Capitulum 1

Numérotation du verset Ioel. 1,1 

Verbum Domini
quod factum est
ad Ioel
filium Phatuel
Numérotation du verset Ioel. 1,2 

Audite hec1 senes
1 hec] hoc Weber
et auribus percipite omnes habitatores terre si factum est istud in diebus vestris aut in diebus patrum vestrorum ?
Numérotation du verset Ioel. 1,3 

Super hoc filiis vestris
narrate et filii vestri filiis suis et filii eorum generationi altere.
Numérotation du verset Ioel. 1,4 

Residuum eruce
comedit locusta
et residuum locuste comedit bruchus
et residuum bruchi comedit rubigo.
Numérotation du verset Ioel. 1,5 

Expergescimini ebrii
et flete et ululate
omnes qui bibitis vinum in dulcedine
quoniam periit
ab ore vestro.
Numérotation du verset Ioel. 1,6 

Gens enim ascendet2 super terram meam, fortis
2 ascendet] ascendit Weber
et innumerabilis
dentes eius ut dentes leonis et molares eius ut catuli leonis.
Numérotation du verset Ioel. 1,7 

Posuit
vineam meam
in desertum et ficum meam decorticavit.
Nudans spoliavit eam
et proiecit,
albi facti sunt rami eius.
Numérotation du verset Ioel. 1,8 

Plange
quasi virgo
accincta sacco
super virum pubertatis tue3.
3 tue] sue Weber
Numérotation du verset Ioel. 1,9 

Periit
sacrificium
et libatio
de domo Domini
et4 luxerunt
4 et] om. Weber
sacerdotes
ministri
Domini.
Numérotation du verset Ioel. 1,10 

Depopulata est regio
luxit humus
quoniam devastatum est triticum. Confusum est
vinum
elanguit
oleum.
Numérotation du verset Ioel. 1,11 

Confusi sunt
agricole
ululaverunt vinitores super frumento et ordeo
quia periit messis agri.
Numérotation du verset Ioel. 1,12 

Vinea
confusa est
et ficus elanguit
Malogranatum
et palma
et malum
et omnia ligna agri aruerunt
quia confusum est gaudium
a filiis hominum.
Numérotation du verset Ioel. 1,13 

Accingite vos
et plangite sacerdotes, ululate ministri altaris
ingredimini
cubate in sacco ministri Dei mei
quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium et libatio.
Numérotation du verset Ioel. 1,14 

Sanctificate ieiunium
vocate cetum
congregate senes
et5 omnes habitatores terre
5 et] om. Weber
in domum Dei vestri
et clamate ad Dominum :
Numérotation du verset Ioel. 1,15 

A A A
diei
quia prope est dies Domini et quasi vastitas a potente veniet.
Numérotation du verset Ioel. 1,16 

Numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt
de domo Dei
vestri6
6 vestri] nostri Weber
letitia et exultatio ?
Numérotation du verset Ioel. 1,17 

Computruerunt iumenta in stercore suo
demolita sunt
horrea
dissipate sunt apothece
quoniam confusum est triticum.
Numérotation du verset Ioel. 1,18 

Quid ingemuit
animal ?
Mugierunt greges armenti
quia non est pascua eis
sed et greges pecorum disperierunt.
Numérotation du verset Ioel. 1,19 

Ad te clamabo Domine7
7 clamabo domine] inv. Weber
quia ignis comedit
speciosa deserti
et flamma succendit omnia ligna regionis
Numérotation du verset Ioel. 1,20 

sed et bestie agri
quasi area sitiens imbrem suspexerunt ad te
quoniam exsiccati sunt fontes aquarum
et ignis
devoravit speciosa deserti.

