Glossa ordinaria

Capitulum 11

Numérotation du verset 2Esr. 11,1 

Habitaverunt autem principes populi in Hierusalem optimates absque sorte in medio populi1 habitabant2. Reliqua vero plebs misit sortem ut tolleret3 unam partem de decem qui habitaturi essent in Hierusalem civitate sancta4 decima pars populi eligitur ut habitet in Hierusalem quia urbs vacua erat5* novem vero partes in civitatibus.
1 populi] in metropoli ΩJ |
2 optimates... habitabant Ω ΩF SJ (... habitabunt) ΩV*] om. Cor1=Cor2=Cor3 (hebr. anti. non habent) Ω(va-cat) Weber |
3 tolleret ΩF ΩV Rusch ] tollerent Weber |
4 civitate sancta Cor1LP Amiatinus Cava ΣT ΩF ΩJ ΩS Ed1455 Rusch Clementina] in praem. Weber |
5 decima ... vacua erat ΩF ΩS ΩV*] om. Cor1 LP (glossa est) = Cor2 Ω(va-cat) Rusch Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 11,2 

Benedixit autem populus omnibus viris qui se sponte obtulerant6 ut habitarent in Hierusalem.
6 obtulerant Ω Rusch Clementina ] obtulerunt Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,3 

Hi sunt itaque principes provincie qui habitaverunt in Hierusalem et in civitatibus Iuda. Habitavit unusquisque in possessione sua, in urbibus suis, Israel, sacerdotes, levite, Nathinnei et filii servorum Salomonis.
Numérotation du verset 2Esr. 11,4 

Et in Hierusalem habitaverunt de filiis Iuda et de filiis Beniamin. De filiis Iuda : Athaias filius Aziam, filii Zacharie, filii Amarie, filii Saphatie7, filii Maleleel. De filiis Phares :
7 Saphatie ΩJ Rusch ] Saphatia Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,5 

Hismaasia8 filius Baruch, filius Coloza, filius Asia9, filius Adaia10, filius Ioarib11, filius Zacharie, filius Silonites,
8 Hismaasia] Imaasia Weber |
9 Asia Rusch ] Azia Weber |
10 Adaia Weber ] corr., Adadia Rusch (hapax) |
11 Ioarib] Ioiarib Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 11,6 

omnes filii Phares qui habitaverunt in Hierusalem quadringenti sexaginta novem12 viri fortes.
12 novem] octo Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,7 

Hi sunt autem filii Beniamin : Sellum filius Mosollam, filius Ioed, filius Phadaia, filius Colaia, filius Masia, filius Etheel, filius Isaia,
Numérotation du verset 2Esr. 11,8 

et post eum Gebbai13, Sellai nongenti viginti octo,
13 Gebbai Rusch Clementina ] Gabbai Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,9 

et Iobel14 filius Zechri prepositus eorum et Iudas15 filius Sennua super civitatem secundus.
14 Iobel Rusch ] Iohel Weber |
15 Iudas Ω Rusch Clementina ] Iuda Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 11,10 

Et de sacerdotibus : Idaia filius Ioarib, Iachin,
Numérotation du verset 2Esr. 11,11 

Saraia filius Helchia, filius Mosollam, filius Sadoc, filius Meraioth, filius Achitob16 princeps domus Dei
16 Achitob ΩSJ Rusch Clementina ] Ahitub Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,12 

et fratres eorum facientes opera templi octingenti viginti duo. Et Adaia filius Ieroam, filius Pheleia17, filius Amsi, filius Zacharie, filius Phessur, filius Melchie
17 Pheleia Rusch ] Felelia Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,13 

et fratres eius principes patrum ducenti quadraginta duo. Et Amasai18 filius Azriel, filius Azi19, filius Mosollamoth, filius Emmer
18 Amasai ΩSJ Rusch ] Amassai Weber |
19 Azi Ω Rusch ] Aazi Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 11,14 

et fratres eorum potentes nimis : centum viginti octo et prepositus eorum Zabdiel filius potentium.
Numérotation du verset 2Esr. 11,15 

Et de levitis : Sebenia filius Asob, filius Azaricam, filius Asabia, filius Bonni20,
20 Bonni] Boni Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,16 

et Sabathai et Iosabeth21 super opera que erant forinsecus in domo Dei a principibus levitarum.
21 Iosabeth Rusch ] Iozabel ΩS, Iozabed ΩJ Clementina , Iozabeth Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,17 

Et Mathania filius Micha, filius Zebedei22, filius Asaph, princeps ad laudandum et confitendum in oratione, et Becbecias23 secundus de fratribus eius et Abda filius Samuha24 filius Galal filius Idithun :
22 Zebedei ΩJM Rusch Clementina ] Zebdei Weber |
23 Becbecias Rusch ] Becbecia Weber |
24 Samuha Rusch ] Sammua Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 11,18 

omnes levite in civitate sancta ducenti octoginta quatuor.
Numérotation du verset 2Esr. 11,19 

Et ianitores : Accub25, Telmon et fratres eorum qui custodiebant ostia centum septuaginta duo.
25 Accub ΩSJ Rusch Clementina ] Accob Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,20 

Et reliqui ex Israel sacerdotes et levite in universis civitatibus Iuda unusquisque in possessione sua.
Numérotation du verset 2Esr. 11,21 

Et Nathinnei qui habitabant in Ophel et Syaha26 et Gaspha de Nathinneis.
26 Syaha Rusch ] Siaha Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,22 

Et episcopus levitarum in Hierusalem : Azi filius Baani27, filius Asabie, filius Mathanie, filius Miche. De filiis Asaph : cantores in ministerio domus Dei.
27 Baani Φ ΨDJM Rusch ] Banni , Bani Clementina Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,23 

Preceptum quippe regis super eos erat et ordo in cantoribus per dies singulos,
Numérotation du verset 2Esr. 11,24 

et Fataia filius Mesezebel, de filiis Zara28 filii Iuda in manu regis, iuxta omne verbum populi
28 Zara ΩSJ Rusch Clementina ] Zera Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,25 

et in domibus per omnes regiones eorum. De filiis Iuda habitaverunt in Chariatharbe et in filiabus eius et in Dibon et in filiabus eius et in Capseel29 et in viculis eius
29 Capseel ΩSM Rusch ] Capsel Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,26 

et in Iesue et in Molada et in Bethfaletha
0 Cf. Ios. 15, 27 : Bethfeleth.
Numérotation du verset 2Esr. 11,27 

et in Asersual et in Bersabee et in filiabus eius
Numérotation du verset 2Esr. 11,28 

et in Siceleg et in Mochona et in filiabus eius
Numérotation du verset 2Esr. 11,29 

et in Remmon30 et in Sara et in Ierimuth31
30 Remmon Rusch ] Ainremmon Weber |
31 Ierimuth ΩMJ Rusch Clementina ] Iarimuth ΩS, Irimuth Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 11,30 

Zonoa32 Odollam et villis earum, Lachis et regionibus eius Azecha33 et filiabus eius. Et manserunt in Bersabee
32 Zonoa Rusch ] Zanoa Weber |
33 Azecha] Azeca Weber |
usque ad vallem Ennon.
Numérotation du verset 2Esr. 11,31 

Filii autem Beniamin a Geba, Mechmas et Hai34 et Bethel et filiabus eius
34 Hai Rusch Clementina ] Aia Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,32 

Anathoth, Nob, Anana35,
35 Anana Rusch ] Anania Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,33 

Asor, Rama, Gethai36,
36 Gethai Rusch ] Getthaim Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,34 

Madid37, Seboim, Neballa, Loth,
37 Madid Rusch ] Adid Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,35 

et Ono valle Artificum.
Numérotation du verset 2Esr. 11,36 

Et de levitis partitiones Iuda et Beniamin.

