Glossa ordinaria

Capitulum 6

Numérotation du verset 2Esr. 6,1 

Factum est autem, cum audisset Sanaballath et Tobias1 et Gosem Arabs et ceteri inimici nostri quod edificassem2 ego murum et non esset in ipso residua interruptio usque ad tempus autem illud valvas non posueram in portis.
1 Tobias ΩD ] Tobia Weber |
2 edificassem] edificarem ΩG |
Numérotation du verset 2Esr. 6,2 

Miserunt Sanaballath et Tobias et3 Gosem arabs4 ad me dicentes : Veni et percutiamus fedus pariter5 in viculis6 in campo uno7. Ipsi autem cogitabant ut facerent mihi malum.
3 et Tobias ΩG] om. Rusch Weber |
4 arabs] om. Rusch Weber |
5 pariter] om. ΩG |
6 viculis] vitulis ΩG |
7 uno plerique codd. Rusch ] Ono Clementina Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 6,3 

Misi ergo ad eos nuntios dicens : Opus grande ego facio et non possum descendere ne forte negligatur cum venero et descendero ad vos.
Numérotation du verset 2Esr. 6,4 

Miserunt autem ad me secundum verbum8 hoc per quatuor vices et respondi eis iuxta sermonem priorem.
8 Miserunt... verbum] Miserunt autem secundum verba CorS1 (hebr.)
Numérotation du verset 2Esr. 6,5 

Et misit ad me Sanaballath iuxta verbum prius quinta vice puerum suum et epistolam habebat in manu9 scriptam hoc modo.
9 manu CorS1 (Parisiensis sine SUA ) Rusch Weber ] + sua CorS1 (hebr. h<abe>t) ΩG
Numérotation du verset 2Esr. 6,6 

In gentibus auditum est et Gosem dixit quod tu et Iudei cogitetis10 rebellare et propterea edifices11 murum et levare te velis super eos regem propter quam causam.
10 cogitetis] cogitastis ΩG |
11 edifices] edificetis ΩG |
Numérotation du verset 2Esr. 6,7 

Et12 prophetas posueris qui predicent de te in Hierusalem dicentes : Rex in Iudea est. Auditurus est rex verba hec. Idcirco nunc veni ut ineamus consilium pariter.
12 Et] om. ΩG
Numérotation du verset 2Esr. 6,8 

Et misi ad eos dicens : Non est factum secundum verba hec que tu loqueris. De corde enim tuo tu componis hec.
Numérotation du verset 2Esr. 6,9 

Omnes enim13 hi terrebant nos cogitantes quod cessarent manus nostre ab opere14 et quiesceremus quam ob causam magis confortavi manus meas15.
13 enim] autem Weber |
14 opere] operibus ΩG |
15 manus meas] manū meā ΩG |
Numérotation du verset 2Esr. 6,10 

Et ingressus sum
domum Samaie filii Dalaie filii Metabeel16 secreto. Qui ait : Tractemus nobiscum in domo Dei in medio templi et claudamus portas aedis, quia venturi sunt ut interficiant te et nocte venturi sunt ad occidendum te.
16 Metabeel CorS1 ] Methabehel CorS1 (vel)
Numérotation du verset 2Esr. 6,11 

Et dixi : Num quisquam similis mei fugit17 ? Et quis ut ego ingredietur templum et vivet ? Non ingrediar.
17 Et dixi... fugit] etiam num quisquam filii mei fugit CorS1 (attest.) | fugit CorS1 (he.)] fuit CorS1 (anti.)
Numérotation du verset 2Esr. 6,12 

Et intellexi quod Deus non misisset eum sed quasi vaticinans locutus esset ad me et Tobias et Sanaballath conduxissent eum.
Numérotation du verset 2Esr. 6,13 

Acceperat enim pretium ut territus facerem et peccarem et haberem18 malum quod exprobrarent mihi.
18 haberem] haberent Weber
Numérotation du verset 2Esr. 6,14 

Memento mei Domine19 pro Tobia et Sanaballath iuxta opera eorum talia, sed et Noadie prophete et ceterorum prophetarum qui terrebant me.
19 mei Domine] inv. Weber
Numérotation du verset 2Esr. 6,15 

Completus est autem murus vicesimo quinto20 die mensis elul21 quinquaginta duobus diebus.
20 vicesimo quinto] vicesima quinta ΩG |
21 elul CorS1 (hebr. et anti.) ] ebul CorS1 (non <hebr. et anti.>) |
Numérotation du verset 2Esr. 6,16 

