Hugo de Sancto Caro

Capitulum 5

Numérotation du verset 1Io. 5,1 

Omnis qui credit quoniam Iesus est Christus
ex Deo natus est.
Et omnis qui diligit eum
qui genuit
diligit et1 eum
1 et] om. Weber
qui natus est
ex eo.
Numérotation du verset 1Io. 5,2 

In hoc cognoscimus quoniam diligimus natos Dei, cum Deum diligamus
et mandata eius faciamus.
Numérotation du verset 1Io. 5,3 

Hec est enim caritas Dei
ut mandata eius custodiamus
et mandata eius gravia non sunt.
Numérotation du verset 1Io. 5,4 

Quoniam omne quod natum est ex Deo vincit mundum, et hec est victoria que vincit mundum, fides nostra.
Numérotation du verset 1Io. 5,5 

Quis est qui vincit mundum nisi qui credit quoniam Iesus est Filius Dei ?
Numérotation du verset 1Io. 5,6 

Hic est qui venit per aquam et sanguinem Iesus Christus, non in aqua solum sed in aqua et sanguine.
Et Spiritus est qui testificatur quoniam Christus est veritas.
Numérotation du verset 1Io. 5,7 

Quoniam2 tres sunt qui testimonium dant in celo : Pater, Vebum et Spiritus sanctus, et hi tres unum sunt,
2 quoniam] quia Weber
et tres sunt qui testimonium dant in terra3 :
3 in celo...in terra] om. Weber
Numérotation du verset 1Io. 5,8 

Spiritus et aqua et sanguis et tres unum sunt.
Numérotation du verset 1Io. 5,9 

Si testimonium hominum accipimus,
testimonium Dei maius est,
quoniam hoc est
testimonium Dei quod maius est,
quia testificatus est de Filio suo.
Numérotation du verset 1Io. 5,10 

Qui credit in Filium4 Dei habet testimonium Dei in se.
4 Filium] Filio Weber
Qui vero5 non credit
5 vero] om. Weber
in Filium6
6 in Filium] Filio Weber
mendacem facit eum,
quoniam non credidit
in testimonio quod testificatus est Deus de Filio suo.
Numérotation du verset 1Io. 5,11 

Et hoc est testimonium, quoniam vitam eternam dedit nobis Deus, et hec vita in Filio
eius est.
Numérotation du verset 1Io. 5,12 

Qui habet
Filium habet vitam,
qui non habet Filium Dei vitam non habet
Numérotation du verset 1Io. 5,13 

Hec scribo7 vobis
7 scribo] scripsi Weber
ut sciatis
quoniam vitam habetis eternam qui creditis in nomine Filii Dei.
Numérotation du verset 1Io. 5,14 

Et hec est fiducia quam habemus ad eum, quia quodcumque petierimus secundum voluntatem eius
audit nos.
Numérotation du verset 1Io. 5,15 

Et scimus quia8 audit nos quicquid petierimus scimus quoniam habemus petitiones quas postulavimus ab eo.
8 quia] quoniam Weber
Numérotation du verset 1Io. 5,16 

Qui scit
fratrem suum peccare peccatum non ad mortem,
petat9
9 petat] petet Weber
et dabitur10
10 dabitur] dabit Weber
ei vita11
11 vita] vitam Weber
peccanti12
12 peccanti] peccantibus Weber
non ad mortem.
Est peccatum ad mortem
non pro illo dico ut roget.
Numérotation du verset 1Io. 5,17 

Omnis iniquitas peccatum est, et est peccatum non ad mortem.
Numérotation du verset 1Io. 5,18 

Scimus quoniam omnis qui natus est ex Deo
non peccat,
sed generatio Dei conservat eum et malignus non tangit eum.
Numérotation du verset 1Io. 5,19 

Scimus quoniam ex Deo sumus
et mundus totus in maligno positus est.
Numérotation du verset 1Io. 5,20 

Et scimus quoniam Filius Dei venit,
et dedit nobis
sensum ut cognoscamus verum Deum,
et simus
in vero Filio eius.
Hic est verus Deus et vita eterna.
Numérotation du verset 1Io. 5,21 

Filioli, custodite vos a simulacris13.
13 simulacris] + Explicit Epistola Ioannis I Weber

