Capitulum 13
Numérotation du verset
2Esr. 13,1
In die autem illo lectum est in volumine Moysi audiente populo. Et inventum est scriptum in eo quod non debeant1 introire
1 debeant ΩS ΩJ
Rusch Clementina
cum LXX] debebant ΩM, debeat
Weber
Ammonites2 et Moabites in Ecclesiam Dei usque in eternum,
2 Ammonites
Rusch Clementina
] Amonites ΩS, Ammanites
Weber
Numérotation du verset
2Esr. 13,2
eo quod non occurrerint filiis Israel cum pane
et aqua et conduxerunt3 adversum eos4 Balaam
3 conduxerunt ΩJ ΩM
Rusch
] conduxerint
Weber
|
4 eos Ω
Rusch Clementina
] eum
Weber
|
ad maledicendum eis5 et convertit Deus noster maledictionem in benedictionem.
5 eis Ω
Rusch Clementina
] ei
Weber
Numérotation du verset
2Esr. 13,3
Factum est autem cum audissent legem
separaverunt omnem alienigenam ab Israel.
Numérotation du verset
2Esr. 13,4
Et super hoc erat Eliasib sacerdos qui fuerat prepositus6 in gazophylacio domus Dei nostri et proximus Tobie.
6 prepositus Ω
Rusch Clementina
] positus
Weber
Numérotation du verset
2Esr. 13,5
Fecit ergo sibi gazophylacium grande et ibi erant ante eum reponentes munera et thus et vasa et decimam frumenti7 vini et olei partes levitarum et cantorum et ianitorum et primitias sacerdotales.
7 frumenti] + et
Weber
Numérotation du verset
2Esr. 13,6
In omnibus autem his non fui in Hierusalem, quia in anno tricesimo secundo Artaxerxis regis Babylonis veni ad regem et in fine dierum rogavi regem.
Numérotation du verset
2Esr. 13,7
Et veni in Hierusalem et intellexi malum quod fecerat Eliasib Tobie, ut faceret ei thesaurum in vestibulis domus Dei.
Numérotation du verset
2Esr. 13,8
Et malum mihi visum est valde et proieci vasa domus Tobie foras de gazophylacio
Numérotation du verset
2Esr. 13,9
precepique et emundaverunt8 gazophylacium9 et retuli ibi vasa domus Dei sacrificium et thus.
8 emundaverunt
Rusch Clementina Edmaior.
] mundaverunt ΩS
Weber
…
|
9 gazophylacium] gazophylacia
Weber
|
Numérotation du verset
2Esr. 13,10
Et cognovi quod10 partes levitarum non fuissent date et fugisset unusquisque in regionem suam de levitis et11 cantoribus et de his qui ministrabant
10 quod
Rusch Clementina
] quoniam
Weber
|
11 et] + de
Weber
|
Numérotation du verset
2Esr. 13,11
et egi causam adversus magistratus et dixi : Quare dereliquimus domum Dei ? Et congregavi eos et feci stare in stationibus suis.
Numérotation du verset
2Esr. 13,12
Et omnis Iuda apportabat decimam frumenti12 vini et olei in horrea.
12 frumenti] + et
Weber
Numérotation du verset
2Esr. 13,13
Et constituimus super horrea Selemiam sacerdotem et Sadoc scribam et Phadaiam de levitis et iuxta eos Anan filium Zachur filium Mathanie, quoniam fideles comprobati sunt et ipsis credite sunt partes fratrum suorum.
Numérotation du verset
2Esr. 13,14
Memento mei Deus meus pro hoc et ne deleas miserationes meas quas feci in domo Dei mei et in cerimoniis eius.
Numérotation du verset
2Esr. 13,15
In diebus illis vidi in Iuda calcantes13
torcularia in sabbato, portantes acervos et onerantes super asinos vinum et uvas et ficus et omne onus et inferentes Hierusalem in14* die sabbati et contestatus sum eos15 ut in die qua vendere liceret venderent.
13 calcantes ΩF ΩS ΩJ
Rusch Clementina
] calcabant
Weber
|
14 Hierusalem - in ΩF
Weber
]
inv. Rusch
|
15 eos ΩS Rusch] om.
Weber
|
Numérotation du verset
2Esr. 13,16
Et Tyrii habitaverunt in ea, inferentes pisces et omnia venalia et vendebant in sabbatis filiis Iuda et in Hierusalem.