Factum est ergo22 cum audissent omnes inimici nostri ut timerent universe gentes23
22 ergo] autem ΩG |
23 gentes] om. ΩG |
que erant in circuitu nostro et conciderent intra semetipsos et scirent quod a Deo24 factum esset opus hoc.
24 Deo] Domino ΩG
Numérotation du verset 2Esr. 6,17 

Sed et25 in diebus illis multe optimatum26 Iudeorum epistole mittebantur ad Tobiam et a Tobia veniebant ad eos.
25 et] om. ΩG |
26 optimatum ΩC1 ΩF ΩP ΩS Ωt ΩT ΩX ΩZ Rusch ] optimatium Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 6,18 

Multi enim erant in Iudea habentes iuramentum eius quia gener erat Sechenie filii Iorei27 et Ioannan filius eius acceperat filiam Mosollam filii Barachie,
27 Iorei CorS2 (anti. sic) ΩG (Ioerel) Ωt ΩT ΩX Rusch ] Ioraei ΩP, Iothel ΩZ, Arath CorS2 (in hebr.), Orei Weber
Numérotation du verset 2Esr. 6,19 

sed et laudabant eum coram me et verba mea nuntiabant28 ei et Tobias mittebat29 litteras30* ut terreret31 me.
28 nuntiabant ΩC1 ΩD ΩF ΩP ΩS Ωt ΩT ΩX ΩZ Rusch Weber ] nuntiabat Ed1455 |
29 mittebat ΩC1 ΩD ΩF ΩG ΩP ΩS Ωt ΩT ΩX ΩZ Rusch Weber ] misit ΩR, mittebas ΨC, + eis F K |
30 litteras (moderni) ΩD ΩF ΩG ΩR Ωt ΩX* ] epistolas CorS2 (anti. sic) ΩC1 ΩP ΩS ΩT Ω (al. m. post.) ΩZ Rusch Weber ] |
31 terreret ΩF ΩG ΩP ΩR ΩS Ωt ΩZ Rusch Weber ] terrerent Cor2 (videlicet non solum Tobias sed et omnes alii) X ΠK Φ E* P Q L F K ΨD ΩM ΩC1 ΩT |

