene dico quod mortuos adducet, nam hoc ordine, quod vivi reperti non prevenient mortuos, etsi illos putetis magis cum Iesu adducendos, et hoc est quod ait :   [Hoc enim vobis] etc. id est vere sicut Dominus docuit nos. Vel modus iurandi est.
marg.| {b} Quia nos] etc. id est illi de nobis qui vivi invenientur.
marg.| {c} Qui residui sumus] a tormentis antichristi. Vel   [residui] id est vivi relicti in mundo, alii sanctis precedentibus. Residui dico.
marg.| {d} In adventum Domini] id est cum veniet Dominus in iudicium. Vel   [in adventu] etc. longo tempore quasi adeo festina erit resurrectio mortuorum, id est subito facta, quod non erit ibi prius, nec posterius, 1Cor. 15.g. In momento, in ictu oculi, in novissima tuba. Nota quod dicit hic Augustinus et Haimo in Glossa Sic videntur hec verba Apostoli sonare quasi Apostolus suo tempore demonstraverit diem iudicii venturum. Quo circa Thessalonicenses legentes hanc Epistolam, putaverunt tempore Apostoli diem iudicii statim venturum.
marg.| Unde et alia scribitur Epistola, ubi exhortatur eos ne terreantur quando instet dies Domini in persona ergo illorum loquitur, qui vivi in corpore inveniendi sunt in adventu Domini. Et se illis ultimis vivis connumerat, quia cum eis unum corpus sunt, et quia Apostoli illis ultimis similes sunt in passionibus.
Numérotation du verset 1Th. 4,16 
marg.| {e} Quoniam ipse] quasi dicat heri vivi reperti non prevenient mortuos in resurrectione : imo mortui, qui iam longo tempore in monumentis sunt, et ideo minus videntur resurgere, primi resurgunt, et hoc per potentiam Domini. Unde dicit   [Quoniam ipse Dominus] Iesus Christus, qui episcopus est.
marg.| {i} Descendet] in propria persona, in istum aerem in quo iudicabit. Ioel. 3.a. Congregabo omnes gentes, et deducam eas in valle Iosaphat, et ibi disceptabo cum eis, id est in aere superiori loco, ad litteram. Tamen Hieronymus dicit, quod hoc dicitur secundum interpretationem huius nominis Iosaphat quod interpretatur iudicium.
marg.| {k} De celo] ad litteram localiter secundum humanitatem.
marg.| Vel [descendit] id est de occulto in notitiam inferiorum veniet secundum deitatem quia noscetur ab illis secundum deitatem quibus ante non erat agnitus plene.
marg.| {f} In iussu] id est in potestate magna et imperio, sicut summus Imperator. Mt. 25.c. Cum autem venerit filius hominis in maiestate sua, et omnes Angeli eius cum eo, tunc sedebit super sedem maiestatis sue, et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, scilicet et loco et merito. Mt. 24.c. Videbunt filium hominis venientem in nubibus celi cum virtute magna et maiestate, et mittet Angelos cum tuba et voce magna, et congregabit electos suos a quatuor ventis celi. De quarta tuba subdit.
marg.| {g} Et in voce Archangeli] qua dicit surgite mortui qui iacetis in sepulchris, etc. Ps. 67. Dabit voci sue vocem virtutis. Glossa id est potentiam suscitandi corpora. Hanc vocem aut ipse proferet filius Dei, qui est Angelus magni consilii, et princeps Angelorum, sicut videtur Iob. 13.c. Vocabis me et ego respondebo tibi. Et Io. 6.d. Mortui audient vocem filii Dei, et qui audierint vivent, id est resurgent. Aut aliquis Angelus, vel forte plures, sicut videtur Mt. 24.c. Mittet Angelos suos cum tuba, et voce magna. De qua {7. 201rb} etiam voce subditi.
marg.| {k} Et tuba Dei] id est que erit Dei. Glossa Christi. Vel (Dei) quia Deus dabit ei efficaciam resuscitandi corpora. Unde subdit.
marg.| {l} Et mortui qui in Christo sunt] id est qui interim quiescunt in Christo.
marg.| {m} Resurgent primi] dignitate quantum ad prophetas, et Apostolos et Martyres. Vel primi etiam tempore secundum quosdam.
marg.| Et nota quod vox illa dicitur vox tube pluribus rationibus, ut patet in Glossa Tuba namque dicitur vox magna Angelorum, que dicitur tuba, quia manifesta erit. Ps. 49. Deus manifeste veniet Deus noster et non silebit. Idem ideo ait (In tuba) quia quasi ad bellum veniet : Multiplex enim est usus tube, sicut habetur Nm. 10.a. Convocat enim ad bellum contra inimicos. Unde Iob. 20.d. Utinam impleatur venter eius, ut emittat Deus, scilicet in eum iram furoris sui, et pluat super illum bellum suum. Dominus hic stillat bellum suum contra nos quando verberat, et flagellat particularibus guttis, id est adversitatibus sed in iudicio pluet super peccatores laqueos, ut dicit Ps. 10. Iob. 26.d. Cum vix parvam stillam sermonis eius audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri. De hoc bello dicitur. Sap. 5.d. Pugnabit pro eo orbis terrarum contra insensatos. Item (In tuba) dicitur, quia sicut tuba in festis sonat sic amicos ad solemnitatem eterne glorie invitabit, de qua solemnitate dicitur peccatoribus Os. 9.a. Quid facietis in die solemni in die festivitatis Domini ? Ad hanc solemnitatem significandum cantamus in magnis solemnitatibus, bini et bini. Tunc dicimus illud Cor meum et caro mea exultaverunt in Deum vivum. Tunc erit etiam plenum convivium ad quod nos invitat tuba. De quo dicitur Is. 25.c. Faciet Dominus exercituum omnibus populis in monte hoc convivium pinguium vindemie ; convivium pinguium medullatorum vindemie defecate. Ad hoc convivium invitat Dominus omnes quos in presenti flagellat : Mala enim que nos hic premunt ad Deum ire compellunt : ut dicit Gregorius Unde Lc. 22.c. Vos estis qui permansistis mecum in tentationibus meis, et ego dispono vobis, sicut disposuit mihi pater meus regnum, ut edatis, et bibatis super mensam meam in regno meo.
marg.| Item tuba terret. Ideo ergo vos illa dicitur tuba ut nos terreamur de illo magno bello. Unde Amos 3.b.3 « Si clanget tuba in civitate, et populus non expavescet ?» Hieromymus 4 :"Sive comedo sive bibo sive lego sive quid aliud facio, semper videtur auribus meis insonare illa terribilis vox : Surgite mortui venite ad iudicium Salvatoris".
3 Am. 3, 6.
4 ¶Fons : sententia apocrypha Hieronymo tributa, post magistrum aliquem – forte Hugonem ipsum – reportata redactaque, postea frequenter diversis auctoribus laudata ; cf. Hugo de Sancto Caro, Postille ( Gn. 42, p.mystice ; Ps. 2, 11.g mystice  ; Ps. 82, 1.d  ; Sir. 38, g.mystice  ; Lc. 23, a.mystice  ; Io. 5, c.moraliter  ; 1Th. 4, 16 ; Hbr. 10, .a  ; Iac. 2, 12 ; Apc. 4 (Vidit Iacob), ed. Sacra Pagina) ; cf.   Petrus Cantor , Summa quae dicitur Verbum adbreuiatum (textus conflatus) , 2.50, CCCM 196, lin. 105 sqq.: « Item, ut in te excitetur contritio, audi Ieronymum ad penitendum sollicitantem Heliodorum, cui dicit:"Quid facis, frater, in seculo, qui maior es mundo?" Cogita quod iam tuba de celo clangit uel canit: surgite mortui; iam iudex ille tremendus, uultuosus tamquam potens crapulatus a uino, iudicaturus orbem in nubibus celi procedit ad iudicium; iam gladius bis acutus, queque obstantia et obuia circumquaque demetens, ex ore eius exit. Surge igitur; quousque pigritaris? Circumda tibi uallum, cinge te fossa et prepara te ad iudicium Saluatoris, quia qua hora non putas Filius Hominis ueniet. Vt etiam conteraris, dic cum propheta: Circumdederunt me gemitus mortis, dolores inferni circumdederunt me; nec inmerito, quia uultus Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum ». <cuius fons> Cf.   Hieronymus, Epistolae (ep. 14 Heliodoro), § 4-6, CSEL 54 , p. 49.15 sqq. <Non hab.> La sentence a été reprise dans les éditions modernes de la Legenda aurea, mais est n’appartient pas au texte original édité par G. P. Maggionin (Firenze, 1999², c. 13) ; cf. Iacobus de Voragine, Legenda aurea , ed. Eberti, 1472], c. 13 (De circumcisione domini), p. 85.24 [MM2023]
Numérotation du verset 1Th. 4,17 
marg.| {n} Deinde nos qui vivimus qui relinquimur] id est illi de nobis qui vivi erunt, et residui Antichristo.
marg.| {p} Rapiemur] ab Angelis.
marg.| {o} Simul cum illis] qui nos precesserunt ad requiem. Nota quod ex textu et Glossa Videtur quod aliqui resurgent priusquam alii. Dicit enim textus (Mortui qui in Christo sunt, etc.) Ad idem videtur facere illud Augustini in 20° libro de civitate Dei, 18 capitulo. Eo ipso tempore conflagrationis eius, ubi erunt sancti, cum eos habentes corpora in aliquo corporali esse necesse sit, respondere possumus eos esse in superioribus partibus, quo ista non ascendet flamma incendii ; quemadmodum nec aqua diluvii. Talia quippe inerunt illis corpora, ut illic sint ubi esse voluerunt, sed nec ignem conflagrationis illius pertimescunt immortales et incorruptibiles facti sicut tres pueri habentes corruptibilia atque mortalia corpora in camino ardenti vivere illesi potuerunt. Videtur ergo ex quo in superioribus partibus erunt Sancti in corporibus immortales facti tempore conflagrationis, quod ante conflagrationem illam resuscitabuntur ut dicit Augustinus in Glossa super hunc locum, ergo non simul resurgent.
marg.| Sed contra hoc videtur illud esse 1Cor. 15.g. In momento, in ictu oculi in novissima tuba, ergo non erit ibi ordo secundum prius, et posterius.
marg.| Unde etiam Glossa dicit : super illum locum. In momento, id est in brevissimo et novissimo et angustissimo temporis spatio.
marg.| Solutio. Dicunt quidam quod ad vocem tube mortui resuscitabuntur simul ; vivi autem in ipso inventi in ipso raptu, quo rapientur obviam Christo in nubibus, incinerabuntur, et resuscitabuntur secundum diversas partes raptus et dicunt quod illi, qui iam mortui fuerant prius resuscitabuntur.
marg.| Et ad illud Apostoli in momento, in ictu oculi, in novissima tuba ; dicunt quod intelligendum est de resurrectione cuiuslibet, vel quia modica erit illa prioritas qua aliqui prius resurgent aliis, et momentanea. Ideo dicit Apostolus : (in momento, etc.) Unde Glossa ibidem dicit : Et quia in momento est mora licet brevis ; {7. 201va} addit in ictu oculi, etc. Et postea dicit Glossa Et si sit ibi prius et posterius, tamen quasi simul totum sit. Cantuariensis tamen aliter dicit et forte melius, videlicet quod non erit ibi ordo secundum prius et posterius in tempore, sed erit ibi ordo dignitatis in resurgentibus.
marg.| Unde dicit, quod cum dicit Apostolus : mortui qui in Christo sunt resurgent primi , ly   primi dicit prioritatem dignitatis, id est Apostoli et Martyres, ut dictum est. Similiter dicit posterioritatem secundum minorem dignitatem, et dicendum quod in ipso raptu erunt vivi, et morientur et suscitabuntur secundum diversas partes raptus, licet resurrectio simul erit in instanti. Ad illud Augustini quod sancti tunc erunt in superioribus partibus iam immortales facti, et ita videtur quod prius debeant resurgere quam vivi tunc : dicendum quod ille ignis adhuc erit in die iudicii secundum quod dicitur in fine   [Dominus, in igne veniet] id est iudicabit quando adhuc erit ille ignis. Et constat quod omnes tunc erunt resuscitati, et sic non habetur per hoc quod ibi sit ordo temporis, propterea queritur de hoc quod dicit   [Nos qui vivimus] etc. videtur enim. Dicit ergo   [Nos qui vivimus] etc. Alia littera.   [Rapiemur baiulis nubibus] quod idem est.
marg.| {a} Obviam] etc. Loquitur tantum de bonis. Mt. 25.a. Media nocte clamor factus est : ecce sponsus venit, exite obviam ei, valde honorifice, et decenter debemus obviare ei propter quod dicit, Am. 4.d. Prepara te in occursum Dei tui Israel, etc. quia ecce formans montes et creans ventum et annuntians homini eloquium suum, faciens matutinam nebulam, et gradiens super excelsa terre, Dominus exercituum nomen eius.
marg.| Sed mali remanebunt in terra. Ps. 48. Sepulchra eorum domus illorum in eternum. Hoc vellent ipsi, quod semper iacerent corpora eorum in sepulchris, sed tamen extrahuntur de sepulchris suis inviti, sicut bufones cum quadam violentia expelluntur de cavernis suis, Apc. 6.d. Absconderunt se in speluncis et in petris montium et dicunt montibus et petris. Cadite supernos et abscondite nos a facie sedentis super thronum, et ab ira Agni : quoniam venit dies magnus ire eius, et quis poterit stare ? Tamen quantumcumque velint se abscondere non poterunt, sed exibunt de cavernis, Mich. 7.d. Velut reptilia terre turbabuntur de edibus suis : Dominum Deum nostrum non desiderabunt, et timebunt te.
marg.| {b} Et sic] etc. Postquam ei obviam venerimus (sic) id est habentes corpora sempiterna, sicut ipse Dominus Os. 6.a. In conspectu eius, vivemus. Glossa (Et sic, etc.) non ita accipiendum est, quasi in aere non dixerit cum Domino semper esse mansuros quia nec ipse ibi manebit sed ita (et sic) id est opera habentes sempiterna   [semper erimus cum Domino] ubicumque cum illo fuerimus.
Numérotation du verset 1Th. 4,18 
marg.| {c} Itaque] quia, omnes resurgemus, cum Christo erimus.
marg.| {d} Consolamini invicem] unus alterum de morte amicorum. Is. 40.a. Consolamini, consolamini popule meus. Alia littera. Consolamini, consolamini sacerdotes populum Domini, inf. 5.b. Consolamini invicem et edificate alterutrum. Et in eodem capitulo Consolamini pusillanimes, suscipite infirmos. Hbr. 13. Sufferatis verbum solatii.
marg.| {e} In verbis istis] Tante spei pereat contristatio, detergatur luctus ex animo, fides expellat dolorem, in tanta spe non decet esse triste templum Dei, ibi habitat bonus consolator, ibi qui non fallit promissor.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Th. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 27/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=67&chapitre=67_4)

Notes :