Glossa ordinaria

Capitulum 12

Numérotation du verset 2Esr. 12,1 

Hi sunt autem1 sacerdotes et levite qui ascenderunt cum Zorobabel filio Salathiel2 :
1 autem sunt ΩSJ ( inv. ΩS) Rusch Clementina ] om. Weber |
2 Salathiel] + et Weber |
Iosue, Saraia, Ieremias, Esdras3,
3 Esdras ΩSJ Rusch Clementina ] Ezra Weber
Numérotation du verset 2Esr. 12,2 

Amaria, Melluc, Accus4,
4 Accus ΩS Rusch ] Attus Weber
Numérotation du verset 2Esr. 12,3 

Sechenia, Reum, Merimuth,
Numérotation du verset 2Esr. 12,4 

Addo, Genthon, Abia,
Numérotation du verset 2Esr. 12,5 

Miamin, Madia, Belga,
Numérotation du verset 2Esr. 12,6 

Semaia, et Ioarib et5 Idaia, Sellum, Amoch, Elceia,
5 et] om. Weber
Numérotation du verset 2Esr. 12,7 

Adaia6. Isti principes sacerdotum et fratres eorum in diebus Iosue.
6 Adaia Rusch ] Idaia Weber
Numérotation du verset 2Esr. 12,8 

Porro levite : Iesue7, Bennui, Cedmiel, Sarabia, Iuda, Mathanias super hymnos ipsi et fratres eorum,
7 Iesue Rusch] Iesua Clementina Weber
Numérotation du verset 2Esr. 12,9 

et Becbecia atque et Hanni et8 fratres eorum unusquisque in officio suo.
8 et] om. Weber
Numérotation du verset 2Esr. 12,10 

Iosue9 autem genuit Ioachim et Ioachim genuit Eliasib et Eliasib genuit Ioiada
9 Iosue Rusch Clementina ] Hiesue Weber
Numérotation du verset 2Esr. 12,11 

et Ioiada genuit Ionathan et Ionathan genuit Iedda10.
10 Iedda] Ieddoa Weber
Numérotation du verset 2Esr. 12,12 

In diebus autem Ioachim erant sacerdotes et11 principes familiarum Saarie12, Maarie13, Ieremie, Ananie14,
11 et Φ ΨD Ω Rusch Clementina ] om. Weber |
12 Saarie] Rasaie et Φ ΨD ΩM, Sarare ΩS, Saraie ΩJ etc. Weber |
13 Maarie Rusch ] Amarie ΩSJ, Maraia Clementina , Amaria Weber |
14 An(n)ani(a)e ΨDRusch ] Hanania Clementina , Anania Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 12,13 

Esdre15, Mosollam, Amarie, Ioannan,
15 Esdre Ω Rusch ] Ezrae Weber
Numérotation du verset 2Esr. 12,14 

Milico, Ionathan, Sebenie, Ioseph,
Numérotation du verset 2Esr. 12,15 

Aram, Edna, Maraioth, Elci,
Numérotation du verset 2Esr. 12,16 

Adaie, Zacharie16, Genthon, Mosollam,
16 Adaie Zacharie] Addaie Zacharia Weber
Numérotation du verset 2Esr. 12,17 

Abie, Zecheri17, Miamin, et Moadie, Felti18,
17 Zecheri ΩJ (Cor) Rusch Weber ] Zechri Clementina |
18 Felti] filii Θ P |
Numérotation du verset 2Esr. 12,18 

Belgi19, Sammua, Sameie20, Ioathan,
19 Belgi] Belge Weber |
20 Sameie] Semaiae Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 12,19 

Ioarib21, Mathanai, Iodaie22, Azzisellaie23,
21 Ioarib ΩSJ Rusch ] Ioiarib Weber |
22 Iodaie Rusch ] Iadaie ΩSJM Weber |
23 Azzisellaie] Azzi Sellaie Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 12,20 

Celaia24, Mochober25,
24 Celaia] Celai Weber |
25 Mochober] Amoc Eber Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 12,21 

Helchie26 Asebie, Idaie Nathanael,
26 Helchie] Elcie Weber
Numérotation du verset 2Esr. 12,22 

Levite in diebus Eliasib et Ioiada et Ionan et Ieddoa27 scripti principes familiarum et sacerdotes in regno Darii Perse.
27 Ieddoa] corr. Iedboa cacogr. Rusch
Numérotation du verset 2Esr. 12,23 

Filii Levi principes familiarum scripti in libro Verborum Dieruma et usque ad dies Ionathan filii Eliasib.
0 Cf. 2Par. 8, 14.
Numérotation du verset 2Esr. 12,24 

Et principes levitarum : Asebia, Serebia et Iesue filius Cedmiel et fratres eorum per vices suas, ut laudarent et confiterentur iuxta preceptum David viri Dei et observarent eque per ordinem.
Numérotation du verset 2Esr. 12,25 

Mathania et Becbecia et28 Obedia, Mosollam, Thelmon, Accub custodes portarum et vestibulorum ante portas.
28 et] om. Weber
Numérotation du verset 2Esr. 12,26 

Hi in diebus Ioachim filii Iesue, filii Iosedech et in diebus Neemie ducis et Esdre29 sacerdotis scribeque.
29 Esdre Ω Rusch ] Ezre Weber
Numérotation du verset 2Esr. 12,27 