Capitulum 6

Numérotation du verset 2Esr. 6,1 
Factum est autem, cum audisset Sanaballath et Tobias1 et Gosem Arabs et ceteri inimici nostri quod edificassem2 ego murum et non esset in ipso residua interruptio usque ad tempus autem illud valvas non posueram in portis.
1 Tobias ΩD ] Tobia Weber
2 edificassem] edificarem ΩG
Numérotation du verset 2Esr. 6,2 
Miserunt Sanaballath et Tobias et3 Gosem arabs4 ad me dicentes : Veni et percutiamus fedus pariter5 in viculis6 in campo uno7. Ipsi autem cogitabant ut facerent mihi malum.
3 et Tobias ΩG] om. Rusch Weber
4 arabs] om. Rusch Weber
5 pariter] om. ΩG
6 viculis] vitulis ΩG
7 uno plerique codd. Rusch ] Ono Clementina Weber
marg.| PERCUTIAMUS. BEDA. Hostes sancte civitatis persuadebant Neemie in campestria descendere et fedus pacis secum inire mactatis simul vitulis in testimonium compacti federis, sed ille ne opus religiosum negligatur in montanis perseverat. Sic et heretici et catholici falsi volunt cum veris catholicis pacis consortium habere, non ut ipsi ad arcem catholice fidei et operationis ascendant, sed ut eos potius, quos in culmine virtutum commorantes aspiciunt, ad infima operum vel pravorum dogmatum descendere cogant. Bene autem   in campo uno volunt cum Neemia pactum inire, quia in eadem libertate latioris vite quam sequuntur omnes consequenter resolvi desiderant. Bene idem {t. 2 : Erfurt, f. 146va ; facsim., p. 292a} pactum cum eo   in vitulis pariter mactatis volunt inire, quia falsi fratres orationis sue vel actionis Deo hostias una cum veris catholicis gestiunt offerre ut veri fideles crediti per victimam communionis veros catholicos corrumpere possint. Sed Neemias personam fidelium doctorum tenens, nec ad profanos descendere, nec eorum hostiis inquinari consentit, sed inceptis virtutum operibus devotus persistit et quo acrius terrere nituntur, eo magis bene operando ipsis terribilis efficitur. Unde in sequentibus dicitur :   Omnes autem hi terrebant nos etc. Similiter ergo nos in spirituali structura, quia versutus hostis semper manus nostras temptat impedire curemus eas semper divino auxilio confortare.
Numérotation du verset 2Esr. 6,3 
Misi ergo ad eos nuntios {t. 2 : Erfurt, f. 146va ; facsim., p. 292a} dicens : Opus grande ego facio et non possum descendere ne forte negligatur cum venero et descendero ad vos.
Numérotation du verset 2Esr. 6,4 
Miserunt autem ad me secundum verbum8 hoc per quatuor vices et respondi eis iuxta sermonem priorem.
8 Miserunt... verbum] Miserunt autem secundum verba CorS1 (hebr.)
Numérotation du verset 2Esr. 6,5 
Et misit ad me Sanaballath iuxta verbum prius quinta vice puerum suum et epistolam habebat in manu9 scriptam hoc modo.
9 manu CorS1 (Parisiensis sine sua ) Rusch Weber ] + sua CorS1 (hebr. h<abe>t) ΩG
Numérotation du verset 2Esr. 6,6 
In gentibus auditum est et Gosem dixit quod tu et Iudei cogitetis10 rebellare et propterea edifices11 murum et levare te velis super eos regem propter quam causam.
10 cogitetis] cogitastis ΩG
11 edifices] edificetis ΩG
Numérotation du verset 2Esr. 6,7 
Et12 prophetas posueris qui predicent de te in Hierusalem dicentes : Rex in Iudea est. Auditurus est rex verba hec. Idcirco nunc veni ut ineamus consilium pariter.
12 Et] om. ΩG
Numérotation du verset 2Esr. 6,8 
Et misi ad eos dicens : Non est factum secundum verba hec que tu loqueris. De corde enim tuo tu componis hec.
Numérotation du verset 2Esr. 6,9 
Omnes enim13 hi terrebant nos cogitantes quod cessarent manus nostre ab opere14 et quiesceremus quam ob causam magis confortavi manus meas15.
13 enim] autem Weber
14 opere] operibus ΩG
15 manus meas] manū meā ΩG
Numérotation du verset 2Esr. 6,10 
Et ingressus sum
marg.| ET  INGRESSUS. Pulsatus insidiis hostium Neemias domum Samaie quasi amici et fratris ingreditur, sed ipsum insidiatorem et hostem invenit tamquam externorum donis et amicitia corruptum. Semper enim electi habent foris pugnas intus timores, nec solum apostoli sed et prophete periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis ex falsis fratribus suspectam vitam agebant.
domum Samaie filii Dalaie filii Metabeel16 secreto. Qui ait : Tractemus nobiscum in domo Dei in medio templi et claudamus portas aedis, quia venturi sunt ut interficiant te et nocte venturi sunt ad occidendum te.
16 Metabeel CorS1 ] Methabehel CorS1 (vel)
Numérotation du verset 2Esr. 6,11 
Et dixi : Num quisquam similis mei fugit17 ? Et quis ut ego ingredietur templum et vivet ? Non ingrediar.
17 Et dixi... fugit] etiam num quisquam filii mei fugit CorS1 (attest.) | fugit CorS1 (he.)] fuit CorS1 (anti.)
Numérotation du verset 2Esr. 6,12 
Et intellexi quod Deus non misisset eum sed quasi vaticinans locutus esset ad me {t. 2 : Erfurt, f. 146vb ; facsim., p. 292b} et Tobias et Sanaballath conduxissent eum.
