Capitulum 2

Numérotation du verset Ioel. 2,1 

Canite tuba
in Sion,
ululate in monte sancto meo.
Conturbentur
omnes habitatores terre
quia venit dies Domini
quia prope est dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et turbinis.
Numérotation du verset Ioel. 2,2 

Quasi mane expansum super montes
populus multus et fortis
similis ei non fuit a principio
et post eum non erit usque in annos generationis et generationis.
Numérotation du verset Ioel. 2,3 

Ante faciem eius ignis vorans
et post eum exurens flamma.
Quasi hortus voluptatis terra coram eo
et post eum solitudo deserti
neque est qui effugiat eum.
Numérotation du verset Ioel. 2,4 

Quasi aspectus equorum aspectus eorum
et quasi equites sic current.
Numérotation du verset Ioel. 2,5 

Sicut sonitus quadrigarum
super capita montium
exilient,
sicut sonitus flamme ignis devorantis stipulam
velut populus fortis preparatus
ad prelium
Numérotation du verset Ioel. 2,6 

a facie eius cruciabuntur populi
omnes vultus redigentur in ollam.
Numérotation du verset Ioel. 2,7 

Sicut fortes
current quasi viri bellatores,
ascendent
murum
vir in viis suis gradietur et non declinabit1 a semitis suis.
1 declinabit] declinabunt Weber
Numérotation du verset Ioel. 2,8 

Unusquisque fratrem suum non coartabit,
singuli in calle suo ambulabunt
sed et per fenestras
cadent
et non demolientur.
Numérotation du verset Ioel. 2,9 

Urbem ingredientur, in muro current
domos
conscendent, per fenestras intrabunt quasi fur.
Numérotation du verset Ioel. 2,10 

A facie eius
contremuit terra
moti sunt celi
sol et luna obtenebrati sunt et stelle retraxerunt splendorem suum
Numérotation du verset Ioel. 2,11 

et Dominus dedit
vocem suam
ante faciem exercitus sui quia multa sunt nimis castra eius
quia fortia et facientia verbum eius.
Magnus enim dies Domini
et terribilis valde.
Et quis sustinebit eum ?
Numérotation du verset Ioel. 2,12 

Nunc ergo, dicit Dominus, convertimini ad me in toto corde vestro
in ieiunio
et2 fletu
2 et] + in Weber
et in planctu
Numérotation du verset Ioel. 2,13 

et scindite corda vestra
et non vestimenta vestra
et
convertimini ad Dominum Deum vestrum
quia benignus et misericors est
patiens et multe misericordie
et prestabilis super malitia.
Numérotation du verset Ioel. 2,14 

Quis scit
si convertatur
et ignoscat Deus3
3 Deus] om. Weber
et relinquat
post se
benedictionem ?
Sacrificium
et
libamen Domino Deo nostro.
Numérotation du verset Ioel. 2,15 

Canite tuba in Sion
sanctificate ieiunium
vocate cetum
Numérotation du verset Ioel. 2,16 

congregate populum
sanctificate Ecclesiam
coadunate
senes
congregate parvulos
et sugentes ubera
egrediatur sponsus de cubili suo et sponsa de thalamo suo.
Numérotation du verset Ioel. 2,17 

Inter vestibulum
et altare
plorabunt sacerdotes ministri Domini
et dicent
parce Domine, parce4
4 parce] om. Weber
populo tuo
et ne des hereditatem tuam
in opprobrium
ut dominentur eis nationes.
Quare dicunt in populis :
ubi est Deus eorum ?
Numérotation du verset Ioel. 2,18 

Zelatus est Dominus
terram suam
et pepercit populo suo.
Numérotation du verset Ioel. 2,19 

Et respondit Dominus et dixit populo suo :
Ecce ego mittam vobis frumentum
et vinum
et oleum
et replebimini in eis5
5 in eis] eo Weber
et non dabo vos
ultra opprobrium in gentibus
Numérotation du verset Ioel. 2,20 

et eum qui ab aquilone est
procul faciam a vobis et expellam eum
in terram inviam et desertam
faciem eius
contra mare orientale
et extremum eius ad mare novissimum
et ascendet fetor eius
et ascendet putredo eius quia superbe egit.
Numérotation du verset Ioel. 2,21 

Noli timere
terra,
exulta et letare quoniam magnificavit Dominus ut faceret.
Numérotation du verset Ioel. 2,22 

Nolite timere animalia regionis quia germinaverunt speciosa deserti quia lignum
attulit fructum suum
ficus et vinea
dederunt virtutem suam
Numérotation du verset Ioel. 2,23 

et filii
Sion
exultate et letamini
in Domino Deo vestro
quia dedit vobis
doctorem iustitie
et descendere faciet ad vos imbrem matutinum
et serotinum
sicut6 in principio
6 sicut] om. Weber
Numérotation du verset Ioel. 2,24 

et implebuntur aree
frumento
et redundabunt
torcularia vino et oleo.
Numérotation du verset Ioel. 2,25 

et reddam vobis annos
quos comedit locusta bruchus et rubigo et eruca
fortitudo mea magna quam misi in vos
Numérotation du verset Ioel. 2,26 