Capitulum 1

Numérotation du verset Ioel. 1,1 
Verbum Domini
interl.| Patris
quod factum est
interl.| non quantum ad se
ad Ioel
interl.| incipiens vel est Deus
filium Phatuel
interl.| latitudo vel aperiens Deus
marg.| {t. 3 : Erfurt, f. 259va ; facsim., p. 347a} VERBUM  DOMINI. HIERONYMUS. Phatuel propheta, pater Ioel prophete a Septuaginta interpretibus Bathuel vocabatur. Sed cum bathuel in hebreo nihil omnino sonet, melius est ut legatur   Phatuel 1 quod interpretatur latitudo vel aperiens Deus. Unde in Marcoa : «Effeta quod est adaperire». Et bene Ioel qui cum a populo poterat dicereb : « Os nostrum patet ad vos o Corinthii. Cor nostrum2* dilatatum est ». Et qui audiebat a Dominoc :"Aperi os tuum et ego a<dimplebo i<llud>3" filius Phatuel dicitur, id est Dei in cuius potestate est aperire os hominis et dilatare ipsum hominem sanctum4 donec veniat ad perfectionem. Huius ergo Phatuel filius est Ioel, id est incipiens, vel est Deus, quia5 qui se incipientem cognoscit, per humilitatem crescere debet, ut cum Moyse audiat, qui est misit me, id est verus Deus, ad distinctionem eorum qui non sunt veri dii. Ad hunc ergo Ioel recte factum est verbum Domini quod erat in principio apud Deum. Porro factum non secundum se sed secundum eum ad quem fit dicitur : Unde factus est mihi in salutem, factum est ergo verbum id est locutum est verbum ad prophetam.A
a Mc. 7, 34.
b 2Cor. 6, 11.
c Ps. 80, 11:
A ¶Codd. : Cas249 Rusch Bruyne {MM2022}
1 phatuel] Phtuel Cas249
2 nostrum Cas249 cum Vulgata ] vestrum Rusch
3 Adimplebo illud Cas249 ] a. i. i. Rusch
4 hominem sanctum] inv. Cas249
5 quia] om. Cas249
Numérotation du verset Ioel. 1,2 
Audite hec6 senes
6 hec] hoc Weber
marg.| SENES. Id est maturi in Domino qui infantiam reliquistis spirituali aure intelligite mysteria que dicturus sum et vos habitatores terre qui spem in terrenis ponitis, si non potestis audire spiritualia saltem auribus corporis percipite litteralem sensum. Facit autem propheta exordium, in quo ex magnitudine dicendorum, facit auditorem attentum, quia nec in veteri historia, nec in presenti etate talia dicit contigisse. Post exordium sequitur narratio :   Residuum eruce .
et auribus percipite omnes habitatores terre si factum est istud in diebus vestris aut in diebus patrum vestrorum ?
interl.| presentium
Numérotation du verset Ioel. 1,3 
Super hoc filiis vestris
interl.| omni future soboli
narrate et filii vestri filiis suis et filii eorum generationi altere.
Numérotation du verset Ioel. 1,4 
Residuum eruce
interl.| hac peste atteritur qui ultra modum merore afficitur
marg.| RESIDUUM  ERUCE.7 Eruca : Vermis qui in oleribus maxime invenitur, bruchus vocatur fetus locuste antequam habeat alas, deinde cum incipit parum volare dicitur locusta vel8* athelabus, cum vero pleniter volat dicitur locusta, et est bruchus multo gravior quam locusta vel athelabus,9 quia iacens in uno loco radicitus comedit fructus. Rubigo est quando tenere fruges noxio rore percutiuntur et vertuntur tam culmus10 quam spice in ruborem minii coloris vel sinopidis. Hec si singula veniunt noxia sunt. Si autem simul omnia11 venerint omnia penitus auferunt. Potuit autem historialiter contingere quod hec omnia simul venerint temporibus Achab12 regis et Helie, quando fuit tanta fames13 tribus annis et sex mensibus, ut matres commemorarentur14 filios suos comedisse.B
B ¶Codd. : Cas249 Rusch {MM2022}
7 Residuum eruce] om. Cas249
8 locusta vel Cas249 ] om. Rusch
9 cum vero... vel athelabus] om. hom. Cas249