Numérotation du verset 2Esr. 6,13 
Acceperat enim pretium ut territus facerem et peccarem et haberem18 malum quod exprobrarent mihi.
18 haberem] haberent Weber
Numérotation du verset 2Esr. 6,14 
Memento mei Domine19 pro Tobia et Sanaballath iuxta opera eorum talia, sed et Noadie prophete et ceterorum prophetarum qui terrebant me.
19 mei Domine] inv. Weber
Numérotation du verset 2Esr. 6,15 
Completus est autem murus vicesimo quinto20 die mensis elul21 quinquaginta duobus diebus.
20 vicesimo quinto] vicesima quinta ΩG
21 elul CorS1 (hebr. et anti.) ] ebul CorS1 (non <hebr. et anti.>)
marg.| MENSIS  ELUL. BEDA. Qui secundum Hebreos sextus est et apud Romanos september appellatur. Et recte murus sancte civitatis sexto anni mense completur, ut etiam hoc tempore perfecta fidelium, vel penitentie, vel innocentie actio designetur. Senario enim perfectio boni operis designatur. Vel quia Deus sexto die creationem mundi consummavit et in septimo requievita. Vel quia nos in sex huius seculi etatibus bonis operibus desudare, in septima autem que est in alia vita sabbatum animarum voluit sperare. Recte etiam vicesimo quinto eiusdem mensis die completur propter quinque sensus corporis quorum ministerio bona foris operari debemus. Sicut enim quinarius simplex solet hos sensus significare, ita per seipsum multiplicatus et ad vicesimum quintum perductus eosdem maiori perfectione demonsrat. Perficimus ergo muros Hierusalem vicesimo quinto mensis sexti, cum omnes sensus corporis nostri diligenter divinis mancipatis ministeriis cepta virtutum {t. 2 : Erfurt, f. 146vb ; facsim., p. 292b} studia ad finem firma perducimus queque ad munitionem catholice pacis fideliter agere ceperimus efficaciter iuvante Deo complemus. Bene etiam muri quinquaginta duobus diebus dicuntur esse completi. Quinquagesimus enim penitentie et remissionis est psalmus in quo de huius edificatione civitatis orans propheta dicitb : «Benigne fac Domine in bona voluntate tua Sion ut edificentur muri Hierusalem». Quinquagesimo die dominice resurrectionis Spiritus sanctus advenit per quem devotio nobis penitendi et penitentibus venia confertur. Duo autem sunt precepta caritatis Dei scilicet amor et proximic, quibus data nobis per ipsum sanctum indulgentia peccatorum pro eterna vita laborare iubemus. Ideoque murum reedificantes cives quinquaginta duobus diebus restaurant, quia hec est iustorum in hac vita perfectio ut que deliquerunt penitendo per gratiam divine inspirationis castigent et deinceps se in Dei et proximi dilectione in bonis operibus adornent.
a Cf. Gn. 1, 31 ; Gn. 2, 2.
b Ps. 50, 20.
c Cf. Mt. 21, 37-40.
Numérotation du verset 2Esr. 6,16 
Factum est ergo22 cum audissent omnes inimici nostri ut timerent universe gentes23
22 ergo] autem ΩG
23 gentes] om. ΩG
marg.| UNIVERSE  GENTES. BEDA. Qui autem structores sancte civitatis terrere volebant, ut ab opere retarderent completa constructione timent et animo concidunt scientes quod edificatio illa Deo auctore cepta esset et completa. Sic in Ecclesia cum virtutum structura firma surrexerit, timent immundi spiritus et viribus nostris temptatio eorum repellitur et ad nostram victoriam proficit. Heretici quoque et falsi catholici constanti bonorum fide per dilectionem operante aut corriguntur emendati, aut caventur manifestati et ab Ecclesia expulsi.
que erant in circuitu nostro et conciderent intra semetipsos et scirent quod a Deo24 factum esset opus hoc.
24 Deo] Domino ΩG
Numérotation du verset 2Esr. 6,17 
Sed et25 in diebus illis multe optimatum26 Iudeorum epistole mittebantur ad Tobiam et a Tobia veniebant ad eos.
25 et] om. ΩG
26 optimatum ΩC1 ΩF ΩP ΩS Ωt ΩT ΩX ΩZ Rusch ] optimatium Weber
Numérotation du verset 2Esr. 6,18 
Multi enim erant in Iudea habentes iuramentum eius quia gener erat Sechenie filii Iorei27 et Ioannan filius eius acceperat filiam Mosollam filii Barachie,
27 Iorei CorS2 (anti. sic) ΩG (Ioerel) Ωt ΩT ΩX Rusch ] Ioraei ΩP, Iothel ΩZ, Arath CorS2 (in hebr.), Orei Weber
Numérotation du verset 2Esr. 6,19 
sed et laudabant eum coram me et verba mea nuntiabant28 ei et Tobias mittebat29 litteras30* ut terreret31 me.
28 nuntiabant ΩC1 ΩD ΩF ΩP ΩS Ωt ΩT ΩX ΩZ Rusch Weber ] nuntiabat Ed1455
29 mittebat ΩC1 ΩD ΩF ΩG ΩP ΩS Ωt ΩT ΩX ΩZ Rusch Weber ] misit ΩR, mittebas ΨC, + eis F K
30 litteras CorS2 (moderni) ΩD ΩF ΩG ΩR Ωt ΩX* ] epistolas CorS2 (anti. sic) ΩC1 ΩP ΩS ΩT Ω (al. m. post.) ΩZ Rusch Weber ]
31 terreret ΩF ΩG ΩP ΩR ΩS Ωt ΩZ Rusch Weber ] terrerent Cor2 (videlicet non solum Tobias sed et omnes alii) X ΠK Φ E* P Q L F K ΨD ΩM ΩC1 ΩT



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (2Esr. Capitulum 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 27/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=19&chapitre=19_6)

Notes :