Capitulum 1
Numérotation du verset
2Esr. 1,1
1 Verba Neemie filii Helchie2.
1 Verba... Helchie
Maih1285
]
om.
* P16744
; Incipit Secundus
praem. P16744
, Incipit Neemias
praem.
ΩD ΩX
|
2 Helchie ΩX
Rusch
] Echliae
Weber
|
Et factum est in mense casleu,
anno vicesimo et ego eram in Susis castro.
Numérotation du verset
2Esr. 1,2
Et venit ad me3 Anani unus de fratribus meis ipse et viri ex Iuda et interrogavi eos de Iudeis qui remanserant et supererant de captivitate et de Hierusalem.
3 ad me] om.
Weber
Numérotation du verset
2Esr. 1,3
Et dixerunt mihi : Qui remanserunt et derelicti sunt de captivitate ibi in provincia in afflictione
magna sunt
et in opprobrio
et murus
Hierusalem dissipatus est et porte
eius combuste
sunt igni.
Numérotation du verset
2Esr. 1,4
Cumque audissem verba huiuscemodi, sedi et flevi et luxi diebus
et ieiunabam et orabam ante faciem Dei celi
Numérotation du verset
2Esr. 1,5
et dixi : Queso Domine Deus celi fortis magne atque terribilis qui custodis pactum et misericordiam cum his qui te diligunt et custodiunt mandata tua :
Numérotation du verset
2Esr. 1,6
“fiant aures tue auscultantes4”a et oculi tui aperti ut audias orationem servi tui quam ego oro coram te hodie nocte et die pro filiis Israel servis tuis et confiteor pro peccatis filiorum Israel quibus peccaverunt tibi. Et ego et domus patris mei peccavimus,
0 Cf. Ps. 129, 2 : « Fiant aures tue auscultantes ».
4 fiant aures tue auscultantes] fiat auris tua auscultans
Weber
Numérotation du verset
2Esr. 1,7
vanitate seducti sumus et non custodivimus mandatum tuum5 et cerimonias et iudicia que precepisti Moysi famulo6 tuo.
5 tuum] om.
Weber
|
6 famulo] servo
Weber
|
Numérotation du verset
2Esr. 1,8
Memento verbi quod mandasti Moysi servo7 tuo dicens : Cum transgressi fueritis ego8 dispergam vos in populos
7 servo
CorS1
(hebr. anti.)
Rusch
] famulo
CorS1
(al.)
Weber
|
8 ego] geo
cacogr. Rusch
|
Numérotation du verset
2Esr. 1,9
et si revertamini ad me et custodiatis mandata mea et faciatis ea, etiam si abducti fueritis ad extrema celi, inde congregabo vos et inducam in locum quem elegi ut habitaret nomen meum ibi.
Numérotation du verset
2Esr. 1,10
Et ipsi servi tui et populus tuus quos redemisti in fortitudine tua magna et in manu tua valida.
Numérotation du verset
2Esr. 1,11
Obsecro, Domine, sit auris tua attendens ad orationem servi tui et ad orationem servorum tuorum qui volunt timere nomen tuum, et dirige servum tuum hodie et da ei misericordiam ante virum hunc. Ego enim eram pincerna regis.
Capitulum 1
Numérotation du verset
2Esr. 1,1
{t. 2 : Erfurt, f. 142va ; facsim., p. 284a}
1 Verba Neemie filii Helchie2.
1 Verba... Helchie
Maih1285
]
om.
Maih1285
* P16744
; Incipit Secundus
praem. P16744
, Incipit Neemias
praem.
ΩD ΩX
2 Helchie ΩX
Rusch
] Echliae
Weber
interl.|
consolatoris Domini vel consolatoris a Domino missi subaudis.
marg.|
VERBA
NEEMIE. BEDA. Neemias interpretatur ‘consolator Domini’ vel ‘consolator a Domino’ qui cum renovaverit muros Hierusalem et populum ab hostibus liberatum in divine legis observantia sublimaverit. Patet quia nomine et opere Christum significat qui aita : «Ego rogabo Patrem et alium Paraclitum dabit vobis». De quo psalmista aitb : «Edificans Hierusalem Dominus» etc. Significat etiam sanctos predicatores quorum ministerio superna nobis consolatio prestatur vel dum post lapsum peccati spem venie et pollicitationis penitentibus pollicentur quasi diruta ab hostibus Hierosolymorum menia restauravit.
