Capitulum 4
Numérotation du verset
Am. 4,1
Audite verbum hoc vacce pingues
que estis in monte Samarie
que calumniam facitis
egenis et confringitis pauperes,
que dicitis dominis vestris :
afferte et bibemus.
Numérotation du verset
Am. 4,2
Iuravit Dominus Deus
in sancto suo
quia ecce
dies venient super
vos
et levabunt
vos
in contis et reliquias vestras in ollis ferventibus.
Numérotation du verset
Am. 4,3
Et per aperturas exibitis altera
contra alteram
et proiciemini in Armon
dicit Dominus.
Numérotation du verset
Am. 4,4
Venite ad Bethel
et impie agite
ad Galgalam
et multiplicate prevaricationem
et offerte mane victimas vestras
tribus diebus decimas vestras.
Numérotation du verset
Am. 4,5
et sacrificate de fermentato
laudem
et vocate voluntarias oblationes
et annuntiate
sic enim voluistis
filii Israel
dicit Dominus Deus.
Numérotation du verset
Am. 4,6
Unde et ego dedi vobis stuporem dentium
in cunctis urbibus vestris et indigentiam panum in omnibus locis vestris
et non estis reversi ad me, dicit Dominus.
Numérotation du verset
Am. 4,7
Ego quoque
prohibui a vobis imbrem cum adhuc tres menses superessent usque ad messem et super civitatem unam
plui1 et super civitatem alteram
1 super civitatem unam – plui]
inv. Weber
non plui. Pars una
compluta est
et pars altera2 super quam non plui aruit
2 altera]
om. Weber
Numérotation du verset
Am. 4,8
et
venerunt due et tres civitates
ad unam civitatem3
3 unam civitatem]
inv. Weber
ut biberent aquam
et non sunt satiate
et non redistis ad me,
dicit Dominus.
Numérotation du verset
Am. 4,9
Percussi vos
in vento urente et in aurugine
multitudinem hortorum vestrorum
et vinearum vestrarum
oliveta vestra
et ficeta vestra
comedit eruca
et non redistis ad me, dicit Dominus.
Numérotation du verset
Am. 4,10
Misi in vos mortem in via Egypti
percussi in gladio iuvenes vestros usque ad captivitatem equorum vestrorum et ascendere feci putredinem castrorum vestrorum
in nares vestras et non redistis ad me, dicit Dominus.
Numérotation du verset
Am. 4,11
Subverti vos sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham
et facti estis
quasi torris raptus de incendio
et non redistis ad me, dicit Dominus
Numérotation du verset
Am. 4,12
Quapropter hec faciam tibi Israel postquam autem hec
fecero tibi
preparare in occursum Dei tui Israel
Numérotation du verset
Am. 4,13
Quia ecce formans montes
et creans ventum
et annuntians
homini
eloquium suum faciens matutinam nebulam et gradiens
super excelsa terre
Dominus Deus exercituum nomen eius.
Capitulum 4
Numérotation du verset
Am. 4,1
marg.|
£
.1.
%
{4.1859}
Audite : Postquam cupiditas virorum declarata est, hic consequenter idem ostenditur de uxoribus eorum cum dicitur.
marg.|
£
.2.
%
Audite verbum, id est potentum uxores, que dicuntur vacce propter vitulos aureos quos adorabant, pingues ratione {4.1860} divitiarum : ad quarum acquisitionem iniquam viros incitabant, ideo subditur.
marg.|
£
.3.
%
Que calumniam, id est per viros vestros fieri procuratis : ideo sequitur.
marg.|
£
.4.
%
Que etc., id est maritis.
marg.|
£
.5.
%
Afferte etc., id est superbiam aliorum rapite, ut nos et familie nostre possimus laute vivere, et subditur pena.
marg.|
£
.1.
%
{4.1861}
Iuravit Dominus, etc. In seipso qui est sanctus sanctorum.
marg.|
£
.2.