In dedicatione autem muri Hierusalem requisierunt levitas
de omnibus locis suis ut adducerent eos in Hierusalem
et facerent dedicationem et letitiam in actione gratiarum et30 cantico et31 in cymbalis psalteriis et citharis.
30 et] + in Weber |
31 et] om. Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 12,28 

Congregati sunt autem32 filii cantorum et de campestribus circa Hierusalem et de villis Netuphati,
32 autem] ergo P111 Weber
Numérotation du verset 2Esr. 12,29 

et de domo Galgal et de regionibus Geba et Azmaveth33 quoniam villas edificaverunt sibi cantores in circuitu Hierusalem.
33 Azmaveth Weber ] Asmaveth Edmaior. (N) Rusch
Numérotation du verset 2Esr. 12,30 

Et mundati sunt sacerdotes et levite et mundaverunt populum et portas et murum.
Numérotation du verset 2Esr. 12,31 

Ascendere autem feci principes Iuda super murum
et statui duos choros laudantium magnos.
Et ierunt ad dexteram super murum ad portam Sterquilinii.
Numérotation du verset 2Esr. 12,32 

Et ivit post eos Osaias et media pars principum Iuda
Numérotation du verset 2Esr. 12,33 

et Azarias, Esdras et Mosollam, Iuda et Beniamin et Semeia et Ieremia.
Numérotation du verset 2Esr. 12,34 

Et de filiis sacerdotum in tubis, Zacharias filius Ionathan, filius Semeie, filius Mathanie, filius Michaie, filius Zecchur, filius Asaph
Numérotation du verset 2Esr. 12,35 

et fratres eius Semeia et Azarel34 Malalai, Galalai, Maai, Nathanael et Iuda et Anani in vasis cantici David viri Dei et Esdras35 scriba ante eos in porta Fontis.
34 Azarel Rusch Weber ] Azareel Clementina |
35 Esdras Ω Rusch Clementina ] Ezras Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 12,36 

Et contra eos ascenderunt in gradibus civitatis David
in ascensu muri super domum David,
et usque ad portam Aquarum ad orientem.
Numérotation du verset 2Esr. 12,37 

Et chorus secundus gratias
referentium ibat ex adverso
et ego post eum et media pars populi super murum et super turrim36
36 turrim] corr., turri Rusch , turrem Weber
Furnorum
et usque ad murum latissimum
Numérotation du verset 2Esr. 12,38 

et super portam Ephraim et super portam Antiquam et super portam Piscium et37 turrim Ananeel et turrim Emath et usque ad portam Gregis et steterunt in porta Custodie.
37 et] corr., ar cacogr. Rusch
Numérotation du verset 2Esr. 12,39 

Steteruntque
duo chori laudantium in domo Dei
et ego et dimidia pars magistratuum mecum.
Numérotation du verset 2Esr. 12,40 

Et sacerdotes : Eliachim, Maasia, Miamin38, Michea, Helioenai, Zacharia et39 Anania in tubis
38 Miamin Ω Rusch Clementina ] Miniamin Weber |
39 et] om. Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 12,41 

et Maasia et Semeia40 et Eleazar et Azi et Ioannan et Melchia et Elam et Ezer. Et clare cecinerunt cantores et Iezraia prepositus
40 Semeia Rusch Clementina ] Semea Weber
Numérotation du verset 2Esr. 12,42 

et immolaverunt in die illa victimas magnas
et letati sunt.
Deus enim letificaverat eos letitia magna. Sed et uxores eorum et liberi gavisi sunt et audita est letitia Hierusalem procul.
Numérotation du verset 2Esr. 12,43 

Recensuerunt quoque in die illa viros super gazophylacia thesauri ad libamina et ad primitias et ad decimas, ut introferrent per eos principes civitatis in decore gratiarum actionis, sacerdotes et levitas, quia letificatus41 est Iuda in sacerdotibus et levitis astantibus.
41 letificatus Rusch Clementina ] letatus Weber
Numérotation du verset 2Esr. 12,44 

Et custodierunt observationem Dei sui et observationem expiationis et cantores et ianitores iuxta preceptum David et Salomonis filii eius,
Numérotation du verset 2Esr. 12,45 

quia in diebus David et Asaph ab exordio erant principes constituti cantorum in carmine laudantium et confitentium Deo.
Numérotation du verset 2Esr. 12,46 

Et omnis Israel in diebus Zorobabel et in diebus Neemie dabat partes cantoribus
et ianitoribus per dies singulos et sanctificabant levitas
et levite sanctificabant filios Aaron.

Capitulum 12

Numérotation du verset 2Esr. 12,1 
Hi sunt autem1 sacerdotes et levite qui ascenderunt cum Zorobabel filio Salathiel2 :
1 autem sunt ΩSJ ( inv. ΩS) Ed1455 Rusch Clementina ] om. Weber
2 Salathiel] + et Weber
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 150va ; facsim., p. 300a} HI  SUNT  AUTEM etc. BEDA. Hic principes sacerdotum una cum fratribus suis, id est minoribus sacerdotibus et levitis, describuntur qui cum Zorobabel et Iesu filio Iosedech de captivitate Babylonia ascenderent quibus explicatis adiunguntur et illi qui ex tunc in principatum sacerdotum sibimet invicem usque ad initium regni Macedonum successerunt. Sequitur enima :   Iosue genuit Ioachim etc. Iedda vero qui in his ultimis ponitur scribit Iosephus tempore Alexandri Magni principem fuisse sacerdotum occurrentemque ei cum fratribus suis humiliter et honorifice susceptum, quem ipse Iaddum nominat et dicit esse patrem Onie sacerdotis magni, de quo in Libro Machabeorum scribiturb, non quod huius conditor Libri Neemias ad illa usque tempora vivere in carne potuerit, sed quia infantiam eius novit qui longe post mortem eius ad sacerdotium pervenerit. Nam in fine huius libric filiorum Ioiada filii Eli ab mentio est quod unus ex eis gener fuerit Sanaballath Horonitis cuius quidem generi nomen tacetur, sed quia Ioiada avus est Iedde constat generum de quo sermo est patrem eiusdem Iedde, aut patruum fuisse. Ideoque illum superstite adhuc Neemia nasci potuisse.
a 2Esr. 12.10.
b 1Mcc. 12, 7.
c Cf. 2Esr. 13, 28.
Iosue, Saraia, Ieremias, Esdras3,
3 Esdras ΩSJ Ed1455 Rusch Clementina ] Ezra Weber
Numérotation du verset 2Esr. 12,2 
Amaria, Melluc, Accus4,
4 Accus ΩS Ed1455 Rusch ] Attus Weber
Numérotation du verset 2Esr. 12,3 
Sechenia, Reum, Merimuth,
Numérotation du verset 2Esr. 12,4 
Addo, Genthon, Abia,
Numérotation du verset 2Esr. 12,5 
Miamin, Madia, Belga,
Numérotation du verset 2Esr. 12,6 
Semaia, et Ioarib et5 Idaia, Sellum, Amoch, Elceia,
5 et] om. Weber
Numérotation du verset 2Esr. 12,7 
Adaia6. Isti principes sacerdotum et fratres eorum {t. 2 : Erfurt, f. 150vb ; facsim., p. 300b} in diebus Iosue.
6 Adaia Ed1455 Rusch ] Idaia Weber
marg.| IN  DIEBUS etc. BEDA. Descripta est successio principum sacerdotum et levitarum qui illo tempore fuerunt, ut scire possimus quia congregato in Hierusalem civium numero copioso, sacerdotum quorum et levitarum cetus fuerit egregius qui ad ministerium templi et altaris ad confitendum et laudandum Deum ad custodiam eiusdem templi et civitatis et ad plebem erudiendam sufficerent. Nec sine mysterii sacratioris intelligentia factum est, quod reedificata civitas tantam civium copiam in omni gradu et ordine meruit, quantam perdidisse non legitur. Sic enim sepe Ecclesia ex detrimentis maiora recipit incrementa, cum uno per incuriam lapso in peccatum {t. 2 : Erfurt, f. 150vb ; facsim., p. 300b} plures exemplo eius territi ad persistendum in castitate fidei cautiores fiunt. Sepe idem qui peccaverunt maiores post actam penitentiam bonorum operum fructus ferunt, sepe ab hereticis vastata Ecclesia postquam instantia doctorum catholicorum lucem veritatis recipit plures ad cognoscendam et tuendam rationem veritatis filios procreavit. Numquam enim Athanasius, Ambrosius, Hilarius, Augustinus et ceteri tales tot et tam magnificos tractatus conderent, si non contra fidem rectam fuisset multifarius hereticorum error obortus. Sed dum heretici mendacium testimoniis Scripturarum astruere nitebantur coacti sunt patres illos earumdem Scripturarum auctoritate refellere et eas quomodo recte intelligantur disserere. Unde nos eorum scripta relegentes quasi ad portas et vestibulas civitatis ac templi custodes vigilant ores, quasi ad officium altaris et hostiarum Domini copiosiores accipimus ministros, quia per illorum sermones ad custodiam fidei et bone actionis et ad serviendum intentius conspectui divine maiestatis erudimus. Potest etiam hoc de persecutione gentilium qua Ecclesia sepe concussa est, mystice accipi que occasione martyrum videbatur funditus esse deleta sed eis in occulto coronatis melius construebatur quorum etiam post mortem clarescentibus miraculis, maior ad confessionem fidei populus confluebat7, donec ipse apex mundani imperii Christi iugo collum subdidit, ut status sancte civitatis id est Ecclesie diu a regibus et principibus impugnatus eorundem adiuvaretur et propagaretur instantia, sicut Hierusalem reges Chaldeorum qui interpretantur feroces vel quasi demonia subverterunt, sed reges Persarum qui interpretantur temptati amica provisione restaurant et debito honore exaltant.
7 confluebat] sic Rusch (Erfurt, Graz , facsim. )
Numérotation du verset 2Esr. 12,8 
Porro levite : Iesue8, Bennui, Cedmiel, Sarabia, Iuda, Mathanias super hymnos ipsi et fratres eorum,
8 Iesue Rusch] Iesua Clementina Weber
Numérotation du verset 2Esr. 12,9 
et Becbecia atque et Hanni et9 fratres eorum unusquisque in officio suo.
9 et] om. Weber
Numérotation du verset 2Esr. 12,10 
Iosue10 autem genuit Ioachim et Ioachim genuit Eliasib et Eliasib genuit Ioiada
10 Iosue Rusch Clementina ] Hiesue Weber
Numérotation du verset 2Esr. 12,11 
et Ioiada genuit Ionathan et Ionathan genuit Iedda11.
11 Iedda] Ieddoa Weber
Numérotation du verset 2Esr. 12,12 
In diebus autem Ioachim erant sacerdotes et12 principes familiarum Saarie13, Maarie14, Ieremie, Ananie15,
12 et Φ ΨD Ω Rusch Clementina ] om. Weber
13 Saarie] Rasaie et Φ ΨD ΩM, Sarare ΩS, Saraie ΩJ Ed1455 etc. Weber
14 Maarie Ed1455 Rusch ] Amarie ΩSJ, Maraia Clementina , Amaria Weber
15 An(n)ani(a)e ΨD Ed1455 Rusch ] Hanania Clementina , Anania Weber
Numérotation du verset 2Esr. 12,13 
Esdre16, Mosollam, Amarie, Ioannan,
16 Esdre Ω Ed1455 Rusch ] Ezrae Weber
Numérotation du verset 2Esr. 12,14 
Milico, Ionathan, Sebenie, Ioseph,
Numérotation du verset 2Esr. 12,15 
Aram, Edna, Maraioth, Elci,
Numérotation du verset 2Esr. 12,16 
Adaie, Zacharie17, Genthon, Mosollam,
17 Adaie Zacharie] Addaie Zacharia Weber
Numérotation du verset 2Esr. 12,17 
Abie, Zecheri18, Miamin, et Moadie, Felti19,
18 Zecheri ΩJ (Cor) Rusch Weber ] Zechri Clementina
19 Felti] filii Θ P
Numérotation du verset 2Esr. 12,18 
Belgi20, Sammua, Sameie21, Ioathan,
20 Belgi] Belge Weber
21 Sameie] Semaiae Weber
Numérotation du verset 2Esr. 12,19 
Ioarib22, Mathanai, Iodaie23, Azzisellaie24,
22 Ioarib ΩSJ Ed1455 Rusch ] Ioiarib Weber
23 Iodaie Ed1455 Rusch ] Iadaie ΩSJM Weber
24 Azzisellaie] Azzi Sellaie Weber
Numérotation du verset 2Esr. 12,20 
Celaia25, Mochober26,
25 Celaia] Celai Weber
26 Mochober] Amoc Eber Weber
Numérotation du verset 2Esr. 12,21 
Helchie27 Asebie, Idaie Nathanael,
27 Helchie] Elcie Weber
Numérotation du verset 2Esr. 12,22 
Levite in diebus Eliasib et Ioiada et Ionan et Ieddoa28 scripti principes familiarum et sacerdotes in regno Darii Perse.
28 Ieddoa] corr. Iedboa cacogr. Rusch
Numérotation du verset 2Esr. 12,23 
Filii Levi principes familiarum scripti in libro Verborum Dierum29 et usque ad dies Ionathan filii Eliasib.
29 Cf. 2Par. 8, 14.
Numérotation du verset 2Esr. 12,24 
Et principes levitarum : Asebia, Serebia et Iesue filius Cedmiel et fratres eorum per vices suas, ut laudarent et confiterentur iuxta preceptum David viri Dei et observarent eque per ordinem.
Numérotation du verset 2Esr. 12,25 
Mathania et Becbecia et30 Obedia, Mosollam, Thelmon, Accub custodes portarum et vestibulorum ante portas.
30 et] om. Weber
Numérotation du verset 2Esr. 12,26 
Hi in diebus Ioachim filii Iesue, filii Iosedech et in diebus Neemie ducis et Esdre31 sacerdotis scribeque.
31 Esdre Ω Ed1455 Rusch ] Ezre Weber
Numérotation du verset 2Esr. 12,27 
In dedicatione autem muri Hierusalem requisierunt levitas
interl.| spirituales scilicet assumptos in sortem regni
interl.| quia “mittet filius hominis angelos suos et congregabit electos a quatuor ventis”d
d Cf. 4Esr. 13, 5 ; Mt. 24, 31 ; Mc. 13, 27. 
marg.| IN  DEDICATIONE. BEDA. Iam dudum edificata erat civitas, sed non {t. 2 : Erfurt, f. 151ra ; facsim., p. 301a} decebat eam dedicari priusquam habitatoribus aggregatis ministri templo idonei et portis ac vestibulis custodes essent deputati. Facta autem civitas sancta dedicatur, cum impleto in fine seculi numero electorum Ecclesia universaliter in celum ad visionem conditoris sui introducitur, cuius vite desideriis quotiens in hac vita sustollimur, quasi de futura nostre civitatis dedicatione letamur. Unde et bipharia dedicatio potest accipi interim scilicet in spe desiderantium et mundantium oculos cordis quibus Deum videant, tunc in re ipsa fruentium divina visione beatorum hominum in corporibus spiritualibus inter angelica agmina.
de omnibus {t. 2 : Erfurt, f. 151ra ; facsim., p. 301a} locis suis ut adducerent eos in Hierusalem
interl.| celestem
interl.| in eterne scilicet perceptione vite invicem congaudentes et gratias agentes ei cuius dono illam civitatem intrare incruerunt
et facerent dedicationem et letitiam in actione gratiarum et32 cantico et33 in cymbalis psalteriis et citharis.
32 et] + in Weber
33 et] om. Weber
marg.| ET  CYMBALIS. Cymbala, psalteria et cithare possunt corpora iustorum iam tunc immortalia intelligi in quibus suavissimos sonos Domino sunt reddituri. In presenti quoque vita levite congregantur in Hierusalem, cum memoria superne pacis fideles accensi, totam in ea mentis sue delectationem collocant et de ea quam se percepturos sperant eternam in celis hereditatem, etsi nondum intuendo saltem desiderando letantur secundum illude : «Letamini in Domino et exultate iusti» etc. Faciunt enim dedicationem in cantico et gratiarum actione, cum letantes in Domino quicquid adversi vel prosperi occurrerit excipiunt, faciunt   in cymbalis psalteriis citharis cum gratos operum sonos ad aures Dei ascendere faciunt et corda proximorum ad amorem eius accendunt etc.
e Ps. 96, 12.
Numérotation du verset 2Esr. 12,28 
Congregati sunt autem34 filii cantorum et de campestribus circa Hierusalem et de villis Netuphati,
34 autem] ergo P111 Weber
marg.| FILII  CANTORUM. Imitatores scilicet eorum qui devota et hilari mente Domino famulari et verbum eius aliis predicando cantare studuerunt. Qui sibi villas faciunt in circuitu Hierusalem cum in vicinia superne patrie sublimi corde habitant dicentes f : «nostra autem conversatio in celis est». Faciunt autem easdem villas in campestribus circa Hierusalem, cum tanto magis se in Deum dilatato corde humiliant, quanto suavius sublimitatis gloriam gustando contingunt. Qui omnes nunc profectibus operum viritim ad celestem patriam congregantur et in ipso tempore dedicationis, id est perpetue remunerationis ibidem pariter uniuntur.
f Phil. 3, 20.
Numérotation du verset 2Esr. 12,29 
et de domo Galgal et de regionibus Geba et Azmaveth35 quoniam villas edificaverunt sibi cantores in circuitu Hierusalem.
35 Azmaveth Weber ] Asmaveth Edmaior. (N) Rusch
Numérotation du verset 2Esr. 12,30 
Et mundati sunt sacerdotes et levite et mundaverunt populum et portas et murum.
marg.| ET  MUNDATI etc. BEDA. Iustus omnino ordo ut doctores qui populum mundare desiderant prius mundentur, castigent corpus et servituti subiiciant, ne forte aliis predicantes reprobi inveniantur. Mundati sunt autem sacerdotes et levite orationibus et victimarum oblationibus et continendo ab uxoribus. Mundaverunt autem populum eandem continentiam predicando. Mundaverunt portas et murum cum tubis et canticis psalmorum comitante populo circumeundo et expleto circuitu victimas pro statu civium et civitatis offerendo. Sed et nunc quoque qui Ecclesie presunt in spirituale ministerium a Domino assumpti quo maiorem dedicationis nostre que in resurrectione nostra futura est memoriam gerunt eo magis seipsos et sibi commissos mundare et sanctificare contendunt, ne quis forte non habens vestem nuptialem a communi sancte civitatis iocunditate eiciatur et vinctis manibus et pedibus in tenebras exteriores mittatur.
Numérotation du verset 2Esr. 12,31 
Ascendere autem feci principes Iuda super murum
marg.| PRINCIPES  IUDA. Id est confessionis vel laudis perfectiores sunt Ecclesie doctores qui in dedicatione civitatis super murum ascendunt, quia in {t. 2 : Erfurt, f. 151rb ; facsim., p. 301b} tempore tribulationis generalem Ecclesie conversationem altius vivendo transcendisse probantur. De his enim diciturg : «Super muros tuos Hierusalem posui custodes». Iure ergo qui nunc muris Ecclesie tamquam vigiles presunt tunc quoque eisdem gloria remunerationis preminebunt.
g Is. 62, 6.
et statui duos choros laudantium magnos.
interl.| Iudeorum scilicet et gentium Deum in superna patria laudantium quod etiam in hac vita quotidie geritur
marg.| ET  STATUI  DUOS  CHOROS. Vel spurcitiam peccatorum in presenti de Ecclesia correctius vivendo et errantes corrigendo expurgent et in futuro qui corrigi noluerunt iudiciaria potestate de civitate Domini, id est ab ingressu patrie celestis expellant vel chori laudantium   ad dexteram euntes   super murum ad portam Sterquilinii ascendunt, dum eos dignos laude predicant qui omnem immunditiam de Ecclesia predicando arguendo excommunicando eliminant.
Et ierunt ad dexteram super murum ad portam Sterquilinii.
interl.| quia iusti ad vitam eternam recte conversando et in presenti festinant et in futuro pervenient
Numérotation du verset 2Esr. 12,32 
Et ivit post eos Osaias et media pars principum Iuda
Numérotation du verset 2Esr. 12,33 
et Azarias, Esdras et Mosollam, Iuda {t. 2 : Erfurt, f. 151rb ; facsim., p. 301b} et Beniamin et Semeia et Ieremia.
Numérotation du verset 2Esr. 12,34 
Et de filiis sacerdotum in tubis, Zacharias filius Ionathan, filius Semeie, filius Mathanie, filius Michaie, filius Zecchur, filius Asaph
marg.| ET  DE  FILIIS  SACERDOTUM. In hac vita filii sacerdotum in dedicatione civitatis de tubis canunt qui ad memoriam patrie celestis corda auditorum predicando succendunt.
Numérotation du verset 2Esr. 12,35 
et fratres eius Semeia et Azarel36 Malalai, Galalai, Maai, Nathanael et Iuda et Anani in vasis cantici David viri Dei et Esdras37 scriba ante eos in porta Fontis.
36 Azarel Rusch Weber ] Azareel Clementina
37 Esdras Ω Ed1455 Rusch Clementina ] Ezras Weber
marg.| IN  VASIS  CANTICI  DAVID. Quia non suo sensu vel desideriis innituntur sed patrum et prophetarum vitam et doctrinam per omnia sequentes verbo predicationis insistunt.
marg.| ET  ESDRAS. Quia in omnibus que agunt verba sancte Scripture pre oculis habent quibus ducibus ad ingressum vite eterne perveniant, ut inebrientur ab ubertate domus Dei et torrente voluptatis eius apud quem est fons vite etc.
Numérotation du verset 2Esr. 12,36 
Et contra eos ascenderunt in gradibus civitatis David
interl.| «manu fortis et aspectu desiderabilis»h
h ¶Fons : Cf. Beda Venerabilis , In Esr. et Neh., lib. 3, CCSL 119A, p. 381.1685-1686. <Parall   . > cf. Glossa ordinaria (Mt. 1, 6).
marg.| ET  CONTRA  EOS. BEDA. Cum civitas edificaretur dictum est, quia qui portam fontis edificaverunt ipsi mensuram sui operis usque ad gradus qui descendunt de civitate Dei perduxerunt. Ibi ergo descensio graduum de civitate, hic cum dedicatur civitas ascensio nominatur. Et sicut etiam ibi cum hoste certamen gerebatur, hic devicto hoste letitia celebratur, quia sancti qui in presenti humiliantur sub potenti manu Dei in futuro exaltabuntur, qui nunc muros Ecclesie in terra de vivis lapidus id est sanctis animabus in afflictione et periculis et vigiliis multis edificant, tunc completo edificio et ad celum levato gaudentes ad contemplandam Dei claritatem ascendunt.
marg.| Et contra eos etc. Non contrarietate scilicet distantie sed occursu consonantie qua electi in hac vita sese ad amorem Dei accendunt et in illa perfectius eum in sua invicem beatitudine congaudentes, absque fastidio laudant sicut seraphim alter ad alterumi clamantes sanctam Trinitatem socia exultatione concelebrant.
i Cf. Is. 6, 3.
in ascensu muri super domum David,
interl.| que est omnes iusti qui gratia conditoris implentur et ab ipso habitantur
marg.| SUPER  DOMUM  DAVID. BEDA. Ascendunt filii sacerdotum super domum David cum predicatores vel martyres sicut nunc generalem vitam iustorum in ministerio verbi vel agone martyrum transeunt ita tunc generalia eorum premia sublimioris dono remunerationis antecedunt. Unde qui in modico fuisti fidelis eris potestatem habens super decem civitates. Quantos enim unusquisque verbo vel exemplo erudit ad vitam pro tantis tunc in perceptione vite gloriosius honorificabitur. Superveniunt quoque sacerdotes usque ad portam Aquarum ad orientem quando hi qui in hac vita sicut cervus desiderat ad fontes aquarum ita desideraverunt venire et apparere ante faciem Dei ad effectum desiderii pertingunt ortumque solis iustitie sine occasu videre merentur.
et usque ad portam Aquarum ad orientem.
Numérotation du verset 2Esr. 12,37 
Et chorus secundus gratias
interl.| Deo
referentium ibat ex adverso
interl.| ut alter alterum incitaret
et ego post eum et media pars populi super murum et super turrim38
38 turrim] corr., turri Rusch , turrem Weber
interl.| sublimitatem scilicet et custodiam operum
marg.| ET  SUPER  TURRIS. BEDA. Longum est de singulis portis vel turribus specialiter disserere tatum dixisse sufficiat quia qui portas turres et murum {t. 2 : Erfurt, f. 151va ; facsim., p. 302a} civitatis magno labore erumna fame frigore et vigiliis multis repugnatne indefesso hoste et insidiante perfecerunt tunc repulso et confuso hoste per eiusdem civitatis portas turres et edificia deambulantes in canticis hymnis et psalteriis, cymbalis, citharis et in tubis gratiarum actione una cum magistris operis et legis Dei letantur quod etiam in spirituali edificio fieri nullim dubium est cum instante tempore ultime retributionis quasi diu desiderata dedicatione civitatis Dei fideles pro operibus premia consequentur eterna quando velut Neemias Esdras ceterique sacerdotes et levite suos singuli operarios producentes cuncti fidelium populorum magistri quos Domino acquisierunt admenia patrie celestis ducunt tunc inter alia etiam super turrim furnorum in cuius pridem structura desudabant Neemias cum choro laudantium incedit cum magistri veritatis de sublimibus eorum quos docuere premiis letantur. Si enim panes furnacei qui in abdito coquuntur internam mentis fidelium devotionem caritatis igne confirmatam significant. Unde et in sacrificium Domini iubentur offerri quid per furnos in quibus idem panes coquuntur nisi illorum corda que flamma intimi amoris semper ardent et virtutum facta vel verba solent procreare figurantur. De quibus bene dicitur : Deus cuius est ignis in Sion et caminus eius in Hierusalem. Ipsi quoque de se dicunt : Nonne cor nostrum ardens erat in nobis etc. Reproborum vero corda igne scelerum ardent. Unde omnes adulterantes quasi clibanus corda eorum. Structores ergo sancte civitatis inter alia turrim furnorum edificant cum doctores auditorum suorum corda in fide et opere instruunt ut accendantur ad maiora dona spiritus percipienda et novas quotidie virtutum dapes in gaudium populi Dei proferendas. Gaudentes vero et laudem Domino canentes super turrim furnorum in die dedicationis Hierusalem incedunt cum in tempore future retributionis de illorum quos docuere gloria congaudent. Furni ergo sunt corda electorum in quibus caritas Dei diffunditur per Spiritum Sanctum qui datus est illis. Turris autem furnorum sublimitas et custodia qua eadem corda ne a malignis spiritibus possint ledi ne flamma virtutum elationis vento flecti valeat vel turbari circumspecta semper est necesse cautela et sollicitudine muniri.
Furnorum
interl.| cordium flamma Spiritus sancti ardentium
et usque ad murum latissimum
Numérotation du verset 2Esr. 12,38 
et super portam Ephraim et super portam Antiquam et super portam Piscium et39 turrim Ananeel et turrim {t. 2 : Erfurt, f. 151va ; facsim., p. 302a} Emath et usque ad portam Gregis et steterunt in porta Custodie.
39 et] corr., ar cacogr. Rusch
Numérotation du verset 2Esr. 12,39 
Steteruntque
interl.| firmo corde
duo chori laudantium in domo Dei
interl.| de utroque scilicet populo connexi in unam modulationem divine laudis vel de angelis et hominibus facti quia «erunt homines equales angelis Dei»j
j Cf. Mt. 22, 30 ; Lc. 20, 36.
et ego et dimidia pars magistratuum mecum.
marg.| STETERUNTQUE etc. BEDA. Perambulatis menibus et portis civitatis in carmine letitie et organis musicorum redeunt ad templum Domini ut ibi quoque stantes laudem Domino consonantibus tubis referant et oblatis victimis vota dedicationis impleant. Ipsam autem future vite patriam, domus Domini sicut et civitas Domini significat, sicut et penitens40 Ecclesia domus Dei appellatur et civitas, sed distat quia edificia civitatis in carminibus gratiarum et organis ascendisse laudantes in domo autem Dei stantes laudasse et clare cecinisse perhibentur. Ascendunt enim electi menia civitatis que fecerunt cum gaudia superne patrie que bene operando meruerunt introeunt. Fecerunt dispertitam portarum graduum et edificiorum celsitudinem cum introeuntes in domum Patris multarum ibi mansionum distantiam pro diversis meritis contemplantur. In hac vita ascendunt in civitate Domini iusti cum hymnis dedicationis quando in memoriam future remunerationis toto corde inhiantes in bonis operibus quotidie proficiunt secundum iludk : «Ascensiones in corde suo disposuit in valle lacrimarum». Etl «Beati immaculati {t. 2 : Erfurt, f. 151vb ; facsim., p. 302b} in via» etc. Sic enim acceptam cordis et operis innocentiam tenent ut semper ad altiora crescere contendant. Stant autem in domo Domini cum laudibus qui in ipso operum profectu indefessi perseverant iuxta illud Eliem : “Vivit Dominus in cuius conspectu sto” id est in cuius implenda voluntate infatigabili mente permaneo.n
k Ps. 83, 6-7.
l Ps. 118, 1.
m Cf. 3Rg. (1Rg.) 17, 1  ; 4Rg. (2Rg.) 3, 14.
n ¶Fons : Cf. Beda Venerabilis , In Esr. et Neh., lib. 3, CCSL 119A, p. 383.1763-384.1799.
40 penitens] pñs Rusch , praesens Beda, p. 383.1769
Numérotation du verset 2Esr. 12,40 
Et sacerdotes : Eliachim, Maasia, Miamin41, Michea, Helioenai, Zacharia et42 Anania in tubis
41 Miamin Ω Ed1455 Rusch Clementina ] Miniamin Weber
42 et] om. Weber
Numérotation du verset 2Esr. 12,41 
et Maasia et Semeia43 et Eleazar et Azi et Ioannan et Melchia et Elam et Ezer. Et clare cecinerunt cantores et Iezraia prepositus
43 Semeia Ed1455 Rusch Clementina ] Semea Weber
marg.| ET  CLARE  CECINERUNT. «Dirupisti vincula mea tibi sacrificabo hostiam laudis»o. “Vota mea Domino reddam in atriis domus Domini in conspectu omnis populi eius in medio tui Hierusalem”p. Hoc fit cum in celesti patria omnium sanctorum multitudine congregata eas pro quibus in presenti gemimus quasque gratiarum actio quotidiano desiderio sitimus laudes offerimus.
o Ps. 115, 7-8.
p Cf. Ps. 115, 9-10.
Numérotation du verset 2Esr. 12,42 
et immolaverunt in die illa victimas magnas
interl.| perpetue scilicet lucis de qua Zacharias : «Et erit dies una que est nota Domino, non dies neque nox»q, id est a labentium remota consuetudine
q Za. 14, 7.
et letati sunt.
interl.| quia in suis singuli44 mansionibus recepti in perpetua conditoris visione perseverant et eius laudes consona voce concelebrant
44 singuli] sic Rusch
Deus enim letificaverat eos letitia magna. Sed et uxores eorum et liberi gavisi sunt et audita est letitia Hierusalem procul.
marg.| DEUS  ENIM  LETIFICAVERAT. BEDA. Hec ad dedicationem sancte civitatis Hierusalem scilicet celestis pertinent in qua Deus est rex qui sua presentia cives letificat letitia magna geritur. Under : «Evangelizo vobis gaudium magnum quod erit omni populo» ad distinctionem scilicet humani gaudii quod parvum gaudium et transitorium et ideo parvi pendendum. Potest hec dedicatio in hac vita in quibusdam electis cepta intelligi qui purificato cordis oculo futura Ecclesie gaudia partim contemplantur sicut Isaias, Ezechiel, Daniel et alii prophete et apostoli qui glorificatum in monte Dominum viderunt qui quo altius superne civitatis edita ingrediebantur eo clarius laudes Domini canere et victimas bonorum operum maximas immolare curabant.
r Lc. 2, 10.
marg.| SED  ET  UXORES. Quia tempore resurrectionis non solum qui predicando vel fortiter operando Ecclesiam edificaverunt, fructum laboris percipiunt, sed etiam infirmiores eiusdem fidei consortes eadem vite perceptione letanturs : «Benedixit enim Dominus pusillis cum maioribus».
s Ps. 113, 21.
Numérotation du verset 2Esr. 12,43 
Recensuerunt quoque in die {t. 2 : Erfurt, f. 151vb ; facsim., p. 302b} illa viros super gazophylacia thesauri ad libamina et ad primitias et ad decimas, ut introferrent per eos principes civitatis in decore gratiarum actionis, sacerdotes et levitas, quia letificatus45 est Iuda in sacerdotibus et levitis astantibus.
45 letificatus Ed1455 Rusch Clementina ] letatus Weber
marg.| RECENSUERUNT  QUOQUE. BEDA. Gaudentibus cunctis de edificatione et dedicatione civitatis instanter procuratum est, ut cultus in ea religionis qui in cerimoniis maxime per doctrinam et officia sacerdotum, levitarum cantorum ianitorumque erat exequendus, servaretur et cresceret. Ideo statuti sunt viri strenui qui collatam a populo pecuniam diligentur in aerarium Christi colligerent et custodirent in usum ministeriorum templi et altaris. Primitias quoque frugum et decimas et vinum ad libamina que ad templum deferebantur sedula cura conservarent, ut scilicet abundante copia eorum que essent Domino offerenda, vel ex quibus ministri Domini viverent ipsi libentius in Hierusalem manerent, a quibus populu doceretur et sanctificaretur. Dominus quoque statuit eos qui evangelium annuntiant de evangelio vivere. Ve autem sacerdotibus et ministris qui gradus sui sumptus delectantur a populo sumere, sed nihil pro eius salute laborare, nec aliquid sacri ductus recte vivendo prebere, non de suavitate regni celestis quippiam dulce predicando canere, nec ianuas superne civitatis aperire sed perverse agendo occludere46 probantur quorum operibus non populus laudando Deum letatur sed affligitur. Notandum sane quod Iudas qui in edificatione civitatis desperans loquebaturt : «Debilitata est fortitudo portantis et humus nimia est» etc. Iam nunc fortitudinem mentis et corporis receperat ad exportandam humum que impediebat ad edificandum murum qui ceciderat et ad superandas hostium insidias que imminebant. Merito ergo letatur in sacerdotibus et levitis cantoribus et ianitoribus quorum labore et exhortatione tante afflictionis periculum evasit et tante prosperitatis gloriam invenit. Et tu ergo si humo vitiorum cor tuum gravari, ne in eo civitatem divine {t. 2 : Erfurt, f. 152ra ; facsim., p. 303a} habitationis dignam edificare valeas, si te ab expurgandis vitiorum ruderibus ab edificandis virtutum menibus hostem malignum retrahere perspexeris audi consolationem et consilia sacerdotum et lectionem divinarum Scripturarum, sic enim habitaculum pectoris tui expulsis demonum insidiis Deus victor quasi civitatem suam sanctificaturus et mansionem apud te facturus ingreditur.
t 2Esr. 4, 10.
46 occludere] scrips., obcludere Rusch
marg.| Hac de causa populos sacerdotes et levitas et ceteros sanctorum ministros in Hierusalem habitare voluit, ut letaretur in bonis eorum operibus quorum instantia populus correctus et civitas extructa et cum magna laude et letitia erat dedicata.
Numérotation du verset 2Esr. 12,44 
Et custodierunt observationem Dei sui et observationem expiationis et cantores et ianitores iuxta preceptum David et Salomonis filii eius,
Numérotation du verset 2Esr. 12,45 
quia in diebus David et Asaph ab exordio erant principes constituti cantorum in carmine laudantium et confitentium Deo.
Numérotation du verset 2Esr. 12,46 
Et omnis Israel in diebus Zorobabel et in diebus Neemie dabat partes cantoribus
interl.| ut «qui evangelium annuntiant de evangelio vivant»u
u 1Cor. 9, 14.
et ianitoribus per dies singulos et sanctificabant levitas
interl.| quasi sanctis Dei dabant decimas
et levite sanctificabant filios Aaron.
interl.| tamquam maioribus decimarum suarum decimam partem offerendo



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (2Esr. Capitulum 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=19&chapitre=19_12)

Notes :