Capitulum 2

Numérotation du verset 1Th. 2,1 

Nam ipsi scitis, fratres, introitum nostrum ad vos, quia non inanis fuit,
Numérotation du verset 1Th. 2,2 

sed ante passi multa1 et contumeliis affecti sicut scitis in Philippis
1 multa] om. Weber
fiduciam habuimus in Deo nostro
Numérotation du verset 1Th. 2,3 

loqui ad vos evangelium Dei in multa sollicitudine. Exhortatio
enim nostra non de errore,
neque de immunditia,
neque in dolo,
Numérotation du verset 1Th. 2,4 

sed sicut probati sumus a Deo ut crederetur
nobis
evangelium, ita loquimur non quasi hominibus placentes,
sed Deo
qui probat
corda nostra.
Numérotation du verset 1Th. 2,5 

Neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis
sicut scitis.
Neque in occasione avaritie,
Deus testis est,
Numérotation du verset 1Th. 2,6 

nec querentes
ab hominibus
gloriam, neque a vobis, neque ab aliis.
Numérotation du verset 1Th. 2,7 

Cum
possemus2
2 possemus] possimus Weber
oneri vobis3 esse
3 vobis] om. Weber
ut Christi apostoli, sed
facti sumus parvuli4
4 parvuli] lenes Weber
in medio vestrum,
tamquam
si nutrix
foveat filios suos.
Numérotation du verset 1Th. 2,8 

Ita
desiderantes
vos,
cupide volebamus tradere vobis non solum evangelium Dei,
sed etiam animas nostras,
quoniam carissimi nobis facti estis.
Numérotation du verset 1Th. 2,9 

Memores enim estis fratres laboris nostri et fatigationis5.
5 laboris nostri et fatigationis] laborem nostrum et fatigationem Weber
Nocte ac6 die operantes,
6 ac] et Weber
ne quem vestrum gravaremus,
predicavimus in vobis evangelium Dei.
Numérotation du verset 1Th. 2,10 

Vos testes estis et Deus, quam sancte
et iuste
et sine querela
vobis qui credidistis affuimus7,
7 affuimus] fuimus Weber
Numérotation du verset 1Th. 2,11 

sicut scitis
qualiter unumquemque vestrum tamquam pater filios suos
Numérotation du verset 1Th. 2,12 

deprecantes vos et consolantes
testificati sumus,
ut ambularetis
digne Deo
qui
vocavit vos
in suum regnum et gloriam.
Numérotation du verset 1Th. 2,13 

Ideo
et nos non solum vosgratias agimus Deo
sine intermissione, quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus
Dei
accepistis illud8 non ut verbum hominum,
8 illud] om. Weber
sed sicut est9 verbum Dei qui
9 est] est vere Weber
qui operatur in vobis
qui credidistis in ipsum10.
10 in ipsum] om. Weber
Numérotation du verset 1Th. 2,14 

Vos enim
imitatores facti estis fratres Ecclesiarum Dei que sunt in Iudea in Christo Iesu,
quia eadem passi estis
et vos a contribulibus vestris, sicut et ipsi a Iudeis
Numérotation du verset 1Th. 2,15 

qui
et Dominum occiderunt Iesum
et prophetas et nos
persecuti sunt, et Deo non placent
et omnibus hominibus
adversantur
Numérotation du verset 1Th. 2,16 

prohibentes nos gentibus loqui ut salve fiant,
ut impleant
peccata sua semper.
Pervenit11
11 pervenit] prevenit Weber
enim12 ira
12 enim] autem Weber
Dei super illos
usque
in finem.
Numérotation du verset 1Th. 2,17 

Nos
autem fratres desolati a vobis
ad tempus
ore13,
13 ore CorS3] hore CorS3* Weber
conspectu14,
14 conspectu] aspectu Weber
non corde,
abundantius
festinavimus
faciem vestram videre
cum multo
desiderio.
Numérotation du verset 1Th. 2,18 

Quoniam quidem15
15 quidem] om. Weber
voluimus venire ad vos,
ego quidem Paulus
et semel et iterum, sed16 impedivit nos
16 sed] et Weber
Satanas.
Numérotation du verset 1Th. 2,19 

Que est enim nostra spes
aut gaudium
aut corona glorie
Nonne vos
ante Dominum nostrum Iesum Christum17 estis in adventu eius.
17 Christum] om. Weber
Numérotation du verset 1Th. 2,20 