Numérotation du verset
2Esr. 13,17
Et obiurgavi optimates Iuda et dixi eis : Que est hec res16 mala quam vos facitis et profanatis diem sabbati ?
16 hec res
Rusch Clementina
]
inv. Rusch
Numérotation du verset
2Esr. 13,18
Numquid non hec fecerunt patres nostri et adduxit Deus noster super nos omne malum hoc et super civitatem hanc ? Et vos additis iracundiam super Israel violando sabbatum.
Numérotation du verset
2Esr. 13,19
Factum est itaque cum quievissent porte Hierusalem die sabbati dixi claudite ianuas17* et clauserunt18 ianuas et precepi ut non aperirent eas usque post sabbatum et de pueris meis constitui super portas ut nullus inferret onus19 die sabbati.
17 claudite ianuas
Cor1
LP
CorS1
(alii sic habent
DIXI CLAUDITE IANUAS ET CLAUSERUNT
sed hebr. et antiq. non habent
CLAUDITE IANUAS
nec est textus) ΩF ΩV]
om. Weber
CorS1
Ω
Rusch Clementina
|
18 clauserunt] cluserunt
Edmaior. Weber
|
19 onus] + in
Weber
|
Numérotation du verset
2Esr. 13,20
Et manserunt negotiatores et vendentes universa venalia foris Hierusalem semel et bis.
Numérotation du verset
2Esr. 13,21
Et contestatus sum eos et dixi eis : Quare manetis ex adverso muri ? Si secundo hoc feceritis manum mittam in vos. Itaque ex tempore illo non venerunt in sabbato.
Numérotation du verset
2Esr. 13,22
Dixi quoque20* levitis ut mundarentur et venirent ad custodiendas portas et sanctificandam21 diem sabbati et pro hoc ergo memento mei Deus meus et parce mihi secundum multitudinem miserationum tuarum.
20
] Dixi quoque ΩF
Weber
] Dixique
Rusch
|
21 sanctificandam] sanctificand‘ ΩF, sanctificandum
Weber
|
Numérotation du verset
2Esr. 13,23
Sed et in diebus illis vidi Iudeos ducentes uxores Azoditas22, Ammonitidas23 et Moabitidas.
22 Azoditas ΩS ΩM
Rusch Clementina
] Azotidas ΩF, Azotias
Weber
|
23 Ammonitidas
Rusch Clementina
, Amonitidas ΩS Ωj
] Ammanitidas
Weber
|
Numérotation du verset
2Esr. 13,24
Et filii eorum ex media parte loquebantur azotice et nesciebant loqui iudaice et loquebantur iuxta linguam populi et populi.
Numérotation du verset
2Esr. 13,25
Et obiurgavi eos et maledixi et cecidi ex eis24 viros et decalvavi eos et adiuravi in Deo ut non darent filias suas filiis eorum et non acciperent de filiabus eorum filiis suis et sibimetipsis dicens :
24 eis ΩS
Rusch Clementina
] ipsis
Weber
Numérotation du verset
2Esr. 13,26
Numquid25 in huiuscemodi re peccavit Salomon rex Israel ? Et certe in gentibus multis non erat rex similis ei et dilectus Deo suo erat et posuit eum Deus regem super omnem Israel et ipsum ergo duxerunt ad peccatum26 mulieres alienigene ?
25 Numquid] + non
Weber
|
26 duxerunt - ad peccatum]
inv. Weber
|
Numérotation du verset
2Esr. 13,27
Numquid et nos inobedientes faciemus omne malum grande hoc ut prevaricemur in Deo nostro et ducamus uxores peregrinas ?
Numérotation du verset
2Esr. 13,28
De filiis autem Ioiada filii Eliasib sacerdotis magni gener erat Sanaballath Horonitis27 quem fugavi a me.
27 Horonitis
Weber
] Oronitis
Rusch
, Horonites
Cava
... ΩJ
Clementina
, Honorites ΩM
Numérotation du verset
2Esr. 13,29
Recordare, Domine Deus meus, adversum eos qui polluunt sacerdotium iusque sacerdotale et leviticum.
