Hugo de Sancto Caro

Capitulum 3

Numérotation du verset 1Io. 3,1 

Videte
qualem caritatem
dedit
nobis Pater,
ut filii Dei nominemur
et simus1.
1 simus] sumus Weber
Propter hoc mundus non novit nos,
quia non novit eum.
Numérotation du verset 1Io. 3,2 

Carissimi, nunc filii Dei sumus,
et nondum apparuit quod2 erimus.
2 quod] quid Weber
Scimus quoniam cum apparuerit,
similes ei erimus
quoniam videbimus eum sicut est.
Numérotation du verset 1Io. 3,3 

Et omnis qui habet spem hanc in eo,
sanctificat se,
sicut et ille sanctus est.
Numérotation du verset 1Io. 3,4 

Omnis qui peccatum facit3,
3 peccatum facit] inv. Weber
et iniquitatem facit et peccatum est iniquitas.
Numérotation du verset 1Io. 3,5 

Et scitis quia4 ille apparuit
4 quia] quoniam Weber
ut peccata tolleret,
et peccatum in eo non est.
Numérotation du verset 1Io. 3,6 

Omnis qui in eo manet non peccat,
et5 omnis qui peccat non vidit
5 et] om. Weber
eum,
nec scivit6
6 scivit] cognovit Weber
eum.
Numérotation du verset 1Io. 3,7 

Filioli, nemo vos seducat.
Qui facit iustitiam iustus est, sicut et ille iustus est.
Numérotation du verset 1Io. 3,8 

Qui facit peccatum ex diabolo est,
quoniam ab initio
diabolus peccat.
In hoc apparuit Filius Dei
ut dissolvat opera diaboli.
Numérotation du verset 1Io. 3,9 

Omnis qui natus est
ex Deo peccatum non facit, quoniam semen ipsius in eo manet,
et non potest peccare,
quoniam ex Deo natus est.
Numérotation du verset 1Io. 3,10 

In hoc manifesti sunt filii Dei
et filii diaboli.
Omnis qui non est iustus,
non est de
Deo et qui non diligit fratrem suum,
Numérotation du verset 1Io. 3,11 

quoniam hec est annuntiatio
quam audistis, ab initio ut diligatis7 alterutrum.
7 diligatis] diligamus Weber
Numérotation du verset 1Io. 3,12 

Non sicut Caim
qui8 ex maligno
8 qui] om. Weber
erat et occidit fratrem suum. Et propter quid occidit eum ?
Quoniam opera eius maligna erant,
fratris autem eius bona9
9 bona] iusta Weber
Numérotation du verset 1Io. 3,13 

Nolite mirari, fratres,
si odit vos mundus.
Numérotation du verset 1Io. 3,14 

Nos scimus quia10 translati sumus de morte
10 quia] quoniam Weber
in vitam, quoniam
diligimus fratres.
Qui non diligit
manet
in morte,
Numérotation du verset 1Io. 3,15 

omnis qui odit
fratrem suum homicida est.
Et scitis quoniam omnis homicida
non habet vitam eternam in semetipso11 manentem.
11 semetipso] se Weber
Numérotation du verset 1Io. 3,16 

In hoc cognovimus caritatem Dei12, quoniam ille pro nobis animam suam posuit, et nos debemus pro fratribus animas ponere.
12 Dei] om. Weber
Numérotation du verset 1Io. 3,17 

Qui habuerit substantiam huius13 mundi et viderit fratrem suum necessitatem patientem14
13 huius] om. Weber |
14 necessitatem patientem] necesse habere Weber |
et clauserit viscera sua ab eo
quomodo caritas Dei manet in eo ?
Numérotation du verset 1Io. 3,18 

Filioli mei15,
15 mei] om. Weber
non diligamus verbo neque16 lingua sed opere et veritate,
16 neque] nec Weber
in hoc cognoscimus
quoniam ex veritate sumus et in conspectu eius suadebimus17 corda nostra.
17 suadebimus] suadeamus Weber
Quoniam si reprehenderit nos cor nostrum18,
18 nostrum] om. Weber
maior est Deus corde nostro et novit omnia. Carissimi, si cor non reprehenderit nos,
fiduciam habemus ad Deum, et quicquid19 petierimus,
19 quicquid] quodcumque Weber
accipiemus ab eo,
quoniam mandata
eius custodimus,
et ea
que sunt placita coram eo
facimus . Et hoc est mandatum eius,
ut credamus in nomine Filii eius Iesu Christi,
et diligamus alterutrum,
sicut dedit mandatum nobis.
Et qui servat mandata eius,
in illo manet
et ipse in eo,
et in hoc scimus quoniam manet in nobis,
de Spiritu
quem nobis dedit.

