Glossa ordinaria

Capitulum 8

Numérotation du verset 2Esr. 8,1 

Et venerat mensis septimus1 Scenophegie sub Esdra et Neemia2.
1 Et venerat mensis septimus] Scenophegie sub Esdra et Neemia ΓA |
2Scenophegie sub Esdra et Neemia Cor1 LP (attest.) ΛL M P² H N²J ΩR S ΩX Rusch etc.] om. Cor1 LP ( expunc. ) Cor2 (Hebr. anti. non habent SCENOPHEGIA SUB ESDRA ET NEEMIA ».) CorX = Cor3 (a<ntiqui> h<ebrei>) ΩL ΩP CorL (LYR19.8.1T : libris nostris correctis) Clementina etc. Weber cum Lyra (LYR19.8.1L3) |
Filii autem Israel erant3 in civitatibus suis. Congregatusque est4* omnis populus quasi vir unus
3 erant ΩJ ΩR ΩX Rusch Weber ] om. C ΣT cum hebr. LXX |
4 est ΩJ ΩR ΩX Weber ] congregatusque ΠK ΩS Ed1455 Rusch |
ad plateam que est ante portam Aquarum et dixerunt Esdre scribe ut afferret5 librum legis6 Moysi quam preceperata Dominus Israeli.
0 preceperat ΩS ΩJ Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina] precepit Weber
5 afferet ΩJ ΩX Rusch Weber ] auferret ΨD |
6 legis ΩJ ΩX] om. ΦG |
Numérotation du verset 2Esr. 8,2 

Attulit ergo7 Esdras8 sacerdos legem coram multitudine9 virorum ac10* mulierum cunctisque11 qui poterant intelligere in die prima12 mensis septimi.
7 ergo ΩX Rusch Weber ] autem A ΠK Φ E P ΨD ΩJ ΩM, om. ΓA |
8 Esdras] om. X |
9 multitudine ΩX ΩJ] multitudinem ΛL* F ΨD, omni praem. ΩS |
10 ac ΛL ΣT S W ΩJ ΩS ΩX Ed1530 ] et Rusch Weber |
11 cunctisque K* ΩJ ΩX] cunctique M* Q* K², cum istisque X |
12 die prima ΩJ ΩX Rusch Weber ] primo die ΩS |
Numérotation du verset 2Esr. 8,3 

Et legit in eo aperte in platea que erat ante portam Aquarum de mane usque ad mediam diem in conspectu virorum et mulierum et sapientium et aures omnis populi erant erecte ad librum.
Numérotation du verset 2Esr. 8,4 

Stetit autem Esdras scriba super gradum ligneum
quem fecerat ad loquendum et steterunt iuxta eum Mathathia et Senia13 et Ania et Uria et Helchia14 et Maasia ad dexteram eius et ad sinistram Phadaia Misael et Melchia et Asum et Asephdana Zacharia et Mosollam.
13 Senia Rusch Clementina ] Sema Weber |
14 Helchia ΩJM Rusch , Elchia ΩS Clementina , Helcia Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 8,5 

Et aperuit Esdras librum coram omni populo super universum quippe populum eminebat. Et cum aperuisset eum stetit omnis populus.
Numérotation du verset 2Esr. 8,6 

Et benedixit Esdras Domino Deo magno voce magna15 et respondit omnis populus : amen amen, elevans manus suas et incurvati sunt et adoraverunt Deum proni in terra16.
15 voce magna Ω Rusch ] om. Weber |
16 terra] terram Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 8,7 

Porro Iesue et Baani17, et Serebia Iamin, Accub, Sethai18, Odia, Maasia, Celita, Azarias, Iosabeth19, Anani20, Phalaia, levite silentium faciebant in populo ad audiendam legem. Populus autem stabat in gradu suo.
17 Baani codd. Rusch Weber ] Bani reliq. edd. et Clementina |
18 Sethai] Septhai Weber |
19 Iosabeth ΩSJ ] Iosabet ΩM, Iozabed Rusch Weber , |
20 Anani Rusch ] Anam Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 8,8 