Numérotation du verset
2Esr. 13,30
Igitur mundavi eos ab omnibus alienigenis et constitui ordines sacerdotum et levitarum unumquemque in ministerio suo
Numérotation du verset
2Esr. 13,31
et in oblatione lignorum in temporibus constitutis
et in primitiis28
28 primitiis] primitivis
Cor2
V
memento mei Deus meus in bonum29.
29 bonum] sine subscriptione ΩS P59
Rusch Clementina
, + Explicit liber Neemie prophete Ω
J* (
cancel.
prophete Ω
J²), + Explicit Liber Ezrae
Weber
, + Amen
P111
Capitulum 13
Numérotation du verset
2Esr. 13,1
{t. 2 : Erfurt, f. 152ra ; facsim., p. 303a} In die autem illo lectum est in volumine Moysi audiente populo. Et inventum est scriptum in eo quod non debeant1 introire
1 debeant ΩS ΩJ
Ed1455
Rusch Clementina
cum LXX] debebant ΩM, debeat
Weber
interl.|
nisi desinant scilicet tales esse
Ammonites2 et Moabites in Ecclesiam Dei usque in eternum,
2 Ammonites
Ed1455
Rusch Clementina
] Amonites ΩS, Ammanites
Weber
marg.|
IN
DIE
AUTEM etc. Hi quia de incestu nati sunt hereticos exprimunt quorum auctores cum doctrinam patrum de qua eruditi sunt, male intelligendo corrumpunt quasi filie Loth semine paterno furtim et in tenebris et non legitime utuntura. Ideoque eorum proles id est sectatores numqum in Ecclesia Dei partem habere possunt. Si qui enim corriguntur, iam non sunt filii talium matrum. Occurrerunt autem filiis Israel egredientibus de Egypto cum pane et aqua. Sic bene et in catholica pace viventes solacium verbi Dei conferunt eis, qui nuper a servitio peccatorum per aquam baptismi et fluctus maris eruti anhelant ad libertatem patrie celestis. Quod fecit Berzellai Galaadites qui fugienti David et exercitui eius a facie Absalom cum alimentis occurrit quo eos refocillando adversus novam tyrannidem redderet fortioresb. IIlos significans qui dispersam ab hereticis Ecclesiam subsidiis verbi celestis confortant et ad debellandam eorum insaniam animant. Sed dum heretici neophytos suis pravitatibus et ostensis aliorum exemplis vel verbis malignis perdere nituntur, quasi de incestu nati populum Israel egressum de Egypto armis suis et Balaam qui interpretatur vanitas populi consiliis et maledictis impugnat nefandis, sed Deus
maledictionem
Balaam
in benedictionem
populi sui
convertit
et eum ab armis inimicorum munivit.
a Cf. Gn. 19, 30-38.
b Cf. 2Rg. (2Sm.) 17, 27-29.
Numérotation du verset
2Esr. 13,2
eo quod non occurrerint filiis Israel cum pane
interl.|
Verbi Dei
et aqua et conduxerunt3 adversum eos4 Balaam
interl.|
vanitatem populi
ad maledicendum eis5 et convertit Deus noster maledictionem in benedictionem.
5 eis Ω
Ed1455
Rusch Clementina
] ei
Weber
interl.|
quia «diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum»c
c Rm. 8, 28.
Numérotation du verset
2Esr. 13,3
Factum est autem cum audissent legem
interl.|
de duabus scilicet gentibus anathematizandis
separaverunt omnem alienigenam ab Israel.
marg.|
FACTUM
EST
AUTEM etc. Quia necesse est nos auditui veritatis intendere, ubi cum ab uno quodlibet vitio lectione divina prohibemur, continuo etiam quicquid vitii sordidantis in nobis deprehendimus, ab actione nostra et conscienta repellamus.
Numérotation du verset
2Esr. 13,4
Et super hoc erat Eliasib sacerdos qui fuerat prepositus6 in gazophylacio domus Dei nostri et proximus Tobie.
6 prepositus Ω
Ed1455
Rusch Clementina
] positus
Weber
Numérotation du verset
2Esr. 13,5
Fecit ergo sibi gazophylacium grande et ibi erant ante eum reponentes munera et thus et vasa et decimam frumenti7 vini et olei partes levitarum et cantorum et ianitorum et primitias sacerdotales.
7 frumenti] + et
Weber
Numérotation du verset
2Esr. 13,6
In omnibus autem his non fui in Hierusalem, quia in anno tricesimo secundo Artaxerxis regis Babylonis veni ad regem et in fine dierum rogavi regem.
marg.|
IN
OMNIBUS
AUTEM etc. BEDA. Hec sententia qua se dicit Neemias in Hierusalem non fuisse, non ad ea que supra hucusque narraverat, sed tantum ad presentem locum pertinere videtur. Superiora enim cum civitas edificata est gesta vel dicta videntur quando Neemias adhuc Hierosolymis morabatur. Quibus strenue completis rediit ad regem quo absente fecit {t. 2 : Erfurt, f. 152rb ; facsim., p. 303b} ibi Eliasib grande gazophylacium in quo reponerentur ea que vel in ministerium domus Domini vel in usus ministrorum necessaria erant qui etiam quedam illicita in gazophylacio et in domo Domini ponere non timuit que reversus Neemias mox extirpavit.
Numérotation du verset
2Esr. 13,7
Et veni in Hierusalem et intellexi {t. 2 : Erfurt, f. 152rb ; facsim., p. 303b} malum quod fecerat Eliasib Tobie, ut faceret ei thesaurum in vestibulis domus Dei.
Numérotation du verset
2Esr. 13,8
Et malum mihi visum est valde et proieci vasa domus Tobie foras de gazophylacio
marg.|
ET
PROIECI
VASA etc. Qui supradictus est servus Ammonites inimicus populi Dei unde male egit Eliasib qui huic tametsi propinquo sibi in vestibulo domus Domini
thesaurum
fecit eiectis vasis
domus Dei
et ceteris que poscebat usus ministerii. «Que enim participatio iustitie cum iniquitate quis consensus templi Dei cum idolis ?»d Que communicatio hereticis et schismaticis cum orthodoxis et pacificis filiis Dei ?
d Cf. 2Cor. 6, 14-16.
marg.|
ET
PROIECI. BEDA. Tu quoque quicquid inter fideles infidelitatis et immunditie repereris continuo proiice foris ut mundatis cordibus credentium que sunt gazophylacia Domini cum virtutum fuerint plena divitiis vasa Domini inferantur, id est ipsa corda que paulo ante vasa erroris fuerant per culpam, per correctionem vasa Domini fiant, et ibi sacrificium fit bone operationis et thus bone orationis ubi post erat spelunca latronume.
e Cf. Ier. 7, 11 ; Mt. 21, 13.
marg.|
Illi quoque vas Tobie Ammonitis
de gazophylacio
templi eiciunt vasa
domus Dei
et thus reponunt qui excommunicatis hereticis vel falsis catholicis ab Ecclesia expulsis in eorum gradus Christo famulaturos subrogant qui fidelibus ei actibus et orationibus deserviant. Comparandum sane hoc factum Neemie est zelo Christi qui inveniens in templo Dei vendentes et ementes fecit flagellum de resticulis et cunctos foras proiecitf. Sicut enim Neemias in ceteris, ita et in hoc eius personam presentavit.
f Cf. Mt. 21, 12 ; Io. 2, 14-15.
Numérotation du verset
2Esr. 13,9
precepique et emundaverunt8 gazophylacium9 et retuli ibi vasa domus Dei sacrificium et thus.
9 gazophylacium] gazophylacia
Weber
Numérotation du verset
2Esr. 13,10
Et cognovi quod10 partes levitarum non fuissent date et fugisset unusquisque in regionem suam de levitis et11 cantoribus et de his qui ministrabant
11 et] + de
Weber
Numérotation du verset
2Esr. 13,11
et egi causam adversus magistratus et dixi : Quare dereliquimus domum Dei ? Et congregavi eos et feci stare in stationibus suis.
Numérotation du verset
2Esr. 13,12
Et omnis Iuda apportabat decimam frumenti12 vini et olei in horrea.
12 frumenti] + et
Weber
Numérotation du verset
2Esr. 13,13
Et constituimus super horrea Selemiam sacerdotem et Sadoc scribam et Phadaiam de levitis et iuxta eos Anan filium Zachur filium Mathanie, quoniam fideles comprobati sunt et ipsis credite sunt partes fratrum suorum.
Numérotation du verset
2Esr. 13,14
Memento mei Deus meus pro hoc et ne deleas miserationes meas quas feci in domo Dei mei et in cerimoniis eius.
