Capitulum 1

Numérotation du verset Phil. 1,1 

Paulus
et Timotheus
servi
Iesu Christi omnibus sanctis
in Christo Iesu
qui sunt Philippis cum episcopis
et diaconibus1,
1 diaconibus] diaconis Weber
Numérotation du verset Phil. 1,2 

gratia
vobis et pax
a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
Numérotation du verset Phil. 1,3 

Gratias ago Deo
meo
in omni memoria vestri,
Numérotation du verset Phil. 1,4 

semper
in cunctis orationibus meis pro omnibus
vobis
cum gaudio,
deprecationem faciens
Numérotation du verset Phil. 1,5 

super
communicatione vestra
in evangelio
Christi2, a prima die
2 Christi] om. Weber
usque nunc.
Numérotation du verset Phil. 1,6 

Confidens in Domino Iesu3
3 in Domino] om. . Weber
hoc ipsum quia qui
cepit
in vobis opus bonum,
perficiet
usque in diem Christi Iesu.
Numérotation du verset Phil. 1,7 

Sicut est mihi iustum
hoc sentire pro omnibus vobis, eo quod habeam vos in corde4,
4 vos…corde] in corde vos Weber
et in vinculis meis,
et in defensione,
et confirmatione evangelii,
socios gaudii mei
omnes vos esse.
Numérotation du verset Phil. 1,8 

Testis enim mihi est Deus
quomodo
cupiam omnes vos in visceribus Christi Iesu.
Numérotation du verset Phil. 1,9 

Et hoc
oro ut caritas vestra magis ac magis abundet
in scientia,
et in5 omni sensu,
5 in] om. Weber
Numérotation du verset Phil. 1,10 

ut probetis potiora, ut sitis sinceres,
et sine offensa
in
diem Christi,
Numérotation du verset Phil. 1,11 

repleti fructu iustitie
per
Iesum Christum6
6 Iesum Christum] inv. Weber
in gloriam et laudem Dei.
Numérotation du verset Phil. 1,12 

Scire autem vos volo, fratres,
quia que circa
me
sunt, magis
ad profectum evangeli pervenerunt7,
7 Evangeli pervenerunt] venerunt Evangelii Weber
Numérotation du verset Phil. 1,13 

ita
ut
vincula mea manifesta fierent in Christo
in omni pretorio,
et in ceteris omnibus,
Numérotation du verset Phil. 1,14 

ut8 plures
8 ut] et Weber
de9 fratribus in Domino
9 de] e Weber
confidentes vinculis meis,
abundantius
auderent10
10 auderent] audere Weber
sine timore verbum Dei loqui.
Numérotation du verset Phil. 1,15 

Quidam quidem
et
propter invidiam et contentionem,
quidam autem
et propter bonam voluntatem
Christum predicant.
Numérotation du verset Phil. 1,16 

Quidam
ex caritate,
scientes quoniam in defensionem evangelii positus sum.
Numérotation du verset Phil. 1,17 

Quidam autem
ex contentione Christum annuntiant non sincere, existimantes pressuram se suscitare
vinculis meis.
Numérotation du verset Phil. 1,18 

Quid enim
dum omni modo sive per occasionem,
sive per veritatem
Christus
annuntietur11. Et in hoc
11 annuntietur] adnuntiatur Weber
gaudeo,
sed
et gaudebo.
Numérotation du verset Phil. 1,19 

Scio enim quia hoc
mihi proveniet
ad12 salutem,
12 ad] in Weber
per vestram orationem
et subministrationem Spiritus Iesu Christi,
Numérotation du verset Phil. 1,20 

secundum
exspectationem et spem meam quia
in
nullo confundar,
sed in omni fiducia sicut semper
et nunc
magnificabitur
Christus
in corpore meo,
sive per vitam,
sive per mortem.
Numérotation du verset Phil. 1,21 

Mihi autem13 vivere Christus est
13 autem] enim Weber
et mori lucrum.
Numérotation du verset Phil. 1,22 

Quod si vivere
in carne
hic mihi fructus est operis14.
14 est operis] inv. Weber
Quid15
15 quid] et praem. Weber
eligam
ignore.
Numérotation du verset Phil. 1,23 

Coartor autem
e duobus, desiderium habens dissolvi
et cum Christo esse
multo magis
melius :
Numérotation du verset Phil. 1,24 

permanere autem in carne,necessarium16 est
16 necessarium] magis praem. Weber
propter vos.
Numérotation du verset Phil. 1,25 

Et hoc confidens scio,
quia manebo et permanebo
omnibus vobis
ad profectum vestrum
et gaudium fidei
Numérotation du verset Phil. 1,26 

ut gratulatio vestra abundet
in Christo Iesu
in me
per meum adventum iterum
ad vos.
Numérotation du verset Phil. 1,27 

Tantum digne
evangelio Christi
conversamini,
ut sive cum venero, et videro vos, sive absens audiam de vobis,
quia stetistis uno spiritu
unanimes,
collaborantes fide evangelii,
Numérotation du verset Phil. 1,28 

Et
in nullo
terreamini ab adversariis,
que est illis causa perditionis,
vobis autem salutis.
Et hoc a Deo,
Numérotation du verset Phil. 1,29 

quia vobis donatum
{t. 4 : Erfurt, f. 1111va ; facsim., p. 382a} est pro Christo,
non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini,
Numérotation du verset Phil. 1,30 

idem eundem17 certamen habentes
17 idem] eundem Weber
qualem et vidistis in me,
et nunc
audistis de me.

Capitulum 1

Numérotation du verset Phil. 1,1 
marg.| [Ambrosius] 1 Per eundem igitur Epafroditum a Roma scribens eis, primo salutat eos et ait: Paulus et Timotheus. Timotheum apponit, per hoc quodammodo illum commendans, quem ad eos cito erat missurus.
1 marg. Zw58
marg.| Servi Christi Iesu. Nomen dignitatis quod est Apostolus, tacet quia non erat opus auctoritate, cum de illo semper recta sentirent. Conditionem vero fatetur, quia casto timore subditi omnia pro Domino sustinebant, ut et ipsi quibus scribit similiter faciant. Omnibus sanctis in Christo extra cuius unitatem sancti non sunt, qui sunt phylippis, cum episcopis et diaconibus, id est non solum minoribus, sed etiam maioribus.
marg.| [Hieronymus] 2 Hoc loco quoslibet presbyteros episcoporum nomine vult intelligi, sicut et in Actibus Apostolorum ipse Paulus ad unius Ecclesie sacerdotes loquens ait: Attendite vobis et gregi, in quo vos spiritus sanctus posuit episcopos, scilicet ut regeretis ecclesiam. Similiter et presbyterorum nomine sepe appellantur qui nunc dicuntur episcopi, ut idem Paulus Tito: Reliqui te crete, ut constitueres per civitates presbyteros. Et Timotheo: Noli negligere gratiam que in te est per impositionem manuum presbyterii. Petrus quoque et Ioannes in suis epistolis se presbyteros vocant. Unde manifestum est eosdem esse presbyteros et episcopos. Quod autem unus eorum qui ceteris preesset electus est qui gradu excelsiori collocatus nominaretur episcopus in remedium schismatis factum est, ne scilicet unusquisque ad se trahens Christi ecclesiam rumperet, quomodo si exercitus imperatorem faciat aut diaconi eligant de se quem industrium noverint et archidiaconum vocent. Paulus inquam et Timotheus. Gratia etc. Gratias ago etc. Secuture exhortationi iam quedam prestruit se pro eis gratias agere et orare et confidere, ita dicens: Gratias ago omnium Deo, privato beneficio meo ago in omni memoria, id est quociens sum memor vestri, quod utique semper sum in cunctis orationibus meis. Factis pro vobis omnibus tam maioribus quam minoribus cum gaudio quod habeo super, id est de communione vestra que est in evangelio Christi, quia scilicet communicatis fidei et operibus evangelii a prima die conversionis vestre usque nunc faciens deprecationem ut perseveretis, confidens hoc ipsum quod in eadem fide [r.] 3 ex operibus perseverabitis, non quidem ex vobis, sed quia Deus qui operans cepit in vobis opus bonum cooperans perficiet usque in diem Christi Iesu, id est usque ad finem vite uniuscuiusque vel seculi, quando scilicet homo desinit mereri, id est incipit habere que meruit. Hoc autem quod dico perficiat ita sencio, sicut est mihi iustum sentire pro omnibus vobis, eo quod habeam vos in corde affectu caritatis que omnia sperat, qua etiam quia non emulatur, {Zw58 f. 139v } desidero vos omnes esse socios gaudii mei futuri, et hoc desidero dum laboro in vinculis meis et in defensione e confirmatione evangelii. Sensus: Nec vis tribulationis, nec sollicitudo defendendi evangelii contra impugnatores et confirmandi propter infirmos aufert mihi memoriam vestri. Testis enim mihi est Deus, quomodo, id est quanto affectu cupiam vos omnes esse in visceribus Christi, id est perfecti diligi a Christo vel Christum diligere. Et non modo cupio, sed etiam oro hoc, ut caritas vestra magis ac magis abundet, et hoc in omni scientia et in omni sensu, id est cum discretione mentis et quodam quasi sensu operis, ut per scientiam probetis, non modo que sunt bona sed etiam que sunt potiora, et opere sitis in vobis ipsis sinceres, id est nulla vanitatis ammiratione corrupti et ad proximum sine offensa, et hoc perseveranter usque in diem Christi. Et quia non sufficit abstinere a malo nisi fiat bonum addit: Sitis repleti fructu iustitie, id est bonis operibus que illum mentis habitum qui iustitia dicitur debent sequi per Iesum Christum per quem omnia, ideoque hoc faciatis in laudem et gloriam Dei, ex quo per ipsum omnia, ut scilicet in his que facit Deus glorificetur.
2 marg. Zw58
3 marg. Zw58
marg.| 4 Scire autem etc. Sua erga illos caritate ostensa ad tolerantiam passionum primum sui deinde ipsius Christi exemplo eos hortatur ostendens utilitatem earum, scilicet salutem, non modo illorum qui paciuntur sed etiam omnium qui in fide Christi per eorum constantiam confirmantur. Quasi: Cupio vos esse socios gaudii mei. Hoc autem eritis per tolerantiam per quam eiusdem gaudii multi facti sunt socii. Quod, o fratres, volo vos scire, quia scilicet ea que circa me sunt, id est exteriorum undique abundantia passionum magis venerunt ad profectum evangelii quam ad detrimentum, id est non sicut malis videbatur timore passionum minus, immo caritate magis creditum est evangelio, ita ut ipso profectu fierent manifesta vincula mea, id est causa et utilitas vinculorum esse in Christo Iesu. Quia namque patienter quelibet mala sustineo, patet non esse scelus falsitatis quod in me iusta vindicta percellat, sed quandam veritatis virtutem quam sustinendi fortitudo magnificat in omni pretorio et in ceteris omnibus locis, adeo ut plures e fratribus non in se sed in Domino confidentes in vinculis meis, id est dum in adversis mihi datam fortitudinem vident, abundantius quam ante auderent imminente periculo sine timore loqui verbum Dei, intentione tamen non una. Nam sequitur: Quidam quidem predicant Christum et propter invidiam et contentionem. Nam evangelice doctrine gloriam affectantes contendunt Apostolis vel equari vel etiam anteponi. Quidam autem predicant Christum propter bonam voluntatem qua preter intentionem temporalis emolumenti volunt prodesse. Quidam autem non solum causa communis utilitatis, sed etiam ex privata in me caritate, ut meam dum vinctus sum suppleant vicem, scientes quod firmiter positus sum {Zw58 f. 139v } in defensione evangelii. Quidam autem ex contentione annuntiant, id est contendunt annunciare Christum non sincere quidem, sed ex privato odio existimantes se per hoc suscitare pressuram vinculis meis, cum in me ex hoc saltem quod plures habere discipulos videar maiorem intendant invidiam cumulari, et quasi ex presumptione quam merentur in me doctorem falsitatis retorqueri vindictam, sed quoniam sicut in fornicatorum concubitu non de turpitudine vitiorum, sed de fecunditate seminum nascitur homo, id est bonum opus Dei, ita et in malorum doctrina non ex eorum malitia, sed de verbi semine fideles nascuntur, ideo ex ore illorum evangelium veritatis recipiendum est. Quid enim, dum omnimodo, scilicet sive per occasionem terrenam sive per caritatem, Christus annuncietur, illorum enim tantummodo predicatio recipienda non est qui preter id quod acceperunt annuntiant. Et in hoc quidem quod Christus quecumque sit intentio predicatur gaudeo nunc, et in futuro gaudebo. Scio enim quod hoc, scilicet evangelium, ex mea tribulatione profectus et propter evangelium tribulatio mihi proveniet in salutem, non dico meo merito, sed per vestram orationem et per subministrationem spiritus sancti, id est vobis orantibus 209 et spiritu sancto opitulante. Hoc autem secundum exspectationem et spem, id est secundum certam exspectationem meam, que vero nomine spes vocatur quia prorsus in nullo confundar, quin quicquid spero consequar, quandoquidem quod consecuturus sum certissime spero. Inde est quod nec de mea quiete efferor nec in tribulatione diffido, sed in omni fiducia que, sicut semper a tