Hugo de Sancto Caro

Capitulum 2

1
Filioli mei,
hec scribo vobis
ut non peccetis.
Sed et si quis peccaverit
advocatum
habemus
apud Patrem, Iesum Christum iustum,
2
et ipse est propitiatio pro peccatis nostris
non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi.
3
Et in hoc scimus quoniam cognovimus eum
si mandata eius
observemus.
4
Qui dicit se nosse eum
et mandata eius non custodit,
mendax est et in eo1
1 et in eo] in hoc Weber
veritas
non est.
5
Qui autem servat verbum eius, vere in hoc caritas Dei perfecta est.
Et2 in hoc scimus
2 Et] om. Weber
quoniam in ipso sumus.
6
Qui dicit se in ipso3 manere,
3 ipso] illo Weber
debet sicut ille
ambulavit
et ipse ambulare.
7
Carissimi,
non mandatum novum
scribo vobis, sed mandatum vetus
quod habuistis ab initio.
Mandatum vetus est verbum quod audistis.
8
Iterum
mandatum novum
scribo vobis, quod verum est4
4 verum est] inv. Weber
et in ipso et in vobis, quia5
5 quia] quoniam Weber
tenebre transierunt6
6 transierunt] transeunt Weber
et verum lumen7 iam lucet.
7 verum lumen] inv. Weber
9
Qui dicit se in luce esse,
et fratrem suum odit,
in tenebris est
usque adhuc.
10
Qui diligit fratrem suum, in lumine manet
et scandalum in eo non est.
11
Qui autem odit fratrem suum, in tenebris
est, et in tenebris ambulat
et nescit quo eat
quoniam tenebre occecaverunt
oculos eius.
12
Scribo vobis, filioli,
quoniam remittuntur vobis peccata propter nomen eius.
13
Scribo vobis, patres,
quia8 cognovistis eum qui ab initio est.
8 quia] quoniam Weber
Scribo vobis, adolescentes,
quoniam vicistis malignum.
14
Scribo9 vobis, infantes,
9 scribo] scripsi Weber
quoniam cognovistis Patrem. Scribo10 vobis, patres, quia cognovistis eum qui ab initio.
10 scribo] scripsi Weber
Scribo11 vobis, iuvenes12,
11 scribo] scripsi Weber |
12 iuvenes] adulescentes Weber |
quoniam13 fortes estis
13 quoniam] quia Weber
et verbum Dei
in vobis manet et vicistis malignum.
15
Nolite diligere mundum
neque ea que in mundo sunt.
Si quis diligit mundum non est caritas Patris in eo,
16
quoniam omne quod est in mundo
concupiscentia carnis est14,
14 est] post oculorum Weber
et concupiscentia oculorum,
et superbia vite,
que non est ex Patre sed ex mundo est.
17
Et mundus transibit15
15 transibit] transit Weber
et concupiscentia eius.
Qui autem facit voluntatem Dei
manet in eternum.
Numérotation du verset 1Io. 2,18 

Filioli, novissima hora est
et sicut audistis quia Antichristus venit,
nunc Antichristi multi facti sunt.
Unde scimus quia16 novissima hora est.
16 quia] quoniam Weber
19
Ex nobis prodierunt sed ex nobis non erant17
17 ex nobis non erant] non erant ex nobis Weber
Nam si fuissent ex nobis
permansissent utique nobiscum,
sed ut manifesti sint quoniam non sunt omnes ex nobis.
Numérotation du verset 1Io. 2,20 

Sed vos unctionem habetis a Sancto
et novistis
omnia.
Numérotation du verset 1Io. 2,21 

Non scripsi vobis quasi ignorantibus veritatem,
sed quasi scientibus eam, et quoniam omne mendacium ex veritate non est.
Numérotation du verset 1Io. 2,22 

Quis est mendax nisi is qui negat quoniam Iesus18
18 Iesus] + non Weber
est Christus ?
Hic est Antichristus qui negat Patrem et Filium.
Numérotation du verset 1Io. 2,23 

Omnis qui negat Filium
nec Patrem habet,
qui confitetur
Filium
et Patrem habet.
Numérotation du verset 1Io. 2,24 

Vos quod audistis
ab initio,
in vobis permaneat
quia19 si in vobis permanserit quod ab initio audistis, et vos in Filio et Patre manebitis.
19 quia] om. Weber
Numérotation du verset 1Io. 2,25 

Et hec est repromissio, quam ipse
pollicitus est nobis
vitam eternam.
Numérotation du verset 1Io. 2,26 

Hec scripsi vobis
de his20 qui vos seducunt21
20 his] eis Weber |
21 vos seducunt] inv. Weber |
Numérotation du verset 1Io. 2,27 

Et vos unctionem quam accepistis ab eo manet in vobis.
Et non necesse habetis ut aliquis doceat vos,
sed sicut unctio eius docet vos de omnibus,
et verum est
et non est mendacium.
Et sicut docuit vos
manete in eo.
Numérotation du verset 1Io. 2,28 

Et nunc, filioli, manete in eo
ut cum apparuerit,
habeamus fiduciam et non confundamur ab eo in adventu eius.
Numérotation du verset 1Io. 2,29 

Si scitis
quoniam iustus est,
scitote
quoniam et omnis qui facit iustitiam ex ipso
natus est.