Vos
enim estis gloria nostra

Capitulum 2

Numérotation du verset 1Th. 2,1 
marg.| Nam ipsi scitis] etc. Adhuc in isto capitulo invitat eos ad tolerantiam passionum. Et primo exemplo sui, ostendens quomodo passus est ; et tamen semper fiduciam in Deo habuit. Secundo ostendit se fuisse veracem in sermone, non dolosum, ibi :   [Exhortatio enim nostra] Tertio se simplicem in intentione, ibi :   [Neque enim aliquando fuimus] Quarto se fuisse humilem, officiosum, et ferventem in eruditione eorum, ibi :   [Sed facti sumus] Quinto se proprio iure cessisse, ibi :   [Memores enim estis] Sexto se incessisse sine scandalo, ibi :   [Vos enim testes] Septimo se de profectu eorum gaudere, ibi :   [Ideo et nos gratias agimus] Octavo quomodo ipsi sustinendo tribulationes, eum expresse imitantur, ibi :   [Vos enim imitatores] Nono, quod magnam gloriam expectat de eis si patienter sustineant, ibi :   [Que est enim spes nostra] Decimo dicit se mittere ad eos Timotheum, qui confortet, et consoletur eos in tribulationibus, ibi :   [Propter quod non sustinentes] Undecimo, quod multum intentus est orare pro ipsis, ibi :   [Ipse autem Deus, et pater] Dicit ergo :
marg.| {d} Nam ipsi] quasi dicat Non dico vobis qualem introitum habuimus, et eius qualitatem non expono, quia non est necesse :   [nam ipsi scitis introitum nostrum ad vos] id est Hoc scitis de introitu nostro ad vos,
marg.| {e} Quia non inanis fuit] id est facilis, sed difficilis, et ideo non fuit sterilis : quia difficultates in principio predicationum sunt signum quod prosperatur predicatio : iuxta illud Iob. 38.c. Quis dedit vehementissimo imbri cursum, et viam sonanti tonitrui, ut plueret super terram absque homine in deserto, etc. Quando enim magna perturbatio est ventorum, et tonitruorum, magna sequitur abundantia pluviarum. Sic quando persecutiones sustinet Predicator in principio, postea plus proficit. Ps. 92. Mirabiles elationes maris, et sequitur, In altis Dominus. Ps. 134. Fulgura in pluviam fecit. Vel   [Non inanis fuit] id est non in prosperitate seculari que inanis est, non in iocis, et gaudiis mundi. Gn. 1.a. Terra erat inanis, et vacua, id est terrenitas. Ier. 4.f. Aspexi in terram, et ecce vacua erat, etc. Eph. 5.b. Nemo vos seducat inanibus verbis. Dicit ergo :   [Non inanis fuit] quia quando veni ad vos, prospera huius mundi, iocos, et gaudia nec habui in me, nec vobis predicavi.
marg.| {f} Sed] fui
marg.| {l} In multa sollicitudine] pro adversis que sustinuimus, propterea
marg.| {k} Habuimus fiduciam] non in nobis, quia fragiles sumus, sed
marg.| {l} In Deo nostro loqui ad vos Evangelium Dei] Vos, dico,
marg.| {g} Ante] id est priusquam ad vos veniremus.
marg.| {h} Passi, et contumeliis affecti in Philippis sicut scitis] Act. 16.e. Sic ergo Apostolus et ante adventum suum ad eos, et postea passus est. Et ideo dicit quod adventus suus non fuit inanis, id est in prosperitate, que inanis est, et inanem reddit amatorem sui : sed in adversitate que solida est ; et solidat suum possessorem, sicut ignis testam. Sir. 27.a. Vasa figuli probat fornax : et homines iustos tentatio tribulationis. De his adversis que sustinuit in introitu suo ad eos, habetur. Act. 17.a. Venerunt Thessalonicam ubi erat synagoga Iudeorum. Secundum consuetudinem autem Paulus introivit ad eos : et per tria Sabbatha disserebat eis de Scripturis, aperiens, et insinuans, quia Christum oportuit pati et resurgere a mortuis : et quia hic est Iesus Christus quem ego annuntio vobis : Et quidam ex eis crediderunt, et adiuncti sunt Paulo, et Sile, et de colentibus, Gentilibusque magna multitudo, et mulieres nobiles non pauce. Zelantes autem Iudei concitaverunt civitatem. Et infra b. Hi sunt qui urbem concitant, et contra decreta Cesaris faciunt, alium regem dicentes esse Iesum. Et infra c. Per noctem dimiserunt Paulum, et Silam in Beream. Vel
marg.| {e} Non fuit inanis] id est infructuosus, sed magnum fructum habuit in vobis. Iob. 39.a. Numquid nosti tempus partus ibicum in petris, aut parturientes cervas observasti ? Dinumerasti menses conceptus earum, et scivisti tempus partus earum. Incurvantur ad fetum, et pariunt, et rugitus {7. 196rb} emittunt. Parturitio precedit ortum fetus : sic dolor, et compassio in tribulationibus debet esse in prelatis, ut possint fructificare in subditis.
marg.| Et hoc est quod dicit, [Sed ante passi] etc. Parturitio in me precessit, fructum in vobis. Gal. 4.c. Filioli quos iterum parturio, donec Christus formetur in vobis. E contra potest dici de introitu multorum Prelatorum, quod inanis est, et sine fructu. Non enim querunt animas, sed pecunias ; intrant non ad implendum subditos, sed evacuandum. Et ideo dicitur adventus inanis, quia animas non edificant, sed necant. Ioel 2.a. Quasi hortus voluptatis, terra coram eo : et post eum solitudo deserti. Ipsi habent naturam vipere, que in ortu suo necat matrem : sic Prelatus malus in ortu suo, id est introitu Prelationis, cum iam factus est Prelatus, suo exemplo corrumpit Ecclesiam ; sicut Beniamin in ortu suo, et matrem suam occidit, Gn. 35.c. Bonorum autem introitus fructuosus est. Unde legitur quod quando inventum est corpus B. Martini, floruerunt arbores, et segetes in messem facte sunt, in signum quod fructuosam dum vixerat, fecerat Ecclesiam. Vel sic : Hoc de introitu meo scitis,   [quia non fuit inanis] id est propter nulla mala cessavi vobis loqui verbum Dei : quod est signum devoti, et fidelis Predicatoris, id est si in pressura loqui verbum Dei non timeat : Inanis enim est ille qui terrore presenti formidinem predicandi patitur. Non fuit inanis, dico : sed licet   [Ante essemus passi, et contumeliis affecti in Philippis sicut scitis] propter Pythonem quem a puella eiecimus. Actor. 