Et legerunt in libro legis Dei distincte et aperte21 ad intelligendum et intellexerunt cum legeretur.
21 aperte ΩSJ Rusch Clementina , apperte ] apposite Weber
Numérotation du verset 2Esr. 8,9 

Dixit autem Neemias ipse est Athersatha et Esdras sacerdos et22 scriba et levite interpretantes universo populo dies sanctificatus est Domino Deo nostro. Nolite lugere et nolite flere. Flebat enim omnis populus cum audiret verba legis.
22 et] om. Weber
Numérotation du verset 2Esr. 8,10 

Et dixit eis : Ite comedite pinguia et bibite mulsum
et mittite partes his23 qui non preparaverunt24 sibi, quia sanctus dies Domini est et nolite contristari. Gaudium etenim25 Domini est fortitudo nostra.
23 his] ei Weber |
24 preparaverunt ΩS Rusch Clementina ] preparavit Weber |
25 etenim Ω Rusch Clementina ] enim Weber |
Numérotation du verset 2Esr. 8,11 

Levite autem silentium faciebant in omni populo dicentes : Tacete, quia dies sanctus est et nolite dolere.
Numérotation du verset 2Esr. 8,12 

Abiit itaque omnis populus ut comederet et biberet et mitteret partes26 et faceret letitiam magnam, quia intellexerant verba que docuerat eos27.
26 mitteret partes Rusch Weber ] et mittite partes ei (ei partes Cor1 P) qui non preparavit sibi Cor1 LP |
27 eos Cor3 (dele MOYSES ) Rusch Weber ] + Moyses Θ P* ΓA Ω J |
Numérotation du verset 2Esr. 8,13 

Et in die secundo congregati sunt principes familiarum universi populi sacerdotes et levite ad Esdram scribam ut interpretaretur eis verba legis.
Numérotation du verset 2Esr. 8,14 

Et invenerunt scriptum in lege precepisse Dominum in manu Moysi ut habitarent28 filii Israel in tabernaculis,
28 habitarent] habitent Weber
in die sollemni,
mense septimo,
Numérotation du verset 2Esr. 8,15 

et ut predicent et divulgent vocem in universis urbibus suis et in Hierusalem dicentes : Egredimini in montem
et afferte frondes olive
et frondes ligni pulcherrimi : frondes myrti et ramos palmarum et frondes ligni nemorosi
ut fiant tabernacula
sicut scriptum est.
Numérotation du verset 2Esr. 8,16 

Et egressus est populus et attulerunt feceruntque sibi tabernacula unusquisque in domate suo et in atriis suis et in atriis domus Dei et in platea porte Aquarum et in platea porte Ephraim.
Numérotation du verset 2Esr. 8,17 

Fecit ergo universa Ecclesia eorum qui redierant de captivitate, tabernacula, et habitaverunt in tabernaculis. Non enim fecerant a diebus Iosue filii Nun taliter filii Israel usque ad diem illum. Et fuit letitia magna nimis.
Numérotation du verset 2Esr. 8,18 

Legit autem Esdras29 in libro legis Dei per dies singulos a die primo usque ad diem novissimum. Et fecerunt sollemnitatem septem diebus et in die octavo
29 Esdras] om. P16744 Weber
collectam30 iuxta ritum.
30 collectam] –tum Weber

Capitulum 8

Numérotation du verset 2Esr. 8,1 
Et venerat mensis septimus1 Scenophegie sub Esdra et Neemia2.
1 Et venerat mensis septimus] Scenophegie sub Esdra et Neemia ΓA
2Scenophegie sub Esdra et Neemia Cor1 LP (attest.) ΛL M P² H N²J ΩR S ΩX Rusch etc.] om. Cor1 LP ( expunc. ) Cor2 (Hebr. anti. non habent scenophegia sub Esdra et Neemia ».) CorX = Cor3 (a<ntiqui> h<ebrei>) ΩL ΩP CorL (LYR19.8.1T : libris nostris correctis) Ed1455 Clementina etc. Weber cum Lyra (LYR19.8.1L3)
interl.| querente scilicet Neemia providere et disponere qui in civitate quam edificaverat habitare deberent
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 147va ; facsim., p. 294a} MENSIS  SEPTIMUS. BEDA. Qui non longe aberat. Cum enim murus esset vicesimo quinto die sexti mensis completus quinque tantum dies ad exordium septimi mensis supererant, qui a prima die usque ad vicesimam secundam totus legitimis cerimoniis consecratus est, quibus ita rite celebratis deinde ad disponendos urbis mansores cum principibus et plebe reversus est.
Filii autem Israel erant3 in civitatibus suis. Congregatusque est4* omnis populus quasi vir unus
3 erant ΩJ ΩR ΩX Rusch Weber ] om. C ΣT cum hebr. LXX
4 est ΩJ ΩR ΩX Weber ] congregatusque ΠK ΩS Ed1455 Rusch
interl.| eadem fide et dilectione
marg.| CONGREGATUSQUE. BEDA. Notanda devotio populi et concordia   quasi vir unus, id est eadem fide et dilectione ad templum Dei convenerunt et pontificem rogaverunt, ut allato libro mandata legis que agernt replicaret, ut cum civitate edificata operis quoque Deo placiti structura consurgeret, ne sicut antea propter religionis negligentiam civitas periret. Bene autem sexto mense civitas extructa, septimo in eam populus   ad audiendam legem congregatus est. Sex enim dies in lege sunt operandi, septima quiescendi et hec est post bonum opus accepta Domino quies nostra, ut abstinentes ab opere servili, id est peccato audiendis et implendis mandatis eius operam demus. Unde in principio mensis septimi statuta est sollemnitas tubarum quarum cantu populus inter orationes et hostias ardentius ad legis memoriam excitaretur. Mystice quorum edificata civitate oportet sequi lectionem divinam et tubas sonare crebriores, ut populus sacramentis celestibus initiatus etiam sacris eloquiis ex tempore sollertius qualiter vivere debeat instruatur.
ad plateam que est ante portam Aquarum et dixerunt Esdre scribe ut afferret5 librum legis6 Moysi quam preceperat7 Dominus Israeli.
5 afferet ΩJ ΩX Rusch Weber ] auferret ΨD
6 legis ΩJ ΩX] om. ΦG
7 preceperat ΩS ΩJ Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina] precepit Weber
marg.| ANTE  PORTAM  AQUARUM. BEDA.   Portam Aquarum reor dici in atrio sacerdotum quo templum undique per quadrum erat circumdatum, maxime ad orientalem plagam templi ubi erat mare aeneum ad lavandas {t. 2 : Erfurt, f. 147vb ; facsim., p. 294b} manus pedesque introeuntium in templum ubi erant decem luteres aenei ad lavandas hostias, ubi etiam altare holocausti inter quod et templum lapidatus est Zacharias filius Barachiea. Non autem huius atrii portam intrandi populus habebat licentiam, sed tantum sacerdotes et ministri Domini. Populus autem extra hanc portam et maxime in platea que erat ad orientalem plagam eius ad audiendum vel ad orandum stare solebat. Bene ergo   ante portam aquarum collectus est populus tamquam per antistitem suum fluentis Scripturarum spiritualiter potandus.
a Cf. Mt. 23, 35.
Numérotation du verset 2Esr. 8,2 
Attulit ergo8 Esdras9 sacerdos legem coram multitudine10 virorum ac11* mulierum cunctisque12 qui poterant intelligere in die prima13 mensis septimi.
8 ergo ΩX Rusch Weber ] autem A ΠK Φ E P ΨD ΩJ ΩM, om. ΓA
9 Esdras] om. X
10 multitudine ΩX ΩJ] multitudinem ΛL* F ΨD, omni praem. ΩS
11 ac ΛL ΣT S W ΩJ ΩS ΩX Ed1530 ] et Rusch Weber
12 cunctisque K* ΩJ ΩX] cunctique M* Q* K², cum istisque X
13 die prima ΩJ ΩX Rusch Weber ] primo die ΩS
Numérotation du verset 2Esr. 8,3 
Et legit in eo aperte in platea que erat ante portam Aquarum de mane usque ad mediam diem in conspectu virorum et mulierum et sapientium et aures omnis populi erant erecte ad librum.
Numérotation du verset 2Esr. 8,4 
Stetit autem Esdras scriba super gradum ligneum
marg.| STETIT  AUTEM  ESDRAS. Videtur meminisse huius loci Paralipomenonb ubi dictum est quia : «Stetit Salomon coram altari Domini ex adverso universe multitudinis Israel et extendit manus suas. Siquidem fecerat Salomon basim aeneam et posuerat eam in medio basilice habentem quinque cubitos altitudinis et tres cubitos latitudinis et tres cubitos in altum stetitque super eam». In medio enim basilice in medio dicit atrii sacerdotum cui basilica maior exteriorum atriorum omni parte templi erat circumdata de quibus in eodem libroc scriptum est : «Fecit etiam atrium sacerdotum et basilicam grandem» etc. Sed et Salomon quasi rex basim fecit aeneam. Esdras quasi minoris potentie gradum ligneum, sicut Salomon vel Moyses altare holocausti fecerunt aeneum et filii transmigrationis lapideum. Sed non est putandum minus sacramentum ligneum gradum quam basim aeneam habere. Sicut enim aes pro diuturnitate perdurandi vel suavitate sonandi divinis congruit sacramentis que nulla sacramentorum longitudine deficiunt et «in omnem terram exivit sonus eorum»d, ita lignum congruit eisdem propter tropheum dominice passionis.
b 2Par. 6, 12-13.
c 2Par. 4, 9.
d Ps. 18, 5 ; Rm. 10, 10.
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 148ra ; facsim., p. 295a} STETIT  AUTEM  ESDRAS etc. BEDA. Stat pontifex in gradu ligneo quem fecit ad loquendum, cum singulari imitatione dominice passionis altiorem se ceteris facit. Unde merito fiducialiter predicat verbum Dei. Si enim non imitatur passionem Domini, nondum gradum ligneum unde aliis premineat ascendit. Unde necesse est ut timidus et erubescens que ipse non fecit, aliis faciendo predicet etc.
marg.| Cum presules quantum honore tantum opere subditos antecellunt, ipsi eorum exemplis incitati vite sue gradum exequuntur devoti, et ab eis pie admoniti pro peccatis vel desiderio patrie celestis lacrimas profundere delectantur. Unde bene subditur : Flebat autem omnis populus etc.
quem fecerat ad loquendum et steterunt iuxta eum Mathathia et Senia14 et Ania et Uria et Helchia15 et Maasia ad dexteram eius et ad sinistram Phadaia Misael et Melchia et Asum et Asephdana Zacharia et Mosollam.
14 Senia Rusch Clementina ] Sema Weber
15 Helchia ΩJM Rusch , Elchia ΩS Clementina , Helcia Weber
Numérotation du verset 2Esr. 8,5 
Et aperuit Esdras librum coram omni populo super universum quippe populum eminebat. Et cum aperuisset eum stetit omnis populus.
interl.| qui enim gradum doctoris accipit merito vite perfectionis transcende debet actionem vulgi
Numérotation du verset 2Esr. 8,6 
Et benedixit Esdras Domino Deo magno voce magna16 et respondit omnis populus : amen amen, elevans manus suas et incurvati sunt et adoraverunt Deum proni in terra17.
16 voce magna Ω Ed1455 Rusch ] om. Weber
17 terra] terram Weber
Numérotation du verset 2Esr. 8,7 
Porro Iesue et Baani18, et Serebia Iamin, Accub, Sethai19, Odia, Maasia, Celita, Azarias, Iosabeth20, Anani21, Phalaia, levite silentium faciebant in populo {t. 2 : Erfurt, f. 148ra ; facsim., p. 295a} ad audiendam legem. Populus autem stabat in gradu suo.
18 Baani codd. Ed1455 Rusch Weber ] Bani reliq. edd. et Clementina
19 Sethai] Septhai Weber
20 Iosabeth ΩSJ ] Iosabet ΩM, Iozabed Rusch Weber ,
21 Anani Ed1455 Rusch ] Anam Weber
Numérotation du verset 2Esr. 8,8 
Et legerunt in libro legis Dei distincte et aperte22 ad intelligendum et intellexerunt cum legeretur.
22 aperte ΩSJ Rusch Clementina , apperte Ed1455 ] apposite Weber
Numérotation du verset 2Esr. 8,9 
Dixit autem Neemias ipse est Athersatha et Esdras sacerdos et23 scriba et levite interpretantes universo populo dies sanctificatus est Domino Deo nostro. Nolite lugere et nolite flere. Flebat enim omnis populus cum audiret verba legis.
23 et] om. Weber
Numérotation du verset 2Esr. 8,10 
Et dixit eis : Ite comedite pinguia et bibite mulsum
interl.| divinitus scilicet collate actionis libertatem et audiendi verbi Dei dulcedinem. Mulsum enim est vinum melle dulcoratum ; unde et grece ynomelle vocature
e ¶Fons : Cf. Beda Venerabilis , In Esr. et Neh., lib. 3, CCSL 119A, p. 368.1164-1167 : «In quo etiam edere pinguia et mulsum bibere iubemur, hoc est de collata nobis diuinitus ubertate bonae actionis et de ipsa audiendi dulcedine uerbi dei gaudere. Mulsum namque est uinum melle dulcoratum unde et graece οἰνόμελι uocatur».
marg.| ITE  ET 24  COMEDITE. Ut infirmiores conscientias proximorum exemplo pie actionis et suavitate devote admonitionis confortemus precipit, quatenus «sicut adipe et pinguedine repleantur labiisque exultationis laudent nomen Domini»f. Iuxta litteram quoque cum in festis diebus post orationem lectionem et Psalmorum studia completa carnem reficimus, pauperum et peregrinorum meminisse debemus.
f Cf. Ps. 62, 6.
24 Et] sic.
et mittite partes his25 qui non preparaverunt26 sibi, quia sanctus dies Domini est et nolite contristari. Gaudium etenim27 Domini est fortitudo nostra.
25 his] ei Weber
26 preparaverunt ΩS Ed1455 Rusch Clementina ] preparavit Weber
27 etenim Ω Ed1455 Rusch Clementina ] enim Weber
marg.| NOLITE  CONTRISTARI. Doctores qui mentes auditorum sacris lectionibus ad lacrimas excitant et idem consolantur dum gaudia secutura promittunt.
Numérotation du verset 2Esr. 8,11 
Levite autem silentium faciebant in omni populo dicentes : Tacete, quia dies sanctus est et nolite dolere.
marg.| QUIA  DIES  SANCTUS. Dum scilicet verbis Domini audiendis et implendis operam damus in quo die quamvis exterius adversa patientes nos in spe gaudere oportet. Unde : «Quasi tristes semper autem gaudentes»g etc.
g 2Cor. 6, 10.
Numérotation du verset 2Esr. 8,12 
Abiit itaque omnis populus ut comederet et biberet et mitteret partes28 et faceret letitiam magnam, quia intellexerant verba que docuerat eos29.
28 mitteret partes Rusch Weber ] et mittite partes ei (ei partes Cor1 P) qui non preparavit sibi Cor1 LP
29 eos Cor3 (dele Moyses ) Rusch Weber ] + Moyses Θ P* ΓA Ω J
Numérotation du verset 2Esr. 8,13 
Et in die secundo congregati sunt principes familiarum universi populi sacerdotes et levite ad Esdram scribam ut interpretaretur eis verba legis.
Numérotation du verset 2Esr. 8,14 
Et invenerunt {t. 2 : Erfurt, f. 148rb ; facsim., p. 295b} scriptum in lege precepisse Dominum in manu Moysi ut habitarent30 filii Israel in tabernaculis,
30 habitarent] habitent Weber
interl.| quasi incole et peregrini super terram
marg.| ET  INVENERUNT etc. BEDA. Hec in Leviticoh plenius scripta sunt et quod in memoriam fieri iussa sint longi itineris quo educens Dominus populum de Egypto, quadraginta annis per desertum in tabernaculis habitare fecit quotidie illis per Moysen legis precepta depromens. Iussa est autem fieri tabernaculorum fixio que grece scenophegia dicitur omnibus annis septem diebus, id est a quindecima die septimi mensis usque ad vicesimum secundum. Huius observantie sacramentum debemus perscrutari, cum Christus huic festivitati adesse dignatus est. Cumque populum affatus confluentem sacris dedicaverit verbis. Nostri quoque patres liberati sunt ab egyptiaca servitute per sanguinem agni et adducti per desertum quadraginta annis in terra promissionis, cum per Domini passionem liberatus est mundus a servitio diaboli et per apostolos primitiva Ecclesia congregata est, que quasi per desertum quadraginta annis ducta est ad patriam celestem quia quadragenarium ieiunium Moysii et Eliej et ipsius Dominik imitando continentem vitam duxit {t. 2 : Erfurt, f. 148rb ; facsim., p. 295b} semper eternam sitiens patriam et ab omnibus mundi secreta illecebris, in quotidiana divine legis meditatione vigilavit. Nos quoque debemus manere in tabernaculis, exeuntes de habitaculis nostris, id est seculi voluptatibus relictis peregrinos nos esse in terra et patriam habere in celis confiteri et desiderare eam omnibus votis et hoc in die sollemni mense septimo, id est in luce gaudii celestis implente, cor nostrum gratia Spiritus sancti que septiformis est. In tabernaculis septem diebus manere precipimur, quoniam omni tempore huius vite que septem diebus agitur meminisse nos oportet, quia incole sumus in terra et peregrini sicut patres nostril.
h Cf. Lv. 23, 34-43.
i Cf. Ex. 24, 18 ; Dt. 9, 9.
j 3Rg. (1Rg.) 19, 8.
k Mt. 4, 2.
l Cf. Ps. 38, 13.
in die sollemni,
interl.| luce scilicet gaudii celestis
mense septimo,
interl.| pleni gratia Spiritus sancti
Numérotation du verset 2Esr. 8,15 
et ut predicent et divulgent vocem in universis urbibus suis et in Hierusalem dicentes : Egredimini in montem
interl.| nobis quoque egrediendum est de quadam mansione generalium cogitationum ad meditandum altitudinem Scripturarum
et afferte frondes olive
interl.| fructus misericordie quibus pauperes recreando nos ab estu vitiorum obumbremus
et frondes ligni pulcherrimi : frondes myrti et ramos palmarum et frondes ligni nemorosi
interl.| id est ceterarum ornamenta virtutum
marg.| LIGNI  PULCHERRIMI etc. Quod scilicet Hebrei vocant cedrum.   Frondes vero   myrti et obumbraculum sibi affert qui dicere potest Christi bonus odor sumus Deo in omni loco.
marg.| FRONDES  LIGNI  PULCHERRIMI  ET  FRONDES  MYRTI etc. Fructus caritatis que inter omnes virtutes pulcherrima per quam et Christus lignum crucis pro nostra salute ascendit cuius passionem dum quantum possumus imitamur, frondibus pro tecto ligni pulcherrimi et   myrti in mortificationem vitiorum et libidinum protegimur. Magi enim Domino myrrham offerentesm docuerunt, quia qui «Christi sunt carnem suam cum vitiis et concupiscentiis crucifigunt»n.
m Mt. 2, 21.
n Cf. Gal. 5, 24.
marg.| RAMOS  PALMARUM. BEDA.   Ramos palmarum afferimus quod est manus victricis ornatus, cum mentem vitiorum victricem gerimus et invictam cunctis hostibus ut «stemus ante thronum in conspectu agni amicti stolis albis et palme in manibus notris»o.
o Cf. Apc. 7, 9.
ut fiant tabernacula
interl.| de his omnibus tabernacula facimus, cum bonis delectati operibus totum animum a mundanis illecebris abstrahimus