10 culmus] culmi Cas249
11 simul omnia] inv. Cas249
12 Achab] scrips., Aab Cas249 Rusch
13 fames] famis Cas249
14 commemorarentur] commemorentur Cas249
marg.| + Eruca : frondium vermis in olere vel pampino involuta. Ab eradendo dictum.C d
d Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae ; cf. CCCM189A
comedit locusta
interl.| hoc morbo laborat qui nimia letitia Dei effluit
et residuum locuste comedit bruchus
interl.| Hoc vitium est quando ultra modum adversa timemus.
et residuum {t. 3 : Erfurt, f. 260ra ; facsim., p. 375a} bruchi comedit rubigo.
marg.| + Rubigo : eruginem dicit qui ex corrupto ere nascitur.D e
e Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae ; cf. CCCM189A
interl.| Hoc vitio de futuro bono immoderantur exultamus.
marg.| Allegorice. Per erucam Assyrii vel Chaldei signantur qui decem tribus tempore Ezechie, et duas cum tribu sacerdotali tempore Ioachim nepotis Iosie captivaverunt. Per locustam Medi et Perse qui subverso imperio Chaldeorum Iudeos habuere captives, licet multi permittente Cyro ex duabus tribubus cum Zorobabel sunt reversi. Per bruchum Macedones et omnes Alexandri successores maxime antiochus cognomento piphanes, qui more bruchi sedit in Iudea, et omnes reliquias priorum regum devoravit, sub quo fuerant bella Machabeorum. Per rubiginem Romani qui penitus omnem Iudeam vastanerunt et, subversis urbibus, templum Domini succenderunt et omnem populum fame, gladio, captivitate abstulerunt.
marg.| HIERONYMUS. Moraliter. Per hec quatuor signantur quatuor passiones animi. Que si ultra modum dominantur, auferunt salutem anime. Due sunt in presenti, tristitia de presenti adversitate, gaudium de presenti prosperitate. Due vero sunt de futuro. Timor de futuro malo, spes de futuro {t. 3 : Erfurt, f. ; facsim., p. 375a} bono. Sed vir fortis ita debet se habere ut nec presenti vel sperata prosperitate in aliqua mala proruat, nec presenti vel futura adversitate ultra modum turbetur. Aliter. Ego reor erucam esse incipientem in animo passionem, que tarda est, et discurrere non potest, et pertinaci mora ebibit omnem virorem. Quam si in nobis non occidimus crescit et advolat, et nunc devorat quicquid attingit, nunc semesa dimittens ad alia pergit, revertensque ad pristinam sedem, bruchus efficitur, ut non solum folia et cortices, sed et medullam devorat tarditate. Si vero quod rarum est aliquis vitalis spiritus post bruchum remanserit, rubigo omnia vastat, ut stipulam et vile fenum in nigredinem vertat, ut non solum esui, sed nec fimo utilia sint.
marg.| GREGORIUS. Per erucam notat libidinem, per locustam inanem gloriam, per bruchum ingluviem ventris, per rubiginem iram. Multi enim domant libidinem sed inde eriguntur in superbiam. De superbia ruunt in ingluviem. De nimia commestione et ebrietate in iram et furorem.
marg.| Qui his perturbationibus obvolvuntur lumen sapientie intueri non possunt.
Numérotation du verset Ioel. 1,5 
Expergescimini ebrii
interl.| qui in imo vitiorum iacetis
marg.| EXPERGISCIMINI. Prenotatis noxiis passionibus cum illi in fece luxurie et omnibus erroribus iacent, monet iacentes ut surgant a vitiis et fletibus penitentie Dei misericordiam impetrent, vel secundum historiam ut liberentur a captivitate hostium.
marg.| ebrii qui voluptatem vestram in delectabilibus rebus ponitis et sensum ab omnibus utilibus avertitis, quia periit subaudis, vinum, id est dulcedo, et delectatio vestra, Deo id faciente, ut qui non cognoverunt Deum in prosperis, cogantur cognoscere in adversis, et qui divitiis abusi sunt per penuriam cogantur redire ad virtutes.
