string(58) "/var/www/html/gloss-e/sources/editions/lyr/GLOSS-lyr38.xml"
Nicolaus de Lyra

Capitulum 12

Numérotation du verset Dn. 12,1 

In tempore autem illo
consurget Michael
princeps
magnus,
qui stat
pro filiis populi tui,
et
veniet tempus
quale non fuit ab eo ex quo gentes esse ceperunt usque ad tempus illud.
Et in tempore illo
salvabitur
populus tuus,
omnis qui inventus fuerit
scriptus
in libro.
Numérotation du verset Dn. 12,2 

Et multi
de his qui dormiunt in terre pulvere
evigilabunt:
alii in vitam eternam1
1 eternam] + et Weber
alii in opprobrium
ut videant semper.
Numérotation du verset Dn. 12,3 

Qui autem docti fuerint
fulgebunt quasi splendor firmamenti,
et qui ad iustitiam
erudiunt multos,
quasi stelle in perpetuas eternitates.
Numérotation du verset Dn. 12,4 

Tu autem
Daniel claude2
2 claude] clude Weber
sermones
et signa librum
usque ad tempus
statutum. Plurimi pertransibunt3
3 P. p.] inv. Weber
et multiplex erit scientia.
Numérotation du verset Dn. 12,5 

Et vidi ego Daniel, et ecce quasi duo alii stabant:
unus hinc super ripam fluminis et alius inde ex altera ripa fluminis.
Numérotation du verset Dn. 12,6 

Et dixi viro qui indutus erat lineis
qui stabat
super aquas fluminis:
Usquequo finis horum mirabilium ?
Numérotation du verset Dn. 12,7 

Et audivi virum qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis, cum elevasset4 dexteram et sinistram suam in celum et iurasset per viventem in eternuma,
0 Cf. Apc. 10, 5-6.
4 elevasset] levasset Weber
quia in tempus
et tempora5
5 et tempora] temporum Weber
et dimidium temporisb.
0 Cf. Apc. 12, 14.
Et cum completa fuerit
dispersio
manus populi sancti, complebuntur universa hec.
Numérotation du verset Dn. 12,8 

Et ego
audivi,
et non intellexi
et dixi: Domine mi quid erit post hec ?
Numérotation du verset Dn. 12,9 

Et ait: Vade Daniel,
quia clausi sunt
signatique sermones
usque ad tempus
prefinitum.
Numérotation du verset Dn. 12,10 

Eligentur
et dealbabuntur
et quasi ignis
probabuntur multi.
Et impie agent impii
neque intelligent omnes impii.
Porro docti intelligent,
Numérotation du verset Dn. 12,11 

et a tempore cum ablatum fuerit iuge sacrificium
et posita fuerit
abominatio
in desolationem6,
6 desolationem] desolatione Weber
dies mille ducenti nonaginta.
Numérotation du verset Dn. 12,12 

Beatus qui exspectat et pervenit ad dies mille et7 trecentos triginta quinque.
7 et] om. Weber
Numérotation du verset Dn. 12,13 

Tu autem Daniel vade
ad prefinitum,
et requiesces
et stabis in sorte tua in finem8 dierum.
8 finem] fine Weber
Hucusque Danielem in hebreo volumnie legimus ; cetera que sequuntur usque ad finem libri de theoditionis editione translata sunt.