Capitulum 3

Numérotation du verset 1Io. 3,1 
marg.| Videte qualem] etc. In precedenti cap. ostendit quid diligendum ; et quomodo permanendum in dilectione : quia declinando a malo, et implorando advocatum ; vel bonum faciendo per observantiam mandatorum, et fugam heresis. Nunc in hoc cap. ostendit qualiter diligi debet Deus, et proximus. Et hec est tertia pars totius Epistole. Dividitur autem hoc cap. in duas partes. In prima ostendit qualiter diligendus est Deus. In secunda ostendit qualiter diligendus est proximus, ibi :   [Nolite mirari] etc. Prima etiam pars habet duas. In prima ostendit quare Deus sit diligendus. In secunda quod omnis iustitia est a Deo, ibi :   [Filioli nemo] etc. In hac autem parte in qua ostendit qualiter est diligendus, dicuntur septem. Primo enim ostendit qualem affectum Deus pater erga nos habuerit, ut sic ostendat qualiter Deus diligendus sit a nobis. ibi :   [Videte] etc. Et cum loquimur de affectu Dei dicentes ; Deus habet affectum : loquimur per modum hominum, ut intelligamus revera in eo non esse affectiones. In hoc autem ostenditur affectio Dei erga nos quod filii Dei nominamur, et est hec magna dignitas. Sed quia nondum apparet hec dignitas, propter hoc secundo ostendit quando apparebit, ibi :   [Carissimi nunc filii] etc. Tertio ostendit quod propter istam spem debemus ipsum imitari, ibi :   [Et omnis, qui habet] etc. Quarto ostendit quod peccatores quia spem istam non habent, ipsum non imitantur, ibi :   [Omnis qui] etc. Quinto ostendit quomodo possumus spem istam habere, quia etsi non ex nobis, tamen ab ipso qui apparuit, ut peccata tolleret, ibi :   [Et scitis] Sexto ostendit quod ipse Christus potest peccata tollere, quia numquam peccatum habuit, ibi :   [Et peccatum in eo] etc. Septimo, et ultimo ostendit quod Christus peccata non habet, ibi :   [Omnis qui in eo] etc. Dicit ergo :
marg.| {q} Videte] etc. Diligenter attendite.
marg.| {r} Qualem caritatem] etc. id est quantis, et qualibus donis paternam caritatem Deus erga nos ostendit. Sed quare non dixit quantam ? Solutio. Quia modus plus accendit quam quantitas, vel quam res ipsa. Sed que est hec caritas ? Hec scilicet.
marg.| {s} Ut filii Dei nominemur, et simus] Io. 1.a. Dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine eius. Et probat quasi per locum ab oppositis quod nos sumus filii Dei.
marg.| {t} Et propter hoc] quod filii Dei sumus.   [Et] propter hoc.
marg.| {u} Mundus] id est amatores mundi.
marg.| {x} Non novit nos] imitando, vel diligendo.
marg.| {y} Quia non novit eum] Io. 15.a. Et hec facient vobis propter nomen meum, quia nesciunt eum qui misit me.   [Non novit nos] quia non sumus de mundo qui suos filios diligit. Io. 15.c. Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat, diligeret : quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus : Sed quare non novit mundus ? Quia 1Cor. 11.d. Animalis homo non percipit ea que sunt spiritus Dei : Quia Sap. 1.a. In malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis. Eccl. 21.b. Non est sensus ubi est amaritudo : Est autem hic argumentum tale ; Mundus suos novit filios : sed nos non novit, quia neque patrem novit ; ergo non sumus filii mundi : ergo ab oppositis, sumus filii Dei. Sed quia possent dicere quid est quod dicis quod sumus filii Dei, cum hoc non appareat ? propter hoc respondet dicens.
marg.| {z} Carissimi nunc filii Dei sumus] quasi dicat, ne miremini quia dixi, quod sumus filii Dei.
marg.| {a} Et nondum apparuit quid erimus] quia Col. 2.a. Vita nostra abscondita est cum ipso in gloria. Et quare modo absconduntur boni ? Prover. 28.d. Cum surrexerint impii, abscondentur homines : cum illi perierint, multiplicabuntur iusti. Unde Is. 32.a. Erit vir sicut qui absconditur a vento, et celat se a tempestate. Et quod non oporteat modo apparere, ostendit per hoc quod nec Christus cuius sumus filii, modo apparet, sed in iudicio apparebit, ubi et nos apparebimus {7. 350va} cum ipso. Unde dicit.
marg.| {a} Scimus] etsi nondum apparuit quid erimus, quia in cor hominis non ascendit. 1Cor. 2.c. Tamen   [Scimus] fide illuminante.
marg.| {b} Quoniam cum apparuerit] in secundo adventu.
marg.| {c} Similes ei erimus] id est immortales secundum corpus et impassibiles. Col. 3.a. Cum autem Christus apparuerit, vita vestra ; tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria. Et probat quod erimus immortales.
marg.| {d} Quoniam videbimus eum sicuti est] quod non esset si carnem mortalem haberemus : quia Ex. 33.d. Non videbit me homo, et vivet, vita scilicet mortali Io. 1.b. Deum nemo vidit unquam. Unde Glossa Quia eum in ipsa divinitatis sue substantia contemplabimur, quod in hac vita nulli conceditur. Sed quid est quod dicit   [quoniam videbimus eum sicuti est] sed ipse est plenissime et perfectissime : ergo videbimus eum plenissime et perfectissime. Contra : Isidorus, Sibi soli Trinitas nota est, et homini assumpto. Solutio : Sicuti est videbimus quia facie ad faciem, et sine velamine quem modo videmus sub figuris et enigmate : non tamen plenissime quantum ad ipsum quia non erimus capaces plenitudinis sue glorie. Et, quia tunc erimus ei similes in gloria, debemus, et modo esse similes ei in vita. Unde dicit.
marg.| {e} Et omnis qui habet] etc. scilicet ut ei sit similis in futuro. Rm. 8.e. Spe salvi facti sumus.
