string(58) "/var/www/html/gloss-e/sources/editions/lyr/GLOSS-lyr38.xml"
Nicolaus de Lyra

Capitulum 6

Numérotation du verset Dn. 6,1 

Placuit Dario et constituit super1 regnum satrapas centum viginti ut essent in toto regno suo,
1 super] supra Weber
Numérotation du verset Dn. 6,2 

et super eos principes tres ex quibus Daniel unus erat, ut satrape illis redderent rationem, et rex non sustineret molestiam.
Numérotation du verset Dn. 6,3 

Igitur Daniel superabat omnes principes et satrapas, quia spiritus Dei amplior erat in eo.
Numérotation du verset Dn. 6,4 

Porro rex cogitabat constituere eum super omne regnum. Unde principes
et satrape
querebant occasionem
ut invenirent Danieli ex latere regis2,
2 regis] regni Weber
nullamque causam et suspicionem reperire potuerunt, eo quod fidelis esset
et omnis culpa et suspicio non inveniretur in eo.
Numérotation du verset Dn. 6,5 

Dixerunt ergo viri illi: Non inveniemus Danieli huic aliquam occasionem nisi forte in lege Dei sui.
Numérotation du verset Dn. 6,6 

Tunc principes et satrape
subripuerunt regi,
et sic locuti sunt ei: Dari3 rex in eternum vive.
3 Dari] Darie Weber
Numérotation du verset Dn. 6,7 

Consilium inierunt cuncti principes regni tui4, magistratus et satrape senatores et iudices ut decretum imperatorium exeat et edictum, ut omnis qui petierit aliquam petitionem a quocumque deo et homine usque ad dies triginta, nisi a te rex mittatur in lacum leonum.
4 tui] om. Weber
Numérotation du verset Dn. 6,8 

Nunc itaque rex confirma sententiam et scribe decretum
ut non immutetur quod statutum est a Medis et Persis, nec prevaricari cuiquam liceat.
Numérotation du verset Dn. 6,9 

Porro rex Darius proposuit edictum et statuit.
Numérotation du verset Dn. 6,10 

Quod cum Daniel comperisset,
id est constitutam legem, ingressus est domum suam,
et fenestris apertis in cenaculo suo contra Hierusalem
tribus temporibus
in die flectebat genua sua et adorabat, et confitebatur coram Deo suo sicut et ante facere consueverat.
Numérotation du verset Dn. 6,11 

Viri ergo5 illi, curiosius inquirentes, invenerunt Danielem orantem et obsecrantem Deum suum,
5 ergo] igitur Weber
Numérotation du verset Dn. 6,12 

et accedentes locuti sunt regi super edicto: Rex numquid non constituisti ut omnis homo qui rogaret quemquam de diis et hominibus usque ad dies triginta nisi a te rex mitteretur in lacum leonum ?
Ad quos6 respondens rex ait: Verus est7 sermo iuxta decretum Medorum atque Persarum, quod prevaricari non licet.
6 quos] quod Weber |
7 est] om. Weber |
Numérotation du verset Dn. 6,13 

Tunc respondentes dixerunt coram rege: Daniel de filiis captivitatis Iude
non curavit
de lege tua
et de edicto quod constituisti, sed tribus temporibus per diem orat obsecratione sua.
Numérotation du verset Dn. 6,14 

Quod verbum cum audisset rex, satis contristatus est,
et pro Daniele posuit cor
ut liberaret eum,
et usque ad occasum solis laborabat ut erueret eum.
Numérotation du verset Dn. 6,15 

Viri autem illi intelligentes regem
dixerunt ei: Scito rex quia lex Medorum atque Persarum est8 ut omne decretum quod constituit rex
8 est] om. Weber
non liceat immutari.
Numérotation du verset Dn. 6,16 

Tunc rex precepit
et adduxerunt Danielem, et miserunt eum in lacum leonum. Dixitque rex Danieli: Deus tuus quem colis semper ipse liberabit te.
Numérotation du verset Dn. 6,17 

Allatusque est lapis unus et positus est super os laci, quem obsignavit rex annulo suo,
et annulo optimatum suorum ne quid fieret contra Danielem9.
9 Danielem] Daniel Weber
Numérotation du verset Dn. 6,18 

Et abiit rex in domum suam et dormivit incenatus, cibique non sunt allati10 coram eo, insuper et somnus recessit ab eo.
10 allati] illati Weber
Numérotation du verset Dn. 6,19 

Tunc rex primo diluculo consurgens festinus
ad lacum leonum perrexit,
Numérotation du verset Dn. 6,20 

appropinquansque lacui,
Danielem voce lacrimabili inclamavit,
et affatus est eum:
Daniel serve Dei viventis,
Deus tuus cui tu servis semper putasne valuit te liberare a leonibus ?
Numérotation du verset Dn. 6,21 

Et Daniel regi respondens ait: Rex in eternum vive.
Numérotation du verset Dn. 6,22 

Deus meus misit angelum suum
et conclusit ora leonum,
et non nocuerunt mihi quia coram eo iustitia inventa est in me, sed et coram te rex delictum non feci.
Numérotation du verset Dn. 6,23 

Tunc vehementer rex11 gavisus est super eum12, et Danielem precepit educi de lacu13, et nulla lesio inventa est in eo quia credidit Deo suo.
11 v. rex] inv. Weber |
12 eum] eo Weber |
13 lacu Rusch (h om. )] + eductusque est Daniel de lacu Weber |
Numérotation du verset Dn. 6,24 

Iubente autem rege, adducti sunt viri illi qui accusaverunt14 Danielem et in lacum leonum missi sunt ipsi et filii et uxores eorum,
14 accusaverunt] accusaverant Weber
et non pervenerunt usque ad pavimentum laci
donec arriperent eos leones et omnia ossa eorum comminuerunt.
Numérotation du verset Dn. 6,25 

Tunc Darius rex scripsit universis populis et15 tribubus et linguis habitantibus in universa terra: Pax vobis multiplicetur.
15 et] om. Weber
Numérotation du verset Dn. 6,26 

A me ergo16 constitutum est decretum
16 ergo] om. Weber
ut in universo imperio et regno meo tremiscant17 et paveant Deum Danielis.
17 tremiscant] tremescant Weber
Ipse est enim Deus vivens
et eternus in secula,
et regnum eius non dissipabitur, et potestas
eius usque in eternum.
Numérotation du verset Dn. 6,27 

Ipse est18 liberator atque salvator, faciens signa et mirabilia in celo et in terra
18 est] om. Weber
qui liberavit Danielem de manu
leonum.
Numérotation du verset Dn. 6,28 

Porro Daniel perseveravit usque ad regnum Darii
regnumque Cyri Perse.