Capitulum 12

Numérotation du verset Dn. 12,1 
marg.| £ .1. % {4.1663} In tempore autem illo : Postquam descripta est violentia {4.1664} Antichristi contra electos, hic consequenter ponitur finalis victoria contra reprobos. Et dividitur in duas partes : quia primo ponitur principalis intentio, secundo subiungitur {4.1765} utilis institutio, ibi : Tu autem Daniel. Circa primum duo facit, quia primo ostendit conatum angelorum ad tuitionem fidelium. secundo, describit conditionem et gradus resurgentium, ibi, Et multi de his qui dormiunt. Circa primum considerandum quod conatus angelorum circa fideles tempore Antichristi erit necessarius ad duo, scilicet ad fidelium defensionem, et adversarii destructionem, quia licet Antichristus verbo Christi ex Dei sententia interficiatur, ut dictum est, hoc tamen erit autoritative, sed per Michaelem (qui est princeps ecclesie, sicut fuit antiquitus princeps synagoge) hoc fiet executive et hoc est quod dicitur hic, In tempore illo, id est Antichristi, quando, scilicet angeli mali conabuntur omnes corrumpere, et a fide subvertere etiam electos si fieri potest, ut dicitur in evangelio.
marg.| £ .1. % Consurget Michael princeps : ad fortificandum electos per se et per angelos sibi subditos. Sequitur.
marg.| £ .2. % {4.1766} Et veniet tempus, etc. propter magnitudinem tribulationis que ventura est sub Antichristo, qualis nunquam fuit a principio mundi usque tunc, ut dicitur Mt. 24. Per hoc patet quod male exponit Porphyrius hunc locum de persecutione Iudeorum sub Antiocho, quia maior fuit illa que sub Nabuchodonosor fuit, et intensive et extensive. Intensive, quia destruxit civitatem et templum, et magnam partem populi occidit, reliquam vero cum rege Sedechia captivam duxit, exceptis quibusdam personis pauperibus et vilibus quas dimisit ad colendam terram, ut patet. 4Rg. 5. Similiter extensive, quia duravit per lxx. annos. Illa autem que facta sunt sub ab Antiocho, tantummodo per sex annos. De afflictione autem que facta est populo Israel per Titum et Vespasianum non est dubium quin fuerit maior, quam illa que fuit sub Antiocho.
marg.| £ .3. % Et in tempore illo : Illi dicuntur esse de populo eius, qui sunt vere Israelite {4.1767} habentes veram fidem ipsius Iesu Christi, et isti sunt omnes predestinati, quia nullus salvabitur, nisi per fidem Christi. Et hoc est quod subditur.
marg.| £ .1. % Omnis qui inventus etc. qui quidem liber non est aliud, quam conscriptio electorum in mente divina, et isti vere salvabuntur de tribulatione Antichristi, quia propter electos breviabuntur dies persecutionis Antichristi, ut habetur Mt. 24.
Numérotation du verset Dn. 12,1 
moraliter
marg.| £ .1. % {4.1663} In tempore autem illo : Secundum litteralem sensum agitur in hoc capitulo de persecutione ecclesie per Antichristum futura : et sicut dicitur 1. Io. 2.c. Nunc Antichristi muli sunt : ideo per tribulationem Antichristi tempore, potest intelligi persecutio quelibet et ecclesie, per Michaelem autem potest intelligi {4.1664} moraliter quilibet bonus prelatus, et interpretatio nominis congruit : nam Michael interpretatur quis ut Deus, et hoc convenit bono prelato qui vicarius est Dei in spiritualibus : et ideo tempore persecutionis debet consurgere ad protectionem sui gregis, etiam usque ad mortem si oporteat, Io. 10.b. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis.
marg.| £ .2. % {4.1765} Et veniet tempus : Sicut enim de quolibet confessore canit ecclesia, Non est inventus similis illi, sic de qualibet ecclesie persecutione dici potest, quod non fuit tempus talis persecutionis, et {4.1766} maxime quod cuilibet persecutionem patienti videtur quod sua tribulatio sit maior aliis.
marg.| £ .3. % Et in tempore illo : Omnis enim salvatio corporalis vel spiritualis procedit ex ordinatione Dei.
Numérotation du verset Dn. 12,2 
marg.| £ .2. % Et multi : Hic consequenter describitur conditio et gradus resurgentium. Et dividitur in duas partes, quia primo tangit diversitatem resurgentium, quantum ad electos et reprobos. Secundo, tangit diversos gradus electorum, ibi: Qui autem docti. Circa primum sciendum, quod licet omnes resurgent tam boni quam mali, tamen diversimode, quia aliqui resurgent ad gloriam, scilicet electi, alii ad penam. scilicet reprobi, Et hoc est quod dicit, Et multi de his qui dormiunt in terre pulvere evigilabunt, resurgentes a morte, Non enim loquitur de dormitione somni sed mortis, quod patet per hoc quod dicit.