marg.| {f} Sanctificat se] id est sanctum facit et purum, temporalia relinquendo, sicut ille sanctus est. 1Pt. 1.c. Sancti eritis, quoniam ego sanctus sum. Et Io. 17.c. Ego sanctifico meipsum, ut sint et ipsi sanctificati in veritate. Iosue 2.b. Sanctificamini, in presenti vita ; cras enim, id est in futura vita, faciet Dominus inter vos mirabilia. Lv. 19.a. Sancti estote, quia ego sanctus sum. Contra Iob. 25.b. Stelle non sunt munde in conspectu eius. Preterea loquitur de sanctitate Christi creata, aut increata ; Si de increata, sed nostra creata est : creati autem ad increatum nulla est proportio : Si de creata, sed illa est non ad mensuram, nostra vero ad mensuram. Solutio : De utraque potest loqui : Si de creata tunc. Ly (sicut) non dicit similitudinem in modo sed similitudinem in qualitate : ut sit sensus, ille sanctus est, et vos sancti sitis. Si de increata, tunc Ly (sicut) dicit similitudinem ut exemplati ad exemplar, quia virtutes que in nobis sunt, exemplate sunt ad virtutes exemplares. Ideo
marg.| {g} Omnis qui] etc. idest contra legem Dei. Unde Glossa Grece nomos lex, inde anomia, id est iniquitas que est contra legem vel sine lege. Unde dicit.
marg.| {h} Et peccatum est] etc. quicquid enim peccamus, contra legem Dei facimus. Unde Ps. 118. Prevaricantes reputavi omnes peccatores terre. Ex hoc loco Augustinus assumpsit illam definitionem peccati, Peccatum est factum, vel dictum, vel concupitum contra legem Dei ; et hoc intelligitur de mortali. Sed quia possent ipsi dicere, nullus sine peccato est : ergo nullus potest hanc spem habere : propter hoc respondet quod verum est ex se, sed tamen potest eam habere ex Dei auxilio : unde dicit.
marg.| {i} Et scitis] etc. Unde Io. 1.d. Ecce qui tollit peccata mundi. Glossa Tollit dimittendo facta, adiuvando ne fiant, ducendo ad vitam ubi omnino fieri non possint. Propter hoc ter dicitur in Missa, Agnus Dei : sed bis, Miserere nobis : quasi, Agnus Dei miserere, peccata dimittendo. Item Agnus Dei miserere, ne fiant adiuvando. Eccl. 2.c. Quoniam pius, et misericors est Deus, et remittit in die tribulationis peccata, et protector est omnibus exquirentibus se in veritate. Et ostendit quod potuit peccata tollere, quia fuit sine peccato, ut dicit.
marg.| {k} Et peccatum in eo non est] nec actus, nec voluntatis. 1Pt. 2.d. Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius. Et
marg.| {l} Omnis qui in eo] Hic ultimo probat quod Christus peccatum non habet. Unde dicit.   [Omnis qui in eo manet, {7. 350vb}   non peccat] Ex quo patet quod ipse immunis est a peccato, quia etiam adherentes ei vitant peccata : Sed omnis iustus in eo manet : ergo nullus iustus peccat. Contra supra 1.c. Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus. Et Prv. 24.d. Septies cadet iustus, et resurget : impii autem corruent in malum. Solutio : Iustus cadet, sed in die, quia non cadit a caritate. Et omnis qui in eo manet, non peccat : verum est in quantum manet in eo, ut sic intelligatur per reduplicationem. Si autem peccat venialiter, hoc non est, quia est in eo, sed quia est ex illo. Vel potest dici quod hoc non intelligitur nisi de mortali : unde Omnis qui manet in eo in quantum manet in eo, non peccat mortaliter. Vel potest dici, Omnis qui manet in eo per fidem ; non peccat, peccato infidelitatis.
marg.| {m} Et omnis qui peccat] in quantum peccat : et potest intelligi de peccato mortali tantum : vel de mortali simul, et veniali : vel de peccato infidelitatis.
marg.| {n} Non vidit eum] fide, credendo humanitatem.
marg.| {o} Nec cognovit eum] quoad divinitatem, vel gustando eius suavitatem : si enim gustasset quam dulcis est Dominus, non peccaret. Vel   [Non vidit, nec cognovit] perfecte, vel similiter quasi diceret, sicut qui manet in eo, non peccat : sic per oppositum qui peccat, non cognoscit eum. Ex quo patet quod ipse peccatum non habet cui adherentes vitant peccata, et cui non adherent peccatores, sed longe sunt ab eo. Ps. 118. Longe a peccatoribus salus.
marg.| {p} Filioli nemo] etc. Secunda pars prime partis in qua ostendit quod omnis iustitia est a Deo. Et excludit errorem Pelagii qui dicebat quod homo potest iustificari ex solo libero arbitrio. Unde dicit   [Filioli nemo vos seducat] ut scilicet credatis quod iustitia sit a nobis, non a Deo.
marg.| {q} Seducat] id est seorsum a veritate fidei, et integritate morum ducat. Simile Eph. 5.b. Nemo vos seducat. Sed quare dicit   [filioli] et non filii ? Solutio : Quia in presenti ubi caritas est imperfecta, quodammodo facit filiolos : in futuro vero erunt filii ubi caritas erit perfecta. Vel sic vocat eos propter tempus, quia ipse eos precesserat in fide. Et quod iustitia est a Deo, hoc ostendit dicens.
marg.| {r} Qui facit iustitiam, iustus est, et cetera] Sed ex hoc obiicitur sic. Ille iustus est naturaliter et ex se : ergo qui facit iustitiam, iustus est naturaliter et ex se. Solutio : (Sicut) non dicit similitudinem nisi exemplati ad exemplar. Iustitia enim Dei increata, et iustitia hominis creata non sunt similes nisi in effectu : sicut e converso dicitur in medicinis quod medicine sunt contrarie non secundum substantiam vel essentiam, sed secundum effectus. Et si iustitia hominis est exemplata : non est ergo ab homine : ita qui facit iustitiam, iustus est : sed e converso.
marg.| {s} Qui facit peccatum, et cetera] Ex hoc arguit Manicheus sic. Si omnis homo facit peccatum : ergo omnis homo ex diabolo est : ergo multo fortius ea que sunt inferiora homine, sunt ex diabolo. Solutio. Nec homo, nec ista visibilia sunt ex diabolo, nec per creationem, nec per originem carnis, sed per imitationem ; sicut dicit Dominus Io. 8.c. Si filii Abrahe estis, opera eius facite : quasi diceret, imitamini ipsum. Et hoc est quod sequitur.
marg.| {t} Quoniam, et cetera] Et redditur hic causa imitationis, et non creationis : unde in ipso textu potest confundi Manicheus. Glossa hic dicit.   [Ab initio] sue creationis diabolus, incipiens peccare, peccat continue usque in presenti : Ergo diabolus in omni opere suo peccat. Solutio. Verum est in omni opere vel motu egrediente a libero arbitrio, quia eius arbitrium pure confirmatum est ad malum. Sed queritur utrum possit moveri motu naturali ad diligendum Deum ? Solutio. Opinio vel dubitatio est. Quidam dicunt quod sic, alii dicunt quod non, quia eius natura per consuetudinem malam ita sopita est, quod nec etiam motu naturali potest diligere Deum : Sicut videmus quod aliquis cholericus ex natura, per consuetudinem sepe fit melancholicus eo quod sopitur eius natura.
marg.| {u} Peccat] sed intelligendum est usque ad diem iudicii. Vel dicitur peccare ab initio, quia quodammodo fuit principium quare homo peccavit. Unde quod nascimur omnes in peccato, est quodammodo a diabolo. Unde quia homines non cessant peccare, nec ipse dicitur cessare, sed semper peccat. Et quia ita est.
marg.| {x} Filius Dei apparuit in hoc] id est propter hoc.
marg.| {y} Ut dissolvat opera diaboli] tollendo scilicet peccata. Opera autem diaboli appellat peccata, quia sunt nativitas imitationis qua ex diabolo nascuntur peccatores. Et cum dicit,   [Dissolvat] notatur difficultas. Quomodo autem dissolvit ostendit, scilicet quia regenerando nos in baptismo. Unde dicit, {7. 351ra}
marg.| {a} Omnis qui natus est ex Deo] etc. hoc intelligendum est per reduplicationem, vel per appositionem, vel de peccato infidelitatis.
marg.| {b} Natus] per Baptismi gratiam, vel per Penitentiam. Et in quantum talis   [peccatum non facit] Ex hoc etiam sumunt Manichei argumentum sic, Omnis qui natus est ex Deo, peccatum non facit ; ergo a destructione consequentis qui facit peccatum, non est natus ex Deo. Sed quod ita intelligendum sit ac exposui ut sit sensus, scilicet quamdiu manet in Deo : patet per illud quod sequitur.
marg.| {c} Quoniam semen ipsius] Dei, scilicet.
marg.| {d} Manet in eo] id est gratia Dei, que in ipso seminata est in Baptismo, vel in Penitentia : quasi dicat In hoc nemo vos seducat, dicendo quia vel iustitia sit ex homine, vel cum peccato aliquis in Deo maneat : quia omnis iustitia est ex Deo, et omne peccatum ex diabolo, sicut dicit Glossa De hoc semine. Lc. 8.b. Semen est verbum Dei. Dixit quod talis non facit peccatum, et non solum hoc, imo.
marg.| {e} Non potest peccare quoniam in ipso natus est] id est in Deo, in quo peccatum nullum est.   [Non potest peccare] Et exponendum est ut prius, id est quamdiu manet in Deo, vel in quantum est ex Deo. Vel potest sic exponi.
marg.| {a} Omnis qui natus est ex Deo] per predestinationem,   [Peccatum non facit] finaliter, et sic cetera. Sed hec expositio non ita convenit littere sicut prima. Et quia dixit quosdam filios diaboli, ostendit que est istorum differentia dicens.
marg.| {f} In hoc manifesti sunt filii Dei, et filii diaboli] quia scilicet illi bona faciunt, isti mala. Unde Mt. 7.b. A fructibus eorum cognoscetis eos. Et hoc probat per hoc quod filii diaboli nec Deo reddunt quod suum est, nec proximo, quia fratres non diligunt. Unde dicit.
marg.| {g} Omnis qui non est iustus, ex Deo non est, et qui non diligit fratrem suum] scilicet non est iustus, ergo ex Deo est, et si per creationem, non per imitationem ; ergo e converso qui fratrem diligit, iustus est : quia Rm. 13.c. Qui diligit proximum, legem implevit. Et hoc probat dicens.
marg.| {h} Quoniam hec est annuntiatio] Emphatice loquitur, id est res digna annuntiatione : quasi, Dignum est hoc ut semper debeat esse in annuntiatione. Unde expressius loquitur dicens, Annuntiatio, quam si dixisset, res annuntiata Annuntiatio, dico.
marg.| {i} Quam audistis ab initio] predicationis nostre, vel conversationis nostre. Et que ?
marg.| {k} Ut diligatis alterutrum] scilicet unus alterum. Sed quare hoc magis dicit, quam ut diligatis Deum ? Solutio : quia in dilectione proximi intelligitur dilectio Dei. Et hoc est, quia proximus non diligitur nisi propter Deum, et hoc finaliter, unde causa finalis primo movet : et propter hoc in dilectione proximi intelligitur dilectio Dei. Et hoc est quod dicitur Rm. 13.c. Qui diligit proximum, etc. Et supr. 2.b. Qui diligit fratrem suum, in lumine est, et scandalum in eo non est. Unde dicit Glossa Dilectio certum signum est quo discernuntur filii Dei, et filii Diaboli. Alia sunt communia bonis, et malis. In hoc fonte non communicat alienus, Prv. 5.d. Quicquid vis habe, hoc solum nisi habeas, nisi tibi prodest. Alia non habeas, hoc habe, implesti legem : plenitudo legis caritas. Rm. 13.c. Dixi, diligatis invicem, et hoc ex corde vero, et puro.
marg.| {l} Non sicut Cain, qui ex Maligno] id est ex Diabolo.
marg.| {m} Erat] per imitationem invidie. Diabolus enim amissa felicitate invidit homini, et eum decepit, et occidit spiritualiter, quia fuit occasio peccati quod est mors anime, et causa mortis corporis. Sap. 2.d. Invidia diaboli mors intravit in Orbem terrarum ; imitantur autem illum qui sunt ex parte illius. Et quod fuit ex Maligno patet quia.
marg.| {n} Et occidit fratrem suum] Gn. 4.b. et Sap. 10.a.
marg.| {7. 351rb}
marg.| {o} Propter quid occidit eum ?] supple, fuit hoc quod sequitur.
marg.| {p} Quoniam opera eius] id est Cain.
marg.| {q} Maligna erant] id est malo igne invidie plena.