Capitulum 6

Numérotation du verset Dn. 6,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 86rb
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 86va
Numérotation du verset Dn. 6,1 
marg.| £ .1. % {4.1565} Placuit Dario : Hec est quinta visio, que licet sit historia, tamen dicitur visio : quia hic fit mentio de angelo in lacum descendente, et ora leonum mirabiliter concludente, et Danielem liberante in quibus notatur mysterium Christi resurgentis, ut supra dictum est. Causa igitur materialis huius visionis est emulatio principum contra Danielem, et reclusio eius in lacum et liberatio eius per angelum. Causa finalis, ut Danielis innocentia cerneretur, Dei iustitia panderetur, et mestitia plebis Israelite leniretur. Causa efficiens est angelica apparitio hoc merente, Danielis innocentia cum devotione et patientia. Causa formalis in modo procedendi consistit. Proceditur autem hic per modum fraterne invidie et explorationis contra vitam innocentis.
marg.| Et habet quatuor partes : quia primo ponitur honor exaltationis ex parte Danielis. Secundo, livor emulationis ex parte principum, ibi : Unde et principes. Tertio, rigor condemnationis ex parte regis, ibi : Quod verbum cum audisset. Quarto tenor liberationis ex parte Dei, ibi : Et tunc primo diluculo. Circa primum notantur tres gradus honoris Danieli exhibiti. Primus est positivus quem tenuit Daniel in dignitate : quia a Dario qui Balthasar successit fuit constitutus unus de tribus principalibus regni principibus. Audito enim quod precedentem visionem exposuerat, duxit cum secum in Mediam honorifice propter eius sapientiam, et tenuit eum in simili honore in quo posuerat eum Balthasar, qui fecerat eum tertium in regno suo, ut dictum est cap. precedenti i. unum de tribus principalibus regni sui. Et hoc est quod dicitur hic : Placuit Dario Medo, id est filio Astyagis, ad differentiam alterius Darii qui fuit filius Assueri, quem debellavit Alexander magnus.
marg.| £ .2. % Et constituit super regnum : sicut supra dictum est : Satrape dicuntur quasi rapientes satis. Isti igitur erant constituti per totum regnum in diversis partibus ad pecunias colligendas.
marg.| £ .3. % Et super eos principes : scilicet post regem. Sequitur.
marg.| £ .4. % Et rex non sustineret molestiam : Duplici de causa. Una, quia iam erat anticus. Alia, quia erat monarcha novus. Et in principio talium solent {4.1566} aliqui magis rebellare. Ideo curam regni aliis tradiderat, ut ipse posset magis vacare circa hostes reprimendos, si insurgerent.
marg.| £ .5. % Igitur Daniel : Hic secundo ponitur gradus comparativus honoris ipsius Danielis, quia non solum satrapas superabat, sed etiam alios duos principes qui erant constituti cum eo super totum regnum, ut visum est. Et causa subditur.
marg.| £ .6. % Quia spiritus Dei, id est virtus a Deo data ad cognoscendum que agenda sunt et exequenda.
marg.| £ .7. % Amplior erat in illo, id est maior intensive et extensive.
marg.| £ .8. % Porro rex : Hic ponitur gradus superlativus honoris, quem rex voluit sibi exhibere propter eminentium sue sapientie, quia rex voluit eum aliis duobus maioribus preponere, ut sic esset super totum regnum immediate post ipsum.
marg.| £ .9. %  Unde :Postquam descriptus est honor ex parte Danielis : hic consequenter ponitur livor emulationis ex parte principum, qui solet vigere in curiis magnatorum. Et quia invidus semper querit occasionem contra innocentem, ideo primo querunt occasionem contra Danielem circa convictum carnalem. Secundo circa ritum legalem, ibi : Dixerunt ergo. Tertio, circa contemptum regalem, ibi : Viri ergo illi. In prima parte dicitur sic : Unde, id est propter excellentiam Danielis quem rex volebat preponere omnibus.
marg.| £.10.%  Principes et satrape : Moti a principibus.
