Capitulum 2
Numérotation du verset
Am. 2,1
Hec dicit Dominus : super tribus sceleribus Moab et super quatuor non convertam eum eo quod incenderit ossa regis Idumee usque ad cinerem.
Numérotation du verset
Am. 2,2
Et mittam ignem in Moab
et devorabit edes Carioth
et morietur in sonitu Moab in clangore tube.
Numérotation du verset
Am. 2,3
Et
disperdam iudicem de medio eius et omnes principes eius interficiam cum eo dicit Dominus.
Numérotation du verset
Am. 2,4
Hec dicit Dominus : super tribus sceleribus Iuda et super quatuor non convertam eum eo quod abiecerint legem Domini
et mandata eius non custodierint deceperunt enim eos idola sua
post que abierant patres eorum.
Numérotation du verset
Am. 2,5
Et
mittam
ignem
in Iudam1
1 Iudam] Iuda
Weber
et devorabit edes Hierusalem.
Numérotation du verset
Am. 2,6
hec dicit Dominus : super tribus sceleribus Israel
et super quatuor non convertam eum pro eo quod vendiderit argento
iustum et pauperem
pro calciamentis.
Numérotation du verset
Am. 2,7
Qui conterunt super pulverem terre capita pauperum
et viam humilium declinant
et filius
ac pater eius ierunt ad puellam ut violarent nomen sanctum meum.
Numérotation du verset
Am. 2,8
Et super vestimentis pigneratis accubuerunt iuxta omne altare et vinum
damnatorum
bibebant in domo Dei sui.
Numérotation du verset
Am. 2,9
Ego autem exterminavi
Amorreum a facie eorum
cuius altitudo
cedrorum altitudo eius
et fortis ipse quasi quercus
et contrivi
fructum eius desuper et radices eius subter
Numérotation du verset
Am. 2,10
Ego
sum qui ascendere
vos
feci de terra Egypti
et eduxi vos
in deserto
quadraginta annis
ut possideretis
terram Amorrei.
Numérotation du verset
Am. 2,11
Et
suscitavi de filiis vestris in prophetas
et de iuvenibus vestris Nazarenos.
Numquid non ita est, filii Israel?
dicit Dominus .
Numérotation du verset
Am. 2,12
et
propinabatis vinum Nazareis2
2 vinum Nazareis] Nazarenis vino
Weber
et prophetis
mandabatis dicentes
ne prophetis3
3 prophetis] prophetetis
Weber
Numérotation du verset
Am. 2,13
ecce
ego stridebo subter4 vos
4 subter] super
Weber
sicut stridet plaustrum
onustum feno.
Numérotation du verset
Am. 2,14
Et peribit fuga a veloce
et fortis non obtinebit virtutem suam et robustus
non salvabit
animam suam.
Numérotation du verset
Am. 2,15
Et tenens arcum non stabit
et velox pedibus suis non salvabitur
et ascensor equi non salvabit animam suam.
Numérotation du verset
Am. 2,16
Et robustus corde inter fortes nudus fugiet in die illa, dicit Dominus.
Capitulum 2
Numérotation du verset
Am. 2,1
marg.|
£
.1.
%
{4.1947}
Hec dicit Dominus : Hec est sexta pars in qua prophetat contra populum Moab, qui similiter descendit a Loth : propter quod debuit diligere Iudeos. et tamen econtrario multoties impugnavit eos, ut patet in libris Iudicum et Regum. Ideo dicitur.
marg.|
£
.2.
%
Super tribus, id est multoties replicatis : propter quod dignus erat sustinere supplicium, et cum hoc, quia dignitati regie intulit crudele supplicium. ideo subditur.
£
.3.
%
Eo quod, etc. Qui autem iste rex fuerit, non dicitur hic, nec etiam alibi in scriptura. Aliqui tamen glossatores dicunt quod fuit ille rex Edom qui 4Rg. 3. dicitur fuisse in exercitu cum regibus Israel et Iuda, contra Moabitas : et cum rex Moab esset obsessus, voluit irrumpere ad regem Edom, et non potuit : sed fuit compulsus in civitatem redire : propter quod Moabite contra ipsum irati, post mortem eius effoderunt ossa de sepulchro eius et incenderunt ea. Rabbi Salomon dicit, quod quidam rex Edom pugnans contra Moabitas cecidit in manibus eorum, et {4.1948} exercuerunt in eo hanc crudelem ignominiam : tamen non dicit quis fuerit ille rex Edom.
marg.|
£
.4.