marg.| {r} Fratris autem opera] id est Abel erant bona : quasi dicat Hec fuit causa quare occidit. Sua enim opera displicebant Deo, et opera fratris placebant ; et propter hoc ei invidit, et ex invidia occidit, ut dicit Glossa Opera enim Cain mala non dicit nisi propter invidiam, et odium fratris : Opera Abel iusta non dicit nisi propter caritatem, Et paulo post, Cain recte offerebat creaturam creatori, sed non bene dividebat, quoniam credebat placere munera que cum odio fratris offerebat : Abel cum dilectione obtulit, et placuit. Unde in Epist. Iude d. Ve illis qui in viam Cain abierunt.
marg.| {s} Nolite mirari] Secunda pars capituli in qua ostendit qualiter proximus sit diligendus. Et dividitur in duas partes. Primo enim ostendit modum diligendi proximum. Secundo ostendit utilitatem observationis huius mandati, ibi :   [In hoc cognoscimus] etc. Modus autem diligendi proximum constat in tribus : quia debet diligi firmiter, efficaciter, et vere. De primo dicit.   [Nos scimus] etc. De secundo dicit.   [In hoc cognovimus caritatem Dei] De tertio dicit,   [Filioli mei non diligamus verbo] Sed quia odium quo eos odit mundus ; posset eos retrahere a mutuo amore, propterea primo ostendit non esse mirandum, si mundus eos odit dicens :   [Nolite mirari si odit vos mundus] quasi diceret, Propter odium mundi non debet dilectio vestra minui. Non est mirandum quia Io. 15.c. Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat, diligeret : non est curandum de amore eius, quia fallax est, et dolosus, et a Deo separat. Iacob 4.a. Nescitis quoniam amicitia huius mundi inimica est Deo. Et ostendit quod ipsi non sunt de mundo dicens.
marg.| {t} Nos scimus quoniam translati sumus de morte ad vitam] gratie.
marg.| {u} Quoniam diligimus fratres] quasi diceret. Per dilectionem sumus separati a morte, ergo non est mirandum si mundus nos odit. Et dicit,   [Translati sumus] et non transivimus, quia alius tulit nos de mundo, et non ipsi nos. Et quis est qui nos tulit ? Filius Dei. Is. 53.b. Languores nostros ipse portavit, et interiores, et exteriores. Osee 11.a. Ego quasi nutricius Ephraim portabam eos in brachiis meis   [verum est] extensis in cruce : tunc enim ad se nos traxit. Io. 12.e. Ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum. Qui ergo ab ipso non trahitur, non est quia Iob. 18.c. Socius est eius, qui non est. Et probat quod dixerat per locum ab oppositis, quia.
marg.| {x} Qui non diligit] sicut mundus.
marg.| { y } Manet] id est mansionem habet.
marg.| { z } In morte] culpe, a qua per se exire non potest. Hic dicit Glossa Vita carnis, anima ; vita anime, Deus : corporis mors amittere spiritum, anime mors amittere Deum. Sed queritur hic de hoc quod dictum est,   [Translati sumus etc.  quoniam diligimus] aut loquitur de naturali dilectione, aut de gratuita. Si de naturali ; sed illa non est meritoria, ergo non transfert, vel trahit de mundo. Si de gratuita ; ergo videt quod translatio implicet dilectionem, et hoc male quia nullus scit se habere caritatem. Solutio : Copulat gratuitam dilectionem et loquitur per hypothesim : unde sensus est, si diligamus fratres, translati sumus, etc. nec tamen ponitur implicative. Item queritur de Glossa que dicit super illud.   [Nolite mirari] Propter mundum non debet minui dilectio ; ergo videtur quod propter aliud possit minui. Item caritas potest augeri, ergo potest minui. Contra : Non potest minui per veniale, quia ei non opponitur ; nec per mortale quia illud omnino tollit ; ergo nullo modo potest minui. Solutio : Caritas potest augeri secundum essentiam, non tamen potest minui : et quod hic dicitur, intelligendum est quoad frequentiam motus vel fervorem motus minuit veniale. Et quod obiicit, Potest augeri, ergo minui ? Solutio : Hoc sequitur in illis qualitatibus que participant secundum magis, et minus naturam sui contrarii, sed caritas nullo modo participat suum contrarium scilicet peccatum mortale, quia cum eo nullo modo potest esse.
marg.| {a} Omnis qui odit] Alia ratio ad idem, quia omnis qui odit fratrem suum, homicida est. Unde Glossa Si quis concipit odium fratris sui, num committit in corde suo homicidium fratris sui ? Non movet manus ad occidendum, et homicida iam tenetur : vivit ille, et iste interfector iudicatur : quasi diceret, Multum est ab huiusmodi cavendum. Est autem aliud non diligere, et aliud odire : quia non diligere est quedam privatio ; odire positio. Sufficienter ergo ostendit quod separari debemus a mundo : et quia non diligit nos, imo etiam quia odit nos.   [Homicida] Dicit hoc quia primo se interficit, deinde fratrem quem provocat ad odium, et rancorem. Et quod dixit sup.   [Qui non diligit] Intelligendum est de odio occulto : et per hoc quod dicit hic.   [Qui odit] etc. intelligitur odium progressivum, unde semper sequitur mors spiritualis, et frequenter cum hac mors corporalis.
marg.| {7. 351va}
marg.| {a} Et scitis] per legem ubi legitur. Non occides : Ex. 20.b.
marg.| {b} Quoniam omnis homicida] qui vel ferro percutit vel odio insequitur, ut dicit Glossa Et per hec duo que ponit, intelligi possunt duo genera homicidii, quorum alterum est corpora quod fit quatuor modis. Voluntarie, et hoc semper est mortale. Iustitia, et hoc si fiat livore vindicte vel non amore iustitie, est mortale propter intentionem malam ; alias si fiat secundum leges et ex amore iustitie, nec peccatum est, nec mortale. Item necessitate que si est inevitabilis, excusat. Item casu, et tunc si interfector vacabat rei licite, et imposuit diligentiam quam debuit, non est ei imputandum ; alias sic. Per hoc ergo quod dicit Glossa Qui ferro percutit, intelligit omne homicidium corporale quod est peccatum. Item per hoc quod sequitur. Vel odio insequitur, intelligit omne homicidium spirituale, quod fit quinque modis, odiendo, detrahendo, malum consulendo, nocendo, victum subtrahendo : Hec omnia sunt mortalia. Omnis inquam homicida.
