Hugo de Sancto Caro

Capitulum 1

Numérotation du verset 1Io. 1,1 

Quod fuit ab initio,
quod audivimus,
quod vidimus oculis nostris,
quod perspeximus,
et manus nostre contrectaverunt1
1 contrectaverunt] temptaverunt Weber
de verbo vite
Numérotation du verset 1Io. 1,2 

et vita manifestata est,
et vidimus,
et testamur, et annuntiamus vobis
vitam eternam
que erat apud Patrem
et apparuit nobis.
3
Quod vidimus
et audivimus
annuntiamus
et vobis,
ut et vos societatem
habeatis nobiscum,
et societas nostra
sit cum Patre et2 Filio eius Iesu Christo.
2 et] + cum Weber
4
Et hec scribimus vobis
ut gaudeatis3
3 ut gaudeatis] om. Weber
et4 gaudium
4 et] ut Weber
vestrum5
5 vestrum] nostrum Weber
sit plenum.
5
Et hec est annuntiatio quam audivimus ab eo,
et annuntiamus
vobis : quoniam Deus lux est
et tenebre
in eo non sunt ulle.
6
Si dixerimus
quoniam societatem habemus cum illo6
6 illo] eo Weber
et in tenebris
ambulamus,
mentimur
et veritatem non facimus7
7 veritatem non facimus] inv. Weber
7
Si autem in luce ambulemus
sicut et ipse in luce est8,
8 in luce est] inv. Weber
societatem habemus ad invicem,
et
sanguis Iesu Filii eius emundat9 nos ab omni peccato.
9 emundat] mundat Weber
8
Si dixerimus
quoniam peccatum non habemus,
ipsi nos seducimus
et veritas in nobis non est.
9
Si confiteamur peccata nostra,
fidelis et iustus est10
10 est] post fidelis Weber
ut remittat nobis
peccata nostra11
11 nostra] om. Weber
et emundet nos
ab omni iniquitate.
10
Si dixerimus
quia12 non peccavimus
12 quia] quoniam Weber
mendacem faciemus13 eum
13 faciemus] facimus Weber
et verbum eius non est in nobis.

Capitulum 1

Numérotation du verset 1Io. 1,1 
marg.| {7. 346ra} Quod fuit ab initio] etc. Sicut ad hereticos qui male sentiebant de eterna Christi generatione Io. Evang. scripsit : sic et adversus eosdem, vel alios male sentientes de fidei sinceritate hanc epistolam scripsit. Dicebant enim opera caritatis esse, crebro convivari, luxuriari, consentire vitiis alienis, contradicentes passionibus Christi, communicare et aliis que sunt pro dilectione Dei, et proximi : quos Apostolus vitandos dicit per hoc ad plenum de sinceritate fidei, et caritatis fideles instruens. Et sic patet materia, et auctor huius operis. Sed intentio est ut arceat hereticos qui contra fidem et caritatem predicabant. Dividitur autem hec epistola in quinque partes, secundum quod continentur ibi quinque capitibus. In primo ostendit et determinat quid credendum sit, ibi   [quod fuit ab initio] etc. In secundo quid diligendum sit, ibi   [Filioli mei hec scribo vobis ut non peccetis] Ubi incipit secundum capitulum secundum quosdam : Tamen secundum alios incipit ibi   [Mandatum novum] etc. Secundum alios, ibi   [Scribo vobis filioli]
marg.| Sed secundum tenorem sententie verius incipit, ibi [Filioli mei hec scribo vobis] In tertio ostendit qualiter diligendum, ibi : Videte qualem caritatem, etc. inf. 3. cap. In quarto agit de cautela diligendi et credendi, ostendens quid imitandum et quid non, ibi   [Nolite omni spiritui credere, et cetera] infr. 4. cap. In quinto agit plenius de effectibus fidei et caritas, ibi   [Omnis qui credit quoniam Iesus est Christus] etc. infr. 5. cap.