marg.| £ .3. % Qui dormiunt in terre : Per hoc autem quod dicit, Multi intelliguntur omnes, ut dicit Aug. Et hic modus loquendi bene invenitur alibi in sacra scriptura. Vel aliter dicit, Multi, propter pueros damnatos, qui licet resurgant, non tamen dicuntur proprie evigilare, quia non sunt habituri sensum pene vel glorie, vigilia autem est solutio sensus.
marg.| £ .4. % Alii in vitam eternam : scilicet electi.
marg.| £ .5. % Alii in opprobrium : scilicet reprobi, quod opprobrium erit etiam sempiternum, propter quod subditur.
marg.| £ .6. % Ut videant semper : scilicet opprobrium sue damnationis. Hunc etiam locum exponit Porphyrius, et male de illis Iudeis qui se absconderunt in speluncis propter persecutionem Antiochi, et audita Iude victoria venerunt ad ipsum quasi evigilantes de pulvere terre. Alii in vitam, quantum ad observatores legis. Alii in opprobrium, quantum ad prevaricatores. Ista expositio patet manifeste falsa, quia omnes qui se absconderunt et venerunt ad Iudam Machabeum modo predicto erant zelatores legis, aliter non venissent ad ipsum, sed obedivissent Antiocho. Et tamen de istis dicitur quod aliqui evigilabunt ad opprobrium, ergo eius ex positio est falsa, quia dicit quod illi qui evigilaverunt ad opprobrium erant prevaricatores legis. Similiter illi qui erant observatores legis, qui secundum eum dicuntur evigilasse ad vitam, et postea mortui sunt, et sic non possunt dici evigilasse ad vitam eternam, secundum quod dicitur hic. Ex quibus patet, quod ista littera non potest exponi nisi de resurrectione futura post persecutionem Antichristi.
Numérotation du verset Dn. 12,2 
moraliter
marg.| £ .2. % {4.1767} Et multi de his : Isti sunt qui in terrenorum cupiditate sunt consopiti, quorum aliqui evigilant, quando terrenorum vanitates considerant, et sic ab eorum immoderata concupiscentia retrahuntur. Ideo subditur, Alii in vitam eternam alii in opprobrium, etc.
Numérotation du verset Dn. 12,3 
marg.| £ .7. % Qui autem docti : Hic consequenter tanguntur diversi gradus electorum qui erunt quasi diverse claritates stellarum secundum quod dicitur. {4.1768} 1Cor. 15.f. Stella differt a stella in claritate, sic et resurrectio mortuorum, etc. et illi tamen qui supereminent aliis hic in vita et doctrina, habebunt speciale premium, scilicet aureolam doctorum. Et ideo dicuntur hic fulgere quasi splendor firmamenti. Alii autem qui per exempla bone vite inducunt alios ad iustitiam, quamvis non sint doctores, tamen dicuntur fulgere quasi stelle in perpetuas eternitates.
Numérotation du verset Dn. 12,3 
moraliter
marg.| £ .7. % {4.1768} Qui autem docti fuerint : non solum ad vitam propriam dirigendam, sed etiam aliorum per sanam doctrinam.
marg.| † Quasi splendor firmamenti : Qui sunt maioris meriti quam illi qui dirigunt alios ad bonum per exemplum vite bone tantum.
Numérotation du verset Dn. 12,4 
marg.| £ .8. % Tu autem Daniel : Hic consequenter ponitur utilis instructio ipsius Danielis, et instruit eum angelus de duobus. Primo de clausione visionis. Secundo de duratione persecutionis, ibi, Et vidi ego Daniel. Circa primum advertendum, quod divina secreta non sunt omnibus revelanda : propter quod dicebat salvator Mt. vij.a. Nolite sanctum dare canibus, etc. id est obstinatis. Similiter nec vulgaribus hominibus, qui non possunt talia capere : propter quod Christus loquebatur turbis in parabolis, sed discipulis exponebat omnia, ut dicitur Mt. 4. quia talia sunt maioribus revelanda. Daniel autem erat vir desideriorum, ut supra dictum est capitulo nono. Et ideo dignum erat ut sibi multa divina secreta revelarentur, que tamen aliis occultabantur. Et hoc est quod dicitur hic, Tu autem Daniel claude sermones, et signa librum. quasi dicat divina secreta tibi revelata enigmatibus involve, et inexposita dimitte, et hoc ut maligni non habeant materiam deridendi, et studiosi habeant materiam se exercendi. Sequitur.
marg.| £ .9. % Usque ad tempus statutum : quasi dicat tunc erunt perfecte manifesta quando implebuntur.
