Glossa ordinaria

Capitulum 5

Numérotation du verset 2Esr. 5,1 

Et factus est clamor populi et uxorum eius magnus adversus fratres suos Iudeos.
Numérotation du verset 2Esr. 5,2 

Et erant qui dicerent : Filii nostri et filie nostre multe sunt nimis. Accipiamus pro pretio eorum frumentum et comedamus et vivamus.
Numérotation du verset 2Esr. 5,3 

Et erant qui dicerent : Agros nostros et vineas et domos nostras opponamus et accipiamus frumentum in fame.
Numérotation du verset 2Esr. 5,4 

Et alii dicebant : Mutuo sumamus pecunias in tributa regis demusque agros nostros et vineas
Numérotation du verset 2Esr. 5,5 

et nunc sicut carnes fratrum nostrorum, sic carnes nostre sunt sicut filii eorum, ita filii nostri ecce nos subiugavimus1 filios nostros et filias nostras in servitutem et de filiabus nostris sunt famule, nec habemus unde possint redimi et agros nostros et vineas alii possident.
1 subiugavimus] subiugamus Weber
Numérotation du verset 2Esr. 5,6 

Et iratus sum nimis cum audissem clamorem eorum secundum verba hec
Numérotation du verset 2Esr. 5,7 

cogitavitque cor meum mecum et increpavi2 optimates et magistratus
2 increpavi] increpui Weber
et dixi eis : Usurasne singuli a fratribus vestris exigitis3 ? Et congregavi adversus eos concionem magnam
3 exigitis CorS1 (attest.) Rusch ] exigatis CorS1 (anti.) , exigetis CorS1 (al.)
Numérotation du verset 2Esr. 5,8 

et dixi eis : Nos ut scitis redemimus fratres nostros Iudeos qui venditi fuerant gentibus secundum possibilitatem nostram et vos igitur vendite fratres vestros et emimus eos ? Et siluerunt, nec invenerunt quid responderent.
Numérotation du verset 2Esr. 5,9 

Dixique ad eos : Non est bona res quam facitis quare, non in timore Dei nostri ambulatis, ne exprobretur nobis a gentibus inimicis nostris ?
Numérotation du verset 2Esr. 5,10 

Et ego et fratres mei et pueri mei commodavimus plurimis pecuniam et frumentum. Non repetamus in commune istud, aes alienum concedamus quod debetur nobis.
Numérotation du verset 2Esr. 5,11 

Reddite eis hodie agros suos, vineas suas, oliveta sua et domos suas, quin potius et centesimam pecunie, frumenti vini et olei quam exigere soletis ab eis date pro illis.
Numérotation du verset 2Esr. 5,12 

Et dixerunt : Reddimus et ab eis nihil querimus, sicque faciemus ut loqueris. Et vocavi sacerdotes et adiuravi eos ut facerent iuxta quod dixeram.
Numérotation du verset 2Esr. 5,13 

Insuper et sinum meum excussi et dixi :
Sic excutiat Deus omnem virum qui non compleverit verbum istud, de domo sua et de laboribus suis, sic excutiatur et vacuus fiat. Et dixit universa multitudo : Amen. Et laudaverunt Deum. Fecit ergo populus sicut erat dictum.
Numérotation du verset 2Esr. 5,14 

A die autem illa qua preceperat mihi ut essem dux in terra Iuda, ab anno vicesimo usque ad annum tricesimum secundum Artaxersis regis per annos duodecim, ego et fratres mei annonas que ducibus debebantur non comedimus.
Numérotation du verset 2Esr. 5,15 

Duces autem primi qui fuerant ante me gravaverunt populum et acceperunt ab eis in pane, vino et pecunia, quotidie siclos quadraginta, sed et ministri eorum depresserant populum. Ego autem non feci ita propter timorem Dei.
Numérotation du verset 2Esr. 5,16 

Quin potius in opere muri edificavi et agrum non emi et omnes pueri mei congregati ad opus erant.
Numérotation du verset 2Esr. 5,17 

Iudei quoque et magistratus centum quinquaginta viri et qui veniebant ad nos de gentibus que in circuitu nostro sunt in mensa mea erant.
Numérotation du verset 2Esr. 5,18 

Parabatur autem mihi per dies singulos bos unus, arietes sex electi, exceptis volatilibus et inter dies decem vina diversa et alia multa tribuebam insuper et annonas ducatus mei non quesivi, valde enim erat attenuatus populus.
Numérotation du verset 2Esr. 5,19 

Memento mei, Deus meus, in bonum secundum omnia que feci populo huic.

