Capitulum 9

Numérotation du verset 2Esr. 9,1 

In die autem vicesimo quarto mensis huius convenerunt filii Israel in ieiunio et in saccis et humus super eos.
Numérotation du verset 2Esr. 9,2 

Et separatum est semen filiorum Israel ab omni filio alienigena et steterunt coram Domino1* et confitebantur peccata sua et iniquitates patrum suorum.
1 coram Domino Cor1 LP (ad delendum) Ω Ω F] om. Cor3 (hebr. et anti. non habent) Rusch Weber
Numérotation du verset 2Esr. 9,3 

Et consurrexerunt ad standum et legerunt in volumine legis Domini Dei sui, quater in die et2 quater in nocte3 confitebantur et adorabant Dominum Deum suum.
2 et Cor1L Rusch Weber] om. Cor1P |
3 in nocte Ω FJS Rusch ] om. Cor1 P (hebr. et anti. non habent IN NOCTE quamvis Glossa exponat) Cor2=Cor3 (hebr. et anti. non habent) Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 9,4 

Surrexerunt4 autem super gradum levitarum Iosue5 et Bani et6 Cedmiel, Remmi7, Sabnia8, Abani9, Sarebias, Bani et Chanani10 et inclamaverunt voce magna11 Dominum Deum suum.
4 Surrexerunt ΩSJ Rusch Clementina ] Surrexit Weber |
5 Iosue] Iesue ΩJ |
6 et RuschClementina ] om. Weber |
7 Remmi Rusch , Remni ] om. Weber |
8 Sabnia Rusch ] Sebnia Weber |
9 Abani Rusch ] Bani Weber |
10 et Chanani ΦVP ΨD Rusch (Thanani cacogr. )… Clementina ] om. Ω, Chanani Weber |
11 v. m.] inv. |
Numérotation du verset 2Esr. 9,5 

Et dixerunt levite Iosue et Cedmiel, Bonni, Asebia, Serebia, Arebia12, Adaia13, Sebna, Fataia : Surgite14, benedicite Domino Deo vestro15 ab eterno usque in eternum et benedicant nomini glorie tue excelso in omni benedictione et laude.
12 Arebia ΩJM P16744 Rusch ] om. Weber |
13 Adaia] Odaia Clementina , Odoia P16744 Weber |
14 Surgite Rusch ] Locutus est Esdras in aures populi dicens praem. P16744, + et Cava Σ T ΩS |
15 vestro] nostro M² E ΩM ΩS |
Numérotation du verset 2Esr. 9,6 

Et dixit Esdras16 :
16 Et dixit Esdras Cor1 LP (delendum) ΩF Rusch ] om. Cor3 (hebr. et anti. non habent) Weber
Tu ipse, Domine, solus tu fecisti celum et17 celum celorum et omnem exercitum eorum, terram et universa que in ea sunt, maria et omnia que in eis sunt et tu vivificas omnia hec et exercitus celi te adorat.
17 et ΩF Rusch] om. Weber
Numérotation du verset 2Esr. 9,7 

Tu ipse, Domine18 Deus, qui elegisti Abram19 et eduxisti eum de igne Chaldeorum et posuisti nomen eius Abrahama
0 Cf. Gn. 17, 5.
18 Domine Cava X ΠK ΣT Φ E Θ P N L S ΓA ΨD Ω Ed1455 Rusch Clementina Weber] Dominus Amiatinus ΛL Edmaior. |
19 Abram Cor1P P Cor3 (hebr. et anti.) ΩJ ΩS Rusch Weber ] Habraham Cava; Abraham Cor1 L ΣT M* ΦRGV ΘA L W ΓA ΩM ΩF |
Numérotation du verset 2Esr. 9,8 

et invenisti cor eius fidele coram te et percussisti cum eo fedus ut dares ei terram Chananei, Ethei20, Amorrei et Pheresei21 et Iebusei et Gergesei, ut dares semini eius et implesti verba tua quoniam iustus es.
20 Ethei ΩSJ Rusch ] Chetthei Weber |
21 Pheresei] Ferezei Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 9,9 

Et vidisti afflictionem patrum nostrorum in Egypto clamoremque eorum audisti super mare Rubrumb.
0 Cf. Ex. 3, 7.
Numérotation du verset 2Esr. 9,10 