Capitulum 5

Numérotation du verset 1Io. 5,1 
marg.| Omnis qui] etc. Quinta pars epistole, in qua agit de effectibus fidei et de eius certitudine. Dividitur autem capitulum hoc in quatuor partes. In prima ostendit, et determinat effectus fidei. In secunda ad maiorem fidei efficaciam, et certitudinem ostendit quod Christus est et Deus et homo. Et ponit rationes ad utramque partem : ibi :   [Quis est] etc. In tertia parte ostendit quod recipienda sunt testimonia quibus probatur quod Christus est Deus, et homo, ibi :   [Si testimonium] In quarta ostendit que utilitas proveniat ex receptione huiusmodi testimoniorum, quia hoc facere est fidei acquiescere ibi :   [Hec scribo vobis] etc. In prima autem parte sunt quatuor particule secundum quod dicuntur ibi quatuor effectus fidei. Quorum primus est, quia facit filios Dei, ibi :   [Omnis qui credit] etc. Secundus est, quia facit proximum diligi, et hic effectus sequitur ex primo, ibi :   [Et omnis qui diligit] Tertius, quia facit mandata levia, ibi   [Et mandata eius] Quartus est, quia fides removet impedimenta que possunt facere mandata gravia, ibi   [Quoniam omne quod natum est] etc. Dicit ergo : Omnis qui credit quoniam   [Iesus est Christus] id est Messias in lege promissus.
marg.| {7. 354va}
marg.| {a} Ex Deo natus est] per gratiam, et hoc est verum cum reduplicatione. Qui ergo diligit Deum, diligit eum qui ab eo genitus est. Sed quid est quod dicit   [Omnis qui] etc. Sed contra : Demones credunt. Iac. 2.d. Ergo ex Deo nati sunt. Solutio : qui credit in fide, que per dilectionem operatur ; hanc non habent demones, sed tantum fidem informem que sine caritate est. Sed si hoc ; ergo habent aliquam gratiam Contra. Mortale peccatum aufert omnem gratiam, ergo cum fides informis sit gratia, demones non habent fidem informem. Solutio : Quidam dicunt, quod fides informis est habitus infusus sicut et fides formata, et in hoc conveniunt fides informis, et formata, quia utraque est habitus : sed secundum hoc fides non est gratia gratum faciens, sed secundum statum fidei operantis per dilectionem. Unde propter hoc non sequitur quod demones non habeant fidem informem. Alii dicunt quod fides informis non est habitus infusus sed experimento acquisitus, tamen per gratiam advenientem potest fieri habitus gratuitus faciens gratum, unde cum demones multa sint experti, et de divinitate et humanitate Christi fidem habent informem. Potest etiam dici quod fides informis est habitus partim naturalium potentiarum exercitio acquisitus, et in parte infusus. Unde est quasi habitus medius inter habitum qui est scientia que est omnino per acquisitionem, nec tamen sine Deo, et fidem formatam que est omnino per infusionem ; et hunc habitum medium habent demones. (Ex eo natus est) Ecce primus effectus fidei qui est, quod fides facit filios Dei. Io. 1.b. Dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine eius.
marg.| {b} Et omnis] etc. In fide scilicet et operibus bonis id est Deum qui per doctrinam Evangelii nos genuit, et ad vitam gratie perduxit. Iac. 1.c. Voluntarie enim genuit nos verbo veritatis.
marg.| {c} Diligit et eum] id est hominem vel fratrem.
marg.| {d} Qui natus est ex eo] id est Deo. Io. 15.c. Nolite mirari si odit vos mundus, scitote quoniam me priorem vobis odio habuit. Et hic est secundus effectus fidei qui est, quod fides facit proximum diligit. Si enim credentes Deo ipsum diligimus, et eum qui ab eo natus est vel genitus. Et potest fieri hoc argumentum : Qui diligit patrem, diligit et eius filium naturalem, et qui diligit filium, diligit eius membra, que sunt omnes fideles, qui sunt membra filii per adoptionem. 1Cor. 12.c. Vos estis membra de membro id est de Christo dependentia. Sed quia contingit diligere tantum verbo, et hoc non est verum signum, quod diligamus Deum : sed quando sic diligimus ut mandata eius servemus, tunc videtur et signum est quod ipsum diligimus : Propter hoc dicit.
marg.| {e} In hoc] etc. quasi dicat In hoc apparet quod diligimus fratres si mandata Dei facimus, quod signum esse videtur quod ipsum diligimus, quem si diligimus, et fratres diligimus.
prol.| Glossa continuat sic. Quia multi diligunt proximos propter consanguinitatem, vel commodum temporale, determinat quis sit verus amor proximorum, dicens (In hoc cognoscimus, etc.) quasi dicat Verus est amor si propter Deum proximum diligamus ; quod facimus si Deum diligimus, cuius dilectionis signum est, si eius mandata servemus. Io. 14.c. Si quis diligit me sermonem meum servabit. Et probat quod in custodia mandatorum ostenditur vera caritas Dei : Unde dicit.
marg.| {f} Hec est] etc. id est in hoc apparet quod diligimus Deum. Unde (Caritas Dei), id est caritas quam habemus ad Deum, ut quodammodo genitivus construatur finaliter.
marg.| {g} Ut mandata] etc. Qui enim Regem non diligit, legem non diligit, Ex amore regis lex eius debet impleri. 1Tim. 1.a. Finis precepti est caritas Io. 14.b. Si diligitis me mandata mea servate. Tertius effectus fidei est, quia facit mandata levia. Unde dicit.
marg.| {h} Et mandata] etc. imo levia ; et propter hoc etiam sunt custodienda. Et hoc fuit significatum. Gn. 29.d. Ubi dicitur de Iacob quod videbantur ei dies parvi pre amoris magnitudine. Et Mt. d. Iugum meum suave est, et onus meum leve. Contra : Act. 14.d. Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum celorum. Unde Mt. 7.b. Arcta est via que ducit ad vitam. Solutio : in se et materialiter sunt gravia, sed formaliter sunt levia, quando scilicet ex amore implentur. Et hoc est quod dicit Glossa Que enim natura sui dura sunt et aspera, amor Dei et spes premii facit levia. Vel dicuntur levia, quia etsi simus sub {7. 354vb} onere, Dominus tamen a superiori onus levat : sicut mater onus quod portat, aliquando super caput filii parvuli ponens, superius idem onus levat et portat, quoniam aliter substerneretur puer : et tamen dicitur puer portare ; sic Dominus totum homini attribuit id est ipsum remunerat ac si totum portasset. Unde Gn. 15.b. Credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad iustitiam. E converso, peccata sunt gravia et ponderosa, in tantum quod in puncto ad infernum demergunt : Iob. 21.c. Unde Za. 5.b. Ecce talentum plumbi portabatur ; et ecce mulier una sedens in medio amphore et dixit, hec est iniquitas. Amphora dicitur, quia sicut Amphora continet aquam, sic cor continere debet Dei sapientiam. In eius medio sedet iniquitas, quando peccatum est in eo. Et dicitur peccatum talentum plumbi, quia aggravat et deprimit, et quia maculam culpe relinquit. Et ita plumbum dicitur etiam talentum, quia ad penam debitam, et peccato commensuratam obligat. Is. 27.b. In mensura contra mensuram : cum abiecta fuerit, iudicabit eam. Apc. 18.b. Quantum glorificavit se et in deliciis fuit, tantum date ei tormentum et luctum.
marg.| {i} Quoniam omne] etc. Quartus effectus fidei, quia scilicet fides removet impedimenta que possunt facere mandata gravia. Continuatio : quasi diceret, quia non sunt gravia, et bene   [Quoniam omne] quasi qui Dei mandata usque ad opus perducit, hic vincit mundum : quia seculi blandimenta vel adversitates contemnit, querens que sursum sunt non que super terram. Col. 3.a. Sed obiicitur sic : Iste imperfectus natus est ex Deo, ergo vincit mundum : sed vincere mundum non est nisi abrenuntiare mundo, et hoc est perfectorum, ergo iste imperfectus est perfectus. Preterea aliquis hereticus qui fuit baptizatus, natus est ex Deo ; ergo vincit mundum, quod non est verum. Solutio : Si mundus sonat in vitium, tunc omnes tam perfecti quam imperfecti mundum vincunt, ei abrenuntiando ; et ad hoc tenentur omnes ad cavendum a peccato. Si vero mundus non dicit vitium sed res mundi, tunc perfecti tenentur vincere penitus abrenuntiando et abiiciendo : Mt. 19.c. Si vis perfectus esse vade et vende omnia que habes, et da pauperibus et veni et sequere me, nudus scilicet nudum. Sed imperfecti tenentur saltem vincere subiiciendo, diligentes citra Deum, etsi plus iusto, vel debito. Et isti tales edificant lignum, fenum et stipulam, sicut dicit Apostolus 1Cor. 3.c. Id est venialia committunt. Sed primi edificant supra fundamentum fidei aurum, argentum et lapides pretiosos, id est virtutes et bona opera, sicut ibidem dicit Apostolus.
