Capitulum 6

Numérotation du verset 3Esr. 6,1 

In secundo autem anno regni Darii prophetavit Aggeus et Zacharias filius Addin prophete apud Iudeam et in Hierusalem in nomine Domini Dei Israel super eos.
Numérotation du verset 3Esr. 6,1 versio altera

§ In secundo autem anno regni Darii prophetaverunt Aggeus et Zacharias filius Sadoch prophete super Iudeos qui erant in Iudea et in Ierusalem in nomine Domini Dei Israel.
¶Codd. : Tr621
Numérotation du verset 3Esr. 6,2 

Tunc stans Zorobabel filius Salathiel et Iesus filius Iosedech inchoaverunt edificare domum Domini que est in Hierusalem,
Numérotation du verset 3Esr. 6,3 

cum adessent eis prophete Domini et adiuvarent eos. In ipso tempore venit ad illos Sisennes, subregulus Syrie et Phenicis et Satrabuzanes et sodales eius.
Numérotation du verset 3Esr. 6,3 versio altera

XXXVIII : In illo tempore venit super eos Sisenes prefectus Syrie et Phenecis et Sarrabuzanes et contubernales eorum.
¶Codd. : Tr621
Numérotation du verset 3Esr. 6,4 

et dixerunt eis : quo precipiente vobis domum hanc edificatis et tectum istud et alia omnia perficitis ? Et qui sunt structores qui hec edificant ?
Numérotation du verset 3Esr. 6,5 

Et habuerunt gratiam visitatione facta1 super eos qui erant ex captivitate a Domino seniores Iudeorum.
1 visitatione facta] visitationis facte Weber
Numérotation du verset 3Esr. 6,6 

Et non sunt impediti edificare, donec significaretur Dario de omnibus istis et responsum acciperetur.
Numérotation du verset 3Esr. 6,7 

Exemplum epistole quam miserunt Dario : Sisennes, subregulus Syrie et Pheniciset Satrabuzanes et sodales eius in Syria et Phenice presides regi Dario salutem.
Numérotation du verset 3Esr. 6,8 

Omnia nota sint domino2 regi quod3 cum advenissemus in regionem Iudee et introissemus in Hierusalem, invenimus4 edificantes domum5 Dei magnam
2 domino] + nostro Weber |
3 quod] quia Weber |
4 invenimus] + Iudeos Weber |
5 domum] + Dei Weber |
Numérotation du verset 3Esr. 6,9 

et templum ex lapidibus politis et6 magnis et pretiosis materiis in parietibus;
6 et] om. Weber
Numérotation du verset 3Esr. 6,10 

et opera illa instanter fieri et suffragare et prosperare in manibus eorum, et in omni gloria quam diligentissime perfici.
Numérotation du verset 3Esr. 6,11 

Tunc interrogavimus seniores dicentes : quo permittente vobis edificatis domum istam et opera hec fundatis ?
Numérotation du verset 3Esr. 6,12 

Ideo autem interrogavimus7 ut notum faceremus tibi homines et prepositos et nominum Scripturam prepositorum postulavimus illos.
7 interrogavimus] + eos Weber
Numérotation du verset 3Esr. 6,13 

At illi responderunt nobis dicentes : Nos sumus servi Domini qui fecit celum et terram.
Numérotation du verset 3Esr. 6,14 

Et edificabatur hec domus ante annos istos8 multos a rege Israel magno et fortissimo et consummata est.
8 annos istos] inv. Weber
Numérotation du verset 3Esr. 6,15 

Et quoniam patres nostri exacerbantes erant, peccaverunt in Deum9 Israel, tradidit eos in manus Nabuchodonosor regis Babylonie, regis Chaldeorum
9 Deum] Dominum Weber
Numérotation du verset 3Esr. 6,16 

et domum istam demolientes incenderunt et populum captivum duxerunt in Babyloniam.
Numérotation du verset 3Esr. 6,17 