Numérotation du verset
2Esr. 13,15
In diebus illis vidi in Iuda calcantes13
{t. 2 : Erfurt, f. 152va ; facsim., p. 304a} torcularia in sabbato, portantes acervos et onerantes super asinos vinum et uvas et ficus et omne onus et inferentes Hierusalem in14* die sabbati et contestatus sum eos15 ut in die qua vendere liceret venderent.
14 Hierusalem - in ΩF
Weber
]
inv. Rusch
15 eos ΩS Rusch] om.
Weber
interl.|
cum oportet huic scilicet seculo necessaria providere
marg.|
IN
DIEBUS
ILLIS. Sex diebus operari per legem que necessaria sunt in septima iubemur quiescereg, quia omnes electi in hoc seculo quod sex etatibus agitur debent pro eterna requie laborare, in die autem futura quasi septima requiem a Domino sperare. Tropologice autem, id est moraliter, agunt sabbatum Domino sacratum, cum ab huius mundi curis ad tempus separati orationibus vacant et celestium rerum contemplationi purificatam mentem suspendunt. Nam cum ea que carnis cura flagitat iure gerimus quasi in sex diebus que necessaria sunt laboramus. Quia ergo illa quibus propter hoc seculum indigemus occupamur sabbatismum vero orationum et devotionis nostre in qua vacamus a temporalibus, ut eternitatis gaudia diutius gustemus recte diei septimo assignatur, quia future vite quietem et beate laudis imitatur. Sed diem sabbati alienigene querunt profanare, cum terrene cogitationes nos in tempore orationis importune conturbant et memoria vel delectatione temporalium rerum ab intimo {t. 2 : Erfurt, f. 152va ; facsim., p. 304a} amore retrahunt. Imponunt asinis vinum, uvas et ficus et omne onus et inferunt in Hierusalem, cum oblectamentis carnalibus stultos animi motus onerantes quietem cordis Deo dicatam violare conantur sed his improbarum cogitationum tumultibus ne sabbatum nostrum inquietent contradicit Neemias, cum districta sollertia iuvante Domino inutiles de corde nostro et ineptas phantasias tempore orationis excludimus. Contestatur enim eos ut in die qua vendere liceat huiusmodi commercia vendant, cum hunc suis cogitationibus devota Deo anima modum imponit, ut in tempore orationis a transeuntium rerum curis abstineant, nec tamen aliis temporalibus ubi opportunitas dictaverit ab his que ad victum et vestitum pertinent prorsus intuitum avertant sed congruo moderamine dispensent.
g CF. Ex. 20, 9-10.
Numérotation du verset
2Esr. 13,16
Et Tyrii habitaverunt in ea, inferentes pisces et omnia venalia et vendebant in sabbatis filiis Iuda et in Hierusalem.
marg.|
INFERENTES
PISCES. Piscis bonus est pia fides quam qui a Domino petit serpentem infidelitatis non accipith. Piscis autem malus infirma cogitatio que se curis huius mundi ultra modum immergit quam nobis
Tyrii
id est ‘coangustati’ querunt in sabbato vendere, cum immundi spiritus quietem nostre cogitationis importune profundis seculi curis obruere temptant. Sed pro tali mercatu Neemias optimates obiurgat Iuda et castigat dum divina inspiratio eos qui professioni pietatis servire conantur ab huiusmodi cogitationibus purgat.
h Cf. Mt. 7, 10.
Numérotation du verset
2Esr. 13,17
Et obiurgavi optimates Iuda et dixi eis : Que est hec res16 mala quam vos facitis et profanatis diem sabbati ?
16 hec res
Ed1455
Rusch Clementina
]
inv. Rusch
Numérotation du verset
2Esr. 13,18
Numquid non hec fecerunt patres nostri et adduxit Deus noster super nos omne malum hoc et super civitatem hanc ? Et vos additis iracundiam super Israel violando sabbatum.
Numérotation du verset
2Esr. 13,19
Factum est itaque cum quievissent porte Hierusalem die sabbati dixi claudite ianuas17* et clauserunt18 ianuas et precepi ut non aperirent eas usque post sabbatum et de pueris meis constitui super portas ut nullus inferret onus19 die sabbati.