a Io. 14, 16.
b Ps. 146, 2.
marg.|
VERBA
NEEMIE. BEDA. Hucusque verba Esdre quibus Zorobabel et Iosue3 facta describit, deinde sua facta descripsit. Hic manifeste Christum significavit, quia sacram Scripturam renovavit captivos in Hierusalem reduxit domum Domini maioribus donis ditavit et sublimavit et duces ac presides trans flumem Euphratem qui legem Dei nossent constituit et filios transmigrationis ab uxoribus externis castigavit. Renovavit enim Christus sacram Scripturam, quia quam scribe et Pharisei per traditiones fedaverant vel iuxta litteram tantum intelligi docebant, ipse spirituali sensu plenam ostendit et Novum Testamentum misso Sancto spiritu per apostolos et apostolicos viros describi fecit. Eduxit populum de captivitate Babylonia et in Hierusalem terram promissionis liberatum induxit, quia semel passus in cruce mundum sanguine redemit et descendens ad inferos veros inde Israelitas ad menia superne civitatis duxit et gaudia promisse hereditatis eis inclusit, et quotidie fideles a perturbatione mundi congregans ad consortium Ecclesie regnumque perenne convocat. Auxit ornatus templi, auro et argento et vasis pretiosis, que populus Israel et principes Persarum per eum miserant, quia in se credentes de utroque populo in Ecclesiam ducens claritate fidei et operis eorum hanc ornare et glorificare non desistit. Constituit duces et principes omni populo {t. 2 : Erfurt, f. 142vb ; facsim., p. 284b} trans flumen qui legem Dei noscerent et docerent, quia in Ecclesia qua flumine baptismi abluta est et flumen Babyloniumc, id est perturbationem seculi fluctuantis fidei sinceritate transcendit apostolos evangelistas pastores posuit et rectores. Castigavit filios transmigrationis ab uxoribus alienigenis quia illos qui professione fidei mundo renuntiant illecebris mundi servire prohibuit. Eiecit filios talium matrum de cetu transmigrationis ab uxoribus alienigenis, ne forte adulti perfidiam sequerentur earum non fidem patrum. Opera enim nostra etiam que hominibus bona videnturi si carnalibus dilectationibus permixa sint si originem de contagio humani favoris sumpserint, reprobare docuit nec convenire illis qui mundum perfecte relinquunt et tota mente ad celestia transeunt qui non blandimentis temporalibus enervari, sed adversitatibus exerceri et ad requiem sempiternam gaudent preparari.
c Cf. Ct. 136, 1.
3 Iosue]
coniec. cum Beda
, Ihesu
Rusch
Et factum est in mense casleu,
interl.|
qui interpretatur ‘spes eius’
marg.|
IN
MENSE
CASLEU. Mensis
casleu
ipse est quem nos decembrem vocamus apud Hebreos nonus, apud nos ultimus. Cuius nomen quod spes eius interpretatur bene congruit votis eius qui ad ruinas sancte civitatis intendebat erigendas. Primum enim bone actionis fudamentum est spem habere de auxilio Domini ad perficiendum quod cupimus. In hoc mense natus est Dominus cuius nomine longe4 ante figurabatur quod in eo mense verus Neemias diu desideratus ad edificationem Ecclesie esset ventus.
4 longe]
corr
., onge
cacogr. Rusch
anno vicesimo et ego eram in Susis castro.
marg.|
ERAM
IN
SUSIS etc.
Susis
metropolis est Persarum sed tanta firmitate ut castrum esse videatur et interpretatur ‘equitatio’ vel ‘revertens’ que fidelibus convenienter aptantur, eis maxime qui de captivitate Hierusalem curam gerunt, id est de salute eorum qui aliquando per insidias diaboli de Ecclesia rapti penitentes denuo per gratiam Dei sunt redacti. Tales enim sunt in revertente
castro,
id est in robore mentis revocate, ab infimis ad desiderium patrie celestis et in equitatu sanctorum cordium que scilicet portant sessorem Deum5.
5 Deum] corr. cum Beda, dum
cacogr. Rusch
Numérotation du verset
2Esr. 1,2
Et venit ad me6 Anani unus de fratribus meis ipse et viri ex Iuda et interrogavi eos de Iudeis qui remanserant et supererant de captivitate et de Hierusalem.
6 ad me] om.