In primo10 anno regnante Cyro rege11 Babylonie, scripsit Cyrus rex domum hanc edificare
10 primo] + autem Weber |
11 rege] in regione Weber |
Numérotation du verset 3Esr. 6,17 versio altera

In primo autem anno regnante Cyro12 regionis Babylonie scripsit rex Cyrus edificare templum hoc.
¶Codd. : Tr621 Sabatier
12 Cyro] + rege Tr621
Numérotation du verset 3Esr. 6,18 

et illa sacra vasa aurea et argentea que abstulerat13 Nabuchodonosor de domo que est in Hierusalem et consecraverat ea in suo templo, rursus protulit ea Cyrus rex de templo quod erat in Babylonia, et tradita sunt Zorobabel et Salmanasaro subregulo.
13 abstulerat] extulerat Weber
Numérotation du verset 3Esr. 6,19 

Et preceptum est eis, ut offerrent14 hec vasa et reponerent in templo quod erat in Hierusalem, et ipsum templum15 Dei16 edificare in loco suo.
14 offerrent] ferent Weber |
15 ipsum templum] inv. Weber |
16 Dei] Domini Weber |
Numérotation du verset 3Esr. 6,20 

Tunc Salmanasarus subiecit fundamenta domus Domini que est in Hierusalem et exinde usque nunc edificatur et non accepit consummationem.
Numérotation du verset 3Esr. 6,21 

Nunc ergo si17 iudicatur, rex18, perquiratur in regalibus bibliothecis Cyri regis que sunt in Babylonia.
17 si] om. Cor1P , + hoc Weber |
18 rex] a nobis o rex Cor1 P, a te o rex Weber |
Numérotation du verset 3Esr. 6,22 

Et si inventum fuerit consilio Cyri regis ceptam esse structuram domus Domini que est in Hierusalem, et iudicatur19 a domino rege nostro, scribat de his nobis.
19 iudicatur] iudicabitur Weber
Numérotation du verset 3Esr. 6,23 

Tunc Darius rex20 precepit inquiri in bibliothecis21, et inventus est in Ecbatanis, oppido quod est in Media regione, locus unus in quo scripta erant ista :
20 Darius rex] inv. Weber |
21 bibliothecis Ω Rusch Clementina ] + que erant in Babylonia Weber |
Numérotation du verset 3Esr. 6,24 XXXIX

Anno primo regnante Cyro, rex Cyrus precepit domum Domini que est in Hierusalem edificare, ubi incendebant igni assiduo;
Numérotation du verset 3Esr. 6,25 

cuius altitudo sit cubitorum decem22, et latitudo cubitorum sexaginta, quadratum lapidibus politis tribus, et meniano ligneo eiusdem regionis et meniano uno novo; et impendia dari de domo Cyri regis;
22 decem Ω Rusch Clementina] sexaginta Cor1P Sabatier Weber, quadraginta Tr621
Numérotation du verset 3Esr. 6,26 

et sacra vasa domus Domini tam aurea quam argentea, que extulit Nabuchodonosor in domum Domini que est23 in Hierusalem24 ubi erant posita ut ponantur illic.
23 in domum Domini que est] de domo que erat Weber |
24 Hierusalem] + in Babyloniam, restitui in domum que est in Hierusalem Weber |
Numérotation du verset 3Esr. 6,27 

Et precepit curam agere Sisennem, subregulum Syrie et Phenicis25, et Satrabuzanen26 et sodales eius et qui ordinati erant in Syria et Phenice presides, ut abstinerent se ab eodem loco27.
25 Phenicis] Foenices Weber |
26 Satrabuzanen] scrips. , Satrabuzanê Rusch , Satrabozanen Weber |
27 loco Ω Rusch Clementina ] + sinere autem puerum Domini Zorobabel et subregulum Iudee et seniores Iudeorum domum Domini illam edificare eodem loco Weber |
Numérotation du verset 3Esr. 6,28 