marg.| Item hoc primum capitulum habet quinque partes. In quarum prima determinat quid credendum nempe que sunt de divinitate Christi et humanitate, de quibus est omnis articulus fidei. Sed quia res diligentius, quanto est solicitius quesita servatur, cum ipsius utilitas cognoscitur ; propter hoc in secunda parte ostendit utilitatem credendi : que est duplex. Una quidem ut simus participes et socii Christi ; ibi [Quod vidimus et audivimus] etc. Et alia, plenitudo gaudii, ibi   [Et hec scribimus vobis] Tertio ostendit quomodo hanc Christi societatem habere possumus, quia scilicet si fuerimus in luce, ipse enim est lux, ibi   [Hec est annuntiatio] etc. Vel potius in hac {7. 346rb} tertia parte specificat illud, quod generaliter prius de fide annuntiaverat, ut sic eos ad lucem vere fidei adducat. Deinde quarto ostendit quomodo possumus ambulare cum Christo si sumus in luce fidei eius, per hoc scilicet quod per eius sanguinem a peccato sumus mandati, ibi   [Et sanguis] etc. Sed quia posset aliquis dicere, quomodo sanguis eius nos mundavit, cum non essemus peccatores ? propter hoc ostendit quod nullus homo omnino mundus est, et qui se esse mundum omnino credit, seipsum decipit.
marg.| Unde dicit. [Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, et cetera] Dicit ergo :
marg.| {a} Quod fuit ab initio] etc. Sed queritur hic primo, quare iste generaliter scribit nec certe persone, nec certe genti, cum e converso et Iacobus et Petrus certe genti etsi non certe persone scripserunt, quia Iacobus Iudeis dispersis ad fidem de Iudaismo conversis, Petrus vero proselytis ad fidem conversis.
marg.| Solutio. Nec personam determinat hic, nec gentem, quia agit de sinceritate fidei, et caritatis, que non habent electionem, quia ad hec tenentur omnes : ab ea vero de quibus scribunt alii duo, non tenentur omnes nisi pro tempore et loco : sicut ad sustinentiam passionum ad quam monet Iacobus, tenentur omnes homines in tempore adversitatis.
marg.| Item ad constantiam fidei ad quam monet Petrus in prima epistola, tenentur omnes in tempore persecutionis.
marg.| Item ad cautelam hereticorum quam docet in secunda, quando pullulant hereses.
marg.| Sed ad fidem sinceram tenentur omni tempore et omnes.
marg.| Item queritur quare non premittit [salutem, sicut alii ?]
marg.| Solutio. Quia de Verbo eterno determinat, quo nihil maius est ad salutem.
marg.| Unde aliam salutem non premittit. Dicit ergo :
marg.| {a} Quod fuit] etc. Notandum quod tria dicit hic.
marg.| Quedam primo que pertinent ad divinitatem cum dicit. [Quod fuit] etc.
marg.| Secundo ea que pertinent ad humanitatem cum dicit, [Quod audivimus] Tertio que ad vite eterne manifestationem : Christus enim ens Deus et homo vitam manifestavit, et attulit mundo, cum dicit.   [Et vita] etc.
marg.| Secundum hoc dicit tria verba. Vidimus, testamur, et annuntiamus.
marg.| Unde et sic accipienda est constructio : Nos Apostoli [Testamur illud quod fuit] etc. Hec enim duo pertinent ad divinitatem que invisa est nobis, tamen audita. Et testimonium bene fertur, et bonum est de auditu.
marg.| {7. 346va} [Et vidimus] unde et respondet alteri. (Vidimus) illud   [Quod vidimus oculis nostris] Et hoc testamur.   [Et annuntiamus] vitam que manifestata est nobis ; ut sic singula reddantur singulis : vel ut omnia omnibus, sic :   [Et vidimus et testamur et annuntiamus quod fuit ab initio]
marg.| Et est ibi inculcatio verborum, ad maiorem certitudinem. Item [Et vidimus et testamur, et annuntiamus quod audivimus] Item.   [Et vidimus et testamur et annuntiamus vitam] etc. Et tunc respectu huius verbi (vidimus) primum (quod) supponit pro persona Christi que fuit visibilis quantum ad   [humanitatem, et hoc si vidimus] copulat visionem corporalem : si vero visionem fidei ; tunc primum   [quod] potest supponere pro essentia, vel pro persona simplici, que fuit ab eterno in natura divinitatis. Christus enim qui ab eterno fuit in Trinitate persona simplex, in tempore fuit persona composita ex duabus naturis, divina scilicet et humana, non tamen confusis vel commixtis, sed associatis in una persona. Exponamus ergo litteram :   [Quod fuit ab initio] id est ante initium temporis, scilicet de quo a principio temporis verum fuit dicere, quoniam fuit : et non fiat vis in verbo preteriti temporis. Hoc est quod dicitur Io. 1.a. In principio erat Verbum. Vel   [Ab initio] id est a Patre. Unde Io. 1.a. Et Verbum erat apud Deum, ut ens a patre : et sic prepositio notat sub auctoritatem respectu filii ; auctoritatem vero respectu patris. Vel Ly (apud) notat generationem filii a patre eternaliter geniti. Similiter. Ps. 109. Ante luciferum genui te. Item   [Ab initio] id est in ipso initio scilicet patre, ens in vero esse divinitatis, idem essentialiter, quod ipse pater. Et hoc est quod dicit Io. 1.a. Et Deus erat Verbum.