marg.| £.11.%  Querebant occasionem, id est amovendi eum a familiaritate regis. Vel aliter. A latere, imponendo Danieli, quod equalitatem regis ambiret secundum Hebreos. Vel, A latere, id est ex uxore regis, que dormivit ad latus eius imponendo Danieli, quod haberet familiaritatem suspectam cum ea.
marg.| £.12.%  Nullamque causam etc. Ex quo patet eminentia virtutis Danielis, quia inter extraneos et emulos existens non potuit notari etiam a diligenter considerantibus de aliquo crimine certo. Nec in facto, quod notatur cum dicitur : Nullamquecausam. Nec in signo quod notatur ibi: Et suspitionem. Suspitio enim est quando aliquis incipit dubitare de fama vel bonitate alicuius ex aliquo levi signo.
marg.| £.13.%  Dixerunt ergo : Hic querunt secundo occasionem contra Danielem circa ritum legalem. Et hoc est quod dicitur.
marg.| £.14.%  Non inveniemus, etc. Accusandi eum, scilicet erga regem.
Numérotation du verset Dn. 6,1 
marg.| £ .1. % {4.1567} Nisi forte in lege Dei sui : quia sciebant, quod ipse magis vellet facere contra edictum regis, quam contra mandatum divine legis : et ideo cogitaverunt qualiter rex faceret aliquod edictum, quod non posset servari sine transgressione legis Iudeorum, ut sic caperent Danielem mandato regis non obedientem. Et hoc est quod subditur.
marg.| £ .2. % Tunc principes, etc. Surripere est aliquem verbis fallere, quasi commodi sui gratia, cum tamen sit contra eum : et sic factum est in proposito, quia induxerunt regem ad faciendum edictum, per cuius occasionem occideretur Daniel qui erat maxime sibi utilis et fidelis : videbatur tamen prima facie illud edictum esse pro regis utilitate. Et hoc est quod dicitur hic.
marg.| £ .3. % Rex in eternum : quasi dicat nos optamus salutem tuam.
marg.| £ .4. % Consilium inierunt, etc. pro bono statu regni conservando.
marg.| £ .5. % Ut decretum, id est lex firma et irrevocabilis.
marg.| £ .6. % Ut omnis qui petierit aliquam petitionem, etc. Hoc dicunt, ut postea non possit Danielem aliquo modo excusare.
marg.| £ .7. % Usque ad dies triginta, nisi a te rex : Tantum temporis ponunt, ut Daniel non posset evadere, quin caperetur in oratione : quia in uno parvo tempore posset sic Deum secrete orare quod alios lateret.
marg.| £ .8. % Mittatur in lacum leonum : quia condemnati ad mortem, illuc proiiciebantur. Hoc enim edictum videbatur facere ad firmitatem regni et monarchie, inquantum per hoc homines inducerentur ad tantam reverentiam et timorem regis, quod non auderent petere aliquid ab alio etiam a Deo. Et ideo rex qui erat novus monarcha consensit nesciens eorum fraudem. {4.1568} Simile edictum fecit Assuerus ad suggestionem Aman, ut habetur Esther. 3. et. 4. quia quasi zelans pro pace regni impetravit fieri edictum de destructione Iudeorum : et cum hoc impetravit aliud edictum fieri ne aliquis accederet ad regem infra triginta dies in hoc simulans zelare pro regis magnitudine, ex cuius reverentia nullus auderet ad eum accedere in tanto tempore : sed hoc faciebat ne aliquis infra hoc tempus ad regem accederet qui liberationem Iudeorum impetraret. Hoc modo familiares principibus aliquando inducunt eos ad faciendum aliqua statuta pessima sub specie quod zelent pro principibus, cum tamen aliud intendant. Sequitur.
marg.| £ .9. % Nunc itaque rex confirma sententiam : quasi dicat libenter debes facere, quia est pro regni utilitate.
marg.| £.10.% Et scribe decretum, ut non immutetur : quasi dicat quod tot et tantorum sapientum consilio ordinatum est, non debet immutari per vocem unius hominis.
marg.| £.11.% Quod statutum est a Medis et Persis : Ex hoc videtur, quod unum erat regnum Medorum et Persarum : quia Cyrus nepos Darii ei in honore successit, ut predictum est.
marg.| £.12.% Quod cum Daniel, etc., id est constitutam legem, ingressus est domum suam ut occulte oraret Deum cavens de periculo insidiarum, ne tentaret Deum exponens se mortis periculo sine causa, si hoc faceret in aperto.