Et ego quoque precepi in totum edificare et prospexi28, ut adiuvet29 eos qui sunt ex captivitate Iudeorum, donec consummeretur30 templum edis Domini;
28 prospexi Ω Rusch Clementina ] prospici Weber |
29 adiuvet] adiuvent Weber |
30 consummeretur] consummetur Weber |
Numérotation du verset 3Esr. 6,29 

et a vexatione31 tributorum Celesyrie32 et Phenicis diligenter quantitatem dari his hominibus ad sacrificium Domini, Zorobabel prefecto ad tauros et arietes et agnos,
31 vexatione] ab exactione Weber |
32 Celesyrie] Syrie Coeles Weber |
Numérotation du verset 3Esr. 6,30 

similiter autem et frumentum et sal et vinum et oleum instanter per singulos annos, prout sacerdotes qui sunt in Hierusalem dictaverint33 consumi quotidie sine ulla dilatione,
33 dictaverint] dictaverunt Weber
Numérotation du verset 3Esr. 6,31 

ut offerantur libationes summo Deo34 pro rege et pueris eius, et orent pro ipsorum vita.
34 summo Deo] inv. Weber
Numérotation du verset 3Esr. 6,32 

Et denuntietur ut quicumque transgressi fuerint aliquid ex his que scripta sunt aut spreverint, accipiatur lignum de suis propriis et35 suspendantur, et bona ipsorum regi ascribantur.
35 et] + super hoc Weber
Numérotation du verset 3Esr. 6,33 

Propterea et Dominus, cuius nomen invocatum est ibi, exterminet omnem regem et gentem qui manum suam extenderit prohibere aut male tractare domum Domini illam que est in Hierusalem.
Numérotation du verset 3Esr. 6,34 

Ego Darius rex decrevi quam diligentissime secundum hec fieri.