%
Et devorabit edes : Nomen est civitatis in Moab.
marg.|
£
.5.
%
Et morietur : in sonitu, scilicet belli, ubi est sonitus magnus ex fragore armorum et clamore morientium.
marg.|
£
.6.
%
Et disperdam : iudices et omnes notabiles personas.
marg.|
£
.7.
%
Hec dicit :Postquam prophetavit contra Idumeos, hic prophetat contra Iudeos : et primo contra regnum Iuda : secundo contra regnum Israel, ibi : Hec dicit Dominus. Circa primum sciendum. quod x. tribubus separatis a regno David. 3Rg. 12 cultus Domini et doctrina legis per sacerdotes remansit in regno Iude, propter quod illud regnum habuit maiorem oportunitatem servandi legem et cultum divinum, et per consequens magis reprehensibile fuit de transgressione, et tamen multoties et multipliciter peccavit in utroque contemnendo legem et exercendo idololatriam, ut patet ex 4Rg. et 2Par. Propter hoc meruit divinam punitionem. ideo subditur.
marg.|
£
.8.
%
Super tribus : et patet ex dictis littera.
Numérotation du verset
Am. 2,1
marg.|
{4.1949}
£
.1.
%
Et mittam : Hoc fuit impletum quando Nabuzardan succendit domum Domini et domum regis, et domos Hierusalem per circumitum. 4Rg. ult.
marg.|
£
.2.
%
Hec dicit : Hic consequenter prophetat contra regnum Israel, et ponitur hec prophetia ultimo loco : quia propheta circa eam diutius immoratur, scilicet usque ad finem. tamen aliqua interserit aliquando de regno Iuda. Et dividitur in duas partes. Amos enim primo denuntiat suam prophetiam. secundo ex hoc patitur iniuriam ca. vij. Prima in tres, quia primo arguit populum de avaritia. secundo de idololatria ca. 4. ibi : Venite ad Bethel. tertio de carnalitate et lascivia. c 6. Sciendum tamen, quod ista divisio non est precisa, sed tantum a plurimo : In qualibet enim parte inseritur de aliis viciis. Prima in duas. quia primo arguitur cupiditas virorum. secundo suarum uxorum, in principio. c. 4. Prima in tres : quia primo ponuntur populi flagitia. secundo recoluntur Dei beneficia, ibi: Ego sum. tertio, predicuntur futura supplicia, ibi : Ecce ego. Circa primum dicitur.
marg.|
£
.3.
%
Super tribus : Quod exponunt aliqui dicentes, quod primum scelus fuit venditio Ioseph, Ge. xxxvij. Secundum in adoratione vituli. Ex. 32. Tertium, in negatione David. 3Rg.. 12d. Que nobis pars in David ? etc. Quartum autem in venditione ipsius Christi, propter quod dicitur :
marg.|
£
.4.
%
Non convertam, etc. reducendo ab hac captivitate.
marg.|
£
.5.
%
Pro eo, id est Christum antonomasice iustum. Sed illud quod subditur :
marg.|
£
.6.
%
Et pauperem : Non videtur bene consonare. propter quod hec expositio {4.1950} magis videtur mystica quam litteralis. ideo dicendum est aliter : Super tribus sceleribus, id est pro viciis infra scriptis multoties et multipliciter iteratis, sicut supra dictum est de aliis. Eo quodvendiderit pro argentoiustum. id est iustitiam, subvertendo iudicium pro precio. Et pauperem pro calciamentis. id est pro re parui valoris : in quo apparet magnus contemptus pauperum. Hebrei dicunt : Et pauperem, pro clausuris. Dictio enim Hebraica hic posita equivoca est ad calciamenta et clausuras. Et exponit sic Rabbi Salomon dicens, quod quando pauper habebat vineam vel agrum iuxta divitis possessionem, molestabat eum calumniis, ut sic cogeretur sibi vendere possessionem, ponens totum sub una clausura : et hoc magis consonat littere precedenti.
marg.|
£
.7.
%
Qui conterunt super pulverem : eum deiiciendo totaliter a suo statu. sic enim deiectus vulgariter dicitur in pulvere prostratus.
marg.|
£
.8.
%
Et viam humilium declinant, id est declinare faciunt : quia humiles talibus superbis cedunt in via, quando obviaverint eis declinantes a latere.
marg.|
£
.9.
%
Et filius ac pater eius, etc., id est pater violavit puellam filio suo affidatam seu desponsatam : et in hoc tangitur crimen incestus.
marg.|
£.10.%
Et super vestimentis : Faciebant enim isti aliquando magna convivia in locis ubi colebant idola : et de vestimentis pauperum apud eos impignoratis faciebant sedes ad recumbendum in mensa. Et quia convivia illa fiebant de substantia iniusta oppressorum et damnatorum ab eis, ideo subditur : Et vinum damnatorum.
Numérotation du verset
Am. 2,1
marg.|
£
.1.
%
{4.1951}
Ego autem exterminavi : Hic consequenter recoluntur divina beneficia illi populo exhibita : ut ex hoc flagitia predicta appareant maiora, et supplicia sequentia iustiora : et dicitur in persona Dei : Ego autem, id est ante faciem populi Israel, sicut patet in libr. Nm. et Iosue.
marg.|
£
.2.
%
Cuius altitudo, id est valde excessiva ultra communem statum. Ideo de eis dicitur Nm. x 3.d. Quibus comparati quasi locuste videbamur.
marg.|
£
.3.
%
Et fortis, id est sicut excedebant populum Israel in altitudine, ita et in fortitudine.
marg.|
£
.4.
%
Et contrivi, id est principes et subiectos illius populi. Consequenter recolitur aliud beneficium precedens, scilicet eductio de servitute Egypti, cum dicitur : Ego sum. et patet littera.
marg.|
£
.5.
%
Et suscitavi : ad docendum populum, et hoc patet per totum vetus testamentum.
marg.|
£
.6.
%
Et de iuvenibus : Aliquos ad semper, ut Samsonem et Samuelem et aliquos {4.1952} ad tempus.
marg.|
£
.7.
%
Numquid : quasi dicat Non potestis negare ista beneficia, et vos econtrario me provocatis. ideo sequitur.
marg.|
£
.8.
%
Et propinabatis : ut infringerent votum mihi factum.
marg.|
£
.9.
%
Et prophetis : Sicut patet. infra vij.c. quod Amasias sacerdos Bethel nitebatur impedire Amos a prophetia.
marg.|
£.10.%
Ecce ego : Hic consequenter predicuntur debita supplicia, et primo ostenditur hic punitio inevitabilis, secundo rationabilis, c<apitulo> seq<uenti>./ Circa primum dicitur : Ecce ego. Talis autem stridor causatur ex onere supra posito : et per hoc insinuatur, quod peccata populi erant ita gravia, quasi Deus non posset ultra tolerare absque punitione debita. Hebrei sic dicunt : Ecce ego stridebo in locis vestris, quia dictio Hebraica est equivoca ad utramque significationem : et in hoc notatur modus punitionis. Plaustrum enim multum oneratum conterit et stridere facit illa super que transit. quasi dicat non poteritis effugere, sicut nec illa super que transit plaustrum oneratum. Ideo subditur :
Numérotation du verset
Am. 2,1
marg.|
£
.1.
%
{4.1953}
Et peribit fuga : quia capietur antequam possit effugere.
marg.|
£
.2.
%
{4.1954}
Et tenens arcum non stabit : contra hostes.
marg.|
£
.3.
%
Et robustus corde, id est audax et constans alias.
marg.|
£
.4.
%
Nudus effugiet : proiectis armis pre timore.
Numérotation du verset
Am. 2,moraliter
marg.|
£
.1.
%
{4.1947}
Hec dicit Dominus : Exponatur sicut cap. precedentiquantum ad tria et quatuor scelera.
marg.|
£
.2.
%
Eo quod, etc. Per Moab qui ex patre interpretatur, quilibet blasphemus significatur. Unde blasphemis dicitur Io. 8.e. Vos ex patre diabolo estis. Per regem Idumee potest intelligi Christus, qui est rex omnis terre. Per ossa vero intelligitur fortitudo divinitatis sue : quam impugnant blasphemi, {4.1948} et maxime Iudei, Saraceni et heretici multi.
marg.|
† Et mittam, etc. que sonat oppida, per que significantur hereticorum conventicula.
£
.5.
%
Et morietur etc., id est in sonitu belli spirituum malignorum contra ipsum.
£
.6.
%
Et disperdam iudicem etc., id est heresiarcham et discipulos eius.
marg.|
£
.8.
%
Super tribus sceleribus etc. per Iudam qui confitens interpretatur, quilibet hypocrita significatur, qui confitetur se nosse Deum, factis autem negat.
Numérotation du verset
Am. 2,moraliter
marg.|
† {4.1949}
Eo quod abiecerit legem Domini, etc. Hypocrita enim abiicit legem Domini per suas fictiones falsas.
marg.|
† Deceperunt enim eos, scilicet ambitio et avaritia propter que fingit hypocrita.
marg.|
† Post que abierant patres eorum, scilicet prophete falsi et pseudo Apostoli.
marg.|
£
.1.
%
Et mittam ignem in Iudam : nam ignis gehenne devorabit hypocritas et sequaces eorum.
marg.|
£
.3.
%
Super tribus, etc. Per Israel qui Deum videns interpretatur clerus generaliter coluit vitulos aureos, ut habetur 3Rg. et 4. sic modo clerus pro magna parte. Nam per vitulum significatur carnis petulantia, et per aurum avaritia. quibus vitiis multi de clericis sunt intenti, eo quod per suam avaritiam frequenter pervertunt iustitiam. ideo subditur.
marg.|
£
.5.
%
{4.1950}
Pro eo, id est iustitiam, eam in iudicio pervertendo ex allegatione falsa advocatorum, et inclinatione mala iudicum cupidorum.
marg.|
£
.6.
%
Et pauperem, id est pro re modica pauperem condemnantes.
marg.|
£
.8.
%
Et viam, etc. quia faciunt eos declinare a strata publica propter magnitudinem et multitudinem equorum suorum et famulorum.
marg.|
£
.9.
%
Et filius, id est sacerdos et clericus declinaverunt ad luxuriam.
marg.|
† Ut violarent, etc. Mirantur enim aliquando laici et scandalizantur de hoc quod Dominus permittit sibi serviri a talibus ministris in altari.
marg.|
£.10.%
Et super vestimentis pignoratis accubuerunt : Sunt enim aliqui sacerdotes intantum cupidi, quod a pauperibus sibi satisfacere non potentibus, accipiunt ab eis vestimenta necessaria pro pignore, cum gratis eis deberent remittere.
Numérotation du verset
Am. 2,moraliter
marg.|
£
.1.
%
{4.1951}
Ego autem : Hic iuxta cleri malitiam, ponuntur Dei beneficia clericis collata, ut opposita iuxta se posita magis elucescant. Et primo ponitur unum beneficium commune omnium, cum dicitur. Ego autem, etc. Amorrheus interpretatur amare loquens. ideo significat diabolum amaritudinem peccati hominibus persuadentem. Ipse etiam est fortis per potentiam et altus per superbiam, tamen exterminatus fuit per Christi mortem, et subditur beneficium spirituale clericorum, cum dicitur.
marg.|
† Ego : de statu laici tenebroso per ignorantiam ad clericalem dignitatem et scientiam.
marg.|
† Et eduxi : Per numerum quadragenarium significatur perfectio {4.1952} penitentie, que debet esse in ministris ecclesie.
marg.|
† Ut possideretis, id est celum empyreum, a quo Deus deiecit diabolum per Amorrheum significatum, ut predictum est.
marg.|
£
.5.
%
Et suscitavi, id est predicatores.
marg.|
£
.6.
%
Et de, id est religiosos.
marg.|
£
.7.
%
Numquid : quasi dicat sic est manifestum quod non potest negari. nam patet omnibus quod de clero multi facti sunt predicatores, et multi religiosi.
marg.|
£
.8.
%
Et propinabatis, id est religiosos inducebatis ad vota sua transgrediendum, sicut faciunt aliquando mali clerici.
marg.|
£
.9.
%
Et prophetis : Nam aliquando prelati duri et sacerdotes curati, predicatores pauperes impediunt ab actu predicandi, et subditur pena delicti cum dicitur.
marg.|
£.10.%
Ecce ego, id est graviter puniam.
Numérotation du verset
Am. 2,moraliter
marg.|
£
.1.
%
{4.1953}
Et peribit : quia nullus Dei punitionem potest effugere per {4.1954} velocitatem vel fortitudinem seu per armorum defensionem, vel equi fortitudinem, seu per animositatem, vel quemcumque alium modum sive viam.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Am. 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 17/12/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=42&chapitre=42_2)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Am. 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 17/12/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=42&chapitre=42_2)
Notes :