marg.| {c} Non habet vitam] gratie.
marg.| {d} Manentem in se] etsi per fidem hic inter sanctos vivere videatur : quia in perpetuo damnabitur qui hoc genere homicidii tenetur, cum discedet a fratribus. Et hoc quod dicit.   [In seipso] potest determinare hoc verbum   [habet] sub hoc sensu : quasi, talis   [non habet in se vitam] gratie scilicet vel Deum, qui est vita manens, etsi in se habeat vitam transeuntem. Vel potest determinare participium : et est sensus, Deus est in unoquoque per presentiam, potentiam et essentiam ; et sic homicida habet Deum, non tamen permanentem, quia non habet per gratiam. Deus enim non est in illo ut in habitaculo vel in domo, cum non sit templum sanctum Dei. 1Cor. 3. sed fovea ericii, id est diaboli. Is. 34.d. Ibi, id est in corde homicide vel peccatoris, habuit foveas ericius, id est diabolus diversis fallaciis et deceptionibus, et enutrivit catulos suos, malas scilicet cogitationes, et circumfodit et fovit eos. Ex his omnibus patet, quod nos debemus firmiter diligere fratres, quia mundus odit nos.
marg.| {e} In hoc] Hic ostendit quam efficaciter debemus diligere proximum. Et efficacitas consistit in duobus. Primo in hoc quod debemus contemnere nostram vitam temporalem pro spirituali vita proximi : Et hoc probat exemplo Christi. Secundo quia omnia temporalia debemus communicare ei, ibi :   [Qui habuerit] Quia multas rationes de habenda caritate posuit : tandem supponit de caritatis perfectione que est ut animas nostras ponamus pro amicis, sicut Christus posuit suam pro nobis. Unde dicit.   [In hoc cognovimus caritatem Dei] erga nos.
marg.| {f} Quoniam ille] scilicet Christus.
marg.| {g} Animam suam posuit] pro nobis. Voluntarie enim se obtulit, seu ex dilectione. Io. 10.d. Nemo tollit eam a me, sed ego ponam eam a meipso. Is. 53.c. Oblatus est, quia ipse voluit.
marg.| {h} Et nos] imitantes ipsum. Debemus pro fratribus animas ponere. Io. 15.b. Maiorem hac dilectionem nemo habet quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Augustinus Animam meam pro proximo pono, quando ori subtraho quod pauperi impendo. Sed obiicitur hic : videtur quod istud argumentum non sequatur. Ipse posuit, ergo et nos debemus ponere ; nulla est enim proportio ipsius ad nos. Item ipse habuit spiritum non ad mensuram. Io. 3.d. nos vero ad mensuram. Solutio. Christus nobiscum communicavit in pena tantum : nos invicem communicamus in pena et culpa : unde plus compati debemus nobis invicem quam Christus nobis : quasi ergo diceret, Christus minus debebat compati nobis quam nos invicem, et ipse in tantum compassus est quod animam suam posuit : ergo et nos debemus invicem ponere animas nostras. Sed adhuc obiicitur : nonne hoc est opus perfectionis ponere animam pro fratribus ? Ita vult Glossa que dicit. De caritatis perfectione supponit, et hoc dicitur omnibus : ergo omnes tenentur ad perfectionem vel ad opera perfectionis. Solutio : Omnes tenentur in casu ; sed Prelatus alicubi tenetur ubi non alii, {7. 351vb} quia debet opponere se Prelatus in persecutione fidei, quando omnes non tenentur nisi ab eis requiratur : unde Prelatus tenetur ex officio, sed perfecti tenentur ex commisso, quia scilicet talentum sibi commissum non debent abscondere. Sed numquid imperfecti tenentur ? Videtur quod non, quia imperfecta caritas non resistit magnis tentationibus. Solutio. Imo quantacumque caritas sufficit ad resistendum quantecumque tentationi, sicut dicunt quidam, et secundum istos imperfecti tenentur ponere animas, sed non ita cito sicut perfecti : quia non ita de facili possunt resistere tentationi sicut perfecti. Alii dicunt quod parva caritas non sufficit ad resistendum magne tentationi, et secundum istos dicendum quod non tenentur dare animam suam primo, sed secundo : quia primo tenentur se preparare, et per hoc dabitur eis maior gratia, qua habita magis poterunt resistere.
marg.| {k} Qui habuerit] Hic ostendit aliam efficaciam dilectionis proximi, quia debemus exponere necessitati eius temporali bona temporalia, sicut necessitati spirituali vitam temporalem. Unde dicit.
marg.| {k} Qui habuerit substantiam huius mundi] id est divitias que dicuntur substantia, quia illis sustentamur, vel quia subesse debent, et substare, et non dominari Glossa continuat sic : Et si pro temporis opportunitate vel humana infirmitate non contigerit animas ponere, debemus saltem res nostras pro fratribus deponere, et hoc est nutrimentum caritatis. Qui didicit rem suam dare, quandoque poterit seipsum deponere.
marg.| {l} Et viderit fratrem suum necessitatem patientem] vel victus vel vestitus :
marg.| {m} Et clauserit viscera sua ab eo] ut vel saltem non compatiatur ei ; vel nihil det, etiamsi compatitur. Gregorius Facilius manus invenit dationem, quam animus compassionem.
marg.| {n} Quomodo caritas Dei] id est habitus caritatis Dei formaliter, id est caritas data a Deo qua informamur ; et sic est constructio transitiva inter ly   caritas et ly   Dei et exponitur de caritate creata. Vel   [caritas Dei] id est caritas que est Deus, id est Spiritus sanctus qui facit in nobis bona, et sic legitur effective de caritate increata, et est constructio transitiva.   [Quomodo] ergo   [caritas Dei manet in eo ?] quasi diceret, non manet in eo. Male enim animam posset proferre qui non vult superflua dare. Propter hoc dicit Is. 58.b. Frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam.