16.d. Videntes autem domini eius quia exiit spes questus eorum, apprehendentes Paulum, et Silam perduxerunt in forum ad Principes : et offerentes eos Magistratibus dixerunt, Hi homines conturbant civitatem nostram cum sint Iudei : et annuntiant morem quem non licet nobis suscipere, neque facere cum simus Romani. Et cucurrit plebs adversus eos : et Magistratus, et scissis vestimentis eorum iusserunt eos virgis cedi. Et cum multas plagas eis intulissent, miserunt eos in carcerem, precipientes Custodi ut diligenter custodiret eos. Qui cum tale preceptum accepisset, eos misit in interiorem carcerem, et pedes eorum strinxit ligno. Talia patiebantur Apostoli, et gaudebant. Act. 5.g. Ibant Apostoli gaudentes a conspectu Concilii, quoniam digni habiti sunt, etc. Et est argumentum, quod dignitas est pati pro Christo. Act. 14.a. Factus est impetus Gentilium, et Iudeorum cum Principibus suis ut contumeliis afficerent, et lapidarent eos. Hoc est ergo quod dicit hic,   [Passi, et contumeliis affecti] Et licet hoc passi fuissemus, tamen   [fiduciam habuimus in Deo nostro] non in vobis.
marg.| {m} Loqui ad vos Evangelium Dei] id est fideliter locuti sumus vobis Evangelium Dei. 2Cor. 1.b. Ut non simus fidentes in nobis, sed in Deo qui suscitat mortuos. Act. 14.a. Multo tempore demorati sunt, fiducialiter agentes in Domino testimonium perhibente verbo gratie sue, dante signa et prodigia fieri per manus eorum.   [Fiduciam habuimus] cum hic essemus   [in multa sollicitudine] id est multum soliciti quod timuimus.
marg.| {m} Loqui Evangelium in multa sollicitudine] loquendi, scilicet utilia vobis, quasi dicat Verbum fuit in ore ; sollicitudo in mente. Glossa. Per hec de se relata, et per illorum bene cepta, monet eos permanere in patientia.
marg.| {n} Exhortatio enim] quasi, Ita passi sumus, non tamen quia falsa predicamus :   [Exhortatio enim] etc. Vel sic continua : Merito habuimus fiduciam in Deo : quia   [exhortatio nostra] id est predicatio qua exhortamur alios,
marg.| {o} Non de errore] id est de mendacio quantum ad fidem.
marg.| {p} Neque de immunditia] quantum ad mores ; sicut quidam usum mulierum predicant.
marg.| {q} Neque in dolo] id est corrupta intentione, scilicet latenter querens lucrum, vel laudem. Glossa, Veritas in dolo est quando non amore veritatis vel auditorum utilitate predicatur, sed in gloria, vel ut aliquod lucrum acquiratur. Ier. 48.b. Maledictus qui facit opus Dei fraudulenter : maledictus qui prohibet gladium suum a sanguine. 1Pt. 2.a. Rationabiles sine dolo lac concupiscite. Vel   [Non de errore] sicut quidam Pseudo qui resurrectionem dicebant non esse, ut Saducei Mt. 22.c.
marg.| {p} Neque de immunditia] sicut Manicheus, et Nicolaite qui usum feminarum docent ; vel sicut illi qui carnales observantias predicant.
marg.| {q} Neque in dolo] sicut {7. 196va} Cathari hypocrite, qui matrimonium condemnant ut videantur religiosi. Similiter Predicatores debent cavere errorem in ore ; immunditiam in vita ; et dolum in mentis intentione. Iob. 13.a. Numquid indiget Deus vestro mendacio, ut pro eo loquamini dolos ?
marg.| {a} Sed sicut probati sumus a Deo] id est probati facti, vel digni reputati ad hoc.
marg.| {b} Ut crederetur nobis Evangelium] tamquam fideli servo. Gal. 2.b. Cum vidissent quod creditum est mihi Evangelium preputii, sicut, et Petro circumcisionis, etc. E contra Io. 2.d. Iesus autem non credebat se eis, eo quod ipse nosset omnes, et quia opus ei non erat, ut quis testimonium perhiberet de homine. Cum ergo hodie anime pretio sanguinis Christi redempte credantur, et committantur latronibus, et occisoribus : patet quod hoc non sit a Deo. Sed hodie creditur anima cui non crederetur cappa. Lc. 16.c. Qui fidelis est in minimo, et in maiori fidelis est : et qui in modico iniquus est, et in maiori iniquus est. Item Lc. 12.e. Quis putas, est fidelis servus, et prudens quem constituit Dominus super familiam suam, ut det illi in tempore tritici mensuram ?
marg.| {c} Ita loquimur] id est. Ita pure, et sincere ministramus frumentum verbi Domini, sicut nobis creditum est ad ministrandum. Mt. 10.a. Gratis accepistis, gratis date. 2Cor. 2.d. Ex sinceritate, sicut ex Deo coram Deo in Christo loquimur.
marg.| {d} Non quasi hominibus placentes] id est placere intendentes hominibus ad laudem, sicut qui nitorem habent verborum. Eph. 6.a. Non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, etc. Gal. 1.b. An quero hominibus placere ? Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem. Sed contra. 1Cor. 10.g. Ego per omnia omnibus placeo. Solutio : Rm. 15.a. Unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum.
marg.| {e} Sed Deo qui probat corda] etc. id est probata facit, et accepta sibi, ut sibi, non hominibus placeamus : quod, nisi ipse operetur in nobis vitare nequimus. Quas enim vires nocendi habeat humane glorie amor, non sentit, nisi qui ei bellum indixerit : quia si cuiquam facile est laudem non cupere dum negatur, difficile est tamen ea non delectari, cum offeretur. Vel   [probat corda] id est examinat, et diiudicat intentiones, et cogitationes cordium. Prover. 16.a. Omnes vie hominum patent oculis eius. Spirituum ponderator est Dominus, id est intentionum. Ps. 7. Probans corda, et renes Deus, id est cogitationes, et affectiones. Vel, id est intentiones, et operationes. Ier. 17.b. Ego Dominus scrutans corda, et probans renes. Ier. 11.d. Tu autem Domine Sabaoth qui iudicas iuste, et probas corda, et renes.
marg.| {f} Neque enim] quasi dicat. Vere non querimus hominibus placere :   [neque enim] etc. quasi dicat bene scitis quod semper correxi vos, et increpavi in his, in quibus culpabiles eratis. Prover. 24.d. Ne lactes quemquam labiis tuis. Prv. 6.d. Vir iniquus lactat amicum suum, et ducit eum per viam non bonam. Prv. 27.c. Qui benedixit proximo suo voce grandi, de nocte consurgens maledicenti similis erit. Is. 3.c. Popule meus qui te beatum dicunt, ipsi te decipiunt, et viam gressuum tuorum dissipant. Iude.