et comedetis
vescentes et saturabimini
et laudabitis nomen Domini Dei vestri
qui fecit vobiscum mirabilia
et non confundetur populus meus in sempiternum
Numérotation du verset Ioel. 2,27 

et scietis quia in medio Israel ego sum et ego Dominus Deus vester et non est amplius
et
non confundetur populus meus in eternum
Numérotation du verset Ioel. 2,28 

et erit post hec effundam spiritum meum super omnem carnem
et prophetabunt
filii vestri
et filie vestre
senes vestri somnia somniabunt
et iuvenes vestri visiones videbunt
Numérotation du verset Ioel. 2,29 

sed et super servos et ancillas in diebus illis
effundam spiritum meum
Numérotation du verset Ioel. 2,30 

et dabo
prodigia in celo
et in terra sanguinem
et ignem et vaporem fumi.
Numérotation du verset Ioel. 2,31 

Sol vertetur in tenebras
et luna in sanguinem
antequam veniat dies Domini magnus et horribilis
Numérotation du verset Ioel. 2,32 

et erit omnis qui invocaverit nomen Domini salvus erit
quia in monte Sion et7 Hierusalem erit salvatio
7 et] + in Weber
sicut dixit Dominus
et in residuis quos Dominus vocaverit.

Capitulum 2

Numérotation du verset Ioel. 2,1 
Canite tuba
interl.| Ut omnis populus qui est in Hierusalem audiat et timeat.
interl.| O propheta tu et tui socii manifeste predicate adventum Nabuchodonosor, vel romanorum.
in Sion,
interl.| In Ecclesia, unde supraa : «Montem ex ascende tu qui evangelizas Sion».
a Is. 40, 9.
marg.| CANITE  TUBA  IN. Vox Dei ad prophetam et ad alios qui legem observabant, et iterum pro metaphora locustarum describitur impetus Chaldeorum.
ululate in monte sancto meo.
interl.| templo quod mihi sanctificavi vel Christo
interl.| ut
Conturbentur
interl.| per penitentiam
omnes habitatores terre
interl.| dediti terrenis
quia venit dies Domini
interl.| Hoc clamate quia venit dies Domini .
interl.| ultime captivitatis, vel iudicii, vel finis cuiusque
quia prope est dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et turbinis.
interl.| et non differetur
marg.| QUIA  PROPE  EST  DIES. In quo auferetur lumen letitie a Iudeis per Chaldeos, quia omnia erant plena penis et cruciatibus, vel damnatis etiam in inferno, caligo tenebrarum reservatur.
Numérotation du verset Ioel. 2,2 
Quasi mane expansum super montes
marg.| QUASI  MANE. Sicut aurora consurgens, primum occupat montes, sic iudicium ab excelsis et potentibus incipiet, ut potentes potenter tormenta patiantur, vel ad litteram sicut mane cito tenebras fugat, et montes aurora collustrat, ita Babyloniorum super terram vestram fundetur exercitus.
populus multus et fortis
interl.| Subaudis : sic veniet et expandetur super montes et valles Iudeorum.
marg.| POPULUS. Chaldeorum, ne putetis turbam invalidam vel populus angelorum ut reddam unicuique iuxta opera sua.
similis ei non fuit a principio
marg.| SIMILIS. Non fuerunt Assyrii fortiores Romanis, nec Nabuchodonosor fortior Alexandro maximo rege. Sic ergo intelligendum est, non fuit gens similis Assyriis, nec rex similis Nabuchodonosor a principio, scilicet ex quo reges esse ceperunt nec erit usque in annos generationis, id est usque ad Alexandrum qui primus regnavit super totam Greciam, et generationis, id est usque ad tempus Romanorum.
et post eum non erit usque in annos generationis et generationis.
interl.| Nulla pena potest ei comparari que erit in die iudicii.
Numérotation du verset Ioel. 2,3 
Ante faciem eius ignis vorans
interl.| «Deus noster ignis consumens est»b, qui exuret lignum, fenum et stipulam.
b Hbr. 12, 29 ; cf. Dt. 4, 24.
marg.| ANTE  FACIEM etc. Describit adventum Nabuchodonosor, qui quicquid attigerit quasi vorax flamma consumet, quia quecumque gens rumorem eius audiebar, pre timore dissoluebatur, et super eam transisset, sicut ignis omnia devorabat nihil integrum relinquens.
et post eum exurens flamma.
interl.| ut nihil inultum relinquat
Quasi hortus voluptatis terra coram eo
interl.| quem non attigerit, ubi non inveniet materiam combustionis
marg.| QUASI  ORTUS. Sicut paradisus repletur omni amenitate sic terra Iudeorum plena erat omnibus bonis antequam ille vastasset, sed ille in desertum redegit. Unde subdit : Necque est qui effugiat eum.
et post eum solitudo deserti
interl.| quem attigerit, in cinerem rediget et favillam
neque est qui effugiat eum.
marg.| NEQUE  EST. Voluit fugere ab eo Sedechias et principes eius, sed deprehensi sunt ab exercitu eius, et principibus eius occisis, Sedechias orbatus est, {t. 3 : Erfurt, f.261ra ; facsim., p. 377a} et in cavea quasi leo ductus in Babylonem.
Numérotation du verset Ioel. 2,4 
Quasi aspectus equorum aspectus eorum
interl.| erucarum, locustarum, bruchorum, rubigenarum
interl.| ad cruciandos quos in potestate acceperint
marg.| quasi equites : Non Babylonii equitibus, comparantur sed locuste. Per translationem equites hostium dicuntur huc illucque discurrere.
Numérotation du verset Ioel. 2,5 
Sicut sonitus quadrigarum
interl.| Subaudis : auditur.
marg.| SICUT  SONITUS. Ita subaudis sonitus et terror vocis eorum cuncta populabitur, et sic cuncta vastabunt, sicut flamma stipulam.
marg.| VEL  SICUT  SONITUS  QUADRIGARUM, sic erit sonitus locustarum.   Super capita montium exilient , ut omnia excelsa conscendant.
super capita montium
interl.| excelsos quosque et in Ecclesie culmine constitutos, cruciare cupientes
exilient,
interl.| Sic saltus emittent ipse locuste.
sicut sonitus flamme ignis devorantis stipulam
interl.| Ita venient parati punire.
velut populus fortis preparatus
interl.| Ita venient preparati.
ad prelium
interl.| locuste ; et tamen dum locustas legimus, Babylonios intelligimus.
marg.| Quando locuste a Deo mittuntur, in tantum magnum sonum faciunt, ut a sexto miliario audiri possit sonitus eorum sicut tradunt illi in quorum fines consueverunt venire.
Numérotation du verset Ioel. 2,6 
a facie eius cruciabuntur populi
interl.| Tantus erit terror omnium, tanta conscientia peccatorum ut nullus luceat, nullus fulgorem gaudii habeat.
marg.| A facie eius etc. id est a presentia exercitus locustarum cruciabuntur populi, et omnis vultus, subaudis Iudeorum, redigentur in similitudinem   olle que igni apposita nigredine et fuligine circumdatur.
omnes vultus redigentur in ollam.
interl.| pre timore
Numérotation du verset Ioel. 2,7 
Sicut fortes
interl.| Subaudis : viri .
current quasi viri bellatores,
interl.| locuste per terram Iudeorum
ascendent
interl.| Non per portas intrabunt.
murum
interl.| Hierusalem
interl.| omnem munitionem, nec altitudo murorum eas tenebit
marg.| SICUT  FORTES. Cum Chaldei venient ad portas Hierusalem, unusquisque via qua primum venerit ad   murum ingreditur, faciens sibi aditum in muro.
vir in viis suis gradietur et non declinabit1 a semitis suis.
1 declinabit] declinabunt Weber
marg.| NON  DECLINABIT. Locuste implentes opus a Deo sibi iniunctum ordinate volabunt, nec declinabunt in alteram partem, ne alia videatur impedire aliam.
Numérotation du verset Ioel. 2,8 
Unusquisque fratrem suum non coartabit,
interl.| Credita sibi in peccatores supplicia persequetur.
singuli in calle suo ambulabunt
interl.| proprium explentes officium
sed et per fenestras
marg.| Fenestre : quinque sensus per quos mors intravit, per has ingredi cupiunt hostes et capere urbem bone conscientie.
cadent
interl.| ne sit mora clausis ianuis
marg.| SED  ET  PER  FENESTRAS. Metaphoram exequitur locustarum quibus nihil invium, dicitur enim quod quando locuste pro flagello a Deo mittuntur, non solum super domos et muros discurrunt sed etiam per interiora domorum huc illucque volant.
et non demolientur.
interl.| id est non infirmabuntur
Numérotation du verset Ioel. 2,9 
Urbem ingredientur, in muro current
interl.| in munimentis vestris
domos
interl.| Iudeorum
interl.| quas bonis operibus edificabimus
conscendent, per fenestras intrabunt quasi fur.
interl.| «Ut sagittent in obscuro rectos corde».c
c Ps. 10, 3.
marg.| INTRABUNT  QUASI. Sicut   fur intrans per   fenestram solet occulte rapere, sic illi clausis ianuis non timore sed precipitata audacia, per fenestras aviditate diripiendi intrant.
Numérotation du verset Ioel. 2,10 
A facie eius
interl.| a presentia exercitus locustarum
marg.| A FACIE  EIUS etc. Quando nutu Dei locuste de loco ad locum transeunt sua multitudine solent radios solis a terra excludere et eam quasi nubes obumbrare. Per similitudinem quarum dicitur : cum venerint Assyrii, tantus pauor invadet Iudeos in afflictione positos, ut non solum terra, sed etiam celum et omnia elementa videantur eis esse commota. Aliter. Possunt per solem reges intelligi, Ioachim pater, et Ioachim filius, et maxime sedechias.
contremuit terra
interl.| hyperbolice
moti sunt celi
interl.| «Celum et terra transibunt verba autem mea non transibunt».d
d Mc. 13, 31 ; Lc. 21, 33.
sol et luna obtenebrati sunt et stelle retraxerunt splendorem suum
interl.| quia etiam qui sancti sunt presentiam Dei absque formidine non videbunt.
marg.| Per lunam regina, per   stellas principes Iudeorum quibus eum caperentur ab hostibus, omnia versa sunt in tenebras.
marg.| SOL  ET  LUNA etc. Tanta miserorum supplicia videre non poterunt, sed merebunt, et pro claro lumine horrendis operientur tenebris.
marg.| Omnia ista a loco ubi scriptum est : Canite tuba in Sion, possunt referri ad diem iudicii que erit terribilis cum damnabuntur omnes impii. Tunc movebuntur celi et   terra , et   sol et   luna et   stelle obtenbrabuntur. Sicut dicit Dominus, celum et terra transibunt, et virtutes celorum movebuntur.
Numérotation du verset Ioel. 2,11 
et Dominus dedit
interl.| dabit
marg.| ET  DOMINUS. Et hoc non facient locuste vel Chaldei sua virtute, sed Dei voluntate qui in adventu hostium incutiet terrorem nimium Iudeis.
vocem suam
interl.| In minimis quoque animantibus magna Dei virtus ostenditur.
ante faciem exercitus {t. 3 : Erfurt, f. 261rb ; facsim., p. 377b} sui quia multa sunt nimis castra eius
interl.| id est demonum, qui sunt castra Dei, quia etiam ei nolentes militant.
quia fortia et facientia verbum eius.
interl.| Hinc patet Babylonios Dei voluntate venturos, et eius imperio parituros.
Magnus enim dies Domini
interl.| vindicte
marg.| MAGNUS  ENIM. A principio huius prophetie usque ad hunc locum quo dicitur :   magnus dies Domini et terribilis valde , comminatio est et descriptio eorum, que Deus populo peccatori, illaturus sit ab hoc autem loco usque quo ait :   Quare dicunt in populis ubi est Deus eorum . Cohortatio est ad penitentiam.
et terribilis valde.
interl.| etiam bonis
Et quis sustinebit eum ?
interl.| Quis Iudeorum potuit evadere de necessitate captivitatis et mortis ?
marg.| ET  QUIS  SUSTINEBIT. Quasi aut nullus aut rarus diem iudicii poterit sustinere qui non in se prebeat materiam seuiendi.
Numérotation du verset Ioel. 2,12 
Nunc ergo, dicit Dominus, convertimini ad me in toto corde vestro
interl.| non solum in labiis, sed toto intellectu, et voluntate et operatione
marg.| NUNC  ERGO  DICIT. Predicta captivitate per similitudinem locustarum invitat Iudeos ad penitentiam ut predicta mala possint evitare, quasi dicat, ideo hec omnia comminatus sum vobis, ut per terrorem supplicii adducam vos ad penitentiam peccati.
in ieiunio
interl.| ut in futuro saturemini
et2 fletu
2 et] + in Weber
interl.| ut rideatis
et in planctu
interl.| ut consolemini
Numérotation du verset Ioel. 2,13 
et scindite corda vestra
interl.| Aperite corda vestra per confessionem fidei, que quasi utres plena sunt peccatis, et nisi scissa fuerint, sponte rumpentur.
et non vestimenta vestra
interl.| sicut mos erat Iudeis facere tempore tristitie vel adversitatis
et
interl.| sic
convertimini ad Dominum Deum vestrum
interl.| quem fecerunt peccata alienum
quia benignus et misericors est
interl.| et ne desperetis si peccata magna, quia maior est misericordia, et non vult mortem peccatoris sed penitentiame.
e Cf. Cf. sententia ex Ez. 33, 11 : « Dic ad eos : Vivo ego dicit Dominus Deus, nolo mortem impii sed ut convertatur impius a via sua et vivat » ; cf. Ez. 18, 32 <ex quo> Corpus antiphonalium officii (n° 7472, respons. Qui cognoscis) : « Peccatoris nolo mortem sed ut convertatur et vivat » ; cf. Corpus antiphonalium officii (n° 5481) : « Vivo ego dicit Dominus, nolo mortem peccatoris sed ut magis convertatur et vivat ».
patiens et multe misericordie
interl.| non statim punit sed exspectat
et prestabilis super malitia.
interl.| prestans misericordiam post penitentiam de malitiis.
marg.| malitia id est afflictione penitentium, iuxta illud : sufficit diei malitia sua, et si est malitia in civitate quam Dominus non fecerit, quia vero dixerat misericors Deus et patiens, ne magnitudo clementie negligentes faceret ad penitentiam agendam, subdit propheta : Quis scit, quasi hortor vos ad penitentiam predico Dei clementiam, sed tamen quia profundum sapientie et scientie Dei penetrare non possumus tempore sententiam opto potius quam presumo.
Numérotation du verset Ioel. 2,14 
Quis scit
interl.| quasi : aut impossibile est sciri aut difficile, ideo tutius est agere penitentiam
si convertatur
interl.| ab ira ad misericordiam
et ignoscat Deus3
3 Deus] om. Weber
interl.| peccatis nostris
et relinquat
interl.| id est tribuat
post se
interl.| id est post suum flagellum et vindictam
benedictionem ?
interl.| remissionem peccatorum
Sacrificium
interl.| undef : «Immola Deo sacrificium laudis et redde altissimo vota tua».
f Ps. 49, 14.
et
interl.| et accepta remissione offeremus
libamen Domino Deo nostro.
Numérotation du verset Ioel. 2,15 
Canite tuba in Sion
interl.| publice predicate penitentiam in Ecclesia
marg.| CANITE  TUBA. Predicatores et prophetas hortatur sermo divinus ut predicent penitentiam antequam veniat hostilis gladius, quasi superius vos monui ad penitentiam et per commemorationem crudelitatis hostium et per commemorationem mee clementie, nunc autem iterum et iterum precipio : canite.
sanctificate ieiunium
interl.| bona voluntate, oratione, operatione
vocate cetum
interl.| synodum vel congregationem
Numérotation du verset Ioel. 2,16 
congregate populum
interl.| ut qui dispersus erravit a Deo congregatus in unum Deo placeat
sanctificate Ecclesiam
interl.| ut nullus sit in ea nisi sanctus ne parvo fermento tota massa corrumpatur
coadunate
interl.| Septuaginta : eligite
senes
interl.| non tam etate quam sapientia.
marg.| COADUNATE  SENES. Qui sunt senes solummodo etate, iubentur adunari {t. 3 : Erfurt, f. 261va ; facsim., p. 378a} ut saltem in extremo vite termino peniteant. Senes moribus et scientia ut aliis prebeant exemplum et doctrinam.
interl.| quibus diciturg : «Lac potum vobis dedi non escam».
g 1Cor. 3, 2.
et sugentes ubera
interl.| «Ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem».h
h Ps. 8, 3 ; Mt. 21, 16.
marg.| SUGENTES  UBERA. Nulla etas sit que non convertatur, quia nullus est super terram, nec infans unius diei sine peccato est qui si non tenetur actuali, tenetur originali.
egrediatur sponsus de cubili suo et sponsa de thalamo suo.
interl.| ut tempore ieiunii non serviant operi nuptiali, sed vacent orationi
Numérotation du verset Ioel. 2,17 
Inter vestibulum
interl.| id est porticum que vestit interiorem domum, locus conveniens penitentie et confessioni.
et altare
marg.| INTER  VESTIBULUM. Duo erant altaria, unum in templo quod incensi dicitur, aliud in portico ante fores templii, quod holocaustorum dicitur, unde dicitur :   inter vestibulum et altare in spatio quod est inter altare incensi, et holocaustorum altare.
i Cf. Hieronymus , Commentarii in prophetas minores (Ioel.), (Ioel. 2, 17), CCSL 76, p. 185.337.
plorabunt sacerdotes ministri Domini
interl.| qui debent flere «cum flentibus»j et alios ad fletum movere
j Rm. 2, 15.
marg.| PLORABUNT  SACERDOTES. Dicentes : quis infirmatur et ego non infirmor, quis scandalisatur et ego non uror.
et dicent
interl.| docet quid sacerdotes dicere et quomodo Deum debeant deprecari
parce Domine, parce4
4 parce] om. Weber
interl.| dimitte peccata
populo tuo
interl.| iam tuo , quia penitet, prius non tuus dum peccaret
et ne des hereditatem tuam
interl.| hereditas mea Israel
in opprobrium
interl.| ut serviant gentibus
interl.| scilicet
ut dominentur eis nationes.
interl.| que comparantur eruce, locuste, brucho, rubigini, que dicebant captivatis, quare non iuvat vos Deus vester
marg.| EIS  NATIONES. Demones, qui dum sumus impenitentes, dominantur et dicunt :   ubi est Deus eorum .
Quare dicunt in populis :
interl.| id est quare permittis dici a   populis ?
ubi est Deus eorum ?
interl.| quem defensorem putabant
Numérotation du verset Ioel. 2,18 
Zelatus est Dominus
interl.| id est ultus est primum et flagellavit Deus populum suum sed, postea placatus, penitentia eorum pepercit populo suo
marg.| ZELATUS  EST. Quasi cum predicta implessent, populus et sacerdotes, amavit Deus terram suam quam prius contempserat.
terram suam
interl.| animam in qua bonum semen seminat Deus
et pepercit populo suo.
marg.| Allegorice. Omnis anima terra est Domini in qua seminat Sed si pepererit zizania Dominum offendit Si vero penitet et dicit : parce domine,   zelatur Dominus terram suam , et dignatur suo alloquio dicens mittam tibi frumentum et vinum.
marg.| + Zelatus est Dominus terram suam id est parcet ei quam dudum contempserat.A k
k Glossae seiunctim a textu Bibliae diffusae ; cf. CCCM189A ; cf. CCCM189B
A ¶Codd. : Lux94 ; om. Rusch
Numérotation du verset Ioel. 2,19 
Et respondit Dominus et dixit populo suo :
interl.| non tantum ab verba sed ad facta eorum
marg.| ET  RESPONDIT. Populo agente penitentiam intantum parcit Deus ut eos sua responsione dignos faciat, hoc quotidie videmus fieri in Ecclesia.
Ecce ego mittam vobis frumentum
interl.| «panem qui de celo descendit»l
l Io. 6, 33.
marg.| ECCE  EGO. Qui peccantibus immisi vobis erucam locustam, bruchum, rubiginem, per quas omnes fruges vestre sunt vastate. Iam per penitentiam conversus sum ad clementiam, et eruam vos ab Assyriis, et si in bonis perseveraveritis replebo vos omnibus bonis.
et vinum
interl.| quod"letificat cor hominis"m
m Ps. 103, 15.
et oleum
interl.| quod “exhilarat faciem hominis”n
n Cf. Ps. 103, 15.
et replebimini in eis5
5 in eis] eo Weber
interl.| ut vetus tristitia peccatorum, frumenti, vini, olei, id est virtutum letitia temperetur
et non dabo vos
interl.| captivos
ultra opprobrium in gentibus
marg.| Ab hoc loco usque non confundetur populus meus in eternum promissio est bonorum eis qui penitentiam egerunt.
marg.| IN  GENTIBUS. illis, scilicet, de quibus supra :   populus multus et fortis Vel gentibus, id est demonibus. Unde : non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem sed adversus principes et potestates, mundi harum rectores, spiritualia.
Numérotation du verset Ioel. 2,20 
et eum qui ab aquilone est
interl.| id est populum Assyriorum habitantem in partibus aquilonis
marg.| AB  AQUILONE. Iuxta litteram non aquilo sed auster, solet locustas adducere Non enim ex frigore veniunt sed ex calore. Sed quia de Assyriis per similitudinem locustarum loquebatur, aquilonem interponit, ut non veram locustam, sed Assyrios et Chaldeos intelligamus, unde : ab aquilone exardescent mala super inhabitatores terre.
procul faciam a vobis et expellam eum
interl.| si venerit
in terram inviam et desertam
interl.| in aliquam gentem desertam a Deo
interl.| in qua non habitat Spiritus sanctus
interl.| que non habet Dei notitiam
faciem eius
marg.| FACIEM  EIUS. Iuxta litteram factum est hoc de Chaldeis tempore Ezechie, quando una nocte centum octogintamilia ab angelo in castris sunt percussa, et interfecta est illa pars castrorum que ad mare orientale respicit, id est ad Sodomam et posterior que respicit {t. 3 : Erfurt, f. 261vb ; facsim., p. 378b} ad mare que ducit ad Egyptum quorum corpora quia igne comsumpta et in terram sunt redacta quod sequitur de fetore non de corporibus Assyriorum, sed mystice est intelligendum.
interl.| convertam ut prima pars eius cadat in mare orientale
marg.| CONTRA  MARE Mystice in his qui ei aparuerunt ianuam peccati, ad mare orientale, apud quos usque ad extremem vite permanserit Assyrius, id est diabolus.
marg.| MARE  ORIENTALE. Ubi quondam Sodoma fuit et alie civitates que verse sunt in mare quod mortuum dicitur, ideo quod ibi nulla vivunt animalia.
et extremum eius ad mare novissimum
interl.| Convertam extremam partem eius ad mare novissimum , quod est ad occidentem, et ducit Egyptum in cuius litore sunt Gaza, Ascalon, Azotus, Ioppe, Cesarea et alie civitates.
et ascendet fetor eius
marg.| ET  ASCENDET  FETOR in eos qui sibi magna promittunt et per superbiam cadunt ne sit tutus homo fragilis quanto crescit in virtutibus tanto timeat ne corruat.
et ascendet putredo eius quia superbe egit.
interl.| in eos
marg.| ET  ASCENDET. Servat metaphoram, et iuxta situm provincie sic loquitur, quasi de locustis et non hostibus loqui videatur, ait enim Hieronymus, agmen locustarum suo tempore totam Iudeam texisse, que postea misericordia Dei inter vestibulum et altare id est inter crucis et resurrectionis locum sacerdotibus et populis clamantibus : parce domine parce populo tuo, vento surgente in mare primum et novissimum precipitate sunt, et cum acervi mortuarum ex undis in litora utriusque maris essent refusi, putredo et fetor noxius exivit, et aere corrupto hominibus et iumentis pestilentiam intulit.
Numérotation du verset Ioel. 2,21 
Noli timere
interl.| superius cominatus, nunc prospera pollicetur et lacrimas in risum vertit
terra,
interl.| promissionis que semen Dei ariditate tua perdideras
exulta et letare quoniam magnificavit Dominus ut faceret.
interl.| misericordiam tibi, ita ut etiam iumenta tibi multiplicentur que superius fame et siti attrita leguntur, et solitudines letis novalibus complentur
Numérotation du verset Ioel. 2,22 
Nolite timere animalia regionis quia germinaverunt speciosa deserti quia lignum
interl.| crucis vel ad litteram
attulit fructum suum
interl.| Spiritus sanctus
ficus et vinea
interl.| sermo Dei
dederunt virtutem suam
interl.| largitatem
Numérotation du verset Ioel. 2,23 
et filii
interl.| spiritualiter
Sion
interl.| Ecclesie
exultate et letamini
interl.| post penitentiam qui ante alieni
in Domino Deo vestro
interl.| non in aliis rebus
quia dedit vobis
interl.| dabit
doctorem iustitie
interl.| Septuaginta : escam
interl.| Christum qui vos docebit omnem veritatem
interl.| + HSC. 2. Christum B
B ¶Codd. : Wi1112
et descendere faciet ad vos imbrem matutinum
interl.| pristinam doctrinam fidei
interl.| veterem legem
marg.| ET  DESCENDERE Quantum ad litteram matutinus imber est qui tunc venit quando messis seritur. Serotinus, qui venit quando messis debet colligi. Mystice matutinus imber est fides, serotinus perfectio operum. Vel imber matutinus cognitio Dei que post fidem datur. Serotinus cognitionis eiusdem plenitudo.
et serotinum
interl.| Novum Testamentum
sicut6 in principio
6 sicut] om. Weber
interl.| benedictionis
Numérotation du verset Ioel. 2,24 
et implebuntur aree
interl.| Tanta erit abundantia ut post saturitatem vestram multa remaneant in arcis et torcularibus
frumento
interl.| frugibus virtutum faciet vos abundare
et redundabunt
interl.| hac voce magna copia designatur, ut et aliis possint prebere quod ipsis superest
torcularia vino et oleo.
Numérotation du verset Ioel. 2,25 
et reddam vobis annos
interl.| Per quot annos famem sustinuistis, per tot iterum annos duplicabo fructus
quos comedit locusta bruchus et rubigo et eruca
interl.| Non patiar perire ubertatem, quam pertuabationibus animi perdidistis.
marg.| ERUCA. Que vix movetur et leni contactu conteritur, in quo fortitudo Dei magna et humana fragilitas monstratur, sicut per sciniphes in Egypto que tam parve sunt ut vix cernantur, poterat quidem Deus cuncta diluvio operire vel fulmine cremare, sed potentiam suam et nostram fragilitatem per huiusmodi ostendit. Si enim hec sunt homine fortiora, unde gloriatur terra et cinis.
fortitudo mea magna quam misi in vos
marg.| FORTITUDO  MEA  MAGNA. Scilicet demones qui ultores sunt his qui operantur malum, sicut ille qui decepit achab, et qui saulem vexavit huiusmodi tortoribus tradidit paulus peccatores in interitum carnis.
Numérotation du verset Ioel. 2,26 
interl.| fruges iustitie
vescentes et saturabimini
interl.| si permanseritis in incepto opere
et laudabitis nomen Domini Dei vestri
interl.| et merito
qui fecit vobiscum mirabilia
marg.| ET  LAUDABITIS  NOMEN. Novacianus et quidam alii heretici dicunt hominem post peccatum non posse per penitentiam reformari in pristinum statum, hic error plane hic destruitur, cum Dominus intantum recipit penitentes ut vocet populum suum, et afferat non confundendos, et se in medio eorum habitaturum, et eos nullum alium habituros Dominum, sed in eum toto corde confisuros qui in eis maneat in eternum.
et non confundetur populus meus in sempiternum
interl.| si permanseritis in incepto opere.
Numérotation du verset Ioel. 2,27 
et scietis quia in medio Israel ego sum et ego Dominus Deus vester et non est amplius
interl.| quia pater in filio, et filius in patre spiritus in utroque
et
interl.| et ideo
non confundetur populus meus in eternum
interl.| hec quoque promittuntur penitentibus
Numérotation du verset Ioel. 2,28 
et erit post hec effundam spiritum meum super omnem carnem
interl.| unde Isaias : et videbit omnis caro salutare Dei; aliter enim non videbit, nisi effundatur gratia spiritus sancti
marg.| EFFUNDAM  SPIRITUM. Hoc factum est in die pentecostes, Unde Petrus : Neque enim hii ebrii sunt cum sit hora diei tertia, sed hoc est quod per Ioel prophetam dictum est.
marg.| EFFUNDAM  SPIRITUM  MEUM. Effusio largitatem designat muneris que non in paucos ut in Veteri Testamento sed in omnes credentes sunt dona spiritus, et in omnem carnem, quia non est distinctio Iudei et greci, sed omnes qui credunt unum sunt in Christo.
marg.| EFFUNDAM  SPIRITUM  MEUM. Qui se dicit in Christum credere, et non credit in spiritum sanctum, nondum habet claros oculos, ut videat salutare Dei. Unde baptisati a Ioanne in nomine venturi, id est Domini iesu, quia dixerunt : Sed neque si spiritus sanctus est audivimus iterum baptisantur, immo verum baptisma accipiunt, quia sine spiritu sancto et mysterio trinitatis quicquid in unam et alteram personam accipitur imperfectum est.
marg.| EFFUNDAM  SPIRITUM  MEUM. Cum Petrus tempore quo passus est Dominus hanc prophetiam expletam dixerit, videndum est, quomodo ea que sequentur predictis convenienter copatari possint. Cum enim precessisset a principio prophetie comminatio, quam fecit Deus peccanti populo, et post comminationem commonitio ad penitentiam, et post commonitionem fiat commemoratio premiorum que daturus est Deus in futuro, videntur confusio ordinis quod hic in medio interponitur de his que facta sunt tempore resurrectionis que data etiam sunt in premium fidei. Dicunt autem quidam ea que in ultimo tempore generaliter promissa sunt, nunc ex parte compleri, et quia premium futurorum in primo adventu apostoli sentiebant, quasdam primitias mirabilium expletas commemorat tam petrus quam alii apostoli, ut donec veniat quod perfectum est, id quod ex parte precessit sentiamus. Quidam dicunt esse apostolice consuetudinis ut quicquid viderint utile audientibus, et non repugnare presentibus, de testimoniis alterius temporis confirment, non ut audientium abutantur simplicitate, et imperitia, sicut mentitur prophirius, sed iuxta apostolum predicant oportune importune, et sequentes regulam prophetarum, quicquid Iudei in ultimo tempore sibi carnaliter repromittunt spiritualiter in primo adventu Domini dicunt esse completum.