Capitulum 6

Numérotation du verset 3Esr. 6,1 
In secundo autem anno regni Darii prophetavit Aggeus et Zacharias {t. 2 : Erfurt, f. 155va ; facsim., p. 310a} filius Addin prophete apud Iudeam et in Hierusalem in nomine Domini Dei Israel super eos.
Numérotation du verset 3Esr. 6,1 
versio altera
§ In secundo autem anno regni Darii prophetaverunt Aggeus et Zacharias filius Sadoch prophete super Iudeos qui erant in Iudea et in Ierusalem in nomine Domini Dei Israel. A
A ¶Codd. : Tr621
Numérotation du verset 3Esr. 6,2 
Tunc stans Zorobabel filius Salathiel et Iesus filius Iosedech inchoaverunt edificare domum Domini que est in Hierusalem,
Numérotation du verset 3Esr. 6,3 
cum adessent eis prophete Domini et adiuvarent eos. In ipso tempore venit ad illos Sisennes, subregulus Syrie et Phenicis et Satrabuzanes et sodales eius.
Numérotation du verset 3Esr. 6,3 
versio altera
XXXVIII : In illo tempore venit super eos Sisenes prefectus Syrie et Phenecis et Sarrabuzanes et contubernales eorum. B
B ¶Codd. : Tr621
Numérotation du verset 3Esr. 6,4 
et dixerunt eis : quo precipiente vobis domum hanc edificatis et tectum istud et alia omnia perficitis ? Et qui sunt structores qui hec edificant ?
Numérotation du verset 3Esr. 6,5 
Et habuerunt gratiam visitatione facta1 super eos qui erant ex captivitate a Domino seniores Iudeorum.
1 visitatione facta] visitationis facte Weber
Numérotation du verset 3Esr. 6,6 
Et non sunt impediti edificare, donec significaretur Dario de omnibus istis et responsum acciperetur.
Numérotation du verset 3Esr. 6,7 
Exemplum epistole quam miserunt Dario : Sisennes, subregulus Syrie et Pheniciset Satrabuzanes et sodales eius in Syria et Phenice presides regi Dario salutem.
Numérotation du verset 3Esr. 6,8 
Omnia nota sint domino2 regi quod3 cum advenissemus in regionem Iudee et introissemus in Hierusalem, invenimus4 edificantes domum5 Dei magnam
2 domino] + nostro Weber
3 quod] quia Weber
4 invenimus] + Iudeos Weber
5 domum] + Dei Weber
Numérotation du verset 3Esr. 6,9 
et templum ex lapidibus politis et6 magnis et pretiosis materiis in parietibus;
6 et] om. Weber
Numérotation du verset 3Esr. 6,10 
et opera illa instanter fieri et suffragare et prosperare in manibus eorum, et in omni gloria quam diligentissime perfici.
Numérotation du verset 3Esr. 6,11 
Tunc interrogavimus seniores dicentes : quo permittente vobis edificatis domum istam et opera hec fundatis ?
Numérotation du verset 3Esr. 6,12 
Ideo autem interrogavimus7 ut notum faceremus tibi homines et prepositos et nominum Scripturam prepositorum postulavimus illos.
7 interrogavimus] + eos Weber
Numérotation du verset 3Esr. 6,13 
At illi responderunt nobis dicentes : Nos sumus servi Domini qui fecit celum et terram.
Numérotation du verset 3Esr. 6,14 
Et edificabatur hec domus ante annos istos8 multos a rege Israel magno et fortissimo et consummata est.
8 annos istos] inv. Weber
Numérotation du verset 3Esr. 6,15 
Et quoniam patres nostri exacerbantes erant, peccaverunt in Deum9 Israel, tradidit eos in manus Nabuchodonosor regis Babylonie, regis Chaldeorum
9 Deum] Dominum Weber
Numérotation du verset 3Esr. 6,16 
et domum istam demolientes incenderunt et populum captivum duxerunt in Babyloniam.
Numérotation du verset 3Esr. 6,17 
In primo10 anno regnante Cyro rege11 Babylonie, scripsit Cyrus rex domum hanc edificare
10 primo] + autem Weber
11 rege] in regione Weber
Numérotation du verset 3Esr. 6,17 
versio altera
In primo autem anno regnante Cyro12 regionis Babylonie scripsit rex Cyrus edificare templum hoc.C
C ¶Codd. : Tr621 Sabatier
12 Cyro] + rege Tr621
Numérotation du verset 3Esr. 6,18 
et illa sacra vasa aurea et argentea que abstulerat13 Nabuchodonosor de domo que est in Hierusalem et consecraverat ea in suo templo, rursus protulit ea Cyrus rex de templo quod erat in Babylonia, et tradita sunt Zorobabel et Salmanasaro subregulo.
13 abstulerat] extulerat Weber
Numérotation du verset 3Esr. 6,19 
Et preceptum est eis, ut offerrent14 hec vasa et reponerent in templo quod erat in Hierusalem, et ipsum templum15 Dei16 edificare in loco suo.
14 offerrent] ferent Weber
15 ipsum templum] inv. Weber
16 Dei] Domini Weber
Numérotation du verset 3Esr. 6,20 