marg.| { e } Mirantes personas questus causa]
marg.| {g} Neque] etc. Continuatur ad id quod dicit superius   [Neque in dolo] quasi dicat Quod predicatio mea non fuit in dolo : patet, quia   [neque in occasione avaritie] Non dicit, in avaritia, sed   [in occasione avaritie] quod plus est, quasi dicat Non feci, nec etiam dixi aliquid, per quod intenderem aliquod lucrum temporale a vobis. Sed de hoc.
marg.| {h} Deus testis est] qui novit intentiones. De non adulando invocat testes homines ; de intentione Deum, quia latet. Ad Titum 1.c. Docentes que non oportet, turpis lucri gratia. 1Tim. 6.b. Qui veritate privati sunt, existimantium questum esse pietatem.
marg.| {i} Nec querentes] etc. Hoc dicit contra Pseudo qui se potius quam Dei doctrinam commendare volebant. Contra quos Dominus dicit de se Io. 8.f. Ego gloriam meam non quero : est qui querat, et iudicet. Io. 5.g. Quomodo vos potestis credere qui gloriam ab invicem accipitis ? Bernard. Adulterine cogitationis puer reus est, qui oculis sponse placere appetit, per quem sponsus verba transmittit. Sed contra hoc quod hic dicitur, videtur esse illud 2Cor. 11.d. Quoniam multi gloriantur secundum carnem : et ego {7. 196vb} gloriabor. Solutio. Non intendebat se efferre propter se, sed propter Pseudo deprimendo, qui periculose ei preferebantur. Nota quod hic dicuntur tria contra triplex peccatum, concupiscentiam carnis, et concupiscentiam oculorum, et superbiam vite. Deliciosi enim sunt adulatores : quia, sicut dicitur Matthei 11.a. Qui mollibus induuntur, in domibus Regum sunt. Et loquitur ibi de adulatoribus. Avari autem sunt, qui querunt occasiones lucrorum, sicut Decani, et Archidiaconi, qui student ut nutriant causas, et litigia, que suspendunt, et dilationes frustratorias faciunt. Tertii autem sunt superbi, qui gloriam querunt. Hec tria notantur similiter. 1Pt. 5.a. Pascite qui est in vobis, gregem Dei, non coacte, sed spontanee secundum Deum. Pascite, dicit : non dicit, piscamini, contra gulosos ; neque turpis lucri gratia, contra avaros ; neque ut dominantes in Cleris, contra superbos.
marg.| {k} Cum possemus] etc. quasi dicat Non in occasione avaritie predicavimus :   [cum] id est quamvis
marg.| {l} Possemus] quod non Pseudo,   [esse vobis oneri, ut Apostoli Christi] 1Cor. 9.a. Quis plantat vineam, et de fructu eius non edit ? 2Tim. 2.a. Laborantem agricolam oportet primum de fructibus edere. Ps. 80. Sumite psalmum, etc.
marg.| Et nota quod debitum accipiendi necessaria notat onus : ad innuendum quod cavere debent Prelati quantum possunt, ne nimis onerent subditos, etiamsi necessaria videantur. Vel per Glossam propter Pseudo qui illud indebite exigebant.
marg.| {m} Sed facti sumus parvuli in medio vestrum] non Prelati, sed in vobis existentes, sicut unus aliorum, Ecclesiast. 32. Rectorem te posuerunt ? Noli extolli ; sed esto in eis quasi unus ex illis, Apostolus autem inter eos erat quasi minimus, non quasi unus. Is. 60.d. Minimus erit in mille, et parvulus in gentem fortissimam. Interlin. id est Paulus, qui dicit 1Cor. 15.b. Ego sum minimus Apostolorum, etc. Hoc est contra superbos.
marg.| {o} Tamquam si nutrix] Hoc est contra avaros : et quia nutrix non pascitur, sed pascit filium ; nec filius thesaurizat nutrici, id est matri, sed mater filio. Vel   [parvuli] per simplicitatem, benignitatem, humilitatem. 1Cor. 3.a. Tamquam parvulis. Matthei 18.a. Nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum celorum.
marg.| {n} In medio vestrum] non curans personarum acceptionem. Prelatus enim debet communis omnibus esse, sicut lignum vite in medio Paradisi, Gn. 2.b. Unde Ex. 32.f. Ite et redite de porta usque ad portam per medium castrorum ; et occidat unusquisque fratrem, et amicum, et proximum suum.
marg.| {p} Tamquam si nutrix foveat filios suos] proprios. Alienos enim quandoque nutrit mulier pro mercede, non ex amore. Et notantur in hoc tria, labor, et humiliatio, et dilectio, ut dicit Glossa Talis nutrix erat Moyses, qui labore fatigatus dicebat Nm. 11.c. Cur afflixisti servum tuum ? quare non invenio gratiam coram te ? et cur imposuisti pondus universi populi huius super me ? Numquid ego concepi hanc omnem multitudinem, vel genui eam, ut dicas mihi, Porta eos in sinu tuo, sicut portare solet nutrix infantulum ; et defert in terram pro ea iuravi patribus eorum. 1Cor. 3.a. Tamquam parvulis in Christo lac dedi vobis potum, non escam. Apostolus enim fuit bona nutrix fecunda lacte celestis doctrine. Et ideo Dominus tamquam bone nutrici dabat ei satis de bono vino, id est de secretis doctrine celestis. Sed quedam sunt nutrices, que multum comedunt, et bibunt ; et tamen parum, aut nihil habent de lacte. Ita multi sunt Prelati qui multa bona receperunt a Domino, et multas habent possessiones datas a Deo in nutrimentum parvulorum : et tamen non habent lac compassionis : nec doctrine celestis : cum tamen Noemi que interpretatur pulchra, id est Prelatus, per bonam vitam debeat nutrire filium Ruth : sicut dicitur Ruth. 4.d. Susceptum Noemi puerum posuit in sinu suo, et nutricis ac gerule officio fungebatur. Et Mardocheus qui interpretatur amare conterens Impudicum, scilicet Diabolum, nutritius fuit Esther, ut dicitur Esther 2.a. Is. 49.f. Et erunt Reges nutritii tui, et Regine nutrices tue. Item Is. 60.c. Suges lac Gentium : et mamilla Regum lactaberis.
marg.| {q} Ita desiderantes] non vestra, sed
marg.| {r} Vos] id est vestram salutem. {7. 197ra} 2Cor. 12.e. Non quero, que vestra sunt, sed vos.
marg.| {a} Cupide] id est ferventer et libenter.