%
Ecce dies, id est ad punitionem vestram.
marg.|
£
.3.
%
Et levabunt, etc. Portando in captivitatem.
marg.|
£
.4.
%
In contis : Sicut portantur res ponderose in tinellis.
marg.|
£
.5.
%
Et reliquias, id est ceteros ad fortalicia fugientes ibidem cremabunt cum edificiis.
marg.|
£
.6.
%
Et per, id est multe fiunt aperture in muris per quas extrahemini.
marg.|
£
.7.
%
Et proiiciemini : Nomen est regionis longinque ultra terram Assyriorum.
marg.|
£
.8.
%
Venite ad Bethel : Postquam propheta arguit populum de avaricia, hic consequenter arguit ipsum de idololatria. Et dividitur in tres {4.1862} partes : quia primo ponitur idololatrie frequentatio secundo frequentantium obstinatio, ibi : Unde et ego. Tertio prophete monitio, ibi : Postquam autem. Circa primum dicitur : Venite, id est venietis frequentando locum idololatrie, ita quod propheta non invitat ad idololatriam, sed magis arguit eam.
marg.|
£
.9.
%
Ad Galgalam : Ibi enim similiter idololatria exercebatur, ut dictum est Osee. 13.
marg.|
£.10.%
Et offerte, id est offeretis tribus diebus, scilicet in anno, sicut in templo Domini, quod erat in Hierusalem, cultores Dei debebant comparere ter in anno. Ex. 23. Ieroboam enim in cultu vitulorum quos fecit, statuit aliqua similia cultui divino qui fiebat in Hierusalem, ut populus facilius assentiret.
marg.|
£.11.%
Et sacrificate de : Sicut et Gentiles idololatre. Oblationes enim Deo facte in Hierusalem erant absque fermento.
Numérotation du verset
Am. 4,1
marg.|
{4.1863}
£
.1.
%
Sic enim voluistis : Scilicet sacrificare vitulis aureis, et non mandato meo, sed voluntate vestra iniqua.
£
.2.
%
Unde : Hic consequenter ponitur obstinatio populi, qui pluries a Deo fuit flagellatus propter peccata, non tamen emendatus : et primo ponitur flagellum famis, cum dicitur : Unde et ego, etc. dentium. Famem Hebrei enim dicunt Acutiem dentium : Unde et famelici dicuntur vulgariter habere dentes acutos et ventrem vacuum, ideo sequitur : Et indigentiam panum. Secundo, flagellum sitis, cum subditur.
marg.|
£
.3.
%
Ego quoque, etc. Et hoc tribus mensibus ante messem, que incipit in terra illa mense Aprili : et sic fuit prohibitus imber tempore quo {4.1864} magis solet pluere.
marg.|
£
.4.
%
Et plui super, id est quando dedi pluviam, fuit ita modica, quod non sufficiebat vobis ad potum : ideo sequitur.
marg.|
£
.5.
%
Et venerunt due et tres civitates, etc. Et tertio flagellum venti urentis, terrenascentia corrumpentis et erucas generantis, cum dicitur.
marg.|
£
.6.
%
Percussi vos in vento urente, etc. Quarto flagellum occisionis ab adversariis, cum dicitur.
marg.|
£
.7.
%
Misi in vos etc. Miserunt enim iuvenes electos in Egyptum ad adducendum inde auxilium contra Assyrios : qui preoccupati ab Assyriis fuerunt cesi ab eis, et qui eorum ab adversariis capti, ideo subditur.
Numérotation du verset
Am. 4,1
marg.|
{4.1865}
£
.1.
%
Usque : Et quia cadavera eorum remanserunt insepulta, subditur.
marg.|
£
.2.
%
Et ascendere : Quinto flagellum subversionis terre per adversarios, cum dicitur.
£
.3.
%
Subverti vos : Que subversio facta est ferro et igne : ideo sequitur.
£
.4.
%
Et facti, etc., id est lignum semiustum : Et dicitur a torreo torres.
£
.5.
%
Et non redistis : Toties flagellati.
marg.|
£
.6.
%
Quapropter, id est iterabo tibi penas consimiles et maiores.
marg.|
£
.7.
%
Postquam : Hic consequenter ponitur prophete monitio, scilicet ut populus ad Dominum convertatur : Et ad hoc inducitur duplex motivum. Secundum ponitur ca. seq. Primum autem motivum est consideratio {4.1866} divine potentie : cui omnis creatura debet se subiicere : ideo dicitur : Postquam autem : id est afflictiones predictas.
£
.8.
%
Preparare, etc. Per debitam penitentiam vexatione tibi intellectum dante. Et dicunt expositores nostri communiter, et satis rationabiliter, quod hec est prophetia de conversione Iudeorum circa finem mundi futura : unde et 10. tribus adhuc non sunt liberate a captivitate : et secundum hoc ex ponitur : Preparare, id est preparaberis. Ad hanc autem conversionem seu penitentiam dictam debet movere excellentia divine misericordie, ideo sequitur : Quia ecce formans.
£
.9.
%
Et annuntians homini : Dando ei spiritum prophetie.
£.10.%
Dominus Deus, id est angelorum.
Numérotation du verset
Am. 4,moraliter
marg.|
{4.1859}
£
.2.
%
Audite : Hic Amos prophetat contra uxores principum Samarie, per quas mystice significantur clericorum beneficiatorum fornicarie, que volunt delicate nutriri, et preciose ornari {4.1860} de bonis ecclesie, ideo sequitur.
marg.|
£
.3.
%
Que calumniam : Et subditur pena cum dicitur.
marg.|
£
.4.
%
Que dicitis, id est amicis vestris.
marg.|
£
.5.
%
Afferte etc., id est laute vivemus. Et ad satisfaciendum eis per malos clericos gravatur populus subiectus. Ideo sequitur.
Numérotation du verset
Am. 4,moraliter
marg.|
{4.1861}
£
.3.
%
Et levabunt, etc., id est in baculis : per quos significantur pene temporales quas incurrunt aliquando pro malis suis.
marg.|
£
.5.
%
Et reliquias, id est animas a corporibus exutas.
marg.|
† In ollis, id est penis gehennalibus.
marg.|
† Exibitis : De vita presenti.
marg.|
£
.6.
%
Et per, id est per dissolutiones harmonie corporalis.
marg.|
{4.1862}
£
.7.
%
Et proiiciemini : Qui interpretatur acervus tristitie : propter quod significat penam gehenne.
marg.|
£
.8.
%
Venite ad : Hic ponitur dicte punitionis duplex causa. Una est peccatorum continuatio : ideo subditur.
marg.|
† Et impie, id est agetis.
marg.|
£
.9.
%
Ad Galgalam, etc. Ibi autem exercebatur idololatria, ideo significat avariciam. Que dicitur idolorum servitus. Ephe. 5.b. Alia causa est obstinatio, cum dicitur.
Numérotation du verset
Am. 4,moraliter
marg.|
{4.1863} † Dedi vobis stuporem etc. famem acutam.
marg.|
† Et non estis reversi ad : Nam afflictio non dedit vobis intellectum, {4.1864} quod est obstinationis magne signum et idem significatur per alias penas que sequuntur, cum dicitur.
marg.|
£
.3.
%
Ego quoque, etc. Usque ibi:
Numérotation du verset
Am. 4,moraliter
marg.|
{4.1865}
£
.7.
%
Postquam autem : Nam in presenti peccatores possunt ad {4.1866} Deum reverti : per multiplices penas que ipsis inferuntur aliquando revertuntur.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Am. 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 09/11/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=42&chapitre=42_4)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Am. 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 09/11/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=42&chapitre=42_4)
Notes :