et flete et ululate
interl.| nulla res ita inebriat ut animi pertuabatio
omnes qui bibitis vinum in dulcedine
interl.| Dulcia sunt vitia dum fiunt, et mel de labiis meretricis distillat; unde in Dei sacrificiis mel non offertur.
quoniam periit
interl.| preteritum pro futuro quia tempore prophete ventura erat captivitas
ab ore vestro.
marg.| Senes debent intelligere de spirituali ebrietate, que hominem ducit ad mortem, habitatores terre auribus percipiant de vino in quo est luxuria qui in ebrietate sopitus est evigilet et ploret se ebrium fuisse, ut fletus eius in risum vertatur, et gaudeat se ebrietatis materiam non habere que eum per abundantiam ebrium fecerat et vesanum.
Numérotation du verset Ioel. 1,6 
Gens enim ascendet15 super terram meam, fortis
15 ascendet] ascendit Weber
interl.| quibus humana industria non potest resistere
marg.| GENS  ENIM. Ostendit per quid perierit vinum et exultatio scilicet per gentem locustarum, et putant Iudei tempore huius prophete locustas historialiter omnia vastasse.
et innumerabilis
interl.| Quid locutis innumerabilius ?
dentes eius ut dentes leonis et molares eius ut catuli leonis.
interl.| quos locustis in multitudine, leoni comparat in crudelitate, reges eorum leonibus comparat, principes catulis leonum, cum quibus innumerabilis multitudo venit.
marg.| Per locustarum metaphoram designat hostium adventum, scilicet Assyriorum et Chaldeorum et medorum, et persarum et tandem romanorum. Et notandum quia sic sub locustarum figura narratur feritas hostium, ut ipsas locustas hostibus comparet, et cum locustas legeris hostes cogites, et cum hostes cogitaveris, redeas ad locustas.
marg.| Allegorice. Ascendit gens principum mundi huius, et tenebrarum super terram Dei id est humanam animam, quia omnis anima hominis terra Dei est. Unde sicut anima patris, ita anima filii mea, huius gentis dentes sunt ut dentes leonis, quia adversarius noster diabolus circuit querens quem devoret. Catulus leonis antichristus, vel perversum dogma, si hec gens ascenderit super nos, statim in desertum ponit vineam, id est cor de quo debet exire vinum quod letificat, et ficus nostras decorticat, ne habemus dulcedinem spiritus sancti, ne sanctus {t. 3 : Erfurt, f. ; facsim., p. 375b} vir sub ficu nostra vel vinea requiescat, dum adversariorum impetus timeat nec sufficet hoc genti nisi scrutetur et quicquid vitale fuerit interficiat, ut omni virore consumpto, albi et mortui remaneant ramusculi, et compleatur in nobis illud. Si in viridi ligno hoc faciunt, in arido quid fiet.
Numérotation du verset Ioel. 1,7 
Posuit
interl.| hec gens
vineam meam
interl.| quam de Egypto eduxi et plantavi
in desertum et ficum meam decorticavit.
interl.| populum Iudeorum in qua salvator esuriens fructum non invenit, et ideo maledixit et arefecit
Nudans spoliavit eam
interl.| Servat metaphoram locustarum.
et proiecit,
interl.| bona eorum, diripendo quosdam captivando, quosdam interficiendo
albi facti sunt rami eius.
Numérotation du verset Ioel. 1,8 
Plange
interl.| o plebs Israelitica
quasi virgo
interl.| plangit
marg.| PLANGE  QUASI  VIRGO. Sicut iuvencula sponsa amittens sponsum flore pubescentem iuventutis accingit se sacco et plorat, ita hortatur propheta Israelitas ut similiter plorent de amissione sponsi omnipotentis quem amiserunt ex quo idola in Egypto coluerunt, fuit hec plebs virgo in patriarchis et prophetis, virginitate mentis, et cognitione et cultu veri Dei. Sed post idola adultera facta est. Sed etiam hanc meretricem in Osee sponsus iste ducit uxorem, quam scilicet de gentium sordibus educit. Potest hoc de qualibet anima dici, si a prima etate crediderit Deo, habet sponsum virginalem Deum Si de Iudeis vel paganis vel hereticis aliquis ad lucem fidei revertitur, habet quidem sponsum sed non virginalem.