marg.| {b} Sed etiam animas nostras] id est Mori parati fuimus, et exposuimus nos morti pro assertione Evangelii. Nota quod Apostolus quando instruere eos volebat et animare ad recipiendum Evangelium, pericula mortis se non metuere ostendebat. 2Cor. 12.e.1 Libentissime impendam et superimpendar ego ipse pro animabus vestris. Phil. 2.c. Sed et si immolor super sacrificium et obsequium fidei vestre ; gaudeo et congratulor omnibus vobis. Et hoc ideo.
1 2Cor. 2, 15.
marg.| {c} Quoniam carissimi nobis facti estis] Bene chari sunt, qui sunt vita chariores. Io. 15.b. Maiorem caritatem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis.   [Memores enim] Vel sic continua :   [Carissimi estis : quoniam memores] et ita debetis diligere me, quia scitis quoniam dilexi vos, et quoniam laboravi pro vobis. Lc. 6.e. Nam et peccatores diligentes se diligunt. Et hoc est quod dicit, Memores enim estis fratres laboris nostri. Sed quia labor aliquando non gravat, quia modicus est : ideo subdit.
marg.| {d} Et fatigationis] quasi dicat Laboravi pro vobis usque ad fatigationem exemplo Domini : de quo dicitur Io. 4.a. Iesus autem fatigatus ex itinere sedebat sic supra fontem. Vel   [laboris] fatigationis in tribulationibus. Et subdit quomodo laboravit : quia scilicet.
marg.| {e} Nocte et die operantes] manibus nostris.
marg.| {f} Ne quem vestrum gravaremus] accipiendo ab eo.
marg.| {g} Predicavimus vobis Evangelium Dei] Ecce quomodo os turturis retorquetur ad axillas. Ecce quomodo opus et Evangelium conveniunt, vita et doctrina. 2Th. 3.b. Ipsi enim scitis quomodo oporteat imitari nos : quoniam non inquieti fuimus inter vos, neque gratis panem manducavimus ab aliquo, sed in labore et fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus. Non quasi non habuerimus potestatem : sed ut nosmetipsos formam daremus vobis.
marg.| Contra. Philip. 4.c. Nam et Thessalonicam semel et bis mihi in usum misistis. Solutio : Non suffecit ei quod illi miserunt ; et ideo laboravit.
marg.| Et nota quod hic dicit, [Nocte] ergo non dormivit tota nocte, contra somnolentos.   [Et die] contra vagos, qui de die vagantur.   [Operantes] non semper orantes.   [Predicavimus] contra otiosos Predicatores.   [Evangelium] Philosophiam.   [Dei] non Gratiani.   [Ne quem gravaremus] Multum ergo debent erubescere Episcopi nostri et alii Prelati qui sine fructu predicationis visitationes faciunt, cum ex hoc ipso quod non predicant, nihil iuris accipiendi habeant, et maxime cum sufficientes reditus habeant. Apostolus autem indigebat, et ius accipiendi habebat ratione predicationis : nihil tamen accipiebat, imo accipere recusabat, sicut Abraham, cui dixit Rex Sodomorum. Gn. 14.d. Da mihi animas, cetera tollet ibi : Et respondit ei, Levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem celi et terre, quod a filo subtegminis usque ad corrigiam calige non accipiam ex omnibus que tua sunt, ne dicas, Ego ditavi Abraham. Sed e contra Prelati nostri pro subditis non pugnant sicut Abraham, sed contra ipsos, sicut Abimelech, Idc. 9.a. Iurant, ad litteram, se accepturos quicquid potuerunt a subditis, sed non levant manus ad Deum, sed ad Diabolum, non in celum, sed in Infernum, quo etiam descendunt viventes, sicut dicit Ps. 54. et sicut comminatur eis Dominus, Iob. 15.d. Ignis devorabit tabernacula eorum, qui libenter munera accipiunt. Hoc sciunt iam per experimentum ; quia iam ignis infernalis, ignis scilicet cupiditatum et curarum comburit eos. Nm. 16.c. Tu scis quod ne asellum quidem unquam acceperim ab eis, nec afflixerim quempiam illorum.
marg.| Ipse tamen omnibus periculis se pro eis exposuerat, et quadraginta annis duxerat eos per desertum. Modo nostri Prelati nec pro subditis laborant ; et tamen non solum asellos, sed et dextrarios et palefredos rogant ; et si non obtinent ; per potentiam affligunt et opprimunt. Act. 20.g. Ad ea que mihi opus erant, et his qui mecum sunt, ministraverunt manus iste.
marg.| Omnia ostendi vobis, quoniam sic laborantes, oportet suscipere infirmos, ac meminisse verbi Domini nostri Iesu Christi [quoniam dixit] Beatius est dare quam accipere. {7. 197rb} Si ergo illos oportet esse hospitales, qui de labore manuum vivunt, quam excusationem habent illi, qui patrimonium Christi imbursant ?
marg.| {h} Vos testes estis] etc. Hic ostendit quod sine scandalo alicuius conversatus est inter eos. Glossa Quasi, Ita, ut dictum est, ante conversionem vestram nos habuimus erga vos, sicut etiam post conversionem.   [Vos testes estis] operationum.
marg.| {i} Et Deus] testis est similiter intentionum.
marg.| {k} Quam sancte] quantum ad vos, per sanctimoniam. Hbr. 12.d. Pacem habete cum omnibus per sanctimoniam, sine qua nemo videbit Deum.
marg.| {l} Et iuste] quantum ad proximum, per generalem iustitiam.
marg.| {m} Et sine querela] quantum ad Deum, per mandatorum observantiam. Lc. 1.a. Erant autem ambo iusti ante Deum incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini sine querela. Hec tria notantur ad Titum 2.d. Sobrie et iuste, et pie vivamus in hoc seculo. Sobrie ad se, iuste ad proximum ; pie ad Deum, quia pietas est cultus Dei. Vel   [sancte] quantum ad vos, ut dictum est ;   [iuste] quantum ad proximum, faciendo debita ;   [et sine querela] scilicet non faciendo indebita. Hodie pauci sunt Prelati, qui testes habeant suos subditos de huiusmodi : imo in morte eorum deberet eis dici quod dicitur usurariis et raptoribus, Nihil detis pro Deo, sed reddatis omnia que abstulistis, Multi enim conqueruntur de eis in morte eorum, qui non audent in vita. Non ita fecit Samuel qui dicit 1Rg. 12.a. Loquimini de me coram Domino et Christo eius, utrum bovem cuiusquam tulerim aut asinum : si quempiam calumniatus sum, si oppressi aliquem, si de manu cuiusquam munus accepi : et contemnam illud hodie, restituamque vobis. Et dixerunt, Non es calumniatus nos, neque oppressisti, neque tulisti de manu alicuius quippiam. Hodie nullus habet tale testimonium : quia nullus est Samuel, nullus est Paulus.
marg.| Hodie possent bene dicere, Testes estis, et Deus quam immunde, et iniuste ; et cum querela vobis affuimus ! Sed Apostolus dicit contrarium.
marg.| Et nota quod dicit {n} Vobis qui credidistis] quasi dicat Novitii eratis in fide ; et ideo magis cavi mihi ne facerem aliquid quod vos posset scandalizare. Vel hoc dixit, quia in multis querelis fuit apud non credentes.
marg.| {o} Affuimus] sicut aquila ad cadaver corrodendum, id est arguendum, Medicus egroto ad sanandum, nutrix parvulo ad lactandum. Iob. trigesimo nono. d. Ubicumque cadaver fuerit, statim adest, Prelatus scilicet peccatori ad compatiendum.
marg.| Sed verius forte exponitur de cupido Sacerdote, qui statim adest funeri, ubicumque sciverit, quod habeat aliquid de testamento. Mt. 24.c. Ubicumque fuerit corpus, congregabuntur, et aquile.
marg.| {p} Sicut scitis] quasi, Predicta scitis,   [sicut scitis] hoc aliud.
marg.| {q} Qualiter deprecantes vos] scilicet   [unumquemque vestrum] Nota tamen argumentum quod Prelatus alloqui debet singulos.
marg.| {r} Tamquam pater filios suos] id est tanto affectu, quanto pater filios. Supra eodem b. Vocat se nutricem, hic patrem.
marg.| Hoc est quod dicitur,
prol.| Verbera patris habes, ubera matris habe.
marg.| 3. Corinth. 4.d. In Christo Iesu per Evangelium ego vos genui : Ecce pater. Item Gal. quarto. c. Filioli mei quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis. Ecce mater. Ecclesiastici quarto b. Esto pupillis misericors, ut pater.
marg.| Et nota quod dicit, [deprecantes vos] non dicit, imperantes. Ezechiel trigesimoquarto. a. Cum austeritate imperabatis eis, et cum potentia : ideo disperse sunt oves mee. Ad Philemonem b. Multam fiduciam habens in Christo Iesu imperandi quod ad rem pertinet, propter caritatem tamen magis obsecro.
marg.| Sic etiam facit Dominus. Unde Isaia trigesimo e. Erunt aures tue audientes vocem post tergum monentis. Iob. 26.d. Obstetricante manu eductus est coluber tortuosus. Sed quasi de malis prelatis dicitur. Iob. 40.b. Ossa illius, id est Diaboli quasi fistule eris sonantis : quia mali Prelati qui sunt ossa Diaboli, subditis terribiliter, et clamose precipiunt.
marg.| {7. 197va}
marg.| {a} Et consolantes] in adversis spe premii. Is. 61.a. Ut consolarer omnes lugentes : ut ponerem omnem consolationem lugentibus Sion ; et darem eis coronam pro cinere, oleum gaudii pro luctu ; pallium laudis pro spiritu meroris, etc. Hoc est mercatum Christi, quod Paulus proposuit qui non habet talem monetam ; non emet tales merces.
marg.| {b} Testificati sumus] id est sub testimonio Sanctorum adiuravimus. Nota quod tria hic dicuntur deprecatio de bonis agendis, consolatio in malis tolerandis : adiuratio sive testificatio quantum ad perseverantiam in utroque. Primum petit amore sui ; secundum spe premii ; tertium intuitu boni exempli. Hoc enim est testificari, exempla, scilicet Sanctorum, et Christi proponere, et ad talia obsecrando invitare.
marg.| {c} Ut ambularetis] proficiendo   [digne Deo] Colossens. 1.b. Ambuletis digne Deo, per omnia placentes. Philip. 1.d. Tantum digne Evangelio Christi conversamini.
marg.| {d} Qui vocavit vos in suum regnum, et gloriam] id est Fecit vos de suo regno, ut hic vos regeret per gratiam, et post in gloria coronaret. Vel   [Regnum, et gloriam] id est Regnum gloriosum. Regnum mundi vile est et ignominiosum. Io. 18.g. Regnum meum non est hinc. Sapient. 6.c. Concupiscentia sapientie deducet ad regnum perpetuum.
marg.| {e} Ideo] scilicet quia vos vocavit,
marg.| {f} Et nos] non solummodo vos :   [gratias agimus Deo sine intermissione] certarum horarum, Glossa. Vocavit, dico, et hoc inde apparet, quia nos firmiter et cito recepistis. Quod ita ait :
marg.| {g} Quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei] id est cum accepistis solo auditu verbum Dei, id est quod de Deo est. Vel
marg.| {h} Verbum auditus Dei] id est quod audivimus Deo loquente in nobis Apostolus enim fuit Theodidactus. Similiter Isaias 53.a. dicit, Quis credidit auditui nostro. Vel   [verbum auditus Dei] in quo auditur Deus. Lc. 10.c. Qui vos audit, me audit. Cum ergo   [Accepissetis illud] in aure, audiendo,   [accepistis] illud in manu, operando.   [Non ut verbum hominum] Infr. 4.b. Qui hec spernit, non hominem spernit, sed Deum. Simile. Liber de physico auditu, id est de quo auditur Physica. Cum ergo accepissetis illud in aure, audiendo :
marg.| {i} Accepistis illud] in manu, operando.
marg.| {k} Non ut verbum hominum] qui dicunt et non faciunt ; Mt. 23.a. Vel   [hominum] qui facile mentiuntur : et ideo non credendum est homini. Ps. 115. Omnis homo mendax. Vel   [Non ut verbum hominum] scilicet quasi a sapientibus esset.
marg.| {l} Sed sicut verbum Dei] 1Cor. 7.g. Puto autem quod et ego Spiritum Dei habeam. Et in eod. b. Non ego sed Dominus. 2Cor. ult. a. An experimentum eius queritis, qui in me loquitur Christus ? Item 1Cor. 14.g. Si quis videtur propheta esse, aut spiritualis, cognoscat que scribo vobis, quia Domini sunt mandata. Si quis autem ignorat, ignorabitur. 1Pt. 4.c. Si quis loquitur, quasi sermones Dei.
marg.| {m} Vere verbum Dei] debet proferre. ut non adulteretur, non corrumpatur sinceritas verbi Dei. Ier. 23.e. Qui habet sermonem meum, loquetur sermonem meum vere. Quid paleis ad triticum, dicit Dominus, id est cur admiscetis seculares scientias divine scientie ?
marg.| {n} Qui operatur in vobis, qui credidistis in ipsum] Ita et ipsam fidem dat, et opus fidei. Philip. 2.b. Operatur in vobis velle et perficere. Is. 26.c. Omnia opera nostra operatus es in nobis Domine. Sed contra. Mt. 25.b. Unicuique secundum propriam virtutem. Solutio : Eccl. 1.b. Secundum datum suum prebet illam diligentibus se, etc. Ergo utrumque dat, sed hominis est recipere ; sicut terra recipit semen, et non contradicit : et ideo fructus dicitur esse ipsius terre, non hominis.