Capitulum 11

Numérotation du verset 2Esr. 11,1 
Habitaverunt autem principes populi in Hierusalem optimates absque sorte in medio populi1 habitabant2. Reliqua vero plebs misit sortem ut tolleret3 unam partem de decem qui habitaturi essent in Hierusalem civitate sancta4 decima pars populi eligitur ut habitet in Hierusalem quia urbs vacua erat5* novem vero partes in civitatibus.
1 populi] in metropoli ΩJ
2 optimates... habitabant Ω ΩF SJ (... habitabunt) ΩV*] om. Cor1=Cor2=Cor3 (hebr. anti. non habent) Ω(va-cat) Weber
3 tolleret ΩF ΩV Ed1455 Rusch ] tollerent Weber
4 civitate sancta Cor1LP Amiatinus Cava ΣT ΩF ΩJ ΩS Ed1455 Rusch Clementina] in praem. Weber
5 decima ... vacua erat ΩF ΩS ΩV*] om. Cor1 LP (glossa est) = Cor2 Ω(va-cat) Rusch Weber
interl.| sublimem vitam electorum quam imitando sequi non possumus congaudendo et venerando nostram facere debemus
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 150ra ; facsim., p. 299a} HABITAVERUNT  AUTEM. BEDA. Nunc completa est dispositio que mox facta civitate inchoata erat, sed usque ad hoc tempus terminari nequibat nondum recensito populo vel expletis sollemnitatibus septimi mensis qui scilicet in civitate sancta qui in aliis habitarent. Mystice autem principes Ecclesie quantum culmine potentie plebem transcendunt, tantum debent vite meritis transcendere. Relique enim civitates Israel devotam plebis conversationem significant. Habitatio vero Hierosolymorum eorum actus specialiter significat qui iam superato certamine vitiorum libera mente visioni superne pacis appropinquant undea : «Diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob». Unde etiam consequenter decima pars plebis in Hierusalem habitationem sortitur, relique vero decem resident in urbibus suis, quia perfectorum est, id est eorum qui precepta decalogi ad integrum in dilectione Dei et proximi custodiunt, celestibus secretis mente proximare et pacem summe beatitudinis inter turbines vite labentis imitari cum in illis qui generalia Dei mandata servant pateat ianua ad vitam eternam. Tales enim quasi in civitatibus a Domino sibi traditis morantur, quia in custodia divine legis contra insidias diaboli sese muniunt. De his vero qui omnino mundo renuntiant et Dominum sequuntur et velut in arce Hierusalem et proximi templo et arce Testamenti inhabitant, quia gratie conditoris sublimius appropiant. Benedicit universus populus, quia non eis humane providentie electione sed proventu sortis contigit habitatio sancte civitatis, sicut et ceterarum possessio civitatum tempore Iosue data est filiis Israelb, quia et parva parvi et magna magni non sui libertate vel industria arbitrii sed occulti iudicis et largitoris munere percipiunt.
a Ps. 86, 2.
b Ios. 1, 6.
Numérotation du verset 2Esr. 11,2 
Benedixit autem populus omnibus viris qui se sponte obtulerant6 ut habitarent in Hierusalem.
6 obtulerant Ω Ed1455 Rusch Clementina ] obtulerunt Weber
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 150rb ; facsim., p. 299b} ET  IN  HIERUSALEM  HABITARENT. BEDA. His verbis ostenditur quod universus Israel, id est decem tribus in urbibus suis habitabant, in quibus etiam sacerdotes et levite decretam sibi ex lege portionem tenebant. De tribus autem Iuda et Beniamin quoscumque sors elegit, habitabant in Hierusalem simul, et de sacerdotali et levitica tribu. Tribus enim Beniamin ibi antiquitus manebat tribus autem Iuda a temporibus David cum ipse etiam eam totius regni metropolim fecit quibus etiam tribus Levi addita est exquo illuc arca Dei adducta et templum et altare contructum est. In sequentibus enim huius libri invenies quia de his tantum tribubus habitatores Hierusalem computat quorum omnium etiam summam accepit vel annectit quorum expleto catalogo adiungit in quibus urbibus cetera pars earumdem decem tribuum habitaverit. Nam sequitur :   de filiis Iuda habitaverunt in Chariatharbe etc.