accincta sacco
interl.| cilicio
super virum pubertatis tue16.
16 tue] sue Weber
interl.| qui in Abraham Isaac et Iacob desponsavit sibi virginem nulla idolatria violatam
Numérotation du verset Ioel. 1,9 
Periit
interl.| quia multiplicata iniquitate refrigescet caritas
interl.| de simila
marg.| PERIIT  SACRIFICIUM. Quantum ad historiam vastatis agris et vineis, per gentes que in quatuor animalibus signantur, cessavit   sacrificium quod de solidioribus est rebus ut ordeo tritico et carne, et libatio que de liquoribus ut vino et oleo, quibus ablatis,   luxerunt sacerdotes , quia non offerebantur ea, de quorum decimis vivebant.
et libatio
interl.| de vino
marg.| + Libatio tantum calicis est ; libare : fundere.E f
f Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae ; cf. CCCM189A
de domo Domini
interl.| Ecclesia
et17 luxerunt
17 et] om. Weber
interl.| precipue quia decime non offerebantur
sacerdotes
interl.| qui sunt
ministri
interl.| altaris
Domini.
marg.| HIERONYMUS. Possunt videri hec omnia contigisse in populo Iudeorum ex peccato passionis Christi, quando Hierusalem fame et gladio vastata est a Romanis et omne gaudium et omnia legalia defecerunt. Quotidie etiam dum Ecclesia Christi doctrina instituta a sponso peccando fuerit separata, perit ibi sacrificium spiritus contribulati et vinum quod letificat cor hominis, et abundante iniquitate dolent doctores Ecclesie virtutes deficere et vitia increscere, quia deficit triticum fidei, et vinum spiritualis intelligentie et oleum misericordie et ordeum simplicitatis vel observantie litteralis. Que vastantur per quatuor predicta, libidinem inanem gloriam ventris ingluviem, iracundiam. Unde palngit universalis Ecclesia ut consolationem a Deo accipiat.
marg.| Omina vel infructuosa fuerunt, vel si fructuosa vastante locusta, sunt consumpta, et ideo hec omnia ut gaudium auferretur a filiis hominum.
interl.| quia
Numérotation du verset Ioel. 1,10 
Depopulata est regio
interl.| Vastata est terra Iudeorum in adventu hostium.
luxit humus
interl.| habitatores humi
quoniam devastatum est triticum. Confusum est
interl.| sublatum ab illis
vinum
interl.| de quo diciturg :"Calix inebrians quam preclarus"
g Ps. 22, 5.
elanguit
interl.| defecit
oleum.
interl.| de quo dicitur : oleum de capite tuo non deficiat
Numérotation du verset Ioel. 1,11 
Confusi sunt
interl.| deficiente fructu virtutum
agricole
interl.| predicatores
ululaverunt vinitores super frumento et ordeo
interl.| quo sustentantur infirmi
marg.| ULULAVERUNT. Quia dum pre manibus tenerent fruges messionis et vindemie venerunt inimice gentes et tulerunt omnia unde deberent vivere, et ipsos fame et gladio perdiderunt.
quia periit messis agri.
interl.| omnia que humus solet gignere
marg.| Messis Ecclesie : virtutes, premium, opera.
Numérotation du verset Ioel. 1,12 
Vinea
interl.| que debuit facere uvas fecit labruscas
confusa est
interl.| calcata multitudine hostium
et ficus elanguit
interl.| marcida facta est
interl.| sub qua Nathanael antequam credereth
h Cf. Io. 1, 50.
Malogranatum
marg.| MALOGRANATUM.   Malogranatum cuius cortici comparantur in canticis : gene sponse, et est arbor medicinalis cuius poma rubea, et ad edendum amara. Unde et   malogranatum , eo quod multa grana fructus eius habeat.