marg.| Et ne quis sua virtute confidat se posse vincere mundum, ostendit quod non : Unde dicit.
marg.| {h} Et hec] etc. Et melius dicit   [victoria] quam si diceret. Hec est fides que vincit mundum : quia fides non vincit mundum nisi informata caritate, vel potius nisi informando subiectum, nec facit victorem nisi informando, sicut albedo non facit album nisi informando. Et quod per fidem sit victoria de mundo, patet, quia quicquid est in mundo aut est concupiscentia carnis, aut concupiscentia oculorum, aut superbia vite. supr. 2.c. et hec omnia vincit fides. Unde Hbr. 11.e. Fide Moyses grandis factus, negavit se esse filium filie Pharaonis. Hic devicit superbiam vite que maxime regnat in potentibus, vel in quibus est maior occasio superbiendi ; et ipse si voluisset, poterat esse Rex Egypti, quia filia Pharaonis adoptaverat eum sibi in filium. Sequitur. Magis eligens affligi cum populo Dei quam temporalis peccati habere iucunditatem. Hoc est contra voluptatem vel concupiscentiam carnis, que refugit afflictiones et iucunditatem et delicias querit. Sequitur ibidem. Maiores divitias estimans thesauro Egyptiorum improperium Christi. Hoc est contra emulatores et congregatores divitiarum, querentes Dominum in gregibus et armentis, et non
marg.| Δ invenient.
Numérotation du verset 1Io. 5, moraliter 
marg.| {i} Quoniam omne] etc. Duplex enim est nativitas, naturalis et spiritualis. Prima fetida est, secunda munda. Naturalis non est idem quod generatio : nascimur enim ex utero sed generamur in utero. Spiritualis vero idem est quod generatio : nam secundum Spiritum sanctum generamur, et tunc spiritualiter nascimur. Nasci ergo spiritualiter est ingredi in esse spirituale : et hoc est dupliciter, aut in esse spirituale simpliciter, ut quando de filiis ire fimus filii gratie ; aut secundum quid, ut quando homo nascitur in prelationem, vel beneficium spirituale. Quia vero dupliciter fimus filii gratie de filiis ire : aut invisibiliter, quia secundum iudicium Dei vel celi tantum, ut in baptismo contra originale : aut visibiliter, id est secundum iudicium terre, ut in penitentia contra actualia. Propter hoc in utraque nativitate necesse est ut habeamus testimonia hereditatis percipiende, quia utroque modo fimus filii Dei ; et si filii et si heredes. Ro. 8.c. Utraque nativitate nascitur mundus : In prima per Dei
prol.| * misericordiam
marg.| {7. 355ra} Δ invenient Osee 5.b. Quia ablatus est ab eis, id est deorsum latus per amorem temporalium quem de suo superposuere. Et causa statim subiungitur, quia scilicet in Domino prevaricati sunt. Et quare prevaricati ? Quia nihil patiebantur super contritione Ioseph ; Amos 6.b. Id est Christi passionem non recolunt. Vel pauperibus, et egenis qui fame conteruntur, non subveniunt.
marg.| {a} Quis] etc. Secunda pars capituli in qua ostendit que est fides illa que vincit mundum, quia scilicet fides de divinitate, et humanitate Christi. Unde ad maiorem efficaciam fidei probat quod Christus, et Deus, et homo est. In hac parte sic procedit : Primo enim dicit, et determinat que est fides illa que est necessaria nobis ad hoc quod mundum vincamus, quia scilicet fides de Christi duplici natura. Secundo ne posset aliquis dubitare de Christo quod sit verus Deus, et verus homo, probat per depositiones testium legitimorum omni exceptione maiorum invicem penitus concordantium, ibi :   [Et spiritus est] etc. Dicit ergo :   [Quis est autem] Continuatio : quasi diceret, Fides, id est homo habens Fidem vincit mundum.
marg.| {b} Autem] id est sed.
marg.| {c} Qui vincit mundum] id est cuius fidei virtute vel merito potest quis vincere mundum ?
marg.| {d} Nisi] ille   [qui credit] etc. id est nisi per illam fidem que est de divinitate Iesu Christi, in qua est Iesus filius naturalis, coeternus, et consubstantialis patri : quasi diceret. Hec fides est necessaria ad hoc quod vincatur mundus. Sed quia fides de divinitate Christi non sufficit nisi et adsit simul fides de humanitate, sicut legitur in symbolo Athanasii. Sed necessarium est ad eternam salutem ut Incarnationem Domini nostri Iesu Christi fideliter credat : propter hoc subdit.
marg.| {e} Hic est] etc. Et eius humanitatem ostendit duplici argumento. Quorum primum est, quia baptizatus fuit, ut ad hoc nos invitaret, et vim aquis conferret tactu sue mundissime carnis ; ergo homo. Unde dicit.   [Hic est] etc. baptismi, in qua baptizatus fuit, ut sic nostram ablutionem significaret. Secundum argumentum est quod sanguinem pro nobis effudit, quod non posset facere nisi esset homo verus. Unde dicit.
marg.| {g} Et] qui venit, scilicet   [per sanguinem] id est ut moreretur, et per sanguinem nos redimeret. Et quis est hic tam demonstrabilis, tam amabilis ?
marg.| {h} Iesus Christus] Iesus, causa salutis veniens : Christus, causa ungendi, ut dicit beatus Bernardus Venit dico.
marg.| {i} Non in aqua] etc. Indigebamus enim utroque scilicet ablutione, quia cecideramus in luto, et eramus maculati : Beati tamen immaculati in via, ut dicit Ps. 118. Item redemptione, quia superflue, et prodige expenderant Patres nostri, et mutuo acceperant quod non potuerunt solvere. Mutuabitur enim peccator et non solvet : nec nos eramus solvendo qui fuimus eorum successores, et propter hoc eramus captivi. Illic enim in peccato interrogaverunt nos qui captivos duxerunt nos verba cautionum, ut sic dicamus, licet verior littera esset cautionum. Et cum non haberemus obsides qui nos liberarent, captivi ducti fuimus in Babylonem, id est in dominium, et potestatem diaboli, ubi sedimus, et flevimus, donec recordaremur Sion, id est adventus Christi, quem quasi in specula, et de longe viderunt Patres antiqui. Unde Ez. 12.g. Visio quam hic videt, in dies multos : et in tempora longa iste prophetat. Hic dicebat populus captivatus in Babylone ad litteram. Neque enim Patres ante legem, neque Patres sub lege, nec legislator Moyses, nec Prophete, nec Reges potuerunt genus humanum liberare, nec redimere, donec venit Christus pauper, et modicus, qui sua sapientia liberavit civitatem quam Rex magnus obsederat, id est diabolus. Eccl. 9.d. Unde Is. 64.d. Abraham nescivit nos, et Israel ignoravit nos ; tu Domine, pater noster, et redemptor noster, a seculo nomen tuum, id est ab eterno nuntiatus es, et ab antiquo promissus, ut nos redimeres : Vel possumus sic distinguere litteram sub eadem tamen intentione :
marg.| {e} Hic est] etc. scilicet.
marg.| {f} Qui venit] virtute propria qua Deus est, de utero Virginis exiens, non natura :
marg.| {f} Per aquam] baptismi ut prius :
marg.| {g} Et sanguinem] quem emisit quando fuit circumcisus. Et hec duo fecit ut legem impleret non solum veterem terminando : immo et novam dando, et confirmando, Et hec duo tangit hic scilicet circumcisionem, et baptismum ut notaret Apostolos quod in suo adventu liberaturus erat Patres qui fuerant circumcisi, et vocaturus Gentes per virtutem baptismi. Et quod sequitur, refertur ad passionem, dicens.
marg.| {i} Non in aqua] etc. quia et aquam emisit, et sanguinem lanceatus pro nobis in passione. Unus enim militum lancea latus eius aperuit, et continuo exivit sanguis, et aqua.
marg.| Et notandum quod ter ponitur ibi [aqua] in his verbis, et bis   [sanguis] dicens :   [Hic est qui] etc. Primo dicit aquam, quia aquam baptismi consecravit : secundo, quia aquam lacrimarum effudit : tertio, quia aquam elementum, vel potius veri corporis humorem de latere emisit. Sed sanguinem dicit primo, quia parvulus octo tantum dierum partem sanguinis in arrham mercati quod {7. 355rb} pro toto mundo fecerat ad Deum patrem, dedit in die circumcisionis, ne pater resiliret a pacto. Et secundo dicit sanguinem, quia de eodem sanguine adultus, et magnus totum pretium nostre redemptionis persolvit in sua passione, et arrha est pars pretii.
marg.| {k} Sequitur : Et Spiritus] etc. Hic secundo ut non posset aliquis dubitare de Christi divinitate et humanitate, probat per testes quod ipse est verus homo, dicens   [Et Spiritus] etc. Primo ergo probat Christum esse hominem et Deum per testimonium Dei in unitate essentie intellecti, cum dicit   [Et Spiritus] etc. Secundo subdividit, probans sic ipsum esse Deum, et hoc per testimonium Trinitatis personarum ibi   [Quoniam tres sunt] etc. Deinde Christum probat esse verum hominem per depositiones trium testium humanorum vel terrenorum ibi   [Et tres] etc. Dicit ergo   [Et Spiritus] etc. quasi. Hec fides de divinitate et humanitate Christi vincit mundum, et hoc scilicet certum est, quia Spiritus testificatur quod verus Deus et verus homo est Christus, id est Deus essentialiter.
marg.| {l} Quoniam] etc. id est vere ens, id est utriusque nature veritatem habens, et nullam habens phantasiam vel falsitatem. Et hoc est contra Manicheum qui dixit Christum habuisse phantasticam, et non veram carnem. Veritas enim est idem quod vera entitas. Similiter accipitur Spiritus. Io. 4.d. Deus Spiritus est. Potest enim esse nomen essentie, sicut et persone. Sed ubi testificatur Dei essentia quod Christus est Deus, et homo ? Respondeo, non verbo, sed operibus que Christus fecit dimittendo peccata, cogitationes hominum videndo, se suscitaturum mortuos, et omnes iudicaturum in eis promittendo, que opera nullus potest facere nisi Deus. Io. 15.d. Si opera non fecissem
marg.| Δ que nemo alius
marg.| * misericordiam : in secundo per iustitiam et Dei et nostram : De utraque nativitate sequitur in littera cum dicit.
marg.| {e} Hic est Iesus Christus qui venit per aquam] baptismi, scilicet. Ecce prima. In ipsius enim adventu spiritualiter nascimur in gratia.
marg.| {g} Et sanguinem] qui scilicet per macerationem carnis et cetera opera abstinentie et alia que fiunt in penitentia. Sed quoniam primo modo eramus filii ire secundum iudicium celi : necesse est habere testimonium in celo, quoniam sumus filii Dei facti baptismo. Et hi sunt tres   [Pater] potens dat testimonium potenter deiecte adversarie potestatis et potenter facte sui hominis liberationis. Unde Ps. 135. In manu potenti et brachio excelso.   [Verbum] id est filius sapiens dat testimonium sapienter redempte, et reddite libertatis. Io. 8.e. Si filius vos liberaverit, vere liberi eritis.   [Spiritus] bonus dat testimonium tandem percipiende hereditatis. Spiritus enim est qui testimonium reddit Spiritui nostro quod sumus filii Dei. Rm. 8.d. Tres autem sunt ; quia non nisi ad invocationem Trinitatis confertur gratia baptismi. Et hoc est quod sequitur.   [Et hi tres sunt] quia testimonium unius non est sine testimonio alterius. Quia vero per actuale peccatum eramus filii ire secundum iudicium et celi et terre, et in penitentia simus filii gratie et ita nascimur : propter hoc huius nativitatis sunt tres qui dant testimonium. Unde dicit, Tres sunt qui testimonium dant in terra (Spiritus) contribulatus. (Aqua) lacrimarum, (Sanguis) diminutus in laboribus et abstinentiis, vel effusus in disciplinis. In celo dant testimonium tres, (Pater) humilians in contritione, (Filius) vel   [Verbum] erudiens in confessione,   [Spiritus sanctus] corroborans in satisfactione. Item spiritualis nativitas que secundum quid est, et est quando aliquis promovetur in prelatione, quandoque est de celo, quandoque de terra. Et de hac dicit ibi   [Non in] etc. prelatis enim non sufficit aqua lacrimarum ut bene conversentur apud se, sed exigitur sanguis penitentie exterioris, qui accendat alios : vel ad litteram, exigitur ab eis ut pro grege sanguinem effundant. Io. 10.b. Bonus pastor animam suam ponit pro ovibus suis. Hec nativitas quando est de celo, habet testimonium de celo. Pater potens, debet enim esse prelatus potens in opere. Verbum, ut prelatus sit abundans in verbo docente. Spiritus, ut zelo zeletur pro Domino exercituum. Sub his tribus testibus debet quisque ingredi in tabernaculum Domini.
prol.| * Quoniam
marg.| {7. 355va} Δ que nemo alius facit, etc. Quia ergo hec sunt opera solius Dei, et Deus sua essentia operatur, per hoc a divina essentia verus Deus esse probatur. Item de eius humanitate testimonium perhibuit divina essentia, quando eum sic tentationibus carnis exposuit, ut clamaret ipse voce magna, Eli, eli lammasabathani, hoc est, Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me, idest tot et tam gravibus tribulationibus exposuisti. Vel possumus dicere quod tunc perhibuit divina essentia testimonium humanitati Christi quando misit Angelum confortantem eum. Lc. 22.e. Apparuit Angelus de celo confortans eum. Si enim aliqua facta fuit ei consolatio, non fuit hoc nisi quantum ad carnem. Et constat quod Trinitas sive divina essentia Angelum misit, quia Deus sua essentia operatur, et propter hoc sunt indivisa opera Trinitatis. Unde missio vel apparitio Angeli est opus totius Trinitatis, et sic divina essentia Christum verum hominem probavit. Glossa tamen hoc exponit duobus modis aliis. Primo modo. [Et Spiritus est] sanctus scilicet ut sumatur personaliter pro tertia persona in Trinitate (Qui testificatur, etc.) Lc. 13.d. Descendit Spiritus S. corporali specie, sicut columba in ipsum. Glossa Et licet secundum hominem sit passus, tamen Spiritus visus est super eum in columbe specie. Item alio modo, ut spiritus accipiatur pro homine spirituali. Omnis enim spiritualis doctor testatur hoc quod Christus est verus Dei et hominum mediator et reconciliator, ut dicit Glossa Et sic accipitur spiritus. sup. 4.a. Omnis spiritus, enim spiritualis homo, vel spiritualiter loquens et docens qui confitetur Iesum Christum in carne venisse ex Deo est. Sequitur (Quoniam tres) Hoc subdividit, primo ostendens Christum esse vere Deum secundum testimonium Trinitatis personarum. Continuatio : quasi, habet Christus veritatem utriusque nature ; Et hoc probo per testes. Primo de divina :
marg.| {a} Quoniam tres sunt] Qui tres ? Respondet Augustinus Tres res quibus fruendum est, tres scilicet persone.
marg.| {b} Qui testimonium] etc. quod Christus verus est Deus.
marg.| {c} Pater] scilicet
marg.| {d} Verbum] ipse filius.
marg.| {e} Et Spiritus S.] Pater dedit testimonium divinitatis filii quando dixit. Hic est demonstrabilis, et visibilis filius meus dilectus. Mt. 3.d. Mc. 1.b. Lc. 3.c. Mt. 17.a. et 2Pt. 1.d. Vox enim illa appropriata est Patri etsi fuerit totius Trinitatis. Ipse filius dedit testimonium de se quando transfiguratus est coram discipulis. Mt. 18.a. Mc. 9.a. Lc. 9.d. et 10.f. Quando dixit : Ego et pater unum sumus. Et Io. 14. Philippe qui videt me, videt et patrem meum. Spiritus testimonium perhibuit, quando super ipsum corporali specie columba descendit. Mt. 3.d. Mar. 1.a. Lc. 3.d. Vel quando missus ad discipulos, eos corroboravit. Act. 2.a. Et repleti sunt omnes Spiritus S. etc. Sicut ipse promiserat eis. Io. 16.b. Si enim non abiero Paracletus non veniet ad vos, si autem abiero, mittam eum ad vos. Lc. ult. g. Vos autem sedete in civitate quousque induamini virtute ex alto. Sed quid est quod dicit (in celo) Nonne Deus Trinitas, et quelibet persona ubique est ; quare ergo magis dicit quod de Trinitate tres dant testimonium in celo, quam alibi ? Solutio : Hoc dicitur per quamdam appropriationem, quia in celo magis relucet bonitas et claritas Dei. (In celo,) idest celestibus, quia soli celestes eorum intelligunt testimonium : quia. Io. 3.d. Qui de terra est, de terra loquitur, et similiter qui de celo est, de celo loquitur. Vel potius (In celo,) idest de celo idest, de Christo, qui et celum dicitur et terra. Ioel. 2.g. Dabo prodigia in celo et in terra, idest in Christo qui et celum est propter divinitatem, et terra quoad humanitatem, sanguinem effusum in passione et ignem caritatis quo bonos ad se traxit, et vaporem fumi, idest terribilem sententiam iudicis qua in Inferno ledentur mali. Fumus enim, quia ledit oculos, significat penam Inferni, cui nulla temporalis lesio potest comparari. Unde ignis devorans appellatur. Is. 33.b. Quis ex vobis habitare poterit cum igne devorante ? Ecce tres testes adduxit ad probandum quod intendit, ut imitetur hic illud quod in Mt. 18.b. Scriptum est, In ore duorum vel trium testium stet omne verbum. Sed numquid isti falso deponunt et sibi contradicunt ? Non. Unde sequitur.
marg.| {f} Et hi] etc. idest vere et uniformiter sine omni contradictione, idem deponunt. Unde dicit <Glossa> interlinearis Unus Deus de una re testantes. Propter quod firmiter eis credendum est, merito ergo qui non crediderit, condemnabitur. Cum enim sit sufficientia testium et omnimoda concordia eorum, recipiendum est eorum testimonium.