marg.| £.10.% Plurimi pertransibunt : legentes scilicet librum istum, aliqui malignantes, aliqui devote tractantes.
marg.| £.11.% Et multiplex erit scientia, id est expositio circa ista.
Numérotation du verset Dn. 12,5 
marg.| £.12.% Et vidi ego : Hic secundo angelus instruit Danielem de duratione persecutionis Antichristi. Et dividitur in duas partes, quia primo instruit eum de summa durationis. Secundo de eius terminis, ibi, Et cum completa fuerit. Tertio infert quamdam conclusionem ex predictis, ibi, Tu autem Daniel claude sermones. Ad evidentiam prime partis advertendum, quod Daniel vidit hanc visionem iuxta fluvium Tigris, ut dictum est capitulo decimo, Apparuerunt autem sibi tres angeli, duo stantes ex utraque parte fluminis. Et isti duo erant angelus Persarum, et angelus Grecorum, quia Grecia est ab occidentali parte illius fluminis. regnum autem Persidis magis in oriente. Tertius autem angelus apparebat quasi stans super fluvium. Et ille erat Gabriel, qui loquebatur Danieli instruens eum de duratione persecutionis Antichristi. Et hoc est quod dicitur hic. Et vidi ego Daniel et ecce quasi duo alii. Dicit quasi, quia non erant homines sed angeli apparentes in specie virorum. Sequitur.
Numérotation du verset Dn. 12,6 
marg.| £.13.% Et dixi viro : id est Gabrieli apparenti in specie viri.
marg.| £ .1. % {4.1769} Qui indutus erat, etc. Ad denotandum angelicam puritatem.
marg.| £ .2. % Qui stabat super aquas, etc. Ad designandum quod potestas terrena est finaliter conculcanda. Aque enim populos significant, secundum quod dicitur Apocalip. 17.d. Aque multe, populi multi.
marg.| £ .3. % Usquequo finis horum mirabilium : id est quanta erit duratio persecutionis Antichristi predicte.
Numérotation du verset Dn. 12,7 
marg.| £ .4. % Et audivi virum qui indutus erat etc., id est Gabrielem in specie viri apparentem.
marg.| £ .5. % Cum elevasset dexteram et sinistram suam, etc. Ad maiorem affirmationem dicti sui.
marg.| £ .6. % Quia in tempus et tempora et dimidium temporis : id est tantum durabit illa persecutio. scilicet per tres annos et dimidium. Tempus enim sumptum in singulari significat unum annum, ut supra habitum est ca. 4. Tempus autem acceptum in plurali sine numero determinato stat pro binario annorum secundum communem modum loquendi Hebraicum. Et liber iste scriptus est Hebraice ab octavo capitulo usque ad finem. Dimidium autem temporis significat dimidium annum. Et sic patet quod persecutio Antichristi durabit per tres annos et dimidium quantum duravit predicatio Christi. Porphyrius autem exponit tempus istud de persecutione Antiochi, sed hoc patet manifeste falsum. Quia aut accipit per secutionem Antiochi a principio quo intravit Hierusalem usque ad tempus in quo mundatum est sanctuarium per Iudam Machabeum. Et tunc patet falsitas eius, quia illud tempus continet sex annos. ut supra habitum est octavo capitulo ubi dicitur sic, Usquequo sanctuarium et fortitudo conculcabitur ? Et dixit angelus, scilicet angelus respondens ad hanc questionem. Usque ad vesperam et mane dies duo M.ccc. et mundabitur sanctuarium. hoc etiam potest probari ex Primo Macchabeorum. 1Mcc. 1.f. ubi dicitur quod Antiochus Epiphanes ingressus est Hierusalem anno 144 regni Grecorum prope finem illius anni. Et ibidem 4.c. dicitur quod sanctuarium mundatum est anno. cxlv 3. prope finem illius anni. nono mense. xxv. die illius mensis, ut ibidem dicitur, et sic tempus intermedium fuit quasi sex annorum. Si autem Porphyrius accipiat persecutionem Antiochi non a primo ingressu eius in Hierusalem, sed a die qua posuit idolum Iovis in templo, et sic videtur Porphyrius intelligere. Adhuc falsum dicit, quia idolum non fuit in templo per tres annos et dimidium, sed fuit ibi per tres annos precise. ut dicit Iosephus 12. libri antiquitatum, capitulo 10. Primo autem libro Machabeorum videtur, quod ibi fuerit per decem dies ultra tres annos. Quod probatur sic, quia in anno 145, mense nono, die 15 mensis, positum est idolum predictum in templo, ut dicitur 1Mcc. 1.f. et anno 148 mense 9 die 25 mensis purificatum est templum, ut habetur 1Mcc. 4. et sic tempus intermedium fuit trium annorum et decem dierum, Dicendum quod vicesimaquinta. die mensis noni obtulerunt sacrificium in templo purificato, ut {4.1770} dicitur, id est Macha. 4. sed per decem dies ante amoverant idolum, quia bene posuerunt tantum temporis ad purificandum templum. Iovis autem idolum fuit amotum a principio quo ceperunt templum purificare. Et sic patet quod revolutis tribus annis precise eodem die amotum est idolum quo fuerat positum.