Et dedisti signa atque22 portenta in pharaone23 et in universis servis eius et in omni populo terre illius, cognovisti enim quia superbe egerant contra eos et fecisti tibi nomen sicut et in hac die.
22 atque Rusch Clementina ] et Weber |
23 Pharaone Ω Rusch Clementina ] Pharao Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 9,11 

Et mare divisisti ante eos et transierunt per medium maris in sicco24 c, persecutores autem eorum proiecisti in profundum quasi lapidem in aquas validasd.
0 Cf. Ex. 14, 22.
0 Cf. Ex. 15, 5.
24 sicco Ω Rusch Clementina ] sicca Weber
Numérotation du verset 2Esr. 9,12 

Et in columna nubis ductor eorum fuisti per diem et in columna ignis per noctem ut appareret eis via per quam ingrediebanture.
0 Cf. Ex. 13, 21.
Numérotation du verset 2Esr. 9,13 

Ad montem quoque Sinai descendisti et locutus es cum eis de celo et dedisti eis iudicia recta et legem veritatis cerimonias et precepta bonaf.
0 Cf. Ex. 19, 20.
Numérotation du verset 2Esr. 9,14 

Et sabbatum sanctificatum tuum ostendisti eis et mandata et cerimonias et legem precepisti eis in manu Moysi servi tui.
Numérotation du verset 2Esr. 9,15 

Panem quoque de celo dedisti eis in fame eorumg et aquam de petra eduxisti eis sitientibus et dixisti eish, ut ingrederentur et possiderent terram super quam levasti manum tuam ut traderes eis.
0 Cf. Ex. 16, 8.
0 Cf. Ex. 17, 6.
Numérotation du verset 2Esr. 9,16 

Ipsi vero et patres nostri superbe egerunt et induraverunt cervices suas et non audierunt mandata tua.
Numérotation du verset 2Esr. 9,17 

Et noluerunt audire et non sunt recordati mirabilium tuorum que feceras eis. Et induraverunt cervices suas et dederunt caput ut converterentur ad servitutem suam quasi per contentionem. Tu autem Deus propitius, clemens et misericorsi, longanimis et multe miserationis non dereliquisti eos
0 Cf. Ex. 34, 6.
Numérotation du verset 2Esr. 9,18 

et quidem cum fecissent sibi vitulum conflatilemj et dixissent iste est Deus tuus qui eduxit te de Egypto feceruntque blasphemias magnas.
0 Cf. Ex. 32, 4.
Numérotation du verset 2Esr. 9,19 

Tu autem in misericordiis tuis multis non dimisisti eos in deserto, columna nubis non recessit ab eis per diem, ut duceret eos in viam25 et columna ignis in nocte ut ostenderet eis iter per quod ingrederentur.
25 viam Ω Rusch Clementina ] via Weber
Numérotation du verset 2Esr. 9,20 

Et spiritum tuum bonum dedisti qui doceret eosk et manna tuum non prohibuisti ab ore eorum et aquam dedisti eis in siti.
0 Cf. Nm. 11, 25.
Numérotation du verset 2Esr. 9,21 

Quadraginta annis pavisti eos in deserto nihilque eis defuitl, vestimenta eorum non inveteraverunt et pedes eorum non sunt attriti.
0 Cf. Ex. 16, 35.
Numérotation du verset 2Esr. 9,22 

Et dedisti eis regna et populos et partitus es eis sortes et possederunt terram Seon et terram regis Esebon et terram Og regis Basanm.
0 Cf. Nm. 21, 33-34 ; Ps. 134, 11.
Numérotation du verset 2Esr. 9,23 

Et multiplicasti filios eorum26 sicut stellas celin et adduxisti eos ad terram de qua dixeras patribus eorum ut ingrederentur et possiderent.
0 Cf. Gn. 26, 4.
26 multiplicasti - filios eorum Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset 2Esr. 9,24 

Et venerunt filii et possederunt terram et humiliasti coram eis habitatores terre Chananeos et dedisti eos in manu eorum et reges eorum et populos terre ut facerent eis sicut placebat illis.
Numérotation du verset 2Esr. 9,25 

Ceperunt itaque urbes munitas et humum pinguem et possederunt domos plenas cunctis bonis, cisternas ab aliis fabricatas, vineas et oliveta et ligna pomifera multa et comederunt et saturati sunt et impinguati sunt et abundaverunt27 deliciis in bonitate tua magna.
27 abundaverunt] abundavere Weber
Numérotation du verset 2Esr. 9,26 

Provocaverunt autem te ad iracundiam et recesserunt a te et proiecerunt legem tuam post terga sua et prophetas tuos occiderunt, qui contestabantur eos ut reverterentur ad te feceruntque blasphemias grandeso.
0 Cf. 3Rg. (1Rg.) 19, 10 ; 2Par. 24, 19 ; Mt. 23, 37.
Numérotation du verset 2Esr. 9,27 

Et dedisti eos in manu hostium suorum et afflixerunt eos. Et in tempore tribulationis sue clamaverunt ad te et tu de celo audisti et secundum miserationes tuas multas dedisti eis salvatores qui salverent28 eos de manu hostium suorump.
0 Idc. 3, 9.
28 salverent] salvaverunt Weber
Numérotation du verset 2Esr. 9,28 

Cumque requievissent, reversi sunt ut facerent malum in conspectu tuo et dereliquisti eos in manu inimicorum suorum et possederunt eos. Conversique sunt et clamaverunt ad te. Tu autem de celo audisti et liberasti eos in misericordiis tuis multis temporibus.
Numérotation du verset 2Esr. 9,29 

Et contestatus es eos ut reverterentur ad legem tuam. Ipsi vero superbe egerunt et non audierunt mandata tua et in iudiciis tuis peccaverunt que faciet homo et vivet in eis et dederunt humerum recedentem et cervicem suam induraverunt nec audierunt.
Numérotation du verset 2Esr. 9,30 

Et protraxisti super eos annos multos et contestatus es eos in spiritu tuo per manum prophetarum tuorum et non audierunt et tradidisti eos in manu populorum terrarum.
Numérotation du verset 2Esr. 9,31 

In misericordiis autem tuis plurimis non fecisti eos in consumptionem29 nec dereliquisti eos quoniam Deus miserationum et clemens es tu30.
29 consumptionem ΩSJ Rusch Clementina ] consumptione Weber |
30 es tu Rusch Clementina ] inv. Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 9,32 

Nunc itaque Deus noster31 magne, fortis et terribilis, custodies32 pactum et misericordiam, ne avertas a facie tua omnem laborem qui invenit nos, reges nostros, principes nostros et sacerdotes nostros, prophetas nostros et patres nostros et omnem populum tuum a diebus regis Assur usque in diem hanc.
31 noster] + Deus Weber |
32 custodies] custodiens Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 9,33 

Et tu iustus in omnibus que venerunt super nos quia veritatem fecisti nobis33, nos autem impie egimus.
33 nobis L ΩFJS Rusch ] om. Cor1 LP Cor2=Cor3 (hebr. et anti. non habent) Weber
Numérotation du verset 2Esr. 9,34 

Reges nostri, principes nostri, sacerdotes nostri et patres nostri non fecerunt legem tuam et non attenderunt mandata tua et testimonia tua que testificatus es in eis.
Numérotation du verset 2Esr. 9,35 

Et ipsi in regnis suis bonis et in bonitate tua multa quam dederas eis et in terra latissima et pingui quam tradideras in conspectu eorum, non servierunt tibi nec reversi sunt ab studiis suis pessimis.
Numérotation du verset 2Esr. 9,36 

Ecce nosipsi hodie servi sumus et terra34 quam dedisti patribus nostris ut comederent panem eius et que bona sunt eius et nos ipsi servi sumus in ea.
34 terra Ω ΩF Rusch Clementina ] terram Weber
Numérotation du verset 2Esr. 9,37 

Et fruges eius multiplicantur regibus quos posuisti super nos propter peccata nostra et in corporibus nostris dominantur et in iumentis nostris secundum voluntatem suam et in tribulatione magna sumus.
Numérotation du verset 2Esr. 9,38 

Super omnibus ergo his nosipsi percutimus fedus
et scribimus et signant principes nostri levite nostri et sacerdotes nostri.