et prophetabunt
interl.| post, non statim
filii vestri
interl.| Agabus prophetavit in cesarea et in anthiochia prophete plurimi, et quatuor filie Philippi evangeliste prophetaverunt
interl.| qui maioris meriti
et filie vestre
interl.| qui minoris
senes vestri somnia somniabunt
interl.| provectioris etatis
interl.| Senex erat Paulus quando dictum est ei : Transi in macedoniam
et iuvenes vestri visiones videbunt
interl.| qui vincunt malignum
interl.| iuvenis erat Paulus quando in via cecatus, et postea in extasi factus raptus est in paradisum et audivit arcana verba
marg.| IUVENES  VESTRI. Vel   iuvenes id est credentes,   visiones , id est prophetias intelligent.
Numérotation du verset Ioel. 2,29 
sed et super servos et ancillas in diebus illis
interl.| qui adhuc spiritum timoris habent quem perfecta caritas foras mittit
marg.| SED  ET  SUPER. Non quidem prophetabunt, non somniabunt, non videbunt visiones, sed sola effusione spiritus contenti fidei et salutis gratiam predicabunt.
effundam spiritum meum
interl.| resuscitatus a mortuis
Numérotation du verset Ioel. 2,30 
marg.| ET  DABO. Prodigia data sunt in celo tempore nativitatis quando nova stella visa est, et passionis quando sol obscuratus est, ne videret Dominum {t. 3 : Erfurt, f. 262rb ; facsim., p. 379b} pendentem in cruce, vel ne inimici fruerentur suo lumine. In terra signa dedit que illo moriente contremuit. Quo insolito motu petre scisse sunt, et monumenta aperta.
prodigia in celo
interl.| Signa
et in terra sanguinem
interl.| quando iam mortuo Christo apertum est latus, et contra naturam sanguis et aqua profluxit, unde : quare ergo rubrum est indumentum tuum
et ignem et vaporem fumi.
interl.| hic ignis in credentibus habet lumen, in incredulis tenebras que dicuntur vapor fumi
marg.| ET  IGNEM. id est spiritum sanctum quem in pentecosten super apostolos infudit, et quotidie in baptismo tribuit, qui ignis illuminat credentes et consumit vitia per vaporem compuctio lacrimarum accipitur, unde quidam compuncti corde dixerunt apostolis : quid faciemus viri fratres.
Numérotation du verset Ioel. 2,31 
Sol vertetur in tenebras
interl.| non quod mutatus in tenebras, sed quia mundo induxit tenebras
et luna in sanguinem
interl.| hoc et si evangeliste non memorant, tamen ad litteram factum esse credimus
marg.| ET  LUNA. Vel luna non est versa in sanguinem historialiter, sed Iudeos blasphemiarum et negationis in Christum horrore coopertos eterno testimonii sui sanguine condemnavit dicentes : sanguis eius super nos et super filios nostros.
antequam veniat dies Domini magnus et horribilis
marg.| Dies. Resurrectionis, qui est magnus credentibus electis diabolo et omnibus reprobis horribilis, ante hunc diem sol vertetur in tenebras et luna in sanguinem dum Dominus pendet in cruce vel istud restat faciendum ante diem iuditii qui a Deo magnus et horribilis ut in eo etiam columne celi dicantur contremiscere.
Numérotation du verset Ioel. 2,32 
et erit omnis qui invocaverit nomen Domini salvus erit
interl.| credendo et operando quod perfectorum est qui corde credunt et ore confitentur, et opere implent, alioquin non omnis qui dicit domine domine intrabit in regnum celorum
quia in monte Sion et7 Hierusalem erit salvatio
7 et] + in Weber
interl.| spiritualis
marg.| QUIA  IN  MONTE. Sion turris, Hierusalem reliqua pars urbis; unde : de Sion exibit lex et verbum Domini de Hierusalem, de qua dicitur etiam : non capit prophetam perire extra Hierusalem.
marg.| De Sion exierunt apostoli et primitiva Ecclesia, quia uno die crediderunt tria millia et altera die quinque millia, et deinceps multa millia, de quibus isaias : nisi Dominus reliquisset nobis semen quasi sodoma fuissemus, et quamvis sint multa millia, dicit residuos, et quasi reliquias vocari a Deo, quia pauci sunt vocati ad comparationem eorum qui in infidelitate remanserunt. Allegorice, principium eorum qui salvati sunt, est in spelunca et visione pacis.
sicut dixit Dominus
interl.| loquens in ista prophetia per Ioel.
et in residuis quos Dominus vocaverit.
marg.| Videndum est ut hec omnia per tropologiam ad tempus passionis et resurrectionis referamus, sicut Petrus et Paulus retulerunt. Neque enim fieri potest ut superiora tempore passionis, et que sequuntur intelligamus in die iudicii, cum inferiora superioribus connecti, et uno tempore cuncta perpetrari, per hoc ostendatur quod sequitur : Quia ecce in diebus ills etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Ioel. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=41&chapitre=41_2)

Notes :