marg.| {o} Filioli] Hic ostendit quam vere diligendus est proximus, dicens.   [Filioli mei] Hoc dicit, vel quia eos precessit in fide : vel ad innuendum quod hic sumus filioli ubi caritas omnino perfecta non est, sed in futuro erimus filii quando caritas erit omnino perfecta. Glossa sic continuat : Quia non est perfecta caritas in illo qui non ponit animam pro fratribus, vel qui saltem non dat pecuniam : ergo ut perfectam caritatem habeatis,   [Filioli mei non diligamus verbo neque lingua] tantum Glossa In verbo pura locutio, non opus ; in lingua intelligitur multiplex oratio, sicut quidam sepe repetitis sermonibus affectum suum volunt commendare ; Prv. 14.c. Ubi plurima verba sunt, ibi frequens egestas.
marg.| {p} Sed opere] id est rei exhibitione.
marg.| {q} Et veritate] id est mentis integritate, ut sicut os datis, sic et detis animum. Lc. 6.d. Omni petenti te, tribue. Glossa Ut simplici intentione beneficia prestemus, non propter iactantiam, non propter aliquod commodum, sed respectu solius Dei. Iacob 1.d. Estote factores verbi, et non auditores tantum, fallentes vosmetipsos. Sed obiicitur de hoc quod dicit,   [opere]  ; ergo omnes tenemur diligere opere, ergo effectu, ergo inimicos. Contra : Tenemur aliquando inimicos exponere, et maxime inimicos fidei, ergo non tenemur eos diligere effectu ? Solutio. Est inimicus duplex, personalis qui scilicet persone vel rebus vult nocere, hunc tenemur diligere non semper, sed in casu, effectu, scilicet in articulo necessitatis ; et est inimicus generalis qui scilicet persequitur mores Ecclesie, et maxime fidem, talem non tenemur diligere effectu, nec affectu, sed tenemur eum exponere. Et quod dicitur hic, intelligitur de primo, qui scilicet est personalis. Prv. 25.c. Si esurierit inimicus tuus, ciba illum.
marg.| {r} In hoc cognoscimus] Hec est secunda pars secunde partis capituli, in qua ostendit utilitates que sequuntur ex observatione huius mandati, que sunt due. Una est quia si diligamus, satagemus semper mundis cordibus apparere. Secunda est quia si diligamus, secure petemus a Deo, et securi erimus de impetrando, ibi :   [Carissimi si cor nostrum] etc. Dicit ergo :   [In hoc cognoverunt] si pietatis opera in veritate facimus.   [Cognoscimus ipsum]
marg.| {s} Quoniam ex veritate sumus] id est ex Deo qui est veritas, et quem imitamur. Io. 13.d. In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis ; si dilectionem habueritis ad invicem.
marg.| {t} Et in conspectu eius] Per hoc cognoscimus {7. 352ra} nos esse, scilicet si exhibeamus opera caritatis proximis. Unde Ps. 16. Ego autem in iustitia apparebo conspectui tuo. Et per hoc etiam.
marg.| {a} Suadebimus corda nostra] ut ad meliora proficiamus, secundum illud Apost. 1Cor. 12.d. Emulamini autem charismata meliora. Et in hoc quod dicit,   [suadebimus] ostendit quod voluntas non potest cogi. Apc. 3.d. Suadeo tibi emere aurum ignitum probatum ut locuples fias. Et ita ex predictis ostendit quod debemus diligere ex veritate. Tertio ostendit, quod opere simul et veritate. Unde prius dicta non respiciunt nisi alterum tantum, scilicet diligere in veritate ; sed quod dicitur nunc, respicit utrumque scilicet diligere et opere et veritate. Unde dicit.
marg.| {b} Quoniam si reprehenderit nos] Et respondet hic quibusdam qui possent dicere. Non possumus ita diligere, quia si damus indignis, peccamus. Respondet quod non, si bonam intentionem habemus in dando.   [Quoniam si reprehenderit nos cor nostrum] de hoc quod damus indignis, bona tamen intentione :
marg.| {c} Maior est Deus] etc. id est videt conscientiam et intentionem remunerandam ; quasi dicat, nos habemus cor pravum, credentes quod Deus secundum bonam intentionem non remuneret, sed   [maior est Deus corde nostro] ad remunerandum intentionem. Unde Prv. 16.a. Omnes vie hominum patent oculis eius, spirituum ponderator est Dominus id est intentionum. Hbr. 3.d. Omnia nuda et aperta sunt oculis eius. Et quod Deus maior est, ostendit dicens.
marg.| {d} Et] id est quia ipse   [novit omnia] Vel sic : quasi, diligamus opere et veritate :   [Quoniam si cor nostrum reprehenderit nos] id est si aliquid in nostro corde reprehensibile est, eo quod minus debito diligamus, et Deum hoc latere volumus, non possumus, quia   [maior est Deus corde nostro] id est perspicacior ad videndum quam cor nostrum ad celandum vel occultandum. Et hoc probat dicens.   [Et novit omnia] Prv. 15.b. Infernus et perditio coram Domino, quanto magis corda filiorum hominum Iob. 26.b. Nudus est Infernus coram illo, et nullum est operimentum perditionis. Vel aliter ab illo loco.   [In hoc cognoscimus]  ; quasi, si diligimus in veritate.   [In hoc cognoscimus quoniam ex veritate sumus in conspectu eius] sine puncto,   [Suadebimus corda nostra] facere que sunt placita in conspectu eius, id est laborabimus ad hoc ut cogitemus que sunt digna eius conspectu ; et sic non est punctus ibi, in conspectu eius, qui erat secundum primam lectionem.   [Suadebimus] dico, quoniam si habemus malam cogitationem in corde vel malam intentionem, non potest Deum latere. Unde sequitur.   [Quoniam si reprehenderit nos cor nostrum, maior est Deus corde nostro et videt omnia] Boethius, Magna nobis indicta est bene agendi necessitas si dissimulare non velimus, cum cuncta agimus ante oculos iudicis cuncta cernentis.
marg.| {e} Carissimi] Secunda utilitas, quia si diligimus, secure poterimus dicere, Dimitte nobis debita nostra ; et secure petemus, et de impetrando securi erimus. Dicit ergo,   [Carissimi si cor] quasi dicat, si recte non diligimus, sed ficte verbo scilicet et lingua, non possumus hoc celare Deum, sed.
marg.| {f} Si cor nostrum non] etc. id est si puram dilectionem habemus, saltem fratrum non autem emolumentum querentes.