Capitulum 9

Numérotation du verset 2Esr. 9,1 
In die autem vicesimo quarto mensis huius convenerunt filii Israel in ieiunio et in saccis et humus super eos.
marg.| IN  DIE  AUTEM. BEDA. Notanda correcti populi devotio. Completa enim rite sollemnitate, uno tantum intermisso die mox in ieiunio et penitentia sponte convenerunt, ut quod gerendum audierant diligenter gererent, separando scilicet seipsos mente et corpore a consortio eorum qui a Domino alieni sunt ne per eorum consortium in similia mala reciderent que vix post longa tempora evaserant. Nos igitur quicquid in publica sinaxi vel auditorio faciendum cognovimus, mutua inter nos collocutione tractemus et qualiter singula castigatione {t. 2 : Erfurt, f. 148vb ; facsim., p. 296b} cordis vel corporis complere valeamus sollerter perquiramus. Maxime autem probatur vite correctionis industria cum subditur :   Et consurrexerunt ad standum etc.
Numérotation du verset 2Esr. 9,2 
Et separatum est semen filiorum Israel ab omni filio alienigena et steterunt coram Domino1* et confitebantur peccata sua et iniquitates patrum suorum.
1 coram Domino Cor1 LP (ad delendum) Ω Ω F] om. Cor3 (hebr. et anti. non habent) Rusch Weber
Numérotation du verset 2Esr. 9,3 
Et consurrexerunt ad standum et legerunt in volumine legis Domini Dei sui, quater in die et2 quater in nocte3 confitebantur et adorabant Dominum Deum suum.
2 et Cor1L Rusch Weber] om. Cor1P
3 in nocte Ω FJS Rusch ] om. Cor1 P (hebr. et anti. non habent in nocte quamvis Glossa exponat) Cor2=Cor3 (hebr. et anti. non habent) Weber
marg.| ET 4  CONSURREXERUNT. Quis non miretur tantum populum tantam habuisse pietatis curam ut   quater in die , id est mane hora tertia, sexta et nona quibus orationi vel psalmodie vacandum erat, auditui legis divine se traderet quo innovata in Deum mente purior et devotior ad deprecandum5 eius misericordiam rediret, et   in nocte quater excusso torpore6 somni ad confitendum peccata et veniam postulandam7 exsurgeret. Unde, ut reor, mos in Ecclesia pulcherrimus inolevit8 ut per singulas divine psalmodie horas lectio de veteri et Novo Testamento cunctis audientibus dicatur et sic apostolicis et propheticis confirmati verbis ad instantiam orationis genua flectant et nocturnis horis cum a ceteris laboribus cessatur divinis lectionibus aures liberius commodantur9.A a
a ¶Fons : Cf. Beda Venerabilis , In Esr. et Neh., lib. 3, CCSL 119A, p. 372.1318-1332 : « Quis enim non miretur tantum populum tam eximiam habuisse curam pietatis ut quater in die, hoc est primo mane tertia hora sexta et nona quibus orationi siue psalmodiae uacandum erat, auditui se legis diuinae contraderent quo innouata in deum mente purior ac deuotior ad deprecandam eius misericordiam rediret sed et in nocte quater excusso torpore somni ad confitenda peccata sua et postulandam ueniam exsurgerent. Quo exemplo reor in ecclesia morem inoleuisse pulcherrimum ut per singulas diurnae psalmodiae horas lectio una de ueteri siue nouo testamento cunctis audientibus ex corde dicatur et sic apostolicis siue propheticis confirmati uerbis ad instantiam orationis genua flectant sed et horis nocturnis cum a laboribus cessatur operum liberas auditui lectionum diuinarum aures accommodent ».
A ¶Codd. : T20d , f. 127v ; Rusch
4 Et] B<eda> praem. T20
5 deprecandum] –dam T20
6 torpore] tempore T20
7 postulandam] –lendam T20
8 ut reor mos in Ecclesia pulcherrimus inolevit] in ecclesia mos inolevit ut reor pulcherrimus T20
9 commodantur] –dentur T20
Numérotation du verset 2Esr. 9,4 