marg.| {g} Et tres sunt] Hic secundo ostendit quod Christus est verus homo, dicens (Et tres, {7. 355vb} etc.) apud terrenos qui volunt credere, vel contra eos, qui habitant in terra, quibus dicitur Apc. 8.d. Ve, ve, ve, habitantibus in terra propter contemptum trium testium : vel propter triplicem terram est tantum triplex. Interior perversa voluntas qua homines nolunt dimittere peccata. Exterior, carnalis voluntas vel amor parentum, qua allecti, et abstracti homines faciunt mala. Item inferior scilicet temporalis prosperitas cui sicut lappe capillis adherent homines. Osee 10.a. Lappa, et tribulus ascendet super aras eorum, id est in cordibus amor temporalium. Propter hoc dicit Ier. 22.g. Terra, terra, terra scribe virum istum sterilem. De hac terra triplici. Iob. 16.d. Terra ne operias sanguinem meum, nec inveniat in te locum latendi clamor meus. Et hoc dicit, quia sanguis Christi clamat ut a suis fidelibus, et amicis vindicetur. Gn. 4.b. Vox sanguinis fratris tui Abel, id est Christi, clamat ad me de terra, dicit Deus pater cuilibet fideli. Vel   [In terra] id est de terra, id est de corpore Christi : quasi dicat, Tres sunt testes, quod Christus secundum corpus est de terra Iob. 9.c. Terra data est in manus impii, id est ; corpus Christi in manus Pilati. Vel quod Christus carnem assumpsit in Virgine Maria. Ps. 84. Et terra nostra dabit fructum suum. Et qui sunt isti testes ?
marg.| {h} Spiritus] quem tradidit. Io. 19.f. Et inclinato capite tradidit spiritum Deo patri, scilicet pro nobis, id est animam sicut et corpus iam tradiderat in oblationem, et hostiam in odorem suavitatis. Eph. 5.a.   [id est Aqua] lacrimarum quas tribus vicibus effudit. Quando Lazarum suscitavit. Io. 11.e. Item quando pro nobis ad crucis tormenta in Ierusalem veniens, videns civitatem flevit super illam. Lc. 19.f. Item in cruce. Hbr. 5.b. Cum clamore valido, et lacrimis, etc. De hac aqua. Iob. ult. d. Super omnes rivos Iuda ibunt aque, et fons de domo Domini egredietur, et rigabit torrentem spinarum.
marg.| {k} Et sanguis] scilicet quem pro nobis quinquies effudit. In circumcisione, primo adhuc tener infantulus. Lc. 2.c. Secundo in oratione, quando factus est sudor eius tamquam gutte sanguinis decurrentis in terram. Lc. 22.e. Item quando cesus est virgis, et flagellis ad columnam, sicut cantat Ecclesia, Flagellis ceciderunt me. Et Mt. 26.g. Et colaphis eum ceciderunt. Item quoniam spinis coronatus est. Io. 19.a. Et milites plectentes coronam de spinis imposuerunt capiti eius. Et satis probabile est quod sanguis effluxerit, et si expresse non legatur. Item quinto quando in cruce fuit levatus, et tunc etiam per quinque partes et loca corporis, et sanguinem suum fudit, per utrumque pedem, per utramque manum, et latus : propter quod dicit Apost. Hbr. 9.c. Neque per sanguinem hircorum, aut taurorum, sed per proprium sanguinem introivit semel in sancta, eterna redemptione inventa. Hi ergo sunt tres testes irrefragabiles quod Christus est verus homo. Nec enim habet animam nisi homo, nec lacrimas emitteret ipse si esset Angelus, et non homo ; nec sanguinem effunderet nisi esset vera, et non phantastica eius caro. Vel possumus dicere   [Aqua, et sanguis] que simul exierunt de eius latere. Io. 19.f. Et continuo exivit sanguis, et aqua. Sanguis in redemptionem, et aqua in ablutionem. 1Pt. 1. Non corruptibilibus auro, et argento redempti estis de vana vestra conversatione paterne traditionis, sed pretioso sanguine agni incontaminati, et immaculati Iesu Christi. Apc. 1.b. Qui dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. De aqua in ablutionem. Za. 13.a. In die illa erit fons patens domui que fuit David, et habitantibus Ierusalem in ablutionem peccatoris, et menstruate. Et ne in aliquo posset obviari predictis testibus. Vel quia sanguis, et aqua distincte exierunt de corpore Christi, signum fuit quod in eo fuit duplex natura, humana, scilicet et divina.
marg.| Item notandum quod exivit de corpore non solum per incontinentiam, quia non posset eum retinere corpore aperto : immo etiam per motum sanguinis, quia etiam de corpore mortuo exivit, et hoc per miraculum. Unde in hoc significatum est quod in ipso erat divinitas : et etiam probatur ipsum fuisse, et verum Deum, et verum hominem, quod etiam anima separata a carne non fuit divinitas ab ea separata.
prol.| * Quoniam tres] etc. id est in promotione facta secundum celum, scilicet opera bona scientia, et zelus animarum. Nam sicut in generatione naturali tria sunt necessaria scilicet calor dissolvens, materia que dissolvitur, et ventus impellens ; ita in promotione Prelati caritas que perficit opera, est calor dissolvens : scientia est quasi materia que dissolvitur, nam caritas debet coaptare scientiam auditoribus, ut predicator omnibus omnia fiat ; ventus impellens est zelus qui cogit Prelatum exire in usum scientie per predicationem.
marg.| Item nec nativitas quando est de terra, suos habet testes qui sunt tres [Spiritus] potentia secularis, que sic dicitur tum, quia instat, tum, quia pertransit. Ps. 102. Quoniam spiritus pertransibit in illo, etc.   [Aqua] sapientia mundi {7. 356ra} vel scientia secularis. Ier. 2.d. Quid tibi vis in via Egypti, ut bibas aquam turbidam ? Tertius testis est (Sanguis) cuius testimonium hodie multum approbatur in Ecclesia, et recipitur, etsi etiam sit singulare. Unde sicut antiquitus aqua legis mutata fuit in sanguinem, quando iure hereditario sibi succedebant sacerdotes ; ita hodie quod magis est mirabile, vinum Novi Testamenti mutatum est in sanguinem, id est sanguinis successionem. Hodie enim dicunt etsi non verbo, tamen facto : Possideamus hereditate sanctuarium Dei. Et sanguis sanguinem tetigit. Osee 1.a. Quia hodie paucis licet intrare in Ecclesiam Dei, nisi sint de genere vel de sanguine Aaron.
marg.| {a} Si testimonium] etc. Hec est tertia pars in qua ostendit quod recipienda sunt testimonia, quibus probatur quod Christus est Deus et homo. Et hoc probat duplici argumento. Primum a minori sic : Quia nos accipimus testimonium hominum, ergo multo magis testimonium Dei. Dicit ergo, (Si testimonium hominum accipimus) qui mentiri possunt :
marg.| {b} Testimonium Dei maius est] et melius accipiendum : Ipse enim mentiri, vel falsa testificari non potest. Maius dico.
marg.| {c} Quoniam hoc est testimonium Dei] patris scilicet.
marg.| {d} Quod maius est] quam testimonium hominum.
marg.| {e} Quia testificatus] etc. Mt. 3.a. et 17.d. Hic est filius meus dilectus. Si ergo creditis hominibus prenuntiantibus venturum : credite patri testificanti advenisse ipsum. Io. 5.g. Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi.
marg.| {f} Qui credit, et cetera] Hoc est secundum argumentum quod sumitur ab effectu sic : qui credit in filium, Deum facit veracem : qui vero non credit, Deum facit mendacem : sed hoc est vituperabile, primum vero laudabile. Dicit ergo,   [Qui credit] etc. quia scilicet credit Deo patri testificanti. supra 2.d. Qui autem confitetur filium, patrem habet. Io. 3.d. Qui credit in filium, habet vitam eternam : qui autem incredulus est filio, non videbit vitam eternam, sed ira Dei manet super eum. Hoc exponit sic Glossa   [Qui credit in filium Dei] fide, scilicet operante per dilectionem movetur in ipsum.
marg.| {g} Habet testimonium] etc. id est per hoc testificatur de se quod ipse est filius Dei.
marg.| {h} Qui non] etc. id est filium qui dicit. Ego et pater unum sumus. Io. 10.f. Et probat quod qui non credit in filium, facit patrem mendacem, dicens   [Qui non credit filio, mendacem facit eum] id est patrem qui de eo testificatus est. Unde et sequitur.
marg.| {i} Quoniam non] etc. pater scilicet.
marg.| {k} De filio suo] Io. 12.d. Et clarificavi et iterum clarificabo. Propter hoc dicit Dominus. Io. 8.e. Si Deus pater vester esset, diligeretis me utique : Ego enim ex Deo processi et veni : neque enim a meipso veni, sed ille me misit.
marg.| {l} Et hoc est testimonium] cui credendum est.
marg.| {m} Quoniam vitam eternam dedit nobis Deus] Sup. 2.d. Hec est repromissio quam ipse pollicitus est nobis vitam eternam : hanc habemus iam spe, sed tandem habebimus re.