Capitulum 5

Numérotation du verset 2Esr. 5,1 
Et factus est clamor populi et uxorum eius magnus adversus fratres suos Iudeos.
marg.| ET  FACTUS  EST. BEDA. Desiderabat populus murum construere, sed impediebatur fame quam non solum penuria frugum sed etiam avaritia principum fecerat, que ab eodem populo maiora quam reddere poterat tributa exigebat. Quod quotidie apud nos fieri videmus multi enim in populo Dei divinis cupiunt obtemperare mandatis, sed inopia temporalium rerum retardantur, {t. 2 : Erfurt, f. 146ra ; facsim., p. 291a} exemplo eorum qui habitu religionis prediti sunt, cum ipsi ab eis quibus presunt importabile vectigal secularium rerum exigunt et nihil saluti eorum, vel verbo vel exemplo vel pietatis opere complent, aut conferunt atque utinam ut aliquis in diebus nostris Neemias, id est consolator a Domino veniens mores nostros comspescat, et precordia nostra ad amorem divinum accendat et manus nostras a propriis voluptatibus avertens ad construendam Christi convertat civitatem.
marg.| BEDA. Tribus de causis augetur clamor populi. Quidam fame coacti filios suos ditioribus vendere volebant, alii liberis parcentes agros potius et domos. Nonnulli prohibentes liberorum et agrorum venditionem hoc tantum persuadebantn ut mutuo sumerent pecuniam in tributa regis oppignoratis agris et vineis, donec redente fertilitate reddere possent feneratoribus quod mutuo accepissent.
Numérotation du verset 2Esr. 5,2 
Et erant qui dicerent : Filii nostri et filie nostre multe sunt nimis. Accipiamus pro pretio eorum frumentum et comedamus et vivamus.
Numérotation du verset 2Esr. 5,3 
Et erant qui dicerent : Agros nostros et vineas et domos nostras opponamus et accipiamus frumentum in fame.
Numérotation du verset 2Esr. 5,4 
Et alii dicebant : Mutuo sumamus pecunias in tributa regis demusque agros nostros et vineas
Numérotation du verset 2Esr. 5,5 
et nunc sicut carnes fratrum nostrorum, sic carnes nostre sunt sicut filii eorum, ita filii nostri ecce nos {t. 2 : Erfurt, f. 146ra ; facsim., p. 291a} subiugavimus1 filios nostros et filias nostras in servitutem et de filiabus nostris sunt famule, nec habemus unde possint redimi et agros nostros et vineas alii possident.
1 subiugavimus] subiugamus Weber
Numérotation du verset 2Esr. 5,6 
Et iratus sum nimis cum audissem clamorem eorum secundum verba hec
Numérotation du verset 2Esr. 5,7 
cogitavitque cor meum mecum et increpavi2 optimates et magistratus
2 increpavi] increpui Weber
marg.| ET  INCREPAVI. BEDA. Tamquam dux optimus militie celestis et sapiens architectus civitatis Dei quod optimates facere voluit et magitratus populi se prius fecisse declaravit eleemosynam scilicet pauperibus dare nixhilque ab eis querere, nisi custodiam legis et edificationem civitatis. In hac autem lectione non oportet nos allegoriam querere sed littere textum diligenter operando servare, ut scilicet exceptis quotidianis eleemosynarum fructibus ubi generalis fames ingruerit que possumus egentibus prebeamus et que a subditis quasi iure solebamus exigere tributa dimittamus ut dimittat nobis Pater debita nostraa.
a Cf. Mc. 11, 25.
et dixi eis : Usurasne singuli a fratribus vestris exigitis3 ? Et congregavi adversus eos concionem magnam
3 exigitis CorS1 (attest.) Rusch ] exigatis CorS1 (anti.) , exigetis CorS1 (al.)
Numérotation du verset 2Esr. 5,8 
et dixi eis : Nos ut scitis redemimus fratres nostros Iudeos qui venditi fuerant gentibus secundum possibilitatem nostram et vos igitur vendite fratres vestros et emimus eos ? Et siluerunt, nec invenerunt quid responderent.
Numérotation du verset 2Esr. 5,9 
Dixique ad eos : Non est bona res quam facitis quare, non in timore Dei nostri ambulatis, ne exprobretur nobis a gentibus inimicis nostris ?
Numérotation du verset 2Esr. 5,10 
Et ego et fratres mei et pueri mei commodavimus plurimis pecuniam et frumentum. Non repetamus in commune istud, aes alienum concedamus quod debetur nobis.
Numérotation du verset 2Esr. 5,11 
Reddite eis hodie agros suos, vineas suas, oliveta sua et domos suas, quin potius et centesimam pecunie, frumenti vini et olei quam exigere soletis ab eis date pro illis.
Numérotation du verset 2Esr. 5,12 
Et dixerunt : Reddimus et ab eis nihil querimus, sicque faciemus ut loqueris. Et vocavi sacerdotes et adiuravi eos ut facerent iuxta quod dixeram.
Numérotation du verset 2Esr. 5,13 
Insuper et sinum meum excussi et dixi :
marg.| INSUPER  EXCUSSI. Huic sententie terribilis clausula imponitur. Quicumque enim pauperibus misericordiam non impendit, vel ab eis qui non habent velut iuste exigit, de domo sua excutitur, id est de {t. 2 : Erfurt, f. 146rb ; facsim., p. 291b} cetu Ecclesie in qua putabat se perpetuo manere et de laboribus scilicet, id est fructibus bonorum operum in quibus se laudabiliter laborasse putabat, nihil prorsus laboris recipiet. Labores enim sine pietate non possent apud Deum fructuosi esse.
Sic excutiat Deus omnem virum qui non compleverit verbum istud, de domo sua et de laboribus suis, sic excutiatur et vacuus fiat. Et dixit universa multitudo : Amen. Et laudaverunt Deum. Fecit ergo populus sicut erat dictum.
Numérotation du verset 2Esr. 5,14 
{t. 2 : Erfurt, f. 146rb ; facsim., p. 291b} A die autem illa qua preceperat mihi ut essem dux in terra Iuda, ab anno vicesimo usque ad annum tricesimum secundum Artaxersis regis per annos duodecim, ego et fratres mei annonas que ducibus debebantur non comedimus.
Numérotation du verset 2Esr. 5,15 
Duces autem primi qui fuerant ante me gravaverunt populum et acceperunt ab eis in pane, vino et pecunia, quotidie siclos quadraginta, sed et ministri eorum depresserant populum. Ego autem non feci ita propter timorem Dei.
Numérotation du verset 2Esr. 5,16 
Quin potius in opere muri edificavi et agrum non emi et omnes pueri mei congregati ad opus erant.
Numérotation du verset 2Esr. 5,17 
Iudei quoque et magistratus centum quinquaginta viri et qui veniebant ad nos de gentibus que in circuitu nostro sunt in mensa mea erant.
Numérotation du verset 2Esr. 5,18 
Parabatur autem mihi per dies singulos bos unus, arietes sex electi, exceptis volatilibus et inter dies decem vina diversa et alia multa tribuebam insuper et annonas ducatus mei non quesivi, valde enim erat attenuatus populus.
Numérotation du verset 2Esr. 5,19 
Memento mei, Deus meus, in bonum secundum omnia que feci populo huic.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (2Esr. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=19&chapitre=19_5)

Notes :