Surrexerunt10 autem super gradum levitarum Iosue11 et Bani et12 Cedmiel, Remmi13, Sabnia14, Abani15, Sarebias, Bani et Chanani16 et inclamaverunt voce magna17 Dominum Deum suum.
10 Surrexerunt ΩSJ Ed1455 Rusch Clementina ] Surrexit Weber
11 Iosue] Iesue ΩJ
12 et Ed1455 RuschClementina ] om. Weber
13 Remmi Rusch , Remni Ed1455 ] om. Weber
14 Sabnia Ed1455 Rusch ] Sebnia Weber
15 Abani Ed1455 Rusch ] Bani Weber
16 et Chanani ΦVP ΨD Rusch (Thanani cacogr. )… Clementina ] om. Ω, Chanani Ed1455 Weber
17 v. m.] inv. Ed1455
Numérotation du verset 2Esr. 9,5 
Et dixerunt levite Iosue et Cedmiel, Bonni, Asebia, Serebia, Arebia18, Adaia19, Sebna, Fataia : Surgite20, benedicite Domino Deo vestro21 ab eterno usque in eternum et benedicant nomini glorie tue excelso in omni benedictione et laude.
18 Arebia ΩJM P16744 Ed1455 Rusch ] om. Weber
19 Adaia] Odaia Clementina , Odoia P16744 Weber
20 Surgite Rusch ] Locutus est Esdras in aures populi dicens praem. P16744, + et Cava Σ T ΩS
21 vestro] nostro M² E ΩM ΩS
Numérotation du verset 2Esr. 9,6 
Et dixit Esdras22 :
22 Et dixit Esdras Cor1 LP (delendum) ΩF Rusch ] om. Cor3 (hebr. et anti. non habent) Weber
marg.| ET  DIXIT  ESDRAS. Usque ad finem orationis vel confessionis eius quod supra dictum est, quia confitebantur peccata sua et peccata patrum suorum plenius Esdra deprecante qualiter factum sit ostenditur.
Tu ipse, Domine, solus tu fecisti celum et23 celum celorum et omnem exercitum eorum, terram et universa que in ea sunt, maria et omnia que in eis sunt et tu vivificas omnia hec et exercitus celi te adorat.
23 et ΩF Rusch] om. Weber
Numérotation du verset 2Esr. 9,7 
Tu ipse, Domine24 Deus, qui elegisti Abram25 et eduxisti eum de igne Chaldeorum et posuisti nomen eius Abraham26
24 Domine Cava X ΠK ΣT Φ E Θ P N L S ΓA ΨD Ω Ed1455 Rusch Clementina Weber] Dominus Amiatinus ΛL Edmaior.
25 Abram Cor1P P Cor3 (hebr. et anti.) ΩJ ΩS Rusch Weber ] Habraham Cava; Abraham Cor1 L ΣT M* ΦRGV ΘA L W ΓA ΩM ΩF
26 Cf. Gn. 17, 5.
Numérotation du verset 2Esr. 9,8 
et invenisti cor eius fidele coram te et percussisti cum eo fedus ut dares ei terram Chananei, Ethei27, Amorrei et Pheresei28 et Iebusei et Gergesei, ut dares semini eius et implesti verba tua quoniam iustus es.
27 Ethei ΩSJ Ed1455 Rusch ] Chetthei Weber
28 Pheresei] Ferezei Weber
Numérotation du verset 2Esr. 9,9 
Et vidisti afflictionem {t. 2 : Erfurt, f. 148vb ; facsim., p. 296b} patrum nostrorum in Egypto clamoremque eorum audisti super mare Rubrum29.
29 Cf. Ex. 3, 7.
Numérotation du verset 2Esr. 9,10 
Et dedisti signa atque30 portenta in pharaone31 et in universis servis eius et in omni populo terre illius, cognovisti enim quia superbe egerant contra eos et fecisti tibi nomen sicut et in hac die.
30 atque Rusch Clementina ] et Weber
31 Pharaone Ω Ed1455 Rusch Clementina ] Pharao Weber
Numérotation du verset 2Esr. 9,11 
Et mare divisisti ante eos et transierunt per medium maris in sicco32 33, persecutores autem eorum proiecisti in profundum quasi lapidem in aquas validas34.
32 sicco Ω Rusch Clementina ] sicca Weber
33 Cf. Ex. 14, 22.
34 Cf. Ex. 15, 5.
Numérotation du verset 2Esr. 9,12 
Et in columna nubis ductor eorum fuisti per diem et in columna ignis per noctem ut appareret eis via per quam ingrediebantur35.
35 Cf. Ex. 13, 21.
Numérotation du verset 2Esr. 9,13 
Ad montem quoque Sinai descendisti et locutus es cum eis de celo et dedisti eis iudicia recta et legem veritatis cerimonias et precepta bona36.
36 Cf. Ex. 19, 20.