et palma
interl.| «Iustus ut palma florebit».i
i Ps. 91, 13.
et malum
interl.| sicut malum inter ligna
et omnia ligna agri aruerunt
interl.| tam fructifera quam infructuosa
marg.| OMNIA  LIGNA. Omnia sustinent flagellum hominis propter quem et facta sunt.
quia confusum est gaudium
interl.| id est turbatum et sublatum
a filiis hominum.
interl.| Iudeis
interl.| ergo
Numérotation du verset Ioel. 1,13 
Accingite vos
interl.| subaudis : sacco penitentie
marg.| ACCINGITE. Sancti sacerdotes qui comedunt pascha Domini, accingantur baltheo castitatis. Unde : sint lumbi vestri precincti et lucerne ardentes {t. 3 : Erfurt, f. ; facsim., p. 376a} in manibus vestris, peccatores quos remordet conscientia, cilicio, ut plangant sua et populi delicta.
et plangite sacerdotes, ululate ministri altaris
interl.| non ficto sed puro corde
ingredimini
interl.| in Ecclesiam per penitentiam unde existis per culpam
cubate in sacco ministri Dei mei
interl.| divitias quibus offendistis vite austeritate compensate, ut iram Dei possitis mitigare, et hoc ideo precipio quoniam interiit
{t. 3 : Erfurt, f. 260va ; facsim., p. 376a} quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium et libatio.
interl.| nisi penitueritis peribitisj
j Cf. Lc. 13, 3 ; Lc. 3, 5.
marg.| Prius monentur sacerdotes ad planctum, ut sicut ipsis peccantibus peccavit populus, ita peniteat ipsis penitentibus.
Numérotation du verset Ioel. 1,14 
Sanctificate ieiunium
interl.| quia aliter non sufficit accipere habitum penitentie, nisi ieiunium aliis bonis operibus exornetur et nisi abstineatur ab omnibus illicitis
vocate cetum
interl.| synodum
congregate senes
interl.| qui, morti vicini et scientia maturi, magis suscipiunt timorem et cultum Dei
marg.| CONGREGATE  SENES. Rectus ordo, primum sapientes, postea terrenis adherentes, unde suprak :   audite hoc senes et auribus percipite omnes habitatores terre .
k Ioel. 1, 2.
et18 omnes habitatores terre
18 et] om. Weber
interl.| subaudis : congregate
in domum Dei vestri
interl.| que est Ecclesia
et clamate ad Dominum :
interl.| omnes simul
interl.| ore corde et opere
marg.| Non multo post, et decem et duarum tribuum venit captivitas, per Assyrios, et per Chaldeos. Que ideo predicitur ventura ne cum venerit putetur casu accidisse, vel seuitia hostium, sed ira et comminatione Dei, vel certe ut populo agente penitentiam non veniat que ventura erat. Possunt hec omnia referri ad diem iudicii de qua retributione omnes prophete scribunt. Unde isaias : Ecce dies Domini insanabilis venit in quo eterna damnatio.
Numérotation du verset Ioel. 1,15 
A A A
interl.| Ter quia trinitatem offenderant
diei
interl.| retributioni
quia prope est dies Domini et quasi vastitas a potente veniet.
interl.| a quo omnia dispensantur
Numérotation du verset Ioel. 1,16 
Numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt
interl.| sperata alimenta quasi e manibus auferuntur in presentia vestra in quibus vivere debuissetis
marg.| NUMQUID  NON. Alimenta, frumentum, spiritus ordeum littere, quia peccantes patiuntur pro qualitate peccatorum famem sermonis Dei, et ita consequenter perit letitia, ut qui debuissent ab apostolo audire : gaudete in Domino semper, nunc audiant a Domino : beati qui lugent.
de domo Dei
interl.| insuper quod gravius est
vestri19
19 vestri] nostri Weber
interl.| periit
letitia et exultatio ?
interl.| quia iam non ibi offertur sacrificium