marg.| BEDA. Iudas interpretatur confitens vel confessio, Beniamin filius dextere, Levi additus vel assumptus, quorum omnium tribus partim in Hierusalem partim in subiectis civitatibus a Deo sibi datis habitant, quia multi et diversi sunt profectus fidelium pro quibus et multe mansiones in celisc. Alii generalia Dei precepta servare contenti sunt : Non occidere scilicet, non adulterari, non furtum facere et huiusmodid. Alii nituntur apprehendere arcem perfecte vite sed quisque pro sua vocatione gratiam sui conditoris laudat et confitetur et sunt filii regni quod est in dextera Dei et ab illo assumuntur in vitam. «Cum eorum qui sunt in agro unus assumetur et alter relinquetur»e.
c Io. 14, 2.
d Cf. Mt. 19, 17.
e Mt. 24, 40.
Numérotation du verset 2Esr. 11,3 
Hi sunt itaque principes provincie qui habitaverunt in Hierusalem et in civitatibus Iuda. Habitavit unusquisque in possessione sua, in urbibus suis, Israel, sacerdotes, levite, Nathinnei et filii servorum Salomonis.
Numérotation du verset 2Esr. 11,4 
Et in Hierusalem habitaverunt de filiis Iuda et de filiis Beniamin. De filiis Iuda : Athaias filius Aziam, filii Zacharie, filii Amarie, filii Saphatie7, filii Maleleel. De filiis Phares :
7 Saphatie ΩJ Ed1455 Rusch ] Saphatia Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,5 
Hismaasia8 filius Baruch, filius Coloza, filius Asia9, filius Adaia10, filius Ioarib11, filius Zacharie, filius Silonites,
8 Hismaasia] Imaasia Weber
9 Asia Rusch ] Azia Weber
10 Adaia Weber ] corr., Adadia Rusch (hapax)
11 Ioarib] Ioiarib Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,6 
omnes filii Phares qui habitaverunt in Hierusalem quadringenti {t. 2 : Erfurt, f. 150rb ; facsim., p. 299b} sexaginta novem12 viri fortes.
12 novem] octo Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,7 
Hi sunt autem filii Beniamin : Sellum filius Mosollam, filius Ioed, filius Phadaia, filius Colaia, filius Masia, filius Etheel, filius Isaia,
Numérotation du verset 2Esr. 11,8 
et post eum Gebbai13, Sellai nongenti viginti octo,
13 Gebbai Ed1455 Rusch Clementina ] Gabbai Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,9 
et Iobel14 filius Zechri prepositus eorum et Iudas15 filius Sennua super civitatem secundus.
14 Iobel Ed1455 Rusch ] Iohel Weber
15 Iudas Ω Ed1455 Rusch Clementina ] Iuda Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,10 
Et de sacerdotibus : Idaia filius Ioarib, Iachin,
Numérotation du verset 2Esr. 11,11 
Saraia filius Helchia, filius Mosollam, filius Sadoc, filius Meraioth, filius Achitob16 princeps domus Dei
16 Achitob ΩSJ Rusch Clementina ] Ahitub Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,12 
et fratres eorum facientes opera templi octingenti viginti duo. Et Adaia filius Ieroam, filius Pheleia17, filius Amsi, filius Zacharie, filius Phessur, filius Melchie
17 Pheleia Ed1455 Rusch ] Felelia Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,13 
et fratres eius principes patrum ducenti quadraginta duo. Et Amasai18 filius Azriel, filius Azi19, filius Mosollamoth, filius Emmer
18 Amasai ΩSJ Ed1455 Rusch ] Amassai Weber
19 Azi Ω Ed1455 Rusch ] Aazi Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,14 
et fratres eorum potentes nimis : centum viginti octo et prepositus eorum Zabdiel filius potentium.
Numérotation du verset 2Esr. 11,15 
Et de levitis : Sebenia filius Asob, filius Azaricam, filius Asabia, filius Bonni20,
20 Bonni] Boni Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,16 
et Sabathai et Iosabeth21 super opera que erant forinsecus in domo Dei a principibus levitarum.
21 Iosabeth Rusch ] Iozabel ΩS, Iozabed ΩJ Clementina , Iozabeth Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,17 
Et Mathania filius Micha, filius Zebedei22, filius Asaph, princeps ad laudandum et confitendum in oratione, et Becbecias23 secundus de fratribus eius et Abda filius Samuha24 filius Galal filius Idithun :
22 Zebedei ΩJM Ed1455 Rusch Clementina ] Zebdei Weber
23 Becbecias Ed1455 Rusch ] Becbecia Weber
24 Samuha Ed1455 Rusch ] Sammua Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,18 
omnes levite in civitate sancta ducenti octoginta quatuor.
Numérotation du verset 2Esr. 11,19 
Et ianitores : Accub25, Telmon et fratres eorum qui custodiebant ostia centum septuaginta duo.
25 Accub ΩSJ Ed1455 Rusch Clementina ] Accob Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,20 
Et reliqui ex Israel sacerdotes et levite in universis civitatibus Iuda unusquisque in possessione sua.
Numérotation du verset 2Esr. 11,21 
Et Nathinnei qui habitabant in Ophel et Syaha26 et Gaspha de Nathinneis.
26 Syaha Ed1455 Rusch ] Siaha Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,22 
Et episcopus levitarum in Hierusalem : {t. 2 : Erfurt, f. 150va ; facsim., p. 300a} Azi filius Baani27, filius Asabie, filius Mathanie, filius Miche. De filiis Asaph : cantores in ministerio domus Dei.
27 Baani Φ ΨDJM Rusch ] Banni Ed1455 , Bani Clementina Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,23 
Preceptum quippe regis super eos erat et ordo in cantoribus per dies singulos,
Numérotation du verset 2Esr. 11,24 
et Fataia filius Mesezebel, de filiis Zara28 filii Iuda in manu regis, iuxta omne verbum populi
28 Zara ΩSJ Ed1455 Rusch Clementina ] Zera Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,25 
et in domibus per omnes regiones eorum. De filiis Iuda habitaverunt in Chariatharbe et in filiabus eius et in Dibon et in filiabus eius et in Capseel29 et in viculis eius
29 Capseel ΩSM Ed1455 Rusch ] Capsel Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,26 
et in Iesue et in Molada et in Bethfaleth30
30 Cf. Ios. 15, 27 : Bethfeleth.
Numérotation du verset 2Esr. 11,27 
et in Asersual et in Bersabee et in filiabus eius
Numérotation du verset 2Esr. 11,28 
et in Siceleg et in Mochona et in filiabus eius
Numérotation du verset 2Esr. 11,29 
et in Remmon31 et in Sara et in Ierimuth32
31 Remmon Rusch ] Ainremmon Weber
32 Ierimuth ΩMJ Ed1455 Rusch Clementina ] Iarimuth ΩS, Irimuth Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,30 
Zonoa33 Odollam et villis earum, Lachis et regionibus eius Azecha34 et filiabus eius. Et manserunt in Bersabee
33 Zonoa Ed1455 Rusch ] Zanoa Weber
34 Azecha] Azeca Weber
interl.| que est ad australem plagam scilicet terminus tribus Iude
usque ad vallem Ennon.
interl.| que est ad aquilonem terminus Iude iuxta Hierusalem ad orientem
Numérotation du verset 2Esr. 11,31 
Filii autem Beniamin a Geba, Mechmas et Hai35 et Bethel et filiabus eius
35 Hai Ed1455 Rusch Clementina ] Aia Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,32 
Anathoth, Nob, Anana36,
36 Anana Ed1455 Rusch ] Anania Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,33 
Asor, Rama, Gethai37,
37 Gethai Ed1455 Rusch ] Getthaim Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,34 
Madid38, Seboim, Neballa, Loth,
38 Madid Ed1455 Rusch ] Adid Weber
Numérotation du verset 2Esr. 11,35 
et Ono valle Artificum.
Numérotation du verset 2Esr. 11,36 
Et de levitis partitiones Iuda et Beniamin.
interl.| significatque in possessione filiorum Iuda et Beniamin levite sortem iuxta decretum legis acceperunt



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (2Esr. Capitulum 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=19&chapitre=19_11)

Notes :