Numérotation du verset 2Esr. 9,14 
Et sabbatum sanctificatum tuum ostendisti eis et mandata et cerimonias et legem precepisti eis in manu Moysi servi tui.
Numérotation du verset 2Esr. 9,15 
Panem quoque de celo dedisti eis in fame eorum37 et aquam de petra eduxisti eis sitientibus et dixisti eis38, ut ingrederentur et possiderent terram super quam levasti manum tuam ut traderes eis.
37 Cf. Ex. 16, 8.
38 Cf. Ex. 17, 6.
Numérotation du verset 2Esr. 9,16 
Ipsi vero et patres nostri superbe egerunt et induraverunt cervices suas et non audierunt mandata tua.
Numérotation du verset 2Esr. 9,17 
Et noluerunt audire et non sunt recordati mirabilium tuorum que feceras eis. Et induraverunt cervices suas et dederunt caput ut converterentur ad servitutem suam quasi per contentionem. Tu autem Deus propitius, clemens et misericors39, longanimis et multe miserationis non dereliquisti eos
39 Cf. Ex. 34, 6.
Numérotation du verset 2Esr. 9,18 
et quidem cum fecissent sibi vitulum conflatilem40 et dixissent iste est Deus tuus qui eduxit te de Egypto feceruntque blasphemias magnas.
40 Cf. Ex. 32, 4.
Numérotation du verset 2Esr. 9,19 
Tu autem in misericordiis {t. 2 : Erfurt, f. 149ra ; facsim., p. 297a} tuis multis non dimisisti eos in deserto, columna nubis non recessit ab eis per diem, ut duceret eos in viam41 et columna ignis in nocte ut ostenderet eis iter per quod ingrederentur.
41 viam Ω Ed1455 Rusch Clementina ] via Weber
Numérotation du verset 2Esr. 9,20 
Et spiritum tuum bonum dedisti qui doceret eos42 et manna tuum non prohibuisti ab ore eorum et aquam dedisti eis in siti.
42 Cf. Nm. 11, 25.
Numérotation du verset 2Esr. 9,21 
Quadraginta annis pavisti eos in deserto nihilque eis defuit43, vestimenta eorum non inveteraverunt et pedes eorum non sunt attriti.
43 Cf. Ex. 16, 35.
Numérotation du verset 2Esr. 9,22 
Et dedisti eis regna et populos et partitus es eis sortes et possederunt terram Seon et terram regis Esebon et terram Og regis Basan44.
44 Cf. Nm. 21, 33-34 ; Ps. 134, 11.
Numérotation du verset 2Esr. 9,23 
Et multiplicasti filios eorum45 sicut stellas celi46 et adduxisti eos ad terram de qua dixeras patribus eorum ut ingrederentur et possiderent.
45 multiplicasti - filios eorum Ed1455 Rusch Clementina ] inv. Weber
46 Cf. Gn. 26, 4.
Numérotation du verset 2Esr. 9,24 
Et venerunt filii et possederunt terram et humiliasti coram eis habitatores terre Chananeos et dedisti eos in manu eorum et reges eorum et populos terre ut facerent eis sicut placebat illis.
Numérotation du verset 2Esr. 9,25 
Ceperunt itaque urbes munitas et humum pinguem et possederunt domos plenas cunctis bonis, cisternas ab aliis fabricatas, vineas et oliveta et ligna pomifera multa et comederunt et saturati sunt et impinguati sunt et abundaverunt47 deliciis in bonitate tua magna.
47 abundaverunt] abundavere Weber
Numérotation du verset 2Esr. 9,26 
Provocaverunt autem te ad iracundiam et recesserunt a te et proiecerunt legem tuam post terga sua et prophetas tuos occiderunt, qui contestabantur eos ut reverterentur ad te feceruntque blasphemias grandes48.
48 Cf. 3Rg. (1Rg.) 19, 10 ; 2Par. 24, 19 ; Mt. 23, 37.
Numérotation du verset 2Esr. 9,27 
Et dedisti eos in manu hostium suorum et afflixerunt eos. Et in tempore tribulationis sue clamaverunt ad te et tu de celo audisti et secundum miserationes tuas multas dedisti eis salvatores qui salverent49 {t. 2 : Erfurt, f. 149rb ; facsim., p. 297b} eos de manu hostium suorum50.
49 salverent] salvaverunt Weber
50 Idc. 3, 9.
Numérotation du verset 2Esr. 9,28 
Cumque requievissent, reversi sunt ut facerent malum in conspectu tuo et dereliquisti eos in manu inimicorum suorum et possederunt eos. Conversique sunt et clamaverunt ad te. Tu autem de celo audisti et liberasti eos in misericordiis tuis multis temporibus.
Numérotation du verset 2Esr. 9,29 
Et contestatus es eos ut reverterentur ad legem tuam. Ipsi vero superbe egerunt et non audierunt mandata tua et in iudiciis tuis peccaverunt que faciet homo et vivet in eis et dederunt humerum recedentem et cervicem suam induraverunt nec audierunt.
Numérotation du verset 2Esr. 9,30 
Et protraxisti super eos annos multos et contestatus es eos in spiritu tuo per manum prophetarum tuorum et non audierunt et tradidisti eos in manu populorum terrarum.
Numérotation du verset 2Esr. 9,31 
In misericordiis autem tuis plurimis non fecisti eos in consumptionem51 nec dereliquisti eos quoniam Deus miserationum et clemens es tu52.
51 consumptionem ΩSJ Ed1455 Rusch Clementina ] consumptione Weber
52 es tu Ed1455 Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset 2Esr. 9,32 
Nunc itaque Deus noster53 magne, fortis et terribilis, custodies54 pactum et misericordiam, ne avertas a facie tua omnem laborem qui invenit nos, reges nostros, principes nostros et sacerdotes nostros, prophetas nostros et patres nostros et omnem populum tuum a diebus regis Assur usque in diem hanc.
53 noster] + Deus Weber
54 custodies] custodiens Weber
Numérotation du verset 2Esr. 9,33 
Et tu iustus in omnibus que venerunt super nos quia veritatem fecisti nobis55, nos autem impie egimus.
55 nobis L ΩFJS Rusch ] om. Cor1 LP Cor2=Cor3 (hebr. et anti. non habent) Weber
Numérotation du verset 2Esr. 9,34 
Reges nostri, principes nostri, sacerdotes nostri et patres nostri non fecerunt legem tuam et non attenderunt mandata tua et testimonia tua que testificatus es in eis.
Numérotation du verset 2Esr. 9,35 
Et ipsi in regnis suis bonis et in bonitate tua multa quam dederas eis et in terra latissima et pingui quam tradideras in conspectu {t. 2 : Erfurt, f. 149va ; facsim., p. 298a} eorum, non servierunt tibi nec reversi sunt ab studiis suis pessimis.
Numérotation du verset 2Esr. 9,36 
Ecce nosipsi hodie servi sumus et terra56 quam dedisti patribus nostris ut comederent panem eius et que bona sunt eius et nos ipsi servi sumus in ea.
56 terra Ω ΩF Ed1455 Rusch Clementina ] terram Weber
Numérotation du verset 2Esr. 9,37 
Et fruges eius multiplicantur regibus quos posuisti super nos propter peccata nostra et in corporibus nostris dominantur et in iumentis nostris secundum voluntatem suam et in tribulatione magna sumus.
Numérotation du verset 2Esr. 9,38 
Super omnibus ergo his nosipsi percutimus fedus
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 149va ; facsim., p. 298a} PERCUTIMUS  FEDUS. Ostendit quanta devotione omnes persone eorum novum post festa Scenophegie conventum fecerint, ut scilicet tota se intentione a scelerum contagiis expurgatos, divino federi coniungerent et federis sancti condicionem sermone firmarent et scripto, et sic ab impiorum consortio separati securiores replerent opus quod dudum ceperant, id est ut congruos urbis cives de numero impiorum instituerent.
et scribimus et signant principes nostri levite nostri et sacerdotes nostri.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (2Esr. Capitulum 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 15/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=19&chapitre=19_9)

Notes :