Capitulum 2

Numérotation du verset 1Io. 2,1 
marg.| Filioli mei] Hec est secunda pars epistole in qua ostendit quid diligendum. Dividitur autem hoc capitulum in duas partes. In prima docet materiam diligendi que est duplex, Deus scilicet et proximus.
marg.| In secunda parte removet impedimenta diligendi, ibi : [Nolite diligere mundum] etc. Sed quia duplex est materia diligendi, Deus scilicet et proximus : propter hoc prima pars dividitur in duas. In prima enim agit de dilectione Dei : In secunda de dilectione proximi, ibi,   [qui dicit] etc. In hac ergo {7. 347va} parte,   [Filioli mei] etc. usque ad id,   [Qui dicit] etc. Agit de dilectione Dei. In hac parte procedit sic : quia enim non possumus Deum diligere nisi ipse impendat gratiam : ipse vero facit quod in se est, si nos faciamus quod in nobis est, id est si preparemus nos ad recipiendam gratiam eius : Propter hoc primo monet nos ad preparandum, ut sic gratiam eius digne recipiamus : Unde dicit,   [filioli] Sed hec preparatio potest esse duplex, vel potius secundum duos status hominum. Quidam enim sunt qui sua naturalia illesa a pecato servaverunt, perseverando in innocentia baptismali : Hos ante lapsum monet preparare se ad dilectionem Dei, quod faciunt non peccando : Unde dicit,   [Filioli] etc. Alios qui peccaverunt, post lapsum monet ad preparandum se ad dilectionem Dei, quod faciunt medicum querendo : Unde dicit.   [Sed etsi quis peccaverit] Deinde secundo ostendit quod ad ipsum potest quilibet secure accedere, ibi   [Et ipse est propitiatio] Sed quia probatio dilectionis est exhibitio operis : propterea nihil restat amplius, nisi eo invento qui est propitiatio pro peccatis, ut obtemperemus eius mandatis. Unde quarto ostendit quod si ipsum diligimus, ipsius mandata servare debemus, ibi :   [Et in hoc scimus] etc. Dicit ergo,   [Filioli mei] etc.
marg.| {a} Hec scribo vobis] Respondet hic aliquibus qui possent dicere, quare dixisti. Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, etc. Respondet quasi propter hoc predixi ne peccaretis existimantes vos esse mundos, et propter hoc etiam scribo vobis ut non peccetis Hoc erat quod Ps. 118. petebat a Domino dicens. In corde meo abscondi eloquia tua ut non peccem tibi. Monet ergo hic eos qui non peccaverunt mortaliter, ad preparandum se ad dilectionem Dei, quod faciunt non peccando. In hoc autem quod filiolos vocat eos, notantur duo, et tenerrimus affectus sue erga eos caritatis et signum obedientie illorum et subiectionis. Et hic quidem utitur diminutivo nomine, quia parvuli obedientes solent esse et subiecti. Gal. 4.a. Quanto tempore heres parvulus est, nihil differt a servo cum sit dominus omnium : sed sub tutoribus est usque ad prefinitum tempus a patre. Hbr. 12.c. Patres carnis habuimus eruditores, et reverebamur eos ; num multo magis obtemperabimus Patri spirituum, et vivemus ?
marg.| {b} Sed etsi quis] Dixit ut non peccetis, et tamen peccantes non desperetis. Unde dicit.   [Sed etsi quis peccaverit] fragilitatem suam attendat, et Dei auxilium invocet, clamet et exaudietur in celis, quia.
marg.| {c} Advocatum] etc. Deum,   [patrem] in celis. Ecce quod iudex est benignus. Numquid pro modico ipse advocat pro nobis ? Non : quia.
marg.| {d} Iesum] habemus, scilicet advocatum qui nihil alligat nisi quod est pro nostra salute. Sed numquid modicus est ipse vel parvus ? Non sed.
marg.| {e} Christum] unctum scilicet oleo letitie pre participibus suis. Hbr. 1.c. Unctus quidem ut sacerdos, ut Deo patri nos offerat hostias mundas et immaculatas. Col. 1.c. Nunc autem reconciliavit in corpore carnis eius per mortem exhibere vos sanctos et immaculatos et irreprehensibiles coram ipso, Deo scilicet Item unctus ut rex, quia debellavit aereas Potestates. Sed quia posset aliquis dicere. Verum est quod benignus est et potens est, sed muneribus corrumpitur : propter hoc ostendit quod non : Unde dicit.
marg.| {f} Iustum] qui nec prece, nec pretio corrumpitur quin eruat et iuste procedat. Propter hoc dicit Glossa super illud verbum. Ps. 110. Sanctum et terribile nomen eius : Ametur Christus, quia advocatus est : timeatur, quia iudex est Io. 1.d. Pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit filio. Notandum est quod Christus tripliciter et tribus vicibus legitur advocasse pro nobis. Ante passionem suam. Iob. 17.b. Ego pro eis rogo, non pro mundo, sed pro his quos dedisti mihi, quia tui sunt Secundo in ipsa passione. Lc. 23.e. Pater dimitte illis, quia nesciunt quid faciunt. Tertio post passionem, sicut hic dicitur   [Advocatum] Primam allegationem fecit verbo : secundam cum sanguinis effusione : tertiam facit quotidie {7. 347vb} cicatricum ostensione. Unde dicit beatus Bernardus quod filius ostendit patri latus et vulnera. Deinde ostenditur quod secure possumus accedere ad ipsum, dicens.
marg.| {g} Et ipse] id est hostia Deo patri oblata.
marg.| {h} Pro peccatis nostris] per quam Deus pater factus est propitius nobis. Et sic legitur passive. Vel potest legi active, sic.
marg.| {g} Ipse est propitiatio] id est propitiator.
marg.| {h} Pro peccatis nostris] quia sua predicatione, et intercessione propitiavit nos patri. Dixi pro peccatis nostris.
marg.| {k} Autem] id est sed.
marg.| {i} Non tantum] se obtulit scilicet pro nobis.
marg.| {l} Sed etiam pro] salute totius mundi scilicet unde et nos omnes ardenter, et vehementer debemus eum diligere : unde inf. 3.d. Filioli mei non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate. Propter quod sequitur hic.
marg.| {m} Et in hoc] Et est hec quarta pars huius partis in qua agit de dilectione Dei : in qua ostendit multipliciter quod si Deum diligamus, debemus servare mandata eius, Primo igitur probat hoc per effectum in se ipso, quia per mandatorum eius observationem cognoscimus Deum. Unde dicit (Et in hoc scimus) quia mandata eius servare debemus.
marg.| {m} Et] id est quia.
marg.| {o} Si mandata eius] id est ob ipsum, id est propter ipsum servamus : et in hoc sanctificatur finis custoditionis. Si inquam, hoc facimus.
marg.| {n} Scimus] etc. Glossa Hoc est Deum nosse, quod amare. Ergo cognitio Dei et amor idem est quod est falsum. Solutio : Verum est quod cognoscere et amare non sunt idem secundum essentiam, sed gratiam materie : quia Deus tam bonus est quod cognosci nequit nisi ametur. Vel   [quoniam cognovimus] est preteriti temporis, intelligitur dilectio que est ex cognitione precedente. Et significatur hic dilectio respectu cognitionis sicut effectus ad eam, licet simul sint tempore. Posita una causa quare mandata Dei servanda sunt, ponit secundo aliud argumentum ad idem quod sumitur ab effectu in contrario, dicens.
marg.| {p} Qui dicit] id est diligere. Et accipitur hoc modo nosse Hier. 9.g. In hoc glorietur qui gloriatur, scire et nosse me : Scire, cognoscendo, nosse diligendo. Qui hoc inquam, dicit.
marg.| {q} Et mandata] quia Io. 14.c. Si quis diligit me, sermonem meum servabit.
marg.| {r} Mendax est] Contra Immo mentiens : quia mendax dicit habitum mentiens actum : et ex una operatione non relinquitur habitus. Solutio : potest dici quod Theol. relinquitur habitus ex una sola operatione. Vel potest dici quod mendax accipitur hic pro vanus : Qui enim Deum non habet quasi relinquitur proprie nature : et ita mendax et vanus est. Unde et sequitur.
marg.| {s} Et in eo] id est vera entitas id est stabilitas : quia Rm. 8.d. Vanitati omnis creatura subiecta est. Unde sic est expositio precedentis. Vel   [veritas] que est habitus mentis, sive virtus qua homo dicitur veridicus. Vel,   [veritas] id est Christus cuius potentia habilis et confirmata.   [Nosse Deum] Int. Non est magnum unum Deum nosse, cum et demones credant et contremiscant. Sumptum est de Iac. 2.d. Et videtur esse contraria textui : quia hoc est Deum nosse et ipsum diligere, sicut dicit Glossa super illud sup.   [Et in hoc scimus] Et qui custodit mandata, Deum noscit. Hoc autem est valde magnum : quid est ergo quod dicit ? Solutio : Glossa Int. loquitur de cognitione naturali, qua quelibet creatura suum creatorem clamat Unde Iob. 12.b. Interroga iumenta, et docebunt te.
marg.| {t} Qui autem servat] sed servare mandata exigitur ad salutem, et qui servatur, ea habet perfectam caritatem : Ergo omnis qui salvatur, habet perfectam caritatem. Hoc est secundum quod videtur : Sic verum est quod omnis qui salvatur, habet perfectam caritatem. Vel potest dici quod aliud est mendacium illud quod per hominem derivatum est ad nos : aliud est verbum scilicet consilium quod per seipsum, et non per hominem Dominus Iesus dedit nobis. Dicit ergo   [Qui servat verbum] quasi, Per observationem mandatorum scimus : quod diligimus sed per observationem verbi, id est consiliorum perfectam caritatem habemus ; ut sic intelligatur de perfectione status.
marg.| {u} In hoc]  ; si mandata eius servamus.
marg.| {x} Scimus] scientiam experimenti.
marg.| {y} Quoniam in ipso sumus] sicut membra in corpore, sicut quod regitur in regente : quasi diceret. Per hoc habemus experimentum quod sumus membra Christi. 2Cor. 12.d. Vos autem estis corpus Christi, et membra de membro Christo scilicet dependentia. Si ergo sumus in ipso, necesse est ut ipsum imitemur. Unde sequitur.
marg.| {z} Qui dicit se in ipso manere] Et hoc dicit quilibet Christianus in baptismo vel per se vel per alium, quod scilicet manebit in Christo. Qui inquam hoc dicit.
marg.| {a} Debet sicut ille ambulavit, et ipse ambulare] Glossa In via iustitie, caritatis et patientie. Contra. Is. 19.a. Ascendet Dominus super nubem levem, id est carnem habebit ad nullum peccatum trahentem : nos autem carnem habemus ponderosam, non levem. Ergo non possumus ambulare sicut ipse. Solutio : Ly   [sicut] non dicit expressam similitudinem, sed secundum quod permittit fragilitas humana. Unde dicit Glossa Pro suo modo. Et in his verbis monet nos, ut conformemus nos Christo quantum possumus in operando.
marg.| {b} Carissimi] Hoc est tertium argumentum : per quod probat mandatum esse servandum, quia scilicet non est novum, quod ipse precepit, sed antiquum, {7. 348ra} et ab antiquis est servatum et approbatum. Unde dicit,   [Carissimi non mandatum] etc. id est inauditum.
marg.| {c} Sed mandatum vetus] id est ab antiquo impositum. Dt. 6.a. Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, etc.
marg.| {d} Quod] nominaliter vos.
marg.| {e} Habuistis ab initio] temporis quia scriptum est in corde hominis ut diligat suum creatorem, et suum fratrem. Unde Cain redargutus fuit a Domino non tantum quia occidit fratrem, sed etiam quia non servavit : quod patet per hoc, quod ipse respondet Domino. Numquid custos fratris mei sum ego ? Gn. 4.b. Vel sic quasi, patet quod vetus est.
marg.| {d} Quod] id est quia   [vos habuistis illud ab initio] scilicet mandatum vetus est   [verbum quod audistis] a me, et ab aliis predicatoribus.
marg.| {f} Ab initio] predicationis : quasi dicat non discrepantia vel dissona vobis predico, sed eadem.
marg.| {g} Iterum] Alia ratio quare hoc mandatum servandum est, quia novum est et vetus : unde dicit.
marg.| Iterum] in hoc notatur utilitas huius mandati quod toties reperitur.
marg.| {h} Mandatum novum scribo vobis] Sed videtur contrarius esse fini, quia ante dixit quod erat vetus. Quedam Glossa solvit hoc dicens. Eadem caritas mandatum vetus est, quia ab initio commendata est : eadem novum, quia tenebris eiectis desiderium nove lucis infundit.
marg.| {i} Quod verum est] quia quod observantibus ipsum promittitur, proculdubio solvetur : et iam aliqui per eius observationem venerunt in lucem. Unde dico.
marg.| {k} Et in ipso] Christo scilicet in quo transierunt tenebre mortalitatis, et refulget lumen immortalitatis. Et non solum in ipso, imo.
marg.| {l} Et in vobis] id est in aliquibus vestrum qui defuncti iam sunt in lumine claritatis eterne, stola anime decorati et vestiti. Vel   [in vobis] in presenti, a quibus excluse sunt infidelitatis tenebre, et lumen fidei lucet. Vel potest sic continuari littera : Quia parati estis ad diligendum, propterea pono vobis et do precepta, unum quidem de dilectione Dei, et aliud de dilectione proximi : Unde dicit.   [Iterum] Per hoc notatur idem esse preceptum et antiquis et modernis sub radice caritatis :   [Mandatum novum] etc. id est innovatum quoad modum diligendi proximum. Prius enim dicebatur in lege, Diliges amicum tuum, et odio habebis inimicum. Modo dicitur Mt. 5.g. Diligite inimicos vestros. Novum ergo dicitur quoad dilectionem proximi, et hoc etiam quoad modum : sed vetus dicitur quoad dilectionem Dei, quia nec etiam quoad modum mutatur nec in Novo, nec in Veteri Testamento. Vel potest dici novum : quia caritas quanto plus redditur, plus debetur : Cetera non mutantur. Sequitur.
marg.| {m} Quia tenebre] quasi dicat bene dico bonum et verum.   [Quia tenebre] errorum.
marg.| {n} Transierunt] etc. fides scilicet et Christus, de quo dicit Ps. 35. Et in lumine tuo videbimus lumen.
marg.| {o} Qui dicit] etc. Hec est secunda pars prime partis : quia enim duplex est materia diligendi, Deus, scilicet et proximus : dicto de dilectione Dei, modo dicit de dilectione proximi dicens.   [Qui dicit se esse in luce] dilectionis Dei, vel Christiane fidei, et bone operationis.
marg.| {p} Et fratrem suum odit] contra preceptum Domini dicentis Mt. 22.d. Diliges proximum tuum sicut teipsum.
marg.| {q} In tenebris est] id est in peccatis.
marg.| {r} Usque adhuc] id est modo etiam post baptismum, in quo lucem fidei et ceterarum virtutum recepit. Et magis exponit se dicens.
marg.| {s} Qui diligit fratrem suum] ut scilicet toleret etiam damna pro eo : quia. 1Cor. 3.c. Caritas omnia suffert : quia tunc prosunt ei fides et bona opera.
marg.| {u} Et scandalum] etc. Ps. 118. Pax multa diligentibus legem tuam id est caritatem ; et non est illis scandalum.
marg.| {t} In lumine permanet] quia Rm. 13.c. Qui diligit proximum, legem implevit : Et hoc est verum quia ad dilectionem proximi sequitur dilectio Dei sicut causa ad effectum immediatum. Et propter hoc bene dicitur {7. 348rb} quod qui diligit proximum, legem implevit ; non autem qui diligit Deum legem implevit. Dilectio enim Dei causa est dilectionis proximi : sed causa potest intelligi sine effectu, sed effectus immediatus non potest intelligi sine causa. Et dicit,   [Scandalum] intellige activum quod est quando homo facto suo vel verbo minus recto dat alii occasionem ruendi. Factum vero vel dictum minus rectum est quando omnem non adhibuit diligentiam quam debuit ne alius illo qui fecit vel dixit male edificaretur quia sic occasionem dedit alii ruendi : sed si factum vel dictum rectum est, et habet debitas circunstantias, si aliquis videns vel audiens scandalizatur eo, non est culpa facientis, vel dicentis, sed eius qui male accipit, et est scandalum passivum. De tali loquitur Dominus, Mt. 15.b. Respondens discipulis dicentibus. Nescis, quia Pharisei audito, etc. Neque enim Dominus eos scandalizavit, sed ipsi se. Proprie autem scandalum est obex in via ubi pes offendere potest.
marg.| {x} Qui autem odit] etc. quia gratiam non habet que est lumen anime, et ita relinquitur proprie nature que ex se est quasi tenebra, quia ex nihilo est, et in nihilum tendit.
marg.| {y} Et in tenebris ambulat] de peccato scilicet rursum in peccato.
marg.| {z} Et nescit quo eat] id est finem peccati non attendit. Vel (nescit,) quia viam qua ad gratiam, vel salutem revertendum sit ignorat. Neque enim via qua venimus, revertendum est, sed alia. Mt. 2.b. Per aliam viam reversi sunt in regionem suam : Vel   [nescit] quo   [eat] id est ad quam penam sit recipiendus. Prv. 4.c. Via impiorum tenebrosa : nesciunt ubi corruant. Hoc autem non est quin dies sit lucens, et clara, vel quin via sit aperta, sed.
marg.| {a} Quoniam tenebre] etc. id est contra se, et contra Deum obcecaverunt. Eph. 4.c. Sicut Gentes ambulant in vanitate sensus sui, tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei, etc.
marg.| {b} Scribo vobis filioli] etc. Posito mandato de dilectione tam Dei quam proximi : quia hoc mandatum generale est, et nullus ab eo excluditur, propter hoc ostendit se ad omnes scribere : Unde nec nominatam gentem determinat, sed conditiones gentium que omnibus sunt communes nominat, ut sic omnes hoc mandato teneri ostendat dicens,   [Scribo vobis filioli] Et Neophyti parvuli sunt, scilicet non etate, sed scientia : Et quid ?   [Quoniam remittuntur] etc. id est Christi non propter hominem, sicut putabant aliqui qui dicebant. 1Cor. 1.b. Ego quidem sum Pauli ; ego autem Apollo. Ioel. 2.g. Omnis quicumque invocaverit nomen Domini, salvus eius : quia Act. 4.b. Non est in aliquo alio salus : nec enim nomen aliud est sub celo datum hominibus in quo oporteat nos salvos fieri. Quia igitur remittuntur peccata, propter hoc debetis servare mandata. Ps. 31. Beati quorum remisse sunt, etc.
marg.| {d} Scribo vobis parentes] non etate, sed sapientia qui alios debetis docere, et in quibus amor mundi frigescit. Iob. 8.b. Interroga generationem pristinam, et investiga Patrum memoriam. Sap. 4.c. Cani sunt sensus hominis : et etas senectutis, vita immaculata. Scribo inquam vobis ut vos, scilicet, custodiatis hec mandata, scilicet de dilectione. Et quare ?
marg.| {e} Quoniam] etc. qui est vere,
marg.| {f} Ab initio temporis] et primogenitus ante omnem creaturam. Sir. 24.a. Ego ex ore Altissimi exivi primogenita ante omnem creaturam. Vel   [ab initio] id est a Patre qui est principium sine principio.
marg.| {g} Scribo vobis adolescentes] quod scilicet debetis servare mandata.
marg.| {h} Quoniam vicistis Malignum] id est Mundum qui est quasi clibanus igne multo cupiditatis, et immunditie succensus. Io. 16.g. Confidite quia ego vici Mundum. Adolescentibus datur victoria, quia carnis sustinent incentiva, et etatem certamini congruam habent : unde et debent amplius laborare ne vincantur a Mundo vel diabolo. Sed hodie verificatum est illud. Is. 3.a. De quo gloriatur diabolus. Auferet a Ierusalem, et Iuda validum, etc. Ps. 77. Iuvenes eorum comedit ignis.
marg.| {i} Scribo vobis infantes] humiles scilicet spiritu.
marg.| {k} Quoniam cognovistis Patrem] Mt. 11.d. Confiteor tibi Pater Domine celi, et terre, etc. Ex hoc patet quod duplex est intentio huius Epistole Generalis per hoc quod ponit ibi generales conditiones omnium gentium, que sunt pater, adolescens, et infans. Item specialis, quia scribit Gentibus ad fidem conversis.
marg.| {l} Scribo vobis Patrem] Repetit de patribus, et de adolescentibus, ut dilectionem Dei eorum memorie commendet firmius. Sed quare non repetit de aliis eadem causa ? Solutio. Quia gravius punirentur isti qui adulti, et sapientes sunt si non diligerent, quam parvuli infantes qui discretionem non habent ; propter quod frequentius monet eos dicens,   [Scribo vobis Patrem] ut scilicet diligatis.
marg.| {m} Quoniam cognovistis eum] ut Patris, id est eternorum cognitionem haberetis ; unde terrena debent vilescere vobis, et Deum quem cognovistis, magis diligere debetis. Hec est enim magna sapientia. Unde Iob. 12.b. In antiquis est sapientia.
marg.| {n} Scribo vobis iuvenes] ut scilicet diligatis.
marg.| {o} Quoniam] etc. ad spirituale certamen. Et appellat hic iuvenes, non etate, sed spirituali novitate. Et ne crederent ipsi hanc fortitudinem a seipsis habere, subdit.
marg.| {p} Et verbum Dei] id est fides Verbi Dei, id est filii Dei. Vel   [verbum Dei] id est predicatio fidei.
marg.| {q} In vobis manet] a quo estis fortes, id est perfecte manet. Unde et sequitur.
marg.| {r} Et vicistis Malignum] id est {7. 348va} Mundum in malo concupiscentiarum positum. Unde turpe esset vobis vinci ab eo quem prius vicistis. Propter hoc scribo vobis ut fortius resistatis,
marg.| {a} Nolite] etc. Secunda pars cap. vel potest dici quod hec secunda pars incepit, ibi :   [Scribo vobis filioli] et tunc diversas personas quas ibi nominat, admonet ad fugam mundi. Prius enim quam impedimenta removeat, diversas personas, ad ea fugienda invitat dicens,   [Scribo vobis filioli] ut scilicet fugiatis, et non diligatis Mundum : Nihil amplius notatur in expositione totius littere. Prius enim dicebatur : (Scribo vobis filioli) et sic de aliis, ut diligatis et Deum et proximum. Notandum autem quod hoc nomen   [filioli] generaliter supponit pro omnibus fidelibus : et istos appellat filiolos quia eos in fide precessit, ut dicit Glossa Inter. Hoc etiam habetur ex alia <Glossa> interlineari que dicit, Obedientes patri, quia omnes fideles sunt obedientes. Dicendo ergo,   [filioli] scribit omnibus fidelibus secundum tempus fidei. Deinde scribit omnibus fidelibus secundum statum. Primo perfectis cum dicit,   [Patres] Secundo perficientibus cum dicit   [Adolescentes] Tertio incipientibus cum dicit,   [infantes] Et tandem repetit de patribus et iuvenibus ad significandum quod incipientes non ita tenentur ad fugam Mundi, sicut proficientes et perfecti. Vel potest dici quod usque ad illud   [Scribo vobis] etc. secundo positum, egit, de dilectione, et duravit prima pars cap. ibi vero incipit secunda. Unde sicut superius diversos homines secundum status diversos monuit ad dilectionem : sic et hic diversos monet ad fugam Mundi, et heresum destinationem, de quibus aget in hac parte secunda. Sed queritur quare non repetit de infantibus ut eos moneat ad fugam Mundi, sicut monuit omnes ad dilectionem ? Solutio. Quia omnes tam parvi quam magni tenentur ad dilectionem ; sed ad fugam Mundi omnimodam non tenentur incipientes, qui intelliguntur per infantes : quia Lc. 5.d. Nemo mittit vinum novum, id est omnimodam fugam Mundi, in utres veteres, id est in noviter conversos vel incipientes ; sed perfecti et proficientes ad hoc magis tenentur, etc.   [Nolite diligere] etc. Hic removet duo impedimenta dilectionis. Primum dilectio mundi, de quo dicit hic.   [Nolite] etc. Secundum est heresis, de quo dicit hic,   [Filioli, novissima, hora est] Duplici ergo argumento ostendit hic Mundum non esse diligendum. Primum sumitur ab effectu dilectionis quia non possunt simul diligi Deus et Mundus, ibi :   [Si quis] etc. Secundum a permanentia Dei et transitu Mundi : quia Mundus transit et Deus permanet, unde Mundus non est diligendus, sed Deus, ibi :   [Et Mundus transit] etc. Dicit ergo,   [Nolite] vos patres, et iuvenes.