17 claudite ianuas
Cor1
LP
CorS1
(alii sic habent
dixi claudite ianuas et clauserunt
sed hebr. et antiq. non habent
claudite ianuas
nec est textus) ΩF ΩV]
om. Weber
CorS1
Ω
Ed1455
Rusch Clementina
18 clauserunt] cluserunt
Edmaior. Weber
19 onus] + in
Weber
marg.|
FACTUM
EST
AUTEM. Conscientia nostra si a vitiis purgata Deo habitatore gaudet vocari potest Hierusalem cuius porte sunt corporei sensus per quos que foris aguntur ad notitiam nostre mentis quasi intrando pertingunt quas in die sabbati claudere iubemu, ut cum Deo vacare in psalmis et orationibus querimus quicquid exterius agitur ab animo propulsemus solumque iudicem in occulto libera mente precemur et laudemus. Et quia nemo repente fit summus sed longo conversationis sancte profectu dum quis ad hanc perfectionem et pacem mentis gratia duce pervenire. Ideo merito sequitur :
Dixi quoque levitis
etc.
Numérotation du verset
2Esr. 13,20
Et manserunt negotiatores et vendentes universa venalia foris Hierusalem semel et bis.
Numérotation du verset
2Esr. 13,21
Et contestatus sum eos et dixi eis : Quare manetis ex adverso muri ? Si secundo hoc feceritis manum mittam in vos. Itaque ex tempore illo non venerunt in sabbato.
Numérotation du verset
2Esr. 13,22
Dixi quoque20* levitis ut mundarentur et venirent ad custodiendas portas et sanctificandam21 diem sabbati et pro hoc ergo memento {t. 2 : Erfurt, f. 152vb ; facsim., p. 304b} mei Deus meus et parce mihi secundum multitudinem miserationum tuarum.
20
] Dixi quoque ΩF
Weber
] Dixique
Rusch
21 sanctificandam] sanctificand‘ ΩF, sanctificandum
Weber
marg.|
DIXI
QUOQUE
LEVITIS
UT
MUNDARENTUR. Mundari eos a quotidiano operis exercitio necesse est qui portas sensuum ab incursu turbulente cogitationis custodire cupiunt.
marg.|
Qui cupit diem sabbati sanctificare, id est otium orationis, psalmodie, lectionis sancte et lacrimarum sibi utilem facere, necesse est ut mundetur eius concientia multa sollertia ut {t. 2 : Erfurt, f. 152vb ; facsim., p. 304b} intentionem bone actionis consummare valeat. Quod etiam allegorico sensu de doctoribus fidelium recte potest accipi. Quicumque enim
portas
Ecclesie - fidem scilicet et opera auditorum per que sola in Ecclesiam intratur - a contagio hereticorum vitiorumque pulsantium gestiunt observare, oportet ut prius mentem suam et actus purificent ab omni errorum labe.
Numérotation du verset
2Esr. 13,23
Sed et in diebus illis vidi Iudeos ducentes uxores Azoditas22, Ammonitidas23 et Moabitidas.
marg.|
SED
ET
IN
DIEBUS
ILLIS. In Ecclesia uxores alienigenas ducunt qui delectationibus scelerum que proprie sunt gentilium, conscientiam pollunt et filii que ex his nati sunt nesciunt
loqui Iudaice
, cum opera que ex mente vitiata prodeunt nihil in se pie professionis ostendunt sed gentilem potius stultitiam quam ecclesiasticam castitatem sonant. Azotus enim que hebraice dicitur Esdod ‘ignis verborum’ vel ‘uberum’. Ideoque tropologice
azotice
loquuntur filii uxorum alienigenarum, cum opera per lasciviam procreata ultionem eterne combustionis exspectant. Unde merito talium genitores a Neemia non solum obiurgati et maledicti, sed et quidam sunt cesi quia necesse est errantes a doctoribus veritatis acrius coerceri ut ab ubere ignis ultoris ad ubera divine laudationis transferantur. Heretici quoque, cum gentilis philosophie dialetice et rhetorice studiis, amplius quam ecclesiastice simplicitati operam impendunt. Nihil mirum si auditores eorum
iuxta linguam populi et populi
loquuntur, Scripturas quidem sanctas ore volventes, sed gentili sensu interpretantes.
Numérotation du verset
2Esr. 13,24
Et filii eorum ex media parte loquebantur azotice et nesciebant loqui iudaice et loquebantur iuxta linguam populi et populi.