Tunc Salmanasarus subiecit fundamenta domus Domini que est in Hierusalem et exinde usque nunc edificatur et non accepit consummationem.
Numérotation du verset 3Esr. 6,21 
Nunc ergo si17 iudicatur, rex18, perquiratur in regalibus bibliothecis Cyri regis que sunt in Babylonia.
17 si] om. Cor1P , + hoc Weber
18 rex] a nobis o rex Cor1 P, a te o rex Weber
Numérotation du verset 3Esr. 6,22 
Et si inventum fuerit consilio Cyri regis ceptam esse structuram domus Domini que est in Hierusalem, et iudicatur19 a domino rege nostro, scribat de his nobis.
19 iudicatur] iudicabitur Weber
Numérotation du verset 3Esr. 6,23 
Tunc Darius rex20 precepit inquiri in bibliothecis21, et inventus est in Ecbatanis, oppido quod est in Media regione, locus unus in quo scripta erant ista :
20 Darius rex] inv. Weber
21 bibliothecis Ω Rusch Clementina ] + que erant in Babylonia Weber
Numérotation du verset 3Esr. 6,24 
XXXIX
Anno primo regnante Cyro, rex Cyrus precepit domum {t. 2 : Erfurt, f. 155vb ; facsim., p. 310b} Domini que est in Hierusalem edificare, ubi incendebant igni assiduo;
Numérotation du verset 3Esr. 6,25 
cuius altitudo sit cubitorum decem22, et latitudo cubitorum sexaginta, quadratum lapidibus politis tribus, et meniano ligneo eiusdem regionis et meniano uno novo; et impendia dari de domo Cyri regis;
22 decem Ω Rusch Clementina] sexaginta Cor1P Sabatier Weber, quadraginta Tr621
marg.| + Item .d. Cuius altitudo sit cubitorum sexaginta et latitudo cubitorum sexaginta.D a
a [ Guillelmus Brito ?], Correctorium biblicum. <Nota> La transcriptio des noms propres de ce passage est problématique. Le copiste ne semble pas avoir saisi les nuances des différentes formes de Maggedo qu’il retranscrit à l’identique. [MM2021]
Numérotation du verset 3Esr. 6,26 
et sacra vasa domus Domini tam aurea quam argentea, que extulit Nabuchodonosor in domum Domini que est23 in Hierusalem24 ubi erant posita ut ponantur illic.
23 in domum Domini que est] de domo que erat Weber
24 Hierusalem] + in Babyloniam, restitui in domum que est in Hierusalem Weber
Numérotation du verset 3Esr. 6,27 
Et precepit curam agere Sisennem, subregulum Syrie et Phenicis25, et Satrabuzanen26 et sodales eius et qui ordinati erant in Syria et Phenice presides, ut abstinerent se ab eodem loco27.
25 Phenicis] Foenices Weber
26 Satrabuzanen] scrips. , Satrabuzanê Rusch , Satrabozanen Weber
27 loco Ω Rusch Clementina ] + sinere autem puerum Domini Zorobabel et subregulum Iudee et seniores Iudeorum domum Domini illam edificare eodem loco Weber
Numérotation du verset 3Esr. 6,28 
Et ego quoque precepi in totum edificare et prospexi28, ut adiuvet29 eos qui sunt ex captivitate Iudeorum, donec consummeretur30 templum edis Domini;
28 prospexi Ω Rusch Clementina ] prospici Weber
29 adiuvet] adiuvent Weber
30 consummeretur] consummetur Weber
Numérotation du verset 3Esr. 6,29 
et a vexatione31 tributorum Celesyrie32 et Phenicis diligenter quantitatem dari his hominibus ad sacrificium Domini, Zorobabel prefecto ad tauros et arietes et agnos,
31 vexatione] ab exactione Weber
32 Celesyrie] Syrie Coeles Weber
Numérotation du verset 3Esr. 6,30 
similiter autem et frumentum et sal et vinum et oleum instanter per singulos annos, prout sacerdotes qui sunt in Hierusalem dictaverint33 consumi quotidie sine ulla dilatione,
33 dictaverint] dictaverunt Weber
Numérotation du verset 3Esr. 6,31 
ut offerantur libationes summo Deo34 pro rege et pueris eius, et orent pro ipsorum vita.
34 summo Deo] inv. Weber
Numérotation du verset 3Esr. 6,32 
Et denuntietur ut quicumque transgressi fuerint aliquid ex his que scripta sunt aut spreverint, accipiatur lignum de suis propriis et35 suspendantur, et bona ipsorum regi ascribantur.
35 et] + super hoc Weber
Numérotation du verset 3Esr. 6,33 
Propterea et Dominus, cuius nomen invocatum est ibi, exterminet omnem regem et gentem qui manum suam extenderit prohibere aut male tractare domum Domini illam que est in Hierusalem.
Numérotation du verset 3Esr. 6,34 
Ego Darius rex decrevi quam diligentissime secundum hec fieri.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (3Esr. Capitulum 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 19/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=20&chapitre=20_6)

Notes :