marg.| {b} Diligere Mundum] etc. Sed nonne idem est Mundus, et ea que sunt in Mundo : cuiusmodi ergo est divisio ista ? Solutio. Glossa sic dicit, Mundum, id est abundantiam Mundi, et pulchritudinem eius. Differunt autem ista duo, abundantia que ad Mundum refertur, et pulchritudo ad ea que in Mundo sunt. Vel dicit   [Mundum] generaliter, id est Mundi habitationem.
marg.| {c} Neque ea que] etc. particulariter, scilicet aurum et argentum, etc. Unde   [Mundum] id est mundi ordinationem, sic ut ibi ponatis vestram sollicitudinem, sicut illi qui vane sequuntur naturas rerum, quod est curiositatis.   [Nec ea que] etc. Hoc dicitur contra avaros, luxuriosos, et superbos. Sed quid est hoc, nonne Mundus potest diligi ? Solutio : Diligere est ex diversis eligere, unde ibi prohibetur amor rerum super Deum, et non sub Deo. Quare autem Mundus non est diligendus, ostendit ab effectu dilectionis mundi dicens.
marg.| {d} Si quis dilexerit] etc. quia simul ex equo non potest diligi Deus, et Mundus. Unde Glossa Unum cor duos sibi adversarios amores non capit. Mt. 6.c. Non potestis Deo servire, et mammone. Is. 28.e. Coangustatum est enim stratum, ita ut alter decidat.
marg.| {e} Caritas Patris in eo] idest effectus amoris Patris : hic est qui dedit filium suum nobis. In hoc enim apparuit benignitas Patris, scilicet in incarnatione filii. Eph. 2.a. Deus autem qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam qua dilexit nos cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo, cuius gratia estis salvati. Sed quare dicit.   [Dilexit] et non diligit. Solutio : Etsi hec sit vera. Qui diligit Mundum non est caritas Patris in eo : tamen per hoc non est bene nota veritas, quia antecedens non est bene notum : quia nullus de alio potest scire in presenti utrum diligat Mundum : sed per effectum et finem patet, quoad quis dilexerit eum. Unde loquitur secundum veritatem et veritatis manifestationem. Et {7. 348vb} quod caritas Patris non sit in eo, hoc probat.
marg.| {f} Quoniam omne quod est] etc. Contra ; Sed asinus et homo, et huiusmodi sunt in mundo : ergo sunt concupiscentia carnis, etc. quod est falsum : Propter hoc quidam sic exponunt :   [In mundo] id est in homine diligente Mundum : Et hoc videtur velle illa Glossa Omnes dilectores nihil habent nisi hec tria, quibus omnia vitiorum genera comprehenduntur.   [Omne] inquam   [quod est in mundo] id est in homine tali :
marg.| {g} Concupiscentia carnis est] cum per tactum, vel gustum delectatur.
marg.| {h} Et concupiscentia oculorum] quando visu delectatur, ut in pulchris vestibus et auro, et talibus delectatur, ut dicit Glossa
marg.| {i} Et superbia vite] omnis ambitio seculi. Et sic ly   [concupiscentia] est nominativi casus. Sed quod non sic possit exponi, probatur tum quia ex hoc sequeretur quod concupiscentia, et superbia essent partes hominis diligentis Mundum, quod est falsum : tum quia nihil probaret per hoc, quia sic equivoce sumeretur mundus hic et sup. ibi :   [Si quis dilexerit mundum] etc. Ubi fuit expositum, mundum, id est abundantiam, et pulchritudinem mundi : propter hoc dicendum quod ly   [mundo] non accipitur hic pro homine, sed ut prius pro abundantia mundi, et pulchritudine : et tunc concupiscentia, et superbia sunt, ablativi casus, ut sit sensus :   [Omne quod est in mundo] id est tota mundi abundantia, et pulchritudo   [est concupiscentia carnis concupiscentia oculorum] etc. id est iuxta opinionem ambulantium secundum concupiscentiam carnis qui sunt luxuriosi : aut secundum opinionem avarorum : aut secundum opinionem superborum : quia secundum veritatem nihil, quod est in mundo, est vere, vel permanet vere, cum sit transitorium : que tamen omnia reputant predicti per concupiscentiam, vel superbiam, permanentia. Et sic patet quod homo, et asinus etsi sint partes mundi, non tamen sunt concupiscentia carnis, vel concupiscentia oculorum, nec superbia vite : quia hec tria nomina non sunt nominativi casus, sed ablativi. Vel potest accipi mundus utrobique, scilicet et cum dicit.   [Si quis dilexerit mundum] etc. Et cum dicit.   [Quoniam omne quod est in mundo] etc. pro abusu mundi : et sic nec homo, nec asinus sunt partes mundi : tamen sic non exponunt Glossa   [Concupiscentia carnis] pro generali dilectione anime que fit per quinque sensus, sic accipitur hic. Unde Glossa marginalis : Concupiscentia carnis est desiderium omnium que ad voluptatem, et delicias corporis pertinet, ut cibus, potus, concubitus, et huiusmodi. Sed contraria videtur Glossa Interlinearis que dicit.   [Concupiscentia carnis] cum per tactum, vel gustum caro delectatur : ergo solummodo est in duobus sensibus. Solutio : Per hos duos sensus, scilicet tactum, et gustum intelliguntur omnes alii. Sed quare magis per istos. quam per alios : vel si dicas quod eque bene intelligeretur per alios quare magis posuit istos ? Solutio : Per istos melius, quam per alios, quia in istis magis delectatur caro ; propterea ponit istos, et non alios, nec per ipsos alios excludit, immo potius dantur intelligi. Sed quare hoc, cum dicit Glossa quod omnes dilectores mundi nihil habent nisi hec tria, quibus omnia vitia reductibilia sunt ad hec tria. Unde queritur quomodo reducantur. Item cum concupiscentia carnis comprehendat quinque sensus : ergo comprehendit concupiscentiam oculorum, qui sunt unus ex quinque sensibus : male ergo dividit concupiscentiam oculorum contra concupiscentiam carnis.
marg.| Item cum sit delectatio in omni sensu, si bene dividit, quare non ponit concupiscentiam tactus vel alterius sicut concupiscentiam oculorum ? Solutio : Omnis concupiscentia anime inordinata vel est ipsius in seipsa, vel per sensus extra. Prima est superbia vite sive honoris ambitio, vel dignitatis, vel huiusmodi. Altera est duplex : Aut enim attenditur in delectando in carnem per sensus ; aut in cogitando aliquid per sensus. Primo modo est concupiscentia carnis et pertinet ad omnes sensus, secundum quod dicit Glossa Concupiscentia carnis est desiderium omnium que ad voluptatem et delicia corporis pertinent, ut cibus, potus, concubitus, et huiusmodi. Secundo modo est concupiscentia oculorum. De utraque vero dicit Augustinus Preter concupiscentiam carnis que est in delectatione omnium sensuum, et voluptatum cui servientes depereunt, qui faciunt longe se a te inest anime per eosdem sensus corporis, quedam non se oblectandi in carne, sed experiendi per carnem vana, et curiosa cupiditas nomine cognitionis et scientie palliata. Unde patet quod tam concupiscentia carnis, quam concupiscentia oculorum pertinet ad quinque sensus. Et sic patet quod ad istas tamquam ad fines ultimos omne peccatum actuale reducitur. Unde Augustinus Divitie ad hoc exponuntur, ut aliqui istarum trium concupiscentiarum vel duabus earum vel omnibus serviant. Ad aliud iam patet solutio : quia sicut concupiscentia carnis communis est, et se extendit ad omnes sensus secundum viam delectandi : sic concupiscentia oculorum comunis est, et se extendit ad omnes sensus secundum viam cognoscendi : per hoc etiam patet solutio. Ad aliud dicimus quod per concupiscentiam oculorum intelligitur {7. 349ra} concupiscentia et tactus et omnium aliorum.