marg.| £ .7. % Et cum completa : Postquam angelus instruxit Danielem de summa durationis persecutionis Antichristi, hic instruxit eum de terminis ipsius durationis. Et dividitur in duas partes, quia primo instruxit eum de termino ad quem. Secundo de termino a quo, ibi, Et a tempore. Terminus autem ad quem finiretur duratio persecutionis Antichristi, erit eius fulminatio seu interfectio. Dicit igitur angelus loquens Danieli, Et cum completa fuerit dispersio manus populi sancti, id est Christiani, quod erit quando propter atrocitatem persecutionis Antichristi nullus Christianus audebit apparere in publico.
marg.| £ .8. % Complebuntur universa hec : id est fulminabitur Antichristus, et veniet resurrectio mortuorum et iudicium.
Numérotation du verset Dn. 12,8 
marg.| £ .9. % Et ego audivi et non intellexi : quia licet intelligeret veritatem in generali et in speciali quantum ad multa, non tamen quantum ad omnes circunstantias et determinatas personas, quia sicut supra dictum est, veritas de futuris non revelatur prophetis, nisi secundum quod expediens est secundum divinam ordinationem.
marg.| £.10.%  Et dixi, Domine mi quid erit post hec : Volebat enim Daniel plus scire, quia volebat scire finem mundi determinate.
Numérotation du verset Dn. 12,9 
marg.| £.11.%  Et ait : scilicet angelus respondens sibi.
marg.| £.12.% Vade Daniel : id est vades viam universe carnis per mortem.
marg.| £.13.% Quia clausi : quasi dicat non modo scies, nec ad te pertinet. Hoc etiam modo respondit salvator apostolis Act. 1.a. Non est vestrum nosse tempora vel momenta, etc. Apostoli autem fuerunt magis illuminati quam prophete, et ideo si scire finem mundi determinate non pertinebat ad apostolos (ut dicit salvator) nec per consequens hoc competebat Danieli. Ex hoc apparet fatuitas illorum qui voluerunt finem mundi predicere determinate, et omnes qui hoc attentaverunt mendaces inventi sunt. Sequitur.
Numérotation du verset Dn. 12,10 
marg.| £.14.%  Eligentur et dealbabuntur : scilicet electi in persecutione Antichristi et membrorum suorum usque ad finem mundi.
marg.| £.15.%  Et impie agent impii : secundum quod dicitur Apc. 22c. Qui in sordibus est, sordescat adhuc.
marg.| £.16.%  Neque intelligent omnes impii : quia precludunt sibi viam intelligendi, secundum quod dicitur Sap. 1.a. In malivolam animam non introibit sapientia.
marg.| £.17.%  Porro docti intelligent, scilicet revelationem predictam quantum expedit. Isti docti intelliguntur apostoli et evangeliste et alii devote exercentes se in scriptura, qui sunt docibiles Dei. Per hoc patet quod intellectus huius prophetie non est interclusus bonis et devotis quantum tamen expedit, sed tantum malivolis et impiis.
Numérotation du verset Dn. 12,11 
marg.| £.18.% Et a tempore cum ablatum fuerit iuge sacrificium : Hic consequenter {4.1771} angelus instruit Danielem determino, a quo incipiendi sunt predicti tres anni cum dimidio, dicens, Et a tempore cum ablatum fuerit iuge sacrificium, etc., id est a tempore illo quo sacrificium altaris cessabit celebrari solemniter.
marg.| £ .1. % Et posita fuerit abominatio in desolationem dies, etc., id est Antichristus exhibitus hominibus ad adorandum. Ab illo inquam tempore dies Mille ducenti nonaginta qui faciunt tres annos cum dimidio et duodecim dies, ut patet consideranti, quia unus annus habet trecentos sexaginta quinque dies. Et sic illud idem spatium temporis, quod prius expressit per tres annos cum dimidio, hic exprimit per dictos dies. Sic igitur patet quod tres anni cum dimidio persecutionis Antichristi non sunt incipiendi ab illo tempore quo se incipiet ostendere et aliquos ad se attrahere, sed ab illo tempore quo iam erit tante potestatis, quod se exhibebit adorandum hominibus, et quo fideles non audebunt in palam sacrificium altaris conficere propter timorem eius. Sequitur.
Numérotation du verset Dn. 12,12 
marg.| £ .2. % Beatus qui expectat, etc. quia hic ad numerum precedentem adduntur quadragintaquinque dies, qui post mortem Antichristi dabuntur a Deo ante iudicium, ut decepti in persecutione Antichristi possint penitere. Et ideo dicit, Beatus qui pervenit usque etc. mille trecentos etc. idest beatus est qui in tribulatione Antichristi stabit que durabit per tres annos cum dimidio, sive per dies. M.CCXC. et adhuc ultra vivet per 45. dies, quia si non fuerit deceptus per Antichristum, ut perfectus coronabitur. Si autem fuerit deceptus poterit penitere in illis. 45. diebus sequentibus mortem Antichristi, quia tunc eius falsitas erit omnibus manifesta et sua potestas ablata. Licet autem hoc dictum sit satis commune, tamen per hoc non dicitur, quod adventus Christi ad iudicium sit futurus immediate post 45. dies naturales computandos a morte Antichristi, Etiam non est certitudinaliter determinatum, quod illi quadragintaquinque dies sint usuales vel annales, secundum illud Ez. 4.b. Diem pro anno dedi tibi. Et dato quod esset determinatum de usualibus, tamen per hoc non habetur quod post illos immediate sit adventus ad iudicium, imo videtur, quod futurum sit tunc maius spatium temporis intermedium {4.1772} per illud quod dicit Matthei 24.d.a Sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptui tradentes usque ad eum diem quo intravit Noe in arcam, et non cognoverunt donec venit diluvium et tulit omnes, ita erit et adventus filii hominis. Et istud referunt aliqui doctores nostri ad tempus quod erit inter mortem Antichristi et diem iudicii. Talis autem pax et securitas in qua convivia et connubia exercentur non videtur esse per tam parui spatium temporis sicut quadragintaquinque dierum, sed maioris, et maxime si hoc esset determinatum. Et hoc plenius dixi super Ez. 39. Ex dictis patet falsitas quorundam Iudeorum dicentium, quod ponitur hic tempus pro quo debent expectare Messiam futurum, et accipitur hic dies pro anno, ut dicunt, ita quod debent expectare per mille trecentos 35 annos, incipiendo computationem istorum annorum a tempore quo positum est idolum in templo. Contra hoc autem arguitur sic, quia positio idoli in templo, Aut accipitur ab eis de idolo posito tempore Antiochi Epiphanis, quod oportet dici secundum illos Iudeos qui predicta exponunt in hoc ca. de Antiocho, et tunc apparet falsitas istorum manifeste, quia ab illo tempore usque nunc fluxerunt plus quam. M.cccc. anni, et tamen adhuc non habent Messiam, ut dicunt. Aut accipitur de idolo posito per imperatorem Rm. post destructionem factam tempore Tyti, et tunc oporteret quod predicta in hoc capitulo exponerentur de imperatore Romano, et hoc non potest esse, quia illud quod predictum est, Nec quemquam deorum curabit, etc. non potest exponi de eo, quia Romani deos omnium Gentium colebant.
a Mt. 24.
Numérotation du verset Dn. 12,13 
marg.| £ .3. % Tu autem Daniel vade : Ex hoc patet quod evigilatio dormientium in pulvere de qua dictum est circa principium huius capituli, intelligenda est de resurrectione vera in fine mundi, et non accipitur pro exitu de cavernis tempore Machabeorum, ut dicit Porphyrius, quia Daniel tunc non surrexit hoc modo.
marg.| {LYR38£.12.%13L2} Ultima duo capitula non sunt de canone, propter quod ad presens illa dimitto. Sed expositis libris canonicis, ad alios non canonicos intendo manum mittere. Et tunc exponam ista duo capitula illo auxiliante sine quo nihil boni possumus facere. Cui est honor et gloria in secula seculorum. Amen.1
1 duo capitula… Amen Ed1603 ] capitula Labrosse 1908, p. 50 « texte manque dans les éditions ».
Numérotation du verset Dn. 12,13 
differentia
marg.| {LYR38£.12.%14T} Totius pruden<tie> compendium | in litteris continetur | Princeps quidem sine litteris est navis sine regimine | Et volucris sine pennis. | In litteris : - prudens invenit unde sapientior fiat - zellator repperit unde cum virtutr roboretur - princeps accipit quomodo populus sub qualitate componat Nec potest aliqua in mundo esse fortuna quam litterarum non augeat gloriosa notitiaA.
A ¶Codd. : Li18² (additio manu Guillelmi de Naste)



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Dn. 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2026. Consultation du 23/01/2026. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=38&chapitre=38_12)

Notes :