marg.| {n} Et hec vita in filio eius est] id est in filium. Nemo enim venit ad patrem nisi per filium. Ipse enim est via. Io. 14.a. Ego sum via, veritas et vita ; nemo venit ad patrem nisi per me. Et ipse est ostium. Via est incipientibus, vita proficientibus, veritas perfectis, sed ostium intrantibus. Vel   [in filio] id est per confessionem fidei filii et eius imitationem. Et ne parum videatur dixisse quod vita est in filio, ait.
marg.| {o} Qui habet filium] credendo et imitando.
marg.| {p} Habet vitam] Io. 17.a. Hec est vita eterna ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Iesum Christum. Et e converso.
marg.| {q} Qui non habet filium Dei] per fidei confessionem, et amorem.
marg.| {r} Vitam non habet] Io. 3.d. Qui incredulus est filio, non videbit vitam eternam.
marg.| {s} Hec scribo vobis] Quarta pars in qua ostendit quanta sit utilitas in recipiendo predicta testimonia, quia ipsa {7. 356rb} recipere est fidei acquiescere. Et dicuntur sex in hac parte. Primo ponit duplicem utilitatem ; unam in futuro, scilicet vitam eternam ; et aliam in presenti, scilicet, quia quicquid petierimus a Deo, obtinebimus. Secundo ostendit quod non solum pro nobis debemus orare, sed salutem proximi debemus petere ibi :   [Qui scit] Tertio ostendit que sit utilitas orare pro his qui non peccant peccato ad mortem, ibi :
marg.| Et dabitur ei] Quarto ostendit, qui sunt qui peccant peccato ad mortem, et qui non, ibi   [Scimus quod omnis, qui natus] Quinto ostendit per quid possumus cavere, quod non peccemus peccato ad mortem, vel per quid possumus scire quod non peccamus ad mortem, ibi   [Et scimus] etc. Sexto monet eos, ut caveant ab hereticis ibi   [Filioli] etc. Dicit ergo   [Hec scribo] Continuatio : quasi Testimonium Dei maius est quam testimonium hominis, unde magis debet recipi : Et non solum propter hoc, sed quia maior inde sequitur utilitas : Unde   [Hec scribo vobis ut sciatis] id est de futura beatitudine certi sitis.
marg.| Quoniam vitam habetis eternam] modo spe, tandem re. Io. 11.c. Ego sum resurrectio et vita. Sicut certus est de foro vel de mercato tenendo qui iam arrham recepit, et vos arrham habetis.
marg.| {t} Qui creditis in nomine filii Dei] Hec arrha est fides. Unde sancta Agnes dicebat, Annulo suo subarrhavit me Dominus Iesus Christus, et immensis monilibus ornavit me.
marg.| {u} Et hec est fiducia] Secunda utilitas, quia si credamus, quicquid petierimus, obtinebimus : quasi, Non solum in futuro vitam eternam habebitis immo in presenti petita impetrabitis.
marg.| Et hec est fiducia quam habemus ad Deum, quia quodcumque petierimus secundum voluntatem eius non secundum desideria carnis nostre : quia. 1Pt. 2.b. Carissimi obsecro vos tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis que militant adversus animam. Vel [secundum voluntatem Dei] que est ut nostram salutem, et proximi velimus et queramus. Hec est enim voluntas Dei sanctificatio vestra. 1Th. 4.b. Ecce quod vult, ut salutem nostram velimus quod facimus sanctificando nos, et mundando. Item Luce 12.f. Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur ? Hec est caritas et dilectio proximi, que accenditur cum salus Domini queritur et amatur, et quod vult Dominus. Unde 1Tim. 2.b. Qui vult omnes homines salvos fieri. Vel   [secundum voluntatem Dei] ut scilicet in eius dispositione ponamus totum, quoniam melius scit quid est nobis utile quam nosipsi. Rm. 8.e. Nam quid oremus sicut oportet nescimus, sed ipse Spiritus postulat pro nobis, id est docet nos postulare. Si inquam sic petimus.
marg.| {x} Audiet nos] dando effectum petitionum. Et dicit,   [audiet] et non audit, quia quicquid petitur, debet peti in futuro vel ad futurum ordinari. Bene dixi quod audiet de futuro. Et hoc probat, dicens.
marg.| {y} Et scimus quoniam audit nos] etiam in presenti, annuendo quicquid petierimus, etsi statim non det. Ipse enim qui est adiutor in opportunitatibus, tempus novit quando utilius dabit ; quia. Eccl. 8.a. Omni negotio tempus est et opportunitas.   [Quicquid petierimus] vel in futuro vel ordinatum ad futurum. Et dicit   [Quicquid] id est quod sit quid solidum non vanum. Ps. 4. Ut quid diligitis vanitatem ?
marg.| {z} Petierimus] perseveranter nos qui sumus boni. Et eadem multipliciter que promiserat, inculcat ut nos ad orandum vivacius incitet. Et si secundum voluntatem eius petimus supple.
marg.| {a} Scimus quoniam habemus petitiones] id est res petitionum.
marg.| {b} Quas postulamus ab eo] Phil. 4.a. Nihil soliciti sitis, sed in omni oratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestre innotescant apud Deum. Si ergo habemus quod petimus, ergo.
marg.| {7. 356va} [Qui scit fratrem suum] etc. Et ostendit hic secundo quod non solum pro nobis, sed pro proximis debemus petere dicens.
marg.| {a} Qui scit] etc. id est quod non ducat ad mortem, vel non obliget, quale est veniale ; vel etiam mortale, de quo tamen penitet, et ita non est in eo finaliter. Unde.
marg.| {b} Peccatum non] durans scilicet usque (ad mortem) Unde dicit Int. non criminaliter, vel non usque ad finem vite. (Qui) inquam (Hoc scit) scientia experientie in seipso. Unde Sir. 31.b. Cognosce ex teipso que sunt proximi tui : sic exponitur, si peccatum non ad mortem supponit pro veniali. Vel (Qui scit) scientia coniecture, vel per signa penitentie (peccatum, etc.) idest quod penitet ante mortem etsi prius peccavit : sic exponitur, si peccatum non ad mortem supponit pro mortali, quod tamen relinquitur ante mortem. Qui inquam hoc scit (Petat) pro eo secure. Iac. 1.a. Postulet autem in fide, nihil hesitans.
marg.| {d} Et dabitur] etc. Ei dico (peccanti non ad mortem) Glossa margin. Loquitur de quotidianis, et levibus que sicut difficile vitantur, facile curantur, si dicto, vel cogitatu, vel oblivione, vel ignorantia peccasti, confitere fratri, sicut Iac. docet ultim. d. Et videtur textus esse contrarius huic Glossa que dicit, Quod dabitur ei vita : quia qui peccat non ad mortem, idest venialiter, non amittit vitam, quia non amittit caritatem. Solutio : Dabitur ei vita, idest augmentabitur. Vel hoc dicit, quia mortis occasio auferetur, scilicet veniale, quod quodammodo occasionaliter ducit ad mortem, quia diminuit motum et fervorem caritatis. Cum itaque dicit (Qui scit, etc.) Hec est secunda pars huius quarte partis, ubi ostendit quod non solum pro nobis debemus petere, sed pro salute proximi. Et cum dicit (Et dabitur ei) ponitur tertia pars ubi ostendit utilitatem orandi pro proximis. Sed quia dixerat, quod est peccatum non ad mortem, per hoc reliquit esse peccatum ad mortem, propterea ostendit quid sit illud dicens pro eo non esse ab omnibus orandum. Unde (Est autem peccatum) quasi, non solum est peccatum non ad mortem sed.
marg.| {e} Est peccatum] etc. idest quod obligat ad mortem scilicet mortale. Vel (Ad mortem,) idest quod durat usque ad mortem. Unde <Glossa> interlinearis Usque ad finem vite : Et secundum hoc, peccatum ad mortem, est peccatum in Spiritum sanctum quod est finalis impenitentia.
marg.| {f} Non pro] etc. Sed contra : De nemine desperandum est dum est in via : preterea nonne ei possumus impetrare et mereri gratiam, qui est in peccato mortali ? Sed pro multis talibus orat Ecclesia nesciens utrum finaliter decesserint in mortali. Si dicatur quod si sciret Ecclesia quod aliquis moreretur impenitens, non oraret pro illo. Sed contra : Nullus potest hoc scire. Si dicis, imo per presumptionem ; sed in dubiis interpretandum est in meliorem partem : ergo adhuc debet Ecclesia interpretari de eo de quo habet presumptionem quod moritur impenitens, quod moriatur sine peccato ; ergo et orare pro illo ? Solutio : potest intelligi de utroque. Et de illo scilicet qui adhuc vivens est in mortali : et secundum hoc sic exponitur littera (Non pro, etc.) despective scilicet idest quilibet qui similiter in peccato est, sed homo magni meriti, vel qui est sine peccato mortali : quia non impetraret. Vel sic (Non pro, etc.) generali scilicet oratione, que est in confessione generali que purgat tantum venialia, et mortalia non : sed si mortale est, debet confiteri sacerdoti. Unde Glossa Si grave peccatum fuerit, induc presbyteros Ecclesie, et ad illorum examen castigare. Item potest intelligi de illo qui in peccato mortali decedit : et tunc exponitur sic, (Non pro, etc.) nec tamen prohibeo, imo sub dubitatione et opinione relinquo : quasi diceret. Io. De hoc est opinio, utrum damnatis prosint suffragia Ecclesie. Unde non