marg.| {a} Quod audivimus] id est de quo audivimus per legem, et Prophetas quod apud Deum existens ab eterno, in tempore incarnaretur, et visibilis appareret. Unde Io. 1.a. Hoc erat in principio apud Deum : quasi. De eo qui eternaliter est in patre, ab eterno previsum est ut fieret hoc, id est visibilis, et demonstrabilis, in tempore, et hoc nuntiaverunt Prophete. Ecce quam breviter et subtiliter tangit hic illa quatuor verba que dicuntur in principio Ioannis : et sic ostendit quid debemus credere de divinitate. Vel potest dici quod hic incipit agere de humanitate cum dicit   [Quod audivimus] Homo enim auditur. Unde Origenes Io. 1.b. Verbum caro factum est, ut posset audiri, voce loquens humana. Unde dicit,   [Quod audivimus] id est quem audivimus loquentem et predicantem, inter homines docentem.
marg.| {b} Quod] id est quem.
marg.| {c} Vidimus oculis nostris] sensualiter ad nos venientem, et inter homines conversantem. Bar. 3.d. Post hec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est.
marg.| {d} Quod] id est quem.
marg.| {e} Perspeximus] id est vitam eius et mores perfectos esse conspeximus, et propter hoc ipsum secuti sumus, Mt. 19.d. Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te. Mt. 4.d. Relictis retibus et patre secuti sunt eum, Iacobus scilicet et Ioannes et alii, scilicet Apostoli.
marg.| Vel. [Quod perspeximus] id est diligenti et perfecta indagatione inquisivimus utrum ipse esset de quo predixerant Prophete, et utrum ipso implerentur Scripture. Unde etiam sic faciebat Beata virgo mater eius. Lc. 2.g. Maria autem conservabat omnia verba hec conferens in corde suo, cum verbis scilicet Prophetarum, utrum hic esset quem predixissent Prophete : non quia dubitaret, sed quia de huiusmodi congratulabatur vehementer. Et sic nos invenimus, sicut audieramus. Io. 1.g. Quem scripsit Moyses in lege, et Prophetis, invenimus Iesum filium Ioseph a Nazareth. Mt. 2.b. Et intrantes domum invenerunt puerum cum Maria matre eius. Vel   [perspeximus] transfiguratum in monte Thabor. Mt. 17.a. Ubi spiritualibus oculis divinam eius virtutem vidimus. Et quod scilicet.
marg.| {f} Manus nostre contrectaverunt de Verbo vite] id est filio Dei vivo in se, et ex se, et alios vivificante : quasi magna familiaritate ei coniuncti, non esse phantasma, sed veram carnem ipsum habere palpando probavimus et ante et post resurrectionem, ut dicit Glossa Et est hic argumentum quod non solus Thomas palpavit carnem Domini {7. 346vb} post resurrectionem, imo et alii Apostoli : cuius signum est illud quod dictum est eis pluraliter. Lc. ult. f. Palpate et videte quoniam spiritus carnem, et ossa non habet. Tamen soli Thome dictum est. Io. 10.g. Infer digitum tuum huc : et hoc fuit, quia ipse solus dixerat se non aliter crediturum. Quod vero pre familiaritate tetigerit Ioannes primum planum est, quia super pectus eius legitur recubuisse in cena. Io. 13.c. et ult. f. Et non solum audivimus, immo.
marg.| {g} Et vita manifestata est] nobis scilicet per fidem ; vel per miracula que fecit, ostensum et manifestatum quod ipse est vita. Hec inquam predicta.
marg.| {h} Et vidimus et testamur] id est horum testes sumus usque ad sanguinis effusionem. Act. 2.e. Cuius nos testes sumus : secundum quod predixerat Dominus. eodem 1.a. Eritis mihi testes in Ierusalem, et in omni Iudea et Samaria, et usque ad extremum terre. Et Is. quadragesimo quarto a. Vos estis testes mei. Et quia hoc vidimus, et testamur, secure.
marg.| {i} Annuntiamus vobis vitam] non temporalem, sed   [eternam] esse fidelibus : sic, supplet Glossa loquitur, quia qui erat in patre ab eterno, factus est nobis vita : qui primo erat panis Angelorum, factus est cibus hominum : Unde in feno iacuit, quod est cibus iumentorum. Habac. 4.a. Secundum aliam litteram. In medio duum animalium cognosceris. Et specificat se magis dicendo.
marg.| {k} Que] scilicet vita.
marg.| {l} Erat apud patrem] abscondita. Is. 45.c. Vere tu es Deus absconditus.
marg.| {m} Et apparuit nobis] in tempore, visibilis in humanitate ; secundum quod diu petierat Ps. 79. Qui sedes super Cherubin, appare coram Ephraim, Beniamin et Manasse. Ephraim, boni coniugati qui in bonis operibus debent esse fructuosi : Beniamin boni Clerici qui sunt filii dextre Dei, id est Christi, ipsum imitantes in paupertate, et ceteris bonis : Manasse, Religiosi qui mundum et omnia ea, que in eo sunt, debent propter Dominum oblivisci. Usque huc est unus versus.
marg.| {n} Sequitur : Quod vidimus] Ostenso quid credendum, quia ea que predicantur de Christi divinitate, et ea que de eius humanitate, quod ipse scilicet verus Deus et verus homo est : nunc ostendit propter quid hec annuntiant Apostoli, sive quanta est utilitas credendi hec, quia duplex. Una quidem ut simus socii, et participes Christi. Unde dicit,   [Quod vidimus] id est quem transfiguratum vel manentem nobiscum vidimus : sicut predixerat. Is. 8.e. Et vocabitur nomen eius Emmanuel, quod interpretatur nobiscum Deus.
marg.| {o} Et quod audivimus] de ipso a patre dicente. Hic est filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui, ipsum audite.
marg.| Et repetit, quod dixerat, non nugatorie sed ad maiorem dictorum certitudinem. Vel [quod audivimus] ex ore eius, hoc scilicet   [annuntiamus vobis] secundum quod ipse nos docuit. Mt. 10.c. Quod in aure audistis, predicate super tecta. Et quare hoc ?   [Ut et vos societatem] etc. non minus scilicet beati quam illi qui viderunt, quia Io. 20.g. Beati qui non viderunt, et crediderunt, etc.
marg.| {q} Societatem] Primo in credendo, et tandem omnia patienter propter Dominum sustinendo. Et ex hoc patet quod illis scribit qui nondum erant in sinceritate fidei imbuti.
marg.| {r} Nobiscum] qui sumus Apostoli Christi. Sed quia hoc parum esset, propterea subiungit.
marg.| {s} Et societas nostra sit cum patre et filio eius Iesu Christo] quasi diceret, ut per nostram societatem que est in fide Ecclesie transeamus ad Dei societatem que est in aperta visione, cum pastoribus. Lc. 2.c. Transeamus usque Bethleem, et videamus hoc verbum quod factum est, quod Dominus fecit et ostendit nobis. Non solum annuntiamus vobis, immo.
marg.| {t} Et hec scribimus vobis] quod enim dicitur, fluit quantocius, sed quod scribitur, manet. Scribimus ergo ut memoriter teneatis.
marg.| {u} Ut] sic per horum memoriam.
marg.| {x} Gaudeatis in presenti] in fidei associatione, quia scilicet vobis estis associati in fide.
marg.| {y} Et tandem, [gaudium vestrum plenum sit] quando omnes simul erimus recepti in eterna beatitudine : quando illud implebitur quod dicit Dominus. Io. decimo sexto d. Iterum autem {7. 347ra} videbit vos, et gaudebit cor vestrum et gaudium vestrum nemo tollet a vobis. Modo enim gaudium non est plenum, sed risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat. Prv. 14.b. Vel,   [Ut gaudeatis] in conscientia munda.   [Et gaudium] in futuro propter aliorum societatem. Prv. 14.d. Cor quod novit amaritudinem anime sue, in gaudio eius non miscebitur extraneus : Verum est in futuro.