marg.| {o} Vos enim] quasi dicat Bene patet quod Deus in vobis operatur.   [Vos enim imitatores facti estis fratres, Ecclesiarum Dei que sunt in Iudea] edificate, et fundate   [in Christo Iesu] In quo ecce
marg.| {p} Quia eadem passi] etc. Act. 5.g. Habetur quomodo Discipuli a Iudeis multa passi sunt. Item Act. 8.a. Saulus autem devastabat Ecclesiam, etc. Hbr. 10.f. Rememoramini pristinos dies, in quibus illuminati magnum certamen passionum sustinuistis, et in altero {7. 197vb} quidem opprobriis, et tribulationibus spectaculum facti, in altero autem socii taliter conversantium effecti. Nam, et vinctis compassi estis, et rapinam bonorum vestrorum in gaudio suscepistis. Et nota quod dicit,   [imitatores facti estis] quilibet enim bonos debet imitari. Ez. 1.b. Unumquodque animalium quatuor facies habebat. Boni enim homines sunt virge varie, de quibus. Gn. 30.f. Ubi dicitur quod virgas varias, et excorticatas posuit Iacob in oculis ovium coeuntium. Ps. 44. Astitit regina a dextris tuis, etc.
marg.| {q} Qui, et Dominum occiderunt Iesum] Iudei, scilicet linguis, et procuratione, hora tertia, ut dicit Mc. 15.a. Sed milites executione hora nona, ut dicit Matthei 27.e. et Lc. 23.c.
marg.| {r} Et Prophetas] Mt. 23.d. Ierusalem, Ierusalem, que occidis Prophetas, et lapidas eos qui ad te missi sunt. Item in eodem. Ecce ego mitto ad vos sapientes, et scribas, et ex illis occidetis. Et inf. Ut veniat super vos omnis sanguis iustus, etc. Act. 7.f. Quem Prophetarum non sunt persecuti patres vestri ? Et occiderunt eos, etc.
marg.| {s} Et nos] Apostolos   [persecuti sunt] Mt. 10.c. Et persequentur vos de civitate in civitatem.
marg.| {t} Et Deo non placent] quia infideles. Hbr. 11.a. Sine fide impossibile est placere Deo.
marg.| {u} Et omnibus hominibus adversantur] quia nequam, et rebelles. Dicitur de Beato Sebastiano, Necesse erat, ut quem Deus perfuderat gratia, ab hominibus omnibus amaretur.   [Et omnibus hominibus] id est saluti omnium hominum.
marg.| {x} Prohibentes nos Gentibus loqui, ut salvi fiant] Invident enim saluti Gentium, sicut fratres Ioseph inviderunt ei pro amore patris. Gn. 37.a. Et frater filii prodigi invidit ei, Lc. 15.g. Et Esau Iacob, Gn. 27.g. Sapient. 6.d. Neque cum invidia tabescente iter habebo : quia talis homo non erit particeps sapientie. Talis homo invidus est, et malus. Act. 12.e. Vade, quoniam ad nationes longe mittam te. Audiebant autem eum usque ad hoc verbum. Ecce quomodo invidus non potest audire bonum alterius, nec videre. Is. 45.b. Ve qui dicit patri. Quid generas ? et mulieri, Quid parturis ? Id est qui resistit Predicatori, ut fructificet in conversis. Et hoc faciunt.
marg.| {y} Ut impleant peccata sua semper] Illud   [ut] est consecutivum. Et nota quod est quedam impletio, que est consummatio sive accumulatio peccatorum : hec mala est. Gn. 15.d. Necdum complete sunt iniquitates Amorrheorum usque ad presens tempus. Daniel. 11.f. Adversus Deum Deorum loquetur magnifica, et dirigetur donec impleatur iracundia : perpetrata quippe est definitio. 1Mcc. 6.c. In aliis nationibus Deus patienter expectat, ut eas cum dies Iudicii advenerit, in plenitudine peccatorum puniat.
marg.| Item impletio sive completio dicitur consumptio, sicut dicitur candela completa quando est consumpta. Sic bonum est implere peccata sua, id est finire. Is. 40.a. Completa est malitia eius, dimissa est iniquitas illius. Lam. 4.d. Completa est malitia tua, filia Sion, non addet ultra ut transmigret te.
marg.| Et nota quod primo modo complent peccata sua, id est accumulant, qui non tantum in se peccant, sed etiam alios a bono impediunt, sicut Iudei. Contra tales dicitur. Prv. 3.d. Noli prohibere eum, qui potest benefacere : si vales, et ipse benefac. Mt. 23.b. Ve vobis Scribe, et Pharisei hypocrite, quia clauditis regnum celorum ante homines, vos enim non intratis : nec introeuntes sinitis intrare. Gn. 49.c. Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor retro. Expone hanc auctoritatem, ut ibi :
marg.| {z} Pervenit enim] quasi, Quod impleverint peccata, effectus indicat : quia   [pervenit ira Dei] id est vindicta per nationes.
marg.| {a} Usque in finem] inclusive : quia illa exterminatio semper durabit. Dn. 9.g. Et post finem belli statuta desolatio. Mt. 24.a. Non relinquetur lapis super lapidem, qui non destruatur. Et eod. b. dicit, Et tunc veniet consummatio. Cum {7. 198ra} ergo videritis abominationem desolationis, que dicta est a Daniele Propheta, etc. qui legit, intelligat. Ps. 58. In ira consummationis, et non erunt.
marg.| Vel (ira,) id est excecatio. (Usque in finem,) exclusive ; quia in fine convertentur, quando Abraham revertetur ad pueros expectantes cum asino. Gn. 22. Rm. 11.f. Reliquie salve fient. Vel secundum aliam Litteram, [Prevenit ira Dei] Sicut Act. 12.d. de Herode, cuius Infernus incipit in presenti : sic et Iudeis contigit.
marg.| {a} Usque in finem] id est usque ad eternam penam. Glossa Que ideo prevenire dicitur : quia vindictam futuri iudicii in qua illi eternaliter punientur : prevenit hec temporalis pena, et post sequetur eterna.
marg.| {b} Nos autem] Ostendit se habuisse propositum eundi ad eos, et doluisse de eorum tribulatione. Unde dicit.
marg.| {c} Desolati a vobis] id est propter vos qui eratis desolati, et tribulati. Is. 3.d. Lugebunt porte, id est Prelati : et id est quia desolata in terra sedebit, Ecclesia, scilicet sua.
marg.| {d} Ad tempus] scilicet antequam sciremus constantiam vestram. Nos, dico, remoti a vobis.
marg.| {e} Ore] quia non poteramus loqui vobis.
marg.| {f} Aspectu] qui non poteramus vos videre.
marg.| {g} Non corde] id est dilectionis affectu. Col. 2.a. Nam etsi corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum, gaudens et videns ordinem vestrum, 1Cor. 5.a. Ego quidem absens corpore, presens autem spiritu. In hoc notatur sollicitudo Prelati pro subditis : sicut dicitur de Heli 1Rg. 4.c. Erat cor illius pavens pro Arca Domini.