marg.| £.13.% Et fenestris apertis, etc. Hoc habetur ex. 3Rg. 8. ubi dicitur, quod filii Israel ducti in captivitatem debent orare versa facie contra Hierusalem, ut ex memoria templi ubi Deus colebatur oratio eorum esset magis devota et exaudibilis.
Numérotation du verset Dn. 6,1 
marg.| £ .1. % {4.1569} Tribus temporibus in die, id est hora matutinali : quia lotis manibus Iudei tunc benedicunt deum, et hora sexta ante comestionem. Exemplum habetur Actu. decimo. a. ubi dicitur : Ascendit Petrus in superiora domus, ut oraret circa horam sextam. Et hora vespertina secundum quod dicitur Act. 3.a. Petrus et Iohannes ascenderunt in templum ad horam orationis nonam, que accipitur circa tempus vesperarum, ut patet in ecclesiis maioribus ubi tunc dicitur nona.
marg.| £ .2. %  Flectebat genua : quantum ad actum latrie exteriorem.
marg.| £ .3. %  Et adorabat :quantum ad actum interiorem.
marg.| £ .4. %  Confitebatur etc., scilicet peccata populi Israel et sua, quia oratio humiliantis se nubes penetrat, ut habetur in Ecclesi. xxv.
marg.| £ .5. % Viri ergo illi : Hic tertio querunt occasionem contra Danielem circa contemptum regalem, et hoc est quod dicitur hic : Viri ergo illi curiosius inquirentes, id est cum magna sollicitudine occultas vias et per occultos modos.
marg.| £ .6. %  Invenerunt Danielem : contra regis edictum.
marg.| £ .7. % Orantem et obsecrantem deum suum : Obsecratio est oratio que fit per invocationem alicuius rei sacre, per quam oratio fiat magis ex audibilis. unde dicitur obsecratio quasi ob aliquid sacrum deprecatio, sicut cum dicitur : Per crucem et passionem tuam libera nos domine : et consimilia. Et ideo in omnibus orationibus ecclesie ad hoc, quod fiant magis exaudibiles dicitur : Per Dominum nostrum Iesum Christum etc. ubi est invocatio sancte trinitatis. Sequitur :
marg.| £ .8. %  Et accedentes : invidi exploratores.
marg.| £ .9. %  Locuti sunt regi super edicto etc. Hoc est de regis sententia firma et irrevocabili prius facta, hoc faciunt ne rex habeat viam liberandi Danielem. Et hoc est quod subditur : £.10.%  Rex numquid non constituisti, ut omnis homo etc. Et sic loquuntur tacito nomine Danielis, ut cum rex responderit generaliter, quod omnis transgrediens statutum sit morte puniendus : non possit postea excipere Danielem : quo responso habito a rege, ut patet in littera, proposuerunt accusationem suam, dicentes :
marg.| £.11.%  Daniel : Ipsum nominant nomine Iudaico, tacito nomine Balthasar, quod erat nomen regium. Addunt etiam conditionem servilem, ut magis provocent regem, cum subditur :
marg.| £.12.%  De filiis captivitatis : Iste namque deberet esse humilis.
marg.| £.13.%  Non curavit de lege : que ab omnibus est veneranda.
marg.| £.14.%  Et de edicto : quod peius est, quia illa lex erat posita {4.1570} sub precepto, quod contempsit transgrediendo : quod probant per hoc quod subditur : Sed tribus temporibus per diem orat.
marg.| £.15.% Quod verbum cum audisset rex : Hec est tertia pars principalis huius capituli, ubi describitur rigor condemnationis ex parte regis, ubi tria notantur. Primum est malitia hostis impellentis. Secundum, est miseria hominis innocentis, ibi : Tunc rex precepit. Tertium est mesticia regis imperantis, ibi : Et abiit rex. Circa primum dicitur sic : Quod verbum cum audisset rex, satis contristatus. quia percepit fraudem eorum, et non audebat de plenitudine potestatis frangere edictum in principio sue monarchie : quia reges de novo creati solent iurare quod servabunt consuetudines regni. Et ideo si contra consuetudinem frangerent tale edictum, immineret periculum de seditione que de talibus solet accidere. Et ideo alio modo conatus est rex Danielem liberare : propter quod subditur :
marg.| £.16.% Et pro Daniele posuit, id est intelligentiam et conatum.