marg.| Sed adhuc queritur quare magis per oculos nominat ipsum quam per alios sensus ? Solutio : Augustinus solvit dicens quod concupiscentia oculorum, quoniam in appetitu noscendi est, oculi autem sunt ad noscendum, concupiscentia oculorum eloquio Dominico appellata est. Ad oculos enim proprie pertinet videre : utimur tamen hoc verbo in ceteris sensibus cum eos ad noscendum intendimus. Dicimus autem non solum videre quid luceat, sed etiam videre quid sonet, quid oleat, quid sapiat, quam durum sit : ideoque concupiscentia oculorum, generalis experientia omnium sensuum dicitur. Sequitur in Augustino Ex hoc autem evidentius definitur quid voluptatis, quid curiositatis agatur per sensus ; quia voluptas pulchra ; canora, suavia, lenia, sapida sectatur. Curiositas autem his contraria tentandi causa non ad subeundam molestiam, sed experiendi noscendique libidinem. Sequitur. [Et concupiscentia oculorum] quando visu, ut in pulchris vestibus, et in talibus delectatur scilicet, ut dicit Glossa Interlinearis Contra Augustinus Concupiscentia carnis in delectatione omnium sensuum est, et voluptatum. Solutio : Dupliciter potest delectari in pulchris vestibus et huiusmodi : aut in pulchritudine, et sic pertinet ad concupiscentiam carnis : aut in experientia, et cognitione pulchritudinis, et sic pertinet ad concupiscentiam oculorum : quod ergo dicit <Glossa> interlinearis Quando visu delectatur, etc. Intelligendum est non in pulchritudine, sed in experientia pulchritudinis.
marg.| {a} Sequitur Superbia vite] Sed queritur cum hec divisio secundum Augustinum sit concupiscentie, quare hec non vocatur concupiscentia sicut alie ? Solutio : Ut ostendatur differentia huius ad ceteras : nam concupiscentia carnis, et concupiscentia oculorum sunt iuxta viam humane nature, et quasi naturales ad relevationem humane miserie ; sed quia inordinate sunt vocantur concupiscentie, ut sic ipso nomine notetur inordinatio : si autem ordinati essent isti appetitus, competerent humane nature, sola autem inordinatione vitiosi sunt, sed ambitio honoris quantum in se, non est iuxta vitam humanam : nam via vite humane est via miserie et exilii, in quo statu non bene competunt honores, et ideo est supra viam vite humane : Unde dicitur superbia vite, quasi super viam vite humane.
marg.| {b} Que non est ex Patre] scilicet concupiscentia in hec tria membra divisa, ut relativum referatur ad concupiscentiam. Unde Glossa Que concupiscentia et superbia ? concupiscentia scilicet generalis et communis duplici concupiscentie predicte, et superbie vite.
marg.| {c} Non est ex Patre] Sed contra : Illa concupiscentia pena est : et omnis pena a Deo : ergo est a Patre. Respondeo. Concupiscentia potest dici ipsa corruptio nature contracta, et sic est solum pena et a Deo, et hec est lex membrorum de qua dicitur Gal. 5.c. Caro concupiscit adversus spiritum, etc. Dicitur etiam concupiscentia, improba voluntas sive libido, que est culpa et pena : et hec non est a Deo : Et quod dicitur, omnis pena est a Deo, intelligitur de ea que tantum est pena, et non culpa.
marg.| {d} Sed ex mundo est] idest ex amore mundi.
marg.| {e} Et mundus transit] Secundum argumentum per quod probat quod mundus non est diligendus, quia transit et qui ei adheret : E contra Deus manet in eternum et qui facit eius voluntatem. Dicit ergo   [Mundus transit] Glossa Inter. In novam formam, Argumentum quod mundus permanebit secundum essentiam ; non tamen omnia que sunt in mundo permanebunt, sed principalia : scilicet principia generationis materialia ut elementa, et effectiva ut super ora corpora que, sunt causa efficiens universalis generationis moventia causam particularem, et singula viventia vita vegetabili. Sic autem dicendo non excludo Deum, qui est causa universalissima, et causalissima : operatur enim hec, sed mediante natura. Permanebit etiam causa finalis, homo scilicet sed alteratus. Resurgent enim alii in mortem, alii in vitam. Sic permanebunt tres cause mundi universales, efficiens scilicet universalis ut superiora corpora,   Sol et Luna  ; et causa materialis ut elementa : finalis ut homo : sed causa {7. 349rb} formalis mutabitur. Dicit autem,   [Transit] in presenti, quia ultra procedere non finitur, et iam prope interitum est. Mundus dico, transit.
marg.| {f} Et concupiscentia eius]  ; quia in illa die peribunt omnes cogitationes eorum. Unde Ez. 7.b. Ecce venit, finis venit, venit finis, evigilabit adversum te : ecce venit, venit contritio super te qui habitas in terra.
marg.| {g} Qui autem] quasi, mundus transit, ergo omnis qui adheret ei :
marg.| { h } Autem] idest sed.   [Qui facit voluntatem Dei, manet in eternum] quia Io. 11.c. Omnis qui vivit et credit in me, non morietur in eternum : quomodo Deus manet in eternum : quia qui adheret Deo, unus spiritus est. 1Cor. 6.d.
marg.| {i} Filioli novissima] etc. Iam removit unum impedimentum dilectionis Dei, et proximi, scilicet dilectionem mundi modo removet aliud impedimentum quod est heresis. Et est hec secunda pars secunde partis cap. et dividitur in quatuor. Primo enim ostendit hereticos esse vitandos. Secundo monet eos ut quod ipsi a principio audierunt, permaneat in ipsis, ibi :   [Vos quod audistis] etc. Tertio ostendit quomodo possunt manere in predictis, ibi :   [Hec scripsi vobis] etc. Quarto monet eos ut si in predictis permanent vel si quid boni faciunt, Deo et non sibi totum attribuant, ibi :   [Sed scitis] etc. Monens ergo vitare hereticos, tria dicit. Unum est quod hereticis est resistendum. Unde dicit,   [Filioli] etc. Aliud est quod ostendit eis quod possunt resistere si volunt, ibi :   [Sed vos unctionem] etc. Tertio ostendit quod ipsi habent scientiam resistendi, ibi :   [Non scripsimus vobis] Dicit ergo,   [Filioli]  ; quasi, sicut dilectio mundi impedit dilectionem Dei, sic hereses : a quibus est cavendum, et maxime modo : quia   [O filioli novissima hora est] Ecce brevitas : unde debetis magis insistere caritati, et Pseudo repellere, Rm. 13.c. Hora est iam nos de somno surgere : Quia ergo   [filioli] caritatem debetis amplecti ; Filius enim dicitur a filos quod est amor ; Quia   [novissima] debetis festinare ingredi in illam requiem. Hbr. 4.c. Quia   [hora] non debetis timere persecutionem : cito enim est transitura Iob. 20.b. Velut somnium avolans non invenietur, transiet sicut visio nocturna.
marg.| {k} Et sicut] idest cum quanto impetu et violentia.
marg.| {l} Audistis quia] etc. idest veniet 2.b. Revelabitur ille iniquus.
marg.| {m} Nunc] idest iam in hoc tempore.
marg.| {n} Multi] qui prius fuerant Christiani, et baptismum receperant.
marg.| {o} Facti sunt antichristi] in heresim labentes vel ad Iudaismum vel Paganismum post fidem acceptam reversi.
marg.| {p} Unde scimus] etc. 1Tim. 4.a. In novissimis temporibus discedent quidam a fide. Sicut Dominus predixit. Mt. 24.b. Surgent enim Pseudochristi, et Pseudoprophete : Quia igitur multi antichristi, cautos vos oportet esse et sapientes ad cognoscendum, et fortes et constantes ad resistendum ne documenta eorum recipiatis. Et quia posset aliquis dicere quomodo facti sunt antichristi ? Respondet, quia scilicet.
marg.| {q} Ex nobis prodierunt] ab unitate Catholica recedentes : quasi dicat quando nobiscum erant, non videbantur esse antichristi : unde erant nobiscum solius nominis communicatione et non rei : et quia ex nobis exierunt, quales erant apparuit. Dico quod ex nobis prodierunt.