dico, nec supple prohibeo orare pro illis : quasi diceret. Opinionem non determino. Sed dicunt quidam quod nihil omnino prosunt damnatis orationes Ecclesie. Et hoc probant per hoc quod hostia frangitur tantum in tres partes. Una pro vivis qui sunt in mundo, illa scilicet que sumitur cum sanguine : alia pro his qui iam sunt in Paradiso, non quia indigeant, sed de eorum liberatione reddit Ecclesia gratias Deo : tertia pro his qui sunt in Purgatorio. Unde patet quod damnati non participant in hoc Sacramento, ergo multo fortius nec in aliis. Et isti exponunt sic litteram. (Non dico,) idest prohibeo. Sed numquid secundum istos orat Ecclesia pro multis damnatis ? Ita sed tamen non scit ipsos esse damnatos pro quibus orat, nec presumit ; si enim presumeret probabiliter, non oraret, sicut pro illis non orat qui scilicet laqueo se suspendunt, sicut Iudas. Et quod obiicit. Si adhuc dubitat, ergo interpretari debet in meliorem partem : ergo orare debet pro illis. Solutio : Hoc verbum. Dubia interpretanda sunt in meliorem partem, sic intelligitur, quod hoc verum est quando equales presumptiones, vel pauciores sunt contra meliorem partem quam pro ea : sed si plures et efficaciores sunt rationes vel presumptiones contra meliorem partem : tunc non oportet, nec debet fieri interpretatio in meliorem partem. Si ergo presumptiones plures et efficaciores {7. 356vb} habeat Ecclesia de aliquo quod decessit impenitens, nec in generali, nec in particulari debet secundum istos orare pro illo. Verumtamen si oraret in generali, etsi ei non prodesset, cederet tamen in commodum aliorum qui digni sunt ut oretur pro ipsis. Item sunt alii qui dicunt quod valde malis non prosunt, sed illis qui fecerunt multa bona opera in hac vita, quibus meruerunt ut eis prodessent suffragia. Et isti sic exponunt. (Non pro illo, etc.) in speciali scilicet : potest tamen pro eis orari in generali. Ad illud autem quod de hostia obiicitur, respondent quod specialiter pro tribus predictis fiunt tres partes fractionis, tamen generalis intentio est in sacramento qua oratur pro illis. Et sic patet quomodo hoc exponitur utroque modo, scilicet si peccatum ad mortem vocetur mortale, in quo aliquis est adhuc vivens in hac vita : item si peccatum ad mortem accipiatur hoc peccatum mortale in quo aliquis decedit ab hac vita, id est pro peccato mortali post mortem quod aliquis secum portat ad infernum. Vel sicut diximus, potest tertio modo accipi hoc peccatum ad mortem, scilicet peccatum in Spiritum sanctum. Peccatur enim in patrem et filium per fragilitatem humanam ; in patrem per impotentiam, in filium per ignorantiam ; sed in Spiritum sanctum per certam malitiam. Et de hoc dicit Dominus. Mt. 12.e. Quicumque dixerit verbum contra filium hominis, remittetur ei : qui autem dixerit contra Spiritum sanctum verbum, non remittetur ei neque in hoc seculo neque in futuro. Et Marci. 3.c. Amen dico vobis quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata, et blasphemie quibus blasphemaverunt. Qui autem blasphemaverit in Spiritum sanctum, non habebit remissionem in eternum, sed reus erit eterni delicti. Hoc exponitur dupliciter. Uno modo sicut dicit textus negative, et tunc intelligitur in illo peccato, peccatum in Spiritum sanctum quod dicitur finalis impenitentia. Illud enim nec in hoc seculo remittitur, quia talis moritur finaliter impenitens : item nec in futuro, quia eternaliter punietur : nec est post hanc vitam status in quo possint dimitti peccata mortalia. Item alio modo sic : Non remittetur, vel non habebit remissionem, id est vix remittetur vei vix habebit remissionem ; et sic intelligitur de aliis peccatis in Spiritum sanctum que sunt quinque, presumptio, desperatio, penitentia de penitentia, impugnatio agnite veritatis, et destructio fraterne caritatis. Si igitur intelligatur verbum Domini negative, sicut iacet, sicut prius expositum est, sic non est nisi unum peccatum in Spiritum sanctum, id est finalis impenitentia, quod se extendit ad alia quinque predicta, et tunc sic exponitur littera.
marg.| {e} Est peccatum ad mortem] id est in Spiritum sanctum.
marg.| {f} Non pro illo dico] imo prohibeo,   [ut roget quis] Et tunc (quis) sumitur universaliter, ut sit sensus, Prohibeo ut aliquis homo oret pro eo qui finaliter impenitens decedit, quia non valeret sua oratio. Vel ut resolvatur in affirmativum preceptum sic (Dico,) id est precipio.   [Ut non aliquis] id est nullus   [Roget pro illo] qui finaliter impenitens decedit. Si vero verbum Domini exponitur privative, ut peccatum in Spiritum sanctum dicatur non remissibile, id est vix remissibile : tunc sunt quinque peccata in Spiritum sanctum que sic distinguuntur. Peccatur enim in Spiritum sanctum aut in se, aut in suis donis. Si in se : hoc est dupliciter, aut nimis extendendo ipsius bonitatem, sicut dicitur fecisse Origenes qui dicitur dixisse quod Deus etiam Diabolum salvaret et pro eo sicut pro homine mortuus esset, et sic est presumptio : aut nimis diminuendo, sicut fecit Cain qui dixit Gn. 4.b. Maior est iniquitas mea quam ut veniam merear : et Iudas qui semetipsum desperans laqueo suspendit. Matthei 27.a. Et sic est desperatio. De his duobus dicit Ps. 79. Incensa igni et suffossa ab increpatione vultus tui peribunt. Si vero impugnatur Spiritus sanctus in donis, hoc est tripliciter : aut in se dico impugnante, aut in proximo : Si in se, id est in eo qui impugnat, sic est penitentia de eo quod penituit. Et propter hoc dicit Prepositus quod omnia peccata redeunt, quod verum est quoad ingratitudinem. Et de hoc dicit Ecclesiastic. 34.d. Qui baptizatur a mortuo et iterum tangit mortuum, quid prodest lavatio eius ? Si vero in proximo, hoc est dupliciter, aut quoad intellectum, sic est impugnatio agnite veritatis, in hoc sunt heretici {7. 357ra} qui ex superbia nolunt suum intellectum subiicere fidei : de quibus. Rm. 1.c. Quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis. Aut quoad effectum, et sic est destructio fraterne caritatis. In hoc peccato sunt schismatici et heretici. Alii credentes se obsequium prestare Deo. Io. 16.a. Quod dividant unitatem Catholice et Romane Ecclesie, et precipue illi, qui dicuntur Valdenses, qui destruunt omnes institutiones Ecclesie, dicentes quod nec Dominus Papa, nec aliquis sacerdos sub ipso, potest vel obligare vel solvere nisi corrigiam calceamenti sui. De his dicitur Prv. 6.b. Sex sunt que odit Deus, et septimum detestatur anima eius, id est voluntas eius, eum scilicet qui seminat discordias inter fratres ; id est qui ad hoc nititur, ut destruat fraternam caritatem. Sed queritur, de quo intelligatur hic cum dicitur, Peccatum ad mortem, id est in Spiritum sanctum. Et dicimus sine oppositione quod potest intelligi de omnibus, sed specialibus, et verius de duobus ultimis, que sunt impugnatio agnite veritatis, et destructio superne caritatis. Et hoc patet per intentionem huius partis, quia in hoc capitulo agit de effectibus fidei et de certitudine eius, contra quam sunt et faciunt heretici. Pro istis si sunt impenitentes non est orandum : et tunc sic exponitur, (Non pro illo dico ut roget quis,) id est nolo ut oretur pro eis, vel prohibeo : Si vero sit penitens, potest pro eo orari, sed non a quocumque, sed ab hominibus magni meriti. Dicitur enim irremissibile propter suam tenacitatem, ut notetur difficultas respectu peccati, non Dei. Sed contra : Non in die Parasceves Ecclesia etiam publice orat pro hereticis ? Solutio sic : Sed hoc facit tunc Ecclesia, quia quasi totam se effundit in misericordia, ut sic notetur superabundans caritas Christi, qui ea die propria viscera aperire voluit, ut sic viscera misericordie nobis aperiret, in quibus visitavit nos oriens ex alto. Sed si obiicitur de Dominio, et de B. Stephano qui pro inimicis oraverunt ; ergo et nos debemus pro hereticis : illi enim qui Dominum crucifixerunt, et qui Stephanum lapidaverunt, impugnabant veritatem. Solutio : Quidam impugnant veritatem ex ignorantia, sicut illi qui Dominum crucifixerunt, et qui Stephanum lapidaverunt : quod patet per Paulum qui dicit de se. 1Tim. 1.d. Misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate. Quidam vero scienter, et pro his non est orandum, maxime in publico : hoc tamen intelligendum est secundum formam datam a Domino. Mt. 18.b. Ut scilicet semel et secundo admonitus noluerit penitere, tunc abiiciendus est ab Ecclesia et abscindendus, nec debet Ecclesia pro tali communem orationem facere, potest tamen privatam. Mt. 18.c. Si peccaverit in te frater tuus, id est te sciente solo, vade et corripe eum inter te et ipsum solum ; si autem audierit, lucratus es fratrem tuum ; si autem non audierit, adhibe tecum unum vel duos, ut in ore duorum vel trium testium stet omne verbum, quod si non audierit, dic Ecclesie ; si autem Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus : Et expressius dicit hoc Apostolus de hereticis : ad Tit. 4.c. Hereticum hominem post unam et secundum correptionem devita sciens, quia subversus est, qui eiusmodi est et delinquit cum sit proprio iudicio condemnatus.