marg.| {a} Et hec est] Hic ostendit tertio, quomodo possumus acquirere societatem Christi sicut scilicet in luce fuerimus, sicut ipse est lux. Unde dicit,   [Et hec est] id est res digna annuntiatione, ut scilicet eius societatem habeatis.
marg.| {b} Quam] societatem, vel annuntiationem.
marg.| {c} Audivimus ab eo] etc. Quoniam Deus lux essentialiter : quia nec actu nec potentia habet aliquid de tenebris. Io. 8.b. Ego sum lux mundi. Et Io. 1. Et lux in tenebris lucet.
marg.| {d} Et tenebre in eo] nec ignorantie, nec peccati. Iac. 1.c. Apud eum non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio. Sap. 7.d. Est enim speciosior sole, et super omnem dispositionem stellarum luci comparata invenitur prior. Vel ;
marg.| {e} Tenebre] id est peccatores.
marg.| {f} Non sunt in eo] manentes scilicet quia. 2Cor. 6.c. Que societas luci ad tenebras ? Et quia Deus est lux :
marg.| {g} Si dixerimus] id est in nobisipsis mendaces sumus.
marg.| {h} Et non facimus] quia aliis occasionem mentiendi damus : et sic et nobis et aliis nocemus : Et quasi ab oppositis concludit hic. Unde Int. dicit super illud verbum   [Si dixerimus] etc. Sequitur quod quasi mentimur si dicimus nos habere societatem Christi si sumus in tenebris. Sed.
marg.| {i} Si autem] proficiendo in bonis operibus. Prv. 4.c. Iustorum semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectum diem.
marg.| {k} Sicut et ipse est] bonum exemplum aliis ostendendo, sicut ipse fecit.
marg.| {l} Societatem habemus] id est et inter nosipsos homines, et inter nos et Christum : quasi diceret, si lucem boni exempli prebemus aliis sicut ipse Christus, id est ea intentione qua Christus, qui hoc fecit et quia nos diligebat et ut ad mutuam caritatem et dilectionem vocaret : sed hoc in quantum ea intentione facimus, socii Christi sumus in intentione, et aliorum in dilectione : Unde Int. dicit Per caritatem.
marg.| Et notandum quod dicit nos ambulare in luce et Christum esse in luce. Unde hoc ? quia nos ad meliora proficere possumus de virtute in virtutem : sed Deus in luce est, nec potest amplius proficere cui nihil lucis, vel bonitatis potest addi. Unde 1. Ti. 6.c. Lucem habitat inaccessibilem. Sed quia posset aliquis dicere, quomodo possumus nos ambulare in luce, et societatem habere ? Respondet, quia non a nobis, sed merito Iesu Christi qui suo sanguine nos ab omni peccato mundavit. Unde dicit.
marg.| {m} Et sanguis Iesu Christi] etc. tam originali quod tollitur in baptismo qui virtutem suam habet et efficaciam a passione Christi : quam etiam ab actuali per penitentiam que est secunda tabula post naufragium peccati : Unde Glossa Sacramentum Dominice passionis omnia originalia, et actualia laxavit. Si hoc : ergo non oportet nos penitere, cum passio Christi sufficiat ad mundandum nos ab omni peccato. Solutio : Immo quia passio Christi etsi sufficiat, non tamen efficit nisi volenti vel per se sicut in adulto ; vel per alterum sicut in parvulo. Et hec est quarta pars capituli   [Et sanguis] etc. Sequitur.