marg.| {h} Abundantius] magis quam si nihil pateremini.
marg.| {i} Festinavimus faciem vestram videre] Simile Rm. 1.b. Desidero enim vos videre, ut aliquid vobis impertiar gratie spiritualis ad confirmandos vos, id est consolari in vobis.
marg.| Item Rm. 15.e. Cupiditatem habens veniendi ad vos ex mulis iam precedentibus annis.
marg.| {k} Sed impedivit nos Satanas] Simile Rm. 15.e. Impediebar plurimum venire ad vos, et prohibitus sum usque adhuc. Diabolus enim semper nititur impedire Predicatores et Doctores, ne fructum faciant.
marg.| Quod significatum est. Apc. 7.a. ubi dicitur. Vidi quatuor Angelos stantes super quatuor Angulos terre tenentes quatuor ventos terre, ne flarent super terram. Demones dicuntur quatuor, quia contra Ecclesiam Dei exercent quatuor persecutiones, Tyrannorum, Hereticorum, falsorum Fratrum, et Antichristi, et membrorum eius. Vel quia quatuor modis tentant, sicut dicit Glossa super illud Ps. 90. A sagitta volante, etc. Ibi distinguit quatuor tentationes Diaboli : que sunt levis et occulta ; levis, et aperta : gravis et occulta, gravis et aperta. Hi stant super quatuor angulos terre. In angulos solent sordes confluere, quasi dicat Demones tentat terrenos homines plenos spurcitiis, qui sunt in quatuor partibus mundi.
marg.| Vel anguli terre sunt Reges et Principes tam seculares quam Ecclesiastici. Is. 19.c. Deceperunt Egyptum anguli populorum eius, id est Prelati populum. Est enim ibi duplex Littera, Angeli vel anguli.
marg.| Item Demones tenent quatuor ventos, id est impediunt Predicatores quatuor Evangeliorum, ne per eorum predicationem insuffletur spiritus vitalis in hominibus. Ez. 37.c. Vaticinare ad spiritum, vaticinare fili hominis, id est Predica o tu Predicator ad Spiritum sanctum habendum, non spiritum laudis ; ad utilitatem, scilicet non ad laudem. Et dices ad Spiritum. A quatuor ventis veni Spiritus et insuffla super interfectos istos ut reviviscant.
marg.| Et Prophetavi sicut preceperat mihi. Et ingressus est in ea Spiritus, et revivixerunt. Et in veritate ita est, quod si Predicatores ad Spiritum edificationis predicarent, mortui resurgerent. Sed hodie tenent Diaboli ventos, id est Predicatores ne predicent, et si predicant, non prodest, quia vita mala desiccat omnes rivos predicationis ipsorum. Is. 37.e. Siccavi vestigio pedis mei omnes rivos aggerum, id est fluenta doctrinarum, ne fluant ad populos : quia, ad Litteram ipsi etiam subditi nolunt recipere doctrinam eorum, {7. 198rb} quia vident in eis impressa vestigia demonum, superbiam, scilicet invidiam, luxuriam, et avaritiam. Iud. 7.d. Holophernes, id est Diabolus interrupit aque ductum ne flueret in Bethuliam, id est in Ecclesiam. Aqueductus per quem aqua ducitur ad civitatem, est bona vita Preceptoris, per quam gratia recipitur predicatio ipsius. Licet contra hoc quod hic dicitur (Impedivit nos Satanas) videatur esse illud. Act. 16.a. Vetati sunt a Spiritu sancto loqui verbum Dei in Asia. Et postea dicitur. Tentabant ire in Bithyniam, et non permisit eos Spiritus Iesu. Quomodo ergo potuit Satan impedire.
marg.| Solutio Bene contingit eumdem a Deo et a Diabolo impediri, sed intentionibus diversis. Lc. 22.d. Satanas expetivit. Require ibi : Quasi. Ideo venire volui, vel ideo Satanas impedivit.
marg.| {l} Que est enim spes nostra] etc. Phil. 4.a. Fratres mei carissimi, et dilectissimi, gaudium meum, et corona mea. Nota hic Glossam :   [Que est enim nostra spes] in presenti.
marg.| {m} Aut gaudium] scilicet premium quod erit commune omnium bonorum.
marg.| {n} Aut corona glorie] scilicet premium quod tantum erit victorie.
marg.| {o} Nonne vos] eritis, scilicet corona glorie ? Manifestum est, quia perfectio Discipulorum, gaudium et corona est Magistrorum. Hi enim sunt, qui labores fructuum suorum edituri sunt. Fructus enim Magistri est obedientia discipuli cuius bona conversatio coronam dat Magistro, iudice Christo. Unde patet quod duplicem coronam habebunt, auream et aureolam : iuxta illud Ct. ult. d. Ducenti his qui custodiunt fructus eius. Is. 61.c. In terra sua duplicia possidebunt. Ad hoc significandum habet Dominus Papa in die qua cantatur, Letare Ierusalem, duplicem coronam, diadema, scilicet supra mitram : ad innuendum quod ipse est summus Doctor, et duplex premium debet expectare.
marg.| Unde in conversione B. Pauli (qui fuit summus Doctor in Ecclesia) cantatur versus ante Antiphonam, et in natali B. Virginis secundum quorundam usum, et in festo B. Laurentii ; ad innuendum quod Doctores et virgines et Martyres habebunt duplicem coronam. Sir. 30.a. Qui docet filium suum letabitur in illo. Prv. 10.a. Filius sapiens letificat patrem. E contra mali Prelati duplicia possidebunt in Inferno. Is. 22.e. Coronans coronabit te tribulatione. Sap. 3.c. de patre conqueruntur filii.
marg.| {q} In adventu eius] Phil. 2.c. Inter quos lucetis tamquam luminaria in firmamento : verbum vite continentes ad gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri. Et hoc si steteritis, id est perseveraveritis.
marg.| {p} Ante Dominum nostrum Iesum Christum] id est beneplacito eius. Vel quando (vos eritis ante Dominum nostrum Iesum Christum) bene firmati : tunc vere   [eritis gloria nostra] vel   [vos estis gloria nostra] id est gloriamur de vobis apud alios.
marg.| {r} Et gaudium] nostrum, scilicet quia gaudemus in vobis, quasi dicat Et gaudemus in vobis apud nos, et gloriamur de vobis apud alios, 2Cor. 1.c. gloria vestra sumus, sicut et vos nostra. Prv. 17.a. Corona senum filii filiorum, gloria filiorum patres eorum, etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Th. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 28/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=67&chapitre=67_2)

Notes :