marg.| Hec omnia possunt intelligi sub metaphora eruce, locuste, bruchi, rubiginis, quod, scilicet sublatis frugibus et vastatis, fames et pestilentia cuncta possederunt.
Numérotation du verset Ioel. 1,17 
Computruerunt iumenta in stercore suo
interl.| Ablatis alimentis et letitia illi «quorum Deus venter est»l deficiunt in sua luxuria et idolatria et ingluvie ventris et ibi vitam finiunt.
l Phil. 3, 19.
demolita sunt
interl.| quia deest triticum quod reponebatur
horrea
interl.| ubi recondebatur triticum
dissipate sunt apothece
interl.| cellaria
interl.| id est corda vel terrena abundantia
marg.| + Apotheca : horreum.F m
m Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae ; cf. CCCM189A
F ¶Codd. : Lux94 ; om. Rusch
marg.| Frustra sunt horrea et   apothece , ubi   triticum deficit et vinum.
quoniam confusum est triticum.
Numérotation du verset Ioel. 1,18 
Quid ingemuit
interl.| cum omnia ruerint tunc ingemiscent egestate bonorum
marg.| QUID  INGEMUIT. Vel gemebant pecora, exsiccatis omnibus propter peccata hominum.
animal ?
interl.| non homo, non imago Dei viventis
interl.| Et cur ?
Mugierunt greges armenti
interl.| «Comparatus iumentis insipientibus et similis factus est illis».n
n Ps. 48, 13 ; Ps. 48, 21.
quia non est pascua eis
interl.| vite eterne
sed et greges pecorum disperierunt.
Numérotation du verset Ioel. 1,19 
Ad te clamabo Domine20
20 clamabo domine] inv. Weber
interl.| populus meus per me clamabit
marg.| AD  TE  CLAMABO. Predictis malis que erant ventura, propheta in sui et populi persona loquitur ad Deum.
quia ignis comedit
interl.| quod ignis solet facere in stipula et flamma in vepribus, hoc facit"eruca, locusta, bruchus, rubigo"o
o Cf. Ioel. 2, 25.
speciosa deserti
interl.| plana camporum, aut prata vel quelibet loca herbis virentia, que pascua dabant iumentis
et flamma succendit omnia ligna regionis
interl.| ut fruges et poma interirent
marg.| Notandum quod nec propheta, nec populus clamaret ad Dominum nisi per ablationem deliciarum. Quod ad virum quondam iustum potest referri, qui cum a iustitia declinaverit, et malum fecerit, pristine virtutes non proderunt ei, sed iudicabit eum Deus in quibus invenerit. Mystice per desertum figuratur gentilitas per idolatriam flore virtutum destituta. Vel secundum illud : quia multi filii deserte magis quam eius que habet virum, huius deserti speciosa, id est bona opera et virtutes, ignis, id est diabolus devorat, sicut flamma consumit stipulam. Sed contra has sagittas diaboli debemus clamare sicut area sitiens, ut eas extinguat ros divine misericoride. Aliter per fontes {t. 3 : Erfurt, f. 260vb ; facsim., p. 376b} qui exsiccati sunt, potest intelligi doctrina Christ, que exsiccata est in illis, ex quo a Deo recesserunt, per ignem libidinis inanis, glorie, ingluviei et iracundie.
Numérotation du verset Ioel. 1,20 
interl.| non solus propheta vel populus per prophetam
interl.| non solum homines
quasi area sitiens imbrem suspexerunt ad te
interl.| suspexerunt ad terorem misericordie flagitantes
marg.| Sicut area desiderat imbrem, sic omnes ille   bestie attrite siti et fame clamabant ad Dominum.
quoniam exsiccati sunt fontes aquarum
interl.| ebibiti et exhausti a multitudine hostium
interl.| «Me dereliquerunt fontem aque vive».p
p Ier. 2, 13.
et ignis
interl.| vastatio locustarum
devoravit speciosa deserti.
interl.| omnem pascuam agri.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ioel. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=41&chapitre=41_1)

Notes :