marg.| £.17.% Ut liberaret eum : Interpretando s. edictum, et se multipliciter excusando. Et licet modus hic non exprimatur, tamen intelligitur per hoc, quod in talibus detinuit accusatores usque ad occasum solis, ut dicitur in littera et patet. Sequitur :
marg.| £.17.%  Viri autem illi, scilicet accusatores pessimi.
marg.| £.18.% Intelligentes regem :quod s. vellet modis variis liberare Danielem.
marg.| £.19.% Dixerunt : ad contrarium arguendo.
marg.| £.20.% Scito rex, quia lex Medorum et Persarum est : Ideo reducunt edictum regis ad memoriam, quia ita erat expressum, quod nullo modo poterat Danielem excusare, quin fecisset contrarium. Non enim poterat excusare ex parte legis, quia erat firmata irrevocabiliter ut visum est. Nec ex parte orantis, quia in ea sic dicitur : Omnis homo qui petierit etc. Et sic in ea includitur Daniel sicut et alii. Nec ex parte orati. quia dicit ibi : A quocumque deo et homine.
marg.| £.21.%  Tunc rex precepit : Hic describitur miseria hominis innocentis, scilicet Danielis. Et hoc est quod dicitur : Adduxerunt. Videns ergo rex, quod non poterat liberare Danielem, nisi frangendo decretum : que fractio erat sibi periculosa et toti communitati ratione predicta, ideo tamquam minus malum secundum estimationem suam elegit eis tradere Danielem, et maxime quia firmiter credebat quod deus eum liberaret : sicut audierat de tribus sociis suis liberatis de camino. Et hoc est quod sequitur post :
marg.| £.22.%  Deus tuus quem colis semper ipse liberabit te : quia secundum quod dicit glossa non {4.1571} loquitur dubitative, sed affirmative.
Numérotation du verset Dn. 6,1 
marg.| £ .1. % Allatusque est lapis unus : magnus scilicet et ponderosus.
marg.| £ .2. % Et positus est super os laci : Ne aliquis posset ingredi, quia magis timebat rex de crudelitate hominum contra Danielem, quam de de ferocitate leonum. Et hoc est quod subditur :
marg.| £ .3. % Quem obsignavit rex etc. Ne aliquis intraret sine scitu suo. Cuius causa subditur : Ne quid fieret contra Danielem.
marg.| £ .4. % Et abiit rex : Hic ponitur mesticia regis ex condemnatione Danielis. Et hoc est quod dicitur :
marg.| £ .5. % Et dormivit incenatus, id est abiit ad dormiendum, ita quod non dormivit. Unde sequitur :
marg.| £ .6. % Et somnus recessit ab eo : Tum ex tristitia, tum ex defectu cibi.
marg.| £ .7. % Tunc rex : Hec est quarta pars principalis, ubi describitur tenor liberationis ex parte dei : ubi tria notantur, innocentia liberata, invidia lacerata, ibi : Iubente autem rege. Et dei magnificentia predicata : ibi : Tunc Darius. Circa primum dicitur sic : Tunc rex primo diluculo : etc., id est summo mane transacta illa nocte.
marg.| £ .8. % Consurgens : Ex magno enim desiderio liberandi Danielem rex qui per noctem vigilaverat, ut dictum est, etiam mane non dormivit : quod tamen solet esse remedium maximum contra vigiliam noctis.
marg.| £ .9. % {4.1572} Appropinquansque : Ex effectu enim cordis lachrymatus est : quod tamen reges solent cavere quantum possunt maxime coram populo, ne muliebres esse videantur.
marg.| £.10.% Daniel serve : Hoc dicit quantum ad differentiam idolorum que non vivunt.
marg.| £.11.% Deus tuus : Non dicit hoc dubitando de dei potentia, sed ut cum Da. contra opinionem humanam illesus apparuerit, iustior appereat indignatio regis contra accusatores Dn. Sequitur :
marg.| £.12.% Deus meus : quia opera mirabilia facit ministerio angelorum.
marg.| £.13.% Et conclusit : quasi dicat natura feritatis leonum non est mutata, sed ab angelo prohibita, quod patuit ex effectu sequenti in accusatores suos.
marg.| £.14.% Iubente : Hic describitur invidia lacerata, cum dicitur :
marg.| £.15.% Adducti : Hoc erat iustum secundum penam talionis que maxime habet locum inter equales, sicut erat in proposito.
marg.| £.16.% Et non pervenerunt : Iosephus dicit, quod accusatores dixerunt leones fuisse satiatos carnibus, et ideo Danielem non tetigisse : et tunc rex iussit, ut ipsi darent carnes leonibus, quod cum vellent facere, leones eos decerpserunt antequam venirent ad pavimentum. Et ex hoc patet manifeste, quod Daniel ex sua iusticia fuerat liberatus.