marg.| {r} Sed non erant ex nobis] merito, vel rei veritate, quod probat exitus et finis, unde nec in eorum exitu putare debetis quod Ecclesia aliquid passa sit. Quare ? Quia ad ventilationem aree Domini quasi palee avolaverunt granis remanentibus. Unde Glossa Multi qui non sunt ex nobis accipiunt nobiscum sacramenta Christi : sed tentatio probat, quod non sunt ex nobis ; quando illis tentatio venerit, quasi occasione venti volant foras, quia grana non erant. Item nihil passa est damni Ecclesia sed potius est purgata quasi ab humoribus malis. Unde alia Glossa Quomodo humores mali in corpore quando evomuntur, relevatur corpus, sic quando exeunt mali, relevatur Ecclesia. Probatur autem quod non fuerunt ex nobis.
marg.| {s} Nam si fuissent ex nobis] nomine scilicet et merito. Unde <Glossa> interlinearis predestinatione, et electione Domini.
marg.| {t} Permansissent utique] idest certe.
marg.| {u} Nobiscum] idest perseveranter, et usque ad finem mansissent. Unde Glossa Non potuissent egredi, nisi Christo essent contrarii. Quia ergo non permanserunt nobiscum, patet quod nec ex nobis erant, et Christo erant contrarii : quia Sap. 4.a. Adulterine plantationes non dabunt radices altas, nec stabile firmamentum collocabunt. Sed numquid omnes qui sunt de Ecclesia merito permanebunt in illa ? Constat quod non ; quid est ergo quod dicit.   [Si fuissent ex nobis, et cetera] Solutio : Si fuissent predestinatione, et electione. Vel fiat vis in verbo preteriti temporis, scilicet fuissent, ut in hoc notetur perseverantia.
marg.| {x} Sed] non permanserunt,   [ut manifesti sint] illi scilicet qui sunt mali, per hoc quod discesserunt a bonis. Propter quod dicit Apostolus primo. Corinth. 7.c. Si infidelis discedit, discedat.
marg.| Vel. [Ut manifesti sint] boni scilicet. 1Cor. 11.d. Nam oportet hereses esse, id est opportunum est bonis ut qui probati sunt, {7. 349va} manifesti fiant. Et hoc dico.
marg.| {a} Quoniam non sunt] etc. ut Ly   [quoniam] reddat causam utriusque expositionis premisse. Vel sic.   [Ut manifesti sint quoniam] etc. quasi, quia non permanserunt, manifestatum est quia non sunt ex nobis.
marg.| {b} Sed vos] etc. Ostenso quod resistendum est hereticis, ostendit quod ipsi possunt eis resistere si velint : quasi diceret. Tales sunt illi : Sed e converso   [vos unctionem habetis a Sancto] id est a Christo qui antonomastice Sanctus est. Dn. 9.g. Cum venerit Sanctus sanctorum. Vel   [A Sancto] id est a Spiritu sancto. 2Cor. 1.d. Qui unxit nos Deus. Unctio enim habetur a Christo quasi effective, licet a Spiritu sancto quasi formaliter. In hoc notat duo quod illi e converso habent unctionem diaboli, et quod privati sunt unctione Spiritus sancti. Unctio diaboli est peccatum. Unde Osee 12.a. Oleum in Egyptum ferebant, id est peccata in infernum, quibus magis accensus ardeat ignis gehennalis.
marg.| {c} Et nostis omnia] que de fide et veritate recte sunt tenenda. Unctio enim docet vos : quia Io. 14.d. Spiritus sanctus quem mittet pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, necessaria ad salutem. Unde et sequitur.
marg.| {d} Non scripsimus vobis] Et hec est tertia pars huius totius partis, ubi ostendit quod bene debent hereticis resistere, quia habent scientiam resistendi dicens.   [Non scripsimus vobis quasi ignorantibus] etc. quasi dicat, non sicut parvulis lac propinavimus vobis, sed tamquam adultis cibum solidum proposuimus. Et non solum veritatem scitis, imo.
marg.| {e} Et] hoc,   [quoniam omne mendacium] etc. id est nullum : quasi dicat, hoc scitis quod mendax est omnis qui negat Christum : sed omnis hereticus negat Christum : ergo omnis talis mendax est. Ibi dicit Glossa Nullum mendacium ex veritate : Ex hoc arguo : ergo omne mendacium peccatum. Et hoc magis videtur per illud quod sequitur in Glossa Qui mentitur non est ex Christo : sed Christus non amittitur nisi per mortale : ergo omne mendacium est mortale. Solutio : Secundum materiam sermones sunt inquirendi. Unde cum sit sermo de hereticis, qui mentiuntur in doctrina Religionis, propter hoc mendacium restringitur secundum materiam, et omne mendacium in doctrina Religionis est mortale. Et quod de hoc intelligat, patet per hoc quod sequitur in littera.
marg.| {f} Quis est mendax etc.  quoniam Iesus] proprium nomen,   [non est Christus ?] quasi dicat iste plus aliis mentientibus est mendax. Unde Glossa Singulare ponit mendacium negationis Christi, in cuius comparatione cetera aut parva aut nulla videantur. Iesum non esse Christum, idest Messiam in lege promissum negant omnes Iudei. Unde hic proprie loquitur contra eos Apostolus. Generaliter negant ipsum omnes qui non obtemperant mandatis eius. Hbr. 6.a. Rursum crucifigentes sibimetipsis filium Dei, et ostentui habentes. Alia littera habet.   [Qui negat quoniam Iesus non est homo, est mendax] Et est contra Manicheos qui dixerunt quod Christus non est homo.
marg.| {g} Hic est antichristus] id est Christo contrarius.
marg.| {h} Qui] idest quia ipse,   [negat patrem et filium] Et hoc probat dicens.
marg.| {i} Omnis qui negat filium] etc. quia Io. 5.d. Qui non honorificat filium, non honorificat patrem qui misit illum. Sed hoc non videtur : quia Iudei cognitionem habebant de patre, nec ipsum negabant. Unde Io. 8.e. Nos ex fornicatione non sumus nati : unum patrem habemus Deum. Et infra eodem g. Dicit Dominus. Quem vos dicitis, quia Pater noster est. Solutio : patrem Iudei cognoscebant secundum illam notionem que est innascibilitas non secundum illam que est generatio. Primo modo bene potest cognosci pater sine filio et intelligi : secundo modo ; non. Unde sic exponitur.
marg.| {i} Qui negat filium] idest Iesum esse Dei filium.
marg.| {k} Nec patrem habet] secundum illam notionem que est generatio. Vel secundum Glossa   [Non habet] placatum. Sed quod hoc non sufficiat scilicet cognoscere patrem secundum innascibilitatem, propter hoc subiungit.
marg.| {l} Qui autem confitetur] corde, voce et opere.
marg.| {m} Filium et patrem habet] quia Io. 14.b. Ego in patre, et pater in me est. Et illud Io. 10.f. Ego et pater unum sumus. Vel secundum {7. 349vb} Glossa Patrem habet sibi propitium. Vel aliter et melius exponitur secundum aliam punctationem.
marg.| {f} Quis est] etc. Hoc non mutatur. Et postea subdit.   [Hic] qui est mendax, et negat Iesum esse Christum :   [Est antichristus] ut sit ibi punctus. Et postea sequitur.   [Qui negat patrem] supple negat   [et filium] Et supple. Qui habet patrem, habet et filium. Et e converso dicit.   [Omnis qui negat filium] alia non mutantur. Et propter hoc, sicut dicit Glossa subdit,   [omnis] ne quis scilicet dicat se colere patrem, qui non colit Christum.
marg.| {n} Vos autem, et cetera] Hic secundo monet eos, ut quod ipsi audierunt a principio, firmiter teneatur ab ipsis ut et ipsi permaneant in eis, que audierunt. Et ostendit utilitatem duplicem que inde sequitur. Prima est, quia sic in filio, et in patre permanebunt. Secunda, quia per hoc vitam eternam consequentur, ibi :   [Et hec est repromissio] etc. Dicit ergo :   [Vos quod audistis] Continuatio ; quasi ita, multi iam facti sunt antichristi, sed vos ego moneo, ut in vobis permaneat illud quod audistis a principio per meam predicationem, et aliorum Apostolorum. Quare autem sic est faciendum, causam subiungit.
marg.| { o } Autem] id est quia.
marg.| {q} Si] illud verbum scilicet fidei.
marg.| {p} Quod audistis] a nobis scilicet.
marg.| {r} Permanserit] id est perfecte manserit   [in vobis] Et in verbo futuri temporis notatur perseverantia.