marg.| {g} Fiduciam habemus ad Deum] Iob. 11.d. Et habebis fiduciam proposita tibi spe. Vel   [Fiduciam habemus] perveniendi scilicet   [ad Deum] Unde Is. 12.a. Ecce Deus Salvator meus, fiducialiter agam et non timebo.
marg.| {h} Et quicquid petierimus ab eo] perseveranter pulsando.
marg.| {i} Accipiemus] Lc. 11.b. Omnis qui petit, accipit, et qui querit, invenit, et pulsanti aperietur.   [Quicquid] ipsum scilicet vel aliud magis expediens nobis ; et sic construitur ly   [quicquid] cum hoc verbo   [petierimus] Et hoc quod dicit   [quicquid] intelligitur ad salutem : per tempus consignificatum in hoc verbo   [petierimus] significatur illa conditio orationis que est perseveranter, ex parte autem suppositi, intelligitur pie. Tales enim debemus esse qui accipiamus, scilicet Beatitudinem. Si ly   [quicquid] construitur cum hoc verbo   [accipiemus] intelliguntur quatuor conditiones, scilicet tres prime iam dicte sicut dictum est, scilicet ad salutem, perseveranter, et pie ; et quarta, que est pro nobis. Et tunc est sensus :   [Accipiemus quicquid petierimus] quoniam si pro nobis petimus, certum est quod accipiemus. Item si pro alio et ipse sit indignus, {7. 352rb} oratio nostra in sinum nostrum revertetur, ut sic gratia nobis detur et augeatur. Unde propter hoc dicit Dominus Io. 15.c. Si quid petieritis patrem in nomine meo, dabit vobis. Et quare hoc ?
marg.| {k} Quoniam mandata eius] de dilectione Dei et proximi.
marg.| {l} Custodimus] corde. Ps. 118. Custodivit anima mea testimonia tua et dilexit ea vehementer. Servavi mandata tua et testimonia tua, quia omnes vie mee in conspectu tuo.
marg.| {m} Et ea que sunt placita coram eo, facimus] Coram potest construi cum participio, ut sit sensus.   [Que sunt placita coram eo] id est digna presentari ei : vel cum verbo   [facimus coram eo] id est in abscondito cordis, ubi ipse videt. Unde unus de his qui quod probaret, accepit, dicebat Is. 38.a. Memento queso quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto. Et ostendit que sunt illa mandata dicens.
marg.| {n} Et hoc est mandatum] Sed quid est : debuit dicere que essent mandata, et singulariter dicit.   [Hoc est mandatum] Unde hoc ? Solutio : Hoc facit ut ostendat quoniam etsi plura sint mandata per essentiam vel per naturam, unum tamen est per continentiam vel connexionem. Dicit ergo :   [Et hoc est mandatum] Dei.
marg.| {o} Ut credamus in nomine filii eius Iesu Christi] cum non sit aliud nomen sub celo datum hominibus in quo oporteat nos salvos fieri. Unde Io. 20.g. Hec autem scripta sunt ut credatis, quia Iesus est filius Dei, et ut credentes vitam habeatis in nomine eius. Et non solum credatis   [quia demones credunt et contremiscunt. Iacob. 2.d.] imo.
marg.| {p} Diligamus alterutrum] Sed quare hec duo mandata coniungit ? Hoc ideo est ut dicit Glossa quia hec duo nequeunt separari, et verum dicit. Et quantum credis, tantum diligis, et quantum diligis, tantum credis, et non quocumque modo, sed.
marg.| {q} Sicut dedit mandatum nobis] id est ut diligamus sicut ipse nos dilexit, ut per   [sicut] ostendatur dilectio in fine, vel similitudo dilectionis in fine, id est ad quod nos ipse dilexit. Io. 13.d. Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem sicut dilexi vos.
marg.| {r} Et qui servat] Hec est tertia humilitas observationis mandatorum, quia.   [Et qui servat mandata eius, in illo manet] et sic est in pace et quiete. Ps. 75. In pace factus est locus eius. Io. 16.g. In mundo pressuram, in me autem pacem habebitis. Unde impii quia in eo non manent, pacem non habent. Is. 57.d. Cor impii quasi mare fervens quod quiescere non potest. Et hoc est quia non est in termino, scilicet in Christo. Omnis enim donec sit in suo termino et in fine non quiescit. Et quare impii non sunt in termino. Respondet Ps. 79. quia exterminavit eos aper de sylva, etc. id est superbia et luxuria. Sed   [qui servat mandata eius, in illo manet] per debitam reverentiam et subiectionem.
marg.| {s} Et ipse in eo] per gratiam inhabitantem, ut in vase mundo et defecato. Io. 14.c. Et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus.
marg.| {t} Et in hoc scimus] quia scilicet servamus mandata, scimus.
marg.| {u} Quoniam manet in nobis] supple illud.
marg.| {x} De Spiritu quem dedit nobis] id est gratia Spiritus sancti quam dedit nobis. Vel sic.   [Et scimus quoniam manet in nobis] Scimus dico in hoc, id est per hoc quod sequitur, de Spiritu, id est per Spiritum sanctum.
marg.| {y} Quem dedit nobis] et sic ly (hoc) demonstrat hoc totum,   [de Spiritu] etc. et est constructio appositiva. Spiritum autem appellat hic dona Spiritus sancti, que in primitiva Ecclesia visibiliter conferebat Spiritus scilicet credentibus, sicut genera linguarum vel huiusmodi. Vel Spiritum dicit hic Spiritum sanctum datum Apostolis tripliciter, et ad tria. Primo ante resurrectionem et ad tria, scilicet ad innocentiam vite, ad particularem doctrinam, et ad miraculorum operationem. Item secundo post resurrectionem, sed ante ascensionem. Io. 20.e. Insufflavit et dixit eis, Accipite Spiritum sanctum, et hoc ad significandum quod ipse idem erat qui in Adam inspiraverat spiraculum vite. Gn. 2.d. Et ad usum clavium, et potestatem. Item tertio post ascensionem. Act. 2.a. Et hoc ad robur et confirmationem, ut quasi olla excocti audacter nomen Domini predicarent non timentes eos qui occiderent corpus, scientes quod animam non possunt occidere. Mt. 10.d.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Io. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=79&chapitre=79_3)

Notes :