marg.| £.17.% Tunc Darius : Hic describitur dei magnificentia predicata per regem Darium propter visum miraculum. Et patet sententia ex predictis in principio quarti capitruli et in fine capituli presentis.
Numérotation du verset Dn. 6,moraliter 
marg.| Moraliter exponendo processus emulationis describitur in hoc capitulo quia in emulis primo notatur ambitio : ex hac secuta est elatio, ex hac emulatorum {4.1573} insidiatio, ad ultimum istorum deiectio. Et hec omnia patent in littera. Ad evadendum autem emulationem exemplo Danielis recurrendum est adorationem, et in modo orandi considera quod Daniel ingressus est domum, {4.1574} in quo notatur consideratio mortis. Orabat apertis fenestris, in quo notatur attentio legis. In cenaculo, in quo notatur excessus contemplationis. Tribus temporibus, in quo notatur ordinatio temporis. Flectebat genua, in quo notatur confessio oris. Ad ista sequuntur liberatio eius, in quo apparet equitas Dei, et emulorum perditio : in quo apparet dei severitas.
Numérotation du verset Dn. 6,moraliter 
marg.| {4.1565} £ .1. % Placuit Dario : Sequitur. £ .5. %  Igitur Daniel, quia spiritus Dei amplior erat in illo : Porro rex cogitabat, etc. Per hoc docentur principes constituere post se maiores qui precellunt aliis in sapientia et bonitate vite. £ .9. %  Unde principes etc., id est elongandi eum a regis amicitia et familiaritate. Scribitur enim Eccl. x.b. Initium omnis peccati superbia. Propter quam principes isti indignabantur Danielem eis preponi. {4.1566} Et ex hac indignatione processerunt ad iniqua contra Danielem. Primo suggerendo regi legis inique constitutionem. Et secundo insidiando Danieli, ut possent contra eum probare legis transgressionem : ut per hoc condemnaretur ad mortem. Istis autem similes sunt cupidi principum et prelatorum consiliarii, qui suggerunt eis statuta gravia et iniqua fieri, ut ex eorum transgressione innocentes accusare valeant, et in rebus vel personis damnificari.
Numérotation du verset Dn. 6,moraliter 
marg.| {4.1567} £.12.% Quod cum Daniel comperisset : Hic ponitur occursus malitie invidorum, quod maxime fit per recursum ad Deum in oratione devota. Ideo sequitur.
marg.| † Ingressus est domum suam : Per quod ostenditur, quod oratio {4.1568} debet esse secreta, sicut dicitur. Mt 6.a. Ora patrem tuum in abscondito, etc. Debet etiam esse multum intenta : quod notatur cum dicitur.
marg.| £.13.% Et fenestris apertis in cenaculo suo, etc. scilicet celestem, ubi Deus videtur facie ad faciem, debet etiam esse perseverans et continua, quod notatur : cum dicitur.
Numérotation du verset Dn. 6,moraliter 
marg.| {4.1569} £ .1. % Tribus temporibus in die : scilicet mane, meridie, et vespere. Per mane significatur etas iuventutis. Per meridiem, etas media. Et per vesperam, etas senectutis. Debet etiam esse cum reverentia. quod notatur ibi :
marg.| {4.1570} £ .2. % Flectebat genua sua : Et etiam devota. Ideo subditur :
marg.| £ .3. % Et adorabat, scilicet adoratione latrie : Debet etiam esse cum humilitate. Ideo subditur :
marg.| £ .4. % Et confitebatur coram deo, scilicet peccata populi que reputabat sua, eo quod erat de populo illo. Et secutus est effectus orationis, scilicet orantis liberatio ex dei benignitate, ibi :
Numérotation du verset Dn. 6,moraliter 
marg.| {4.1571} £.12.% Deus meus etc. invidorum destructio ex eius severitate, {4.1572} ibi :
marg.| £.14.% Iubente etc. Et sic impletum est illud Prv. j.xxv.d. Qui fodit foveam, incidet in eam.
prol.| Liber Danielem



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Dn. 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 09/11/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=38&chapitre=38_6)

Notes :