sicut scriptum est.
Numérotation du verset 2Esr. 8,16 
Et egressus est populus et attulerunt feceruntque sibi tabernacula unusquisque in domate suo et in atriis suis et in atriis domus Dei et in platea porte Aquarum et in platea porte Ephraim.
marg.| UNUSQUISQUE  IN  DOMATE. BEDA.   In domate suo tecto scilicet domorum, quia in Palestina non habent culmina in domibus sed equales sunt omnium domorum summitates superpositis trabibus et tabulatis. Ita quisque nostrum egressus facit tabernacula   in domate tecto scilicet domus sue, cum habitaculum sue carnis animo transcendens affectus noxios sedula superne lucis et libertatis meditatione calcat. Idem   in atriis nostris facimus, cum mente ad celestia flagrante quasi extra mundum consistimus cuius mansionem otius relinquere desideramus et in atriis domus Dei quando etsi nondum aulam superne habitationis, licet ingredi in eius tamen vicinia totam cogitationis nostre memoriam sedemque locamus   et in platea porte aquarum cum dilatato corde in via mandatorum Deip «sicut cervus desiderat ad fontes aquarum ita desiderat anima nostra ad Deum vivum»q.   Et in platea porte Ephraim, id est frugiferi vel crescentis quando in latitudine liberi cordis ita proficimus, ut patefacta nobis a Domino porta iustitie {t. 2 : Erfurt, f. 148va ; facsim., p. 296a} semper in illo crescamus in salutem et in maioribus bone actionis frugibus abundare mereamur.
p Cf. Ps. 118, 32.
q Cf. Ps. 41, 2-3.
Numérotation du verset 2Esr. 8,17 
Fecit ergo universa Ecclesia eorum qui redierant de captivitate, tabernacula, et habitaverunt in tabernaculis. Non enim fecerant a diebus Iosue filii Nun taliter filii Israel usque ad diem illum. Et fuit letitia magna nimis.
Numérotation du verset 2Esr. 8,18 
Legit autem Esdras31 in libro legis Dei per dies singulos a die {t. 2 : Erfurt, f. 148va ; facsim., p. 296a} primo usque ad diem novissimum. Et fecerunt sollemnitatem septem diebus et in die octavo
31 Esdras] om. P16744 Weber
interl.| quod significat sanctorum congregationem in resurrectione
marg.| SEPTEM  DIEBUS. BEDA. Scenophegia septem diebus agebatur, id est a quindecima luna mensis septimi usque ad vicesimam primam octavo die, id est vicesimi secundi mensis, denuo collecta populi agebatur maiori festivitate insignis. Unde in Leviticor : «A quindecimo die mensis septimi quando congregaveritis omnes fructus terre vestre celebrabitis ferias septem diebus die primo et die octavo erit sabbatum id est requies» etc.   Legit ergo   Esdras septem diebus Scenophegie populo in libro legis Dei, quia hec est vera sollemnitas mentis, ut   per dies singulos id est per omnia bona opera quibus a Deo illustramur legendis, audiendis faciendisque eius sermonibus intento corde vacemus. Incipit autem hec sollemnitas a quindecimo die mensis, quando luna nocte plenissima est cum omnes scilicet mentis nostre tenebre clarissimo Christi lumine resolvuntur sequiturque eam dies octavus sabbati, id est quietis quod erit tempore resurrectionis in vita futura cuius gaudio interim in spe sublevamur, tunc in re ipsa perfruemur cum optata illa collecta omnis sanctorum cetus angelorum scilicet et hominum in conspectu Dei congregatus et numquam segregandus exultaverit.
r Lv. 23, 39.
collectam32 iuxta ritum.
32 collectam] –tum Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (2Esr. Capitulum 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 24/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=19&chapitre=19_8)

Notes :