marg.| {a} Sequitur : Omnis iniquitas] Continuatio : quasi, Sic pro invicem est orandum, et hoc est valde necessarium, quia   [Omnis iniquitas] id est quicquid ab equitate rationis discrepat.
marg.| {b} Peccatum est] tamen non omnia peccata sunt eiusmodi modi vel generis, sed differt peccatum a peccato, quia supra omnia peccata est maius peccatum in Spiritum sanctum. Unde dicit.
marg.| {c} Et est peccatum ad mortem] supple est supra alia : vel peccatum mortale est supra omnia venialia. Et secundum hoc iniquitas accipitur pro venialibus et exponitur sic : (Omnis iniquitas peccatum est,) veniale, sed supra hoc multo maius est peccatum mortale : unde dicit, (Et est peccatum ad mortem) scilicet maius quam veniale. Vel tertio modo, ut iniquitas accipiatur pro peccato mortali, quod habet homo adhuc vivens in mundo, quo potest penitere vel revocari per orationem alterius, peccatum vero ad mortem accipitur pro mortali quod secum homo detulit post mortem : unde sic exponitur : (Omnis iniquitas peccatum est) mortale, sed adhuc in statu, in quo homo potest penitere de eo.   [Et est peccatum ad mortem] id est mortale, quod secum portavit aliquis in Infernum, supple supra illud est quantum ad hoc quod illud potest deleri {7. 357rb} quamdiu est homo in hac vita, illud omnino numquam delebitur, sed in eternum ardebit : et propter hoc dicit Eccl. 9.b. Melior est canis vivus leone mortuo. Viventes enim sciunt se esse morituros : mortui autem nihil noverunt amplius, nec habent ultra mercedem. Iniquitas ergo accipitur hic sicut prius accipiebatur peccatum non ad mortem.
marg.| {d} Scimus, quia omnis] etc. Hic ostendit quarto qui sunt qui peccant peccato ad mortem, et qui non. Unde dicit. (Scimus, quia omnis qui natus est ex Deo) in quantum natus ex Deo.
marg.| {f} Non peccat] Ut sic intelligatur per se, sicut hic triangulus habet tres angulos, etc. Vel intelligatur per compositionem, id est quamdiu natus est ex Deo, id est quamdiu permanet in nativitate quam habet ex Deo.
marg.| {f} Non peccat] mortaliter : vel (non peccat,) peccato infidelitatis. Unde sic exponitur :
marg.| {e} Omnis qui natus est ex Deo] id est qui servat nativitatem fidei quam habet ex Deo, vel per essentiam ut qui habet fidem informem, vel per formam ut qui habet fidem formatam,   [non peccat] per infidelitatem, quia veritatem fidei non impugnant :
marg.| {g} Sed generatio Dei] gratia qua regeneratus est.
marg.| {h} Conservat eum] a peccato ad mortem, vel ab infidelitate.
marg.| {i} Et] id est ita.
marg.| {k} Malignus non tanget eum] id est mundus in malo igne concupiscentiarum positus. sup. cap. 2.c. Omne quod est in mundo, aut est concupiscentia carnis, aut concupiscentia oculorum, aut superbia vite. Vel (Malignus,) id est Diabolus (Non tanget eum,) quia non potest nisi permissus. Unde volens tangere impetrat licentiam a Domino, Iob. 1.b. Tange cuncta que possidet nisi in faciem benedixerit tibi. Vel (Malignus) dicitur hic amator mundi qui in quantum talis a Diabolo est qui est princeps huius mundi : Io. 14.d. (Non tanget eum,) quia nulla est eorum commixtio, sicut lux et tenebre non possunt esse simul. Unde Glossa Quomodo dies et nox misceri non possunt, sic iustitia et iniquitas, Malignus et generatio Dei.
marg.| Unde 2Cor. 6.c. Que participatio enim iustitie cum iniquitate, aut que societas lucis ad tenebras : que autem conventio Christi ad Belial, aut que pars fidelis cum infideli ?
marg.| {l} Scimus quoniam ex Deo sumus] renati in Baptismo. Et est hic minor propositio sui argumenti quod est tale : Omnis qui natus est ex Deo, non peccat : nos sumus nati ex Deo : ergo non peccamus. Syllogismus est in tertio prime. Sic patet qui sunt, qui non peccant. Et sicut nos non peccamus, sic e converso mundus peccat : Unde dicit.
marg.| {m} Et mundus totus] Glossa Non solum amores mundi, sed etiam nuper nati qui non habent discretionem boni et mali, propter primam prevaricationem pertinent ad regnum Diaboli, nisi gratia Dei eruantur a tenebris. Et sic per hoc intelligitur quod argumentatur a minori : quod si parvuli sunt in Maligno, id est in potestate Diaboli, ergo multo magis amatores iam in eius amore inveterati.
marg.| {n} In Maligno] id est in potestate Maligni.
marg.| {o} Positus est] unde et mentes eorum excecavit. Unde 2Cor. 4.a. Deus huius seculi excecavit mentes infidelium. Propter hoc dicebat Ps. 25. Odivi Ecclesiam malignantium, et cum impiis non sedebo. Et alibi. Ps. 9. Contere brachium peccatoris et maligni.
marg.| {p} Et scimus quoniam] etc. Hic quinto ostendit per quid possumus cavere ne peccemus peccato ad mortem, aut potius per quid possumus scire si peccamus peccato ad mortem, quia per filium Dei qui dedit nobis sensum cognoscendi ipsum, et fugiendi peccatum. Ps. 59. Dedit eis significationem ut fugiant a facie arcus.
marg.| Unde dicit [Et scimus] per quem possumus cavere a mundi malignitate.
marg.| {q} Quoniam filius Dei venit] per Virginem in mundum, et docuit nos fugere mundum malignum. Quod ante incarnationem filii petebat. Ps. 34. In persona antiquorum, qui quasi erant in potestate Maligni, dicens, Domine quando respicies nos, scilicet carnem assumendo. restitue animam meam a malignitate eorum, etc. Et alibi. Ps. 143. De gladio maligno erue me. Venit dico.
marg.| {r} Et dedit nobis] credentibus.
marg.| {s} Sensum] et cognitionis et experientie. Sap. 9.d. Sensum tuum quis novit nisi tu dederis sapientiam ?
marg.| {t} Ut cognoscamus] fide illuminati.
marg.| {u} Deum verum] patrem.
marg.| {x} Et simus] per amorem.
marg.| {y} In vero filio eius] Iesu Christo, quia aliter nullum fructum faciemus. Io. 15.a. Sicut palmes non potest facere fructum a semetipso nisi manserit in vite ; sic nec vos nisi in me manseritis. { 357va } Et bene, dicit Interlin.   [Nobis] credentibus : qui enim suavitatem fidei non habent, neque cognitionem Dei habent. Sir. 21.b. Non est sensus, ubi est amaritudo, scilicet infidelitas.
marg.| {a} Hic] scilicet filius Dei vivi Iesus Christus.
marg.| {b} Verus Deus est, et vera vita] et in se et nobis conferendo. Ipse enim est qui dat vitam mundo. Io. 6.d. Et in eod. Omnis qui videt filium, et credit in eum, habet vitam eternam.
marg.| {c} Filioli] Hic ultimo monet eos, ut caveant ab hereticis, et est quasi conclusio eorum, que predicta sunt. Dicit ergo (Filioli,) obedientes ; et dilecti mihi, quia verum Deum cognoscitis, et vitam eternam expectatis.
marg.| {d} Custodite vos a simulacris] id est a falsis hereticorum doctrinis, ne eorum errores sequamini. Simulacra enim Gentium argentum et aurum. Hoc est quod dixit Iacob ascensurus in Bethel. Ge. 35. Convocata omni domo sua, Abiicite Deos alienos : quia. Etsi sunt qui dicantur Dii, sive in celo, sive in terra (siquidem Dii sunt multi, Domini multi) nobis tamen unus Deus Pater ex quo omnia, et nos in illo, et unus Dominus Iesus, per quem omnia et nos per illum Cor. 8.b. Sed cum istos in multis commendaverit ut perfectos, quare modo monet custodire se ab hereticis ? Solutio : Ad cautelam maiorem : abundans enim cautela non nocet. Sed sicut dicit Glossa timeri poterat ne aliquis nuper conversus reliquias superstitionis retinuisset, cum etiam he sint demoliende. Is. 14.e. Perdam Babylonis nomen, reliquias et progeniem et germen.
prol.| Explicit Postilla D. HugonisCardinalis super Epistolam canonicam Ioannis primam.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Io. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=79&chapitre=79_5)

Notes :