Weber
Numérotation du verset
2Esr. 1,3
Et dixerunt mihi : Qui remanserunt et derelicti sunt de captivitate ibi in provincia in afflictione
interl.|
mentis
magna sunt
interl.|
si videantur in pace esse
et in opprobrio
interl.|
hostium
et murus
interl.|
qui scilicet alios munire debuerant
Hierusalem dissipatus est et porte
interl.|
qui dignos debent introducere, indignos ab Ecclesia arcere
eius combuste
interl.|
incendio vitiorum
sunt igni.
marg.|
QUI
REMANSERANT. BEDA. Patet littere sensus : qui enim remanserant de captivitate, etsi in pace versari videbantur, amico eis existente rege Persarum quibus paulo ante Esdram cum epistolis miserat qui haberet potestatem in regione trans flumen, tamen in magna afflictione mentis erant et
opprobrio
hostium, quia adhuc sancte civitatis murus erat dissipatus. Tunc autem merito in Ecclesia affliguntur, et tristitia seculari compunguntur sancti, cum quandoque resipiscentes a peccatis vident proximos adhuc subiacere vitiis, ita ut per negligentiam eorum qui multis prodesse poterant quasi per muros urbis dissipate diabolus in Ecclesia possit introire, quod magis dolendum est si et ipsi qui aliis doctrina et exemplo prodesse debuerant, exemplum mortis vivendo fiunt hoc est enim portas Hierusalem flammis hostium esse perustas, eos qui bene vivendo et docendo dignos, in Ecclesiam electorum introducem indignos arcem debuerant avaritie luxurie ceterorumque vitiorum incendio perire.
Numérotation du verset
2Esr. 1,4
Cumque audissem verba huiuscemodi, sedi et flevi et luxi diebus
marg.|
FLEVI
ET
LUXI. Si vir sanctus {t. 2 : Erfurt, f. 143ra ; facsim., p. 285a} audiens destructa lignorum et lapidum edificia recte lugebat ieieunabat, et orabat diu sedens in tristitia quanto magis in destructione, et ruina animarum continuis luctibus et orationibus est insistendum, ut miserante Deo ad pristinam erigantur sospitatem qui in opprobrio religionis triumphante inimico iacebant diutina vitiorum sorde squalentes.
et ieiunabam et orabam ante faciem Dei celi
Numérotation du verset
2Esr. 1,5
et dixi : Queso Domine Deus celi fortis magne atque terribilis qui custodis pactum et misericordiam cum his qui te diligunt et custodiunt mandata tua :
Numérotation du verset
2Esr. 1,6
“fiant aures tue auscultantes7”8 et oculi tui aperti {t. 2 : Erfurt, f. 142vb ; facsim., p. 284b} ut audias orationem servi tui quam ego oro coram te hodie nocte et die pro filiis Israel servis tuis et confiteor pro peccatis filiorum Israel quibus peccaverunt tibi. Et ego et domus patris mei peccavimus,
7 fiant aures tue auscultantes] fiat auris tua auscultans
Weber
8 Cf. Ps. 129, 2 : « Fiant aures tue auscultantes ».
Numérotation du verset
2Esr. 1,7
vanitate seducti sumus et non custodivimus mandatum tuum9 et cerimonias et iudicia que precepisti Moysi famulo10 tuo.
9 tuum] om.
Weber
10 famulo] servo
Weber
Numérotation du verset
2Esr. 1,8
Memento verbi quod mandasti Moysi servo11 tuo dicens : Cum transgressi fueritis ego12 dispergam vos in populos
11 servo
CorS1
(hebr. anti.)
Rusch
] famulo
CorS1
(al.)
Weber
12 ego] geo
cacogr. Rusch
Numérotation du verset
2Esr. 1,9
et si revertamini ad me et custodiatis mandata mea et faciatis ea, etiam si abducti fueritis ad extrema celi, inde congregabo vos et inducam in locum quem elegi ut habitaret nomen meum ibi.
Numérotation du verset
2Esr. 1,10
Et ipsi servi tui et populus tuus quos redemisti in fortitudine tua magna et in manu tua valida.
Numérotation du verset
2Esr. 1,11
Obsecro, Domine, sit auris tua attendens ad orationem servi tui et ad orationem servorum tuorum qui volunt timere nomen tuum, et dirige servum tuum hodie et da ei misericordiam ante virum hunc. Ego enim eram pincerna regis.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (2Esr. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=19&chapitre=19_1)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (2Esr. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=19&chapitre=19_1)
Notes :