marg.| {s} Et vos in filio, et patre manebitis] Io. 14.c. Qui diligit me, diligetur a patre meo, et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum. Et Io. 15.a. Qui manet in me et ego in eo, hic fert fructum multum. Sed queritur hic quare ponit filium antequam patrem, dicens,   [in filio et patre manebitis] Solutio : Quia Io. 14.a. Nemo venit ad patrem nisi per me, dicit filius. Et eod. 15.a. Sicut palmes non potest fructum facere, nisi manserit in vite : sic nec vos nisi in me manseritis. Et hec est secunda utilitas que est, quod per hoc consequemini vitam eternam. Unde dicit.
marg.| {t} Et hec est repromissio] scilicet.   [Vitam eternam, quam ipse] qui verax est.
marg.| {u} Pollicitus est nobis] idest promisit, cuius memoria perseverantes non faciat in opere. Et dicitur repromissio, quia multoties promissa, per Prophetas scilicet et per Apostolos et per seipsum. Vel alia littera.   [Et hec est promissio, quam ipse pollicitus est nobis, vitam eternam] scilicet hereticis resistendo, in dilectione Dei et proximi, et non mundi maneamus.
marg.| {x} Hec scripsi vobis] Hic tertio ostendit quomodo poterunt manere in predictis, si scilicet retinent gratiam que fuit eis a principio data a Deo. Unde dicit.   [Hec] predicta.
marg.| {y} Scripsi vobis de his qui vos seducunt] id est seorsum a fide ducunt.
marg.| {z} Et vos] ut scilicet eos vitetis et caveatis ab eis ; et semper hoc poteritis facere si unctio Spiritus sancti.
marg.| {a} Quam unctionem accepistis ab eo] hoc est a Deo.
marg.| {b} Maneat in vobis] non exclusa per peccatum. Hec unctio est invisibilis effectus sacramentorum quem Spiritus sanctus facit in corde recipientis digne. Unde 2Cor. 1.d. Qui unxit nos, et dedit nobis pignus Spiritus. Unde in persona fidelium cantat Ecclesia. Et unxit me unctione misericordie sue. Vel hec unctio est caritas, que est sicut unguentum in capite, idest in mente, quod descendit in barbam, ut hominem faciat scilicet virilem et formam ad resistendum. Barba enim signum est virilitatis : et nihil est fortius homine, qui habet caritatem : Hec autem diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum. Rm. 5.a. Et dicit.   [Ab eo] hoc est a Deo : quia ipse est solus qui intus operatur. Unde dicit Glossa Nemo docenti tribuat quod ex ore docentis intelligit ; nisi intus sit qui doceat, lingua doctoris exterius in vacuum laborat : nec tamen doctor taceat, quod potest, agat : quia Ez. 4.e. Si autem tu annuntiaveris impio, et ille non fuerit conversus ab impietate sua et a via sua impia : ipse quidem in iniquitate sua morietur, tu autem animam tuam liberasti.   [Et vos unctionem] etc. Simile Io. 14.c. Et sermonem quem audistis, non est meus, sed eius qui me misit.
marg.| {c} Et si hec unctio semper maneat in vobis]
marg.| {7. 350ra}
marg.| {a} Non necesse habetis] etc. id est Lam. 1.c. In omni loco fides vestra que est ad Deum, perfecta est ita ut non sit necesse quicquam loqui ; quia Mt. 23.a. Unus est magister vester. Ex his ergo videtur quod Spiritu sancto manente in corde hominis, non sit necesse doceri : sed in quolibet fideli est Spiritus sanctus, sic est presumendum. Solutio. Minus indigent doceri illi quos Spiritus interius docet. Unde Glossa Ut docente vos interius Spiritu, minus indigeatis exterius doceri institutione hominum. Bene dico quod non est necesse.
marg.| {b} Sed sicut unctio eius docet vos] interius.
marg.| {c} De omnibus] que sunt tenenda, et que facienda ; sic scilicet, et tenete, et facite.   [De omnibus] ergo de naturis rerum, et eventibus temporum et huiusmodi. Solutio. Hic fit accommoda distributio, ut sit sensus de omnibus faciendis, et vitandis, et hoc verum si non posset haberi qui in eis instrueret : vel generaliter est verum, quia numquam aliquis male ageret qui unctioni quam recipit in baptismo, vel cordi suo docenti, et contra malum remuneranti crederet, et obediret.
marg.| {d} Et verum est] Prima causa quare debent permanere, quod enim predicatum est eis, verum est, et permanens in eternum, et verum est quod predicamus vobis, quia qui aliter predicant, falsi sunt, unde dico non iam significative tantum, sicut fuit in Veteri lege, sed re, et veritate. Unde sequitur.
marg.| {e} Et non est mendacium] id est mutabile, sicut lex vetus erat mutabilis. Alia translatio habet sic.   [Et verax est] scilicet unctio.   [Et non est mendax] id est nullum mendacium suadet, et propter hoc debetis manere in illa. Et quia posset aliquis dicere, quomodo manebit in nobis unctio, propterea si scilicet vos manetis in eo. Unde dicit.
marg.| {f} Et sicut docuit] etc. et sic ipse manebit in vobis. Io. 14.a. Manete in me, et ego in vobis, sicut palmes non potest facere fructum, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis. Qualiter autem possumus manere in eo, ostendit ipse Io. 15.b. Si precepta mea servaveritis manebitis in dilectione mea, sicut ego precepta patris mei servavi, et maneo in eius dilectione.
marg.| {g} Et nunc filioli] Alia causa est quare debent in Christo manere, ut scilicet cum Christus venerit ad iudicium, ipsi sint sine confusione. Unde dicit.   [Et nunc] idem reitero vobis, ut mentibus altius infigam. Et quid hoc, scilicet.   [O filioli manete in eo] etc. ut si hoc feceritis.
marg.| {h} Habeamus fiduciam] etc. ad iudicandum quod nos remunerabit, persecutores nostros puniendo.   [Habeamus fiduciam] quia Rm. 5.a. Spes autem non confundit. Et 1Tim. 4.d. Ut non contristemini sicut, et ceteri qui spem non habent. Et dicit.   [Cum apparuerit] quia etsi modo per fidem appareat, hec tamen apparitio in tenebris est cum sit enigmatica, sed tunc clarius, et quasi in luce apparebit. Sed quare modo se coniungit eis ? Solutio. Quia bonitas conversorum est gloria magistrorum. Vel dicendum quod hic se coniungit eis, quia ipse in dilectione manens premium reportabit. Et non solum habemus fiduciam de premio, imo et propter hoc manendum. ut.
marg.| {i} Et non confundamur ab eo] pro eo neglecto vel negato, dicit Glossa
marg.| {k} In adventu eius] Glossa Qui inter persecutores in Domino manet, non confusus spem habet in eius adventu cuius precepta negligit. Lc. 9.d. Qui me erubuerit, et sermones meos ; hunc filius hominis erubescet cum venerit in maiestate sua, et patris, et sanctorum Angelorum.
marg.| {l} Si scitis] Hic quarto monet eos, ut si ipsi in predictis permanent, vel si quod aliud bonum faciunt, ut non sibi sed Deo attribuant. Continuatio. Quasi, debetis predicta tenere, et in eis manere.   [Si scitis hoc quoniam iustus est] ut suos fideles remuneret digne, et malos puniat iuste. Si inquam hoc scitis.
marg.| {m} Scitote] etiam hoc.
marg.| {n} Quoniam omnis qui facit iustitiam] id est actu exequitur.
marg.| {o} Ex ipso natus est] secunda nativitate que est per gratiam.   [Ex ipso] ministrante.
marg.| {p} Natus] de malo in bonum, ut dicit Glossa Et si nati sumus ex iusto, iustitiam iusti patris oportet sequi. Glossa marginalis. In nobis iustitia incipit ex fide, initium iustitie confessio peccatorum, perficietur iustitia quando non erit lucta cum carne, sed triumphus ex hoste, quando scilicet insultando {7. 350rb} dicent sancti, illud 1Cor. 15.g. Absorpta est mors in victoria, ubi est mors stimulus tuus, ubi est mors victoria tua ?



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Io. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=79&chapitre=79_2)

Notes :