marg.| {n} Si dixerimus] Quinta pars capituli in qua ostendit quod nullus homo est mundus : Et hoc probat per duo. Primum est, quia si se mundum putat, seipsum decipit. Secundum est, quia Deum mendacem facit. De primo dicit.   [Si dixerimus] {7. 347rb} quasi diceret aliquis, Christus nos mundavit ergo mundi sumus et sine peccato. Propterea respondet quod non :   [Quia si dixerimus] elati per superbiam :
marg.| {o} Quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus] id est seorsum a veritate ducimur propria arrogantia decepti : vel sursum per superbiam nos ducimus contra Deum. Et propter hoc   [veritas in nobis] id est ipse qui est veritas, qui superbis resistit. Iac. 4.b. Deus superbis resistit. Et 1Pt. 5.b. Dominus superbis resistit.   [Si dixerimus] Prv. 20.b. Quis potest dicere mundum est cor meum : purus sum a peccato ? quasi diceret, nullus : Unde dicit Glossa hic. Impossibile est quemlibet sanctum aliquando non cadere in minimis peccatis, nec iusti esse desinunt, quia citius opitulante Deo resurgunt ; Unde Prv. 24.b. Septies enim in die cadet iustus, et resurget impii autem corruent in malum. Sed quid est quod dicit Glossa Impossibile. Nonne quodlibet per se possumus vitare ? Constat quod sic : et universale non est nisi collectio particularium : ergo omne veniale possumus vitare : ergo mentitur Glossa ut videtur. Solutio : Sicut contingit aliquid scire in universali, ignorare autem in particulari ; ut scio quod omnis mula sterilis est, possum ignorare de mula quam video grossam et pinguem : sic dicimus quod vitari potest quodlibet veniale in particulari ; non tamen universaliter possunt omnia vitari. Sic in navi in multis locis perforata possum obstruere quodlibet foramen scilicet quod voluero, non tamen omnia : et hoc est quod dicit Glossa Impossibile, etc. Sed numquid Apostoli induti erant virtute ex alto ? Constat quod sic, quia erant repleti Spiritu sancto : Act. 2.a. Ergo nec venialiter poterant peccare. Item numquid de parvulo baptizato potest dici post baptismum, quod peccatum non habeat ? Constat quod sic : sed hoc intelligitur de adultis. Quod vero obiicitur de Apostolis, dicimus quod si peccatum veniale non habebant, non tamen erat eis revelatum quod non haberent : unde non audebant dicere se sine peccato esse : Unde 1Cor. 4.a. Nihil mihi conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum. Ita si dixerimus quod peccatum non habemus, non est in nobis veritas. Sed.
marg.| {q} Si confiteamur] vere, id est ex vero corde   [peccata nostra]
marg.| {r} Fidelis] ut impleat quod promisit. Is. 30.d. Si revertamini et quiescatis, salvi eritis. Ibi dicunt Septuaginta Cum conversus ingemueris, tunc salvus eris.
marg.| {s} Et iustus est] Dominus, ut remittat nobis   [peccata nostra] Ergo remissio peccatorum est ex iustitia : Contra. Imo ex pura misericordia Lam. 3.c. Misericordia Domini, quia non sumus consumpti. Solutio : Duo sunt in peccato, culpa et pena : remissio culpe est ex misericordia : sed remissio pene est ex iustitia. Homo enim motu liberi arbitrii post remissionem culpe operatur cum gratia Dei, et sic meretur remissionem pene. Remittit nobis Dominus in presenti vita peccata maiora, sed in futuro minora emendat per ignem Purgatorii ; unde dicit.
marg.| {t} Et emundet nos] post dissolutionem carnis.
marg.| {u} Ab omni] id est a minoribus peccatis, scilicet venialibus vel remittit in presenti vita tam actualia quam venialia. Sed in futuro emundabit, id est ex toto mundabit et a potestate peccati quam auferet omnino a nobis, ut vere morti insultent tunc sancti et dicant. Ubi est mors victoria tua, ubi est mors stimulus tuus, scilicet fomes peccati, qui prius nos stimulabat ? Et respondebitur, Absorpta est mors in victoria.   [Si dixerimus] Secundum per quod ostendit quod nullus est mundus a peccato, quia qui se mundum reputat, Deum facit mendacem qui solus mundus est vere. Iob. 14.a. Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine, nonne tu qui solus es ? mundus scilicet Unde dicit.   [Si dixerimus quoniam non peccavimus] et sic non egemus absolvi.
marg.| {x} Mendacem facimus eum] Int. qui dicit, Nec infans unius diei sine peccato est. Hoc expresse non legitur, sed sumptum est de verbis. Iob. 25.a. Numquid iustificari potest homo comparatus Deo aut apparere mundus natus de muliere ? Unde Glossa Solus Deus ex se verax : omnis homo mendax. Rm. 8.d. Vanitati omnis creatura subiecta est non volens.
marg.| {y} Et Verbum eius] id est Christus qui peccata remittit.
marg.| {z} Non est in nobis] cum simus superbi, et ipse sit humilis : Ipse autem superbis resistit, Vel,   [Verbum eius] verbum scilicet humilitatis de quo. Eccl. 3.c. Quanto magnus es, humilia te in omnibus.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Io. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=79&chapitre=79_1)

Notes :