Numérotation du verset
2Esr. 13,25
Et obiurgavi eos et maledixi et cecidi ex eis24 viros et decalvavi eos et adiuravi in Deo ut non darent filias suas filiis eorum et non acciperent de filiabus eorum filiis suis et sibimetipsis dicens :
24 eis ΩS
Ed1455
Rusch Clementina
] ipsis
Weber
Numérotation du verset
2Esr. 13,26
Numquid25 in huiuscemodi re peccavit Salomon rex Israel ? Et certe in gentibus multis non erat rex similis ei et dilectus Deo suo erat et posuit eum Deus regem super omnem Israel et ipsum ergo duxerunt ad peccatum26 mulieres alienigene ?
25 Numquid] + non
Weber
26 duxerunt - ad peccatum]
inv. Weber
Numérotation du verset
2Esr. 13,27
Numquid et nos inobedientes faciemus omne malum grande hoc ut prevaricemur in Deo nostro et ducamus uxores peregrinas ?
Numérotation du verset
2Esr. 13,28
De filiis autem Ioiada filii Eliasib sacerdotis magni gener erat Sanaballath Horonitis27 quem fugavi a me.
27 Horonitis
Weber
] Oronitis
Ed1455
Rusch
, Horonites
Cava
... ΩJ
Clementina
, Honorites ΩM
Numérotation du verset
2Esr. 13,29
Recordare, Domine Deus meus, adversum eos qui polluunt sacerdotium iusque sacerdotale et leviticum.
Numérotation du verset
2Esr. 13,30
Igitur mundavi eos ab omnibus alienigenis et constitui ordines sacerdotum et levitarum unumquemque in ministerio suo
marg.|
IGITUR
MUNDAVI etc. BEDA. Apertus per omnia finis et condignus edificio sancte civitatis et templi Domini, ut emundatis civibus aliene a Deo pollutionis
ordines sacerdotum et levitarum in ministerio suo
rite custodiantur, ut instituti regulariter magistri Ecclesie castigatum ab omni peccato populum de cetero in bono permanere et crescere semper exhortantur.
Numérotation du verset
2Esr. 13,31
et in oblatione lignorum in temporibus constitutis
marg.|
ET
IN
OBLATIONE
LIGNORUM. Inter cetera populus ligna offert ad ignem altaris28 nutriendum cum opera virtutum divina consecratione digna operantur. Ardent ligna et consumuntur in altari holocaustorum, cum in cordibus electorum opera iustitie flamma caritatis perficiuntur.
28 altaris] altatis
cacogr. Rusch
et in primitiis29
29 primitiis] primitivis
Cor2
V
interl.|
+ vel
primitivis
30
memento mei Deus meus in bonum31.
31 bonum] sine subscriptione ΩS P59
Ed1455
Rusch Clementina
, + Explicit liber Neemie prophete Ω
J* (
cancel.
prophete Ω
J²), + Explicit Liber Ezrae
Weber
, + Amen
P111
marg.|
MEMENTO
MEI. Merito talis conditor et dedicator civitatis post multos devotionis labores memorie se creatoris et largitoris omnium bonorum commendat.32
marg.|
+ BEDA. «Et tu, summe pater luminum, a quo omne datum optimum et omne donum perfectum descendit, qui mihi humillimo servorum tuorum et amorem dedisti et auxilium considerandi mirabilia de lege tua quique in thesauro prophetici voluminis non solum vetera amplectendi verum et nova sub velamine veterum donaria inveniendi atque in usus conservorum meorum proferendi indigno mihi <gratiam> praestitisti,
memento mei Deus meus in bonum
» .33
i
i
¶Fons :
Beda Venerabilis
, In Esr. et Neh., lib. 3, CCSL 119A, lin. 2108 : « Et tu summe pater luminum a quo omne datum optimum et omne donum perfectum descendit qui mihi humillimo seruorum tuorum et amorem dedisti et auxilium considerandi mirabilia de lege tua quique in thesauro prophetici uoluminis non solum uetera amplectendi uerum et noua sub uelamine ueterum donaria inueniendi atque in usus conseruorum meorum proferendi indigno mihi gratiam praestitisti memento mei deus meus in bonum ».
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (2Esr. Capitulum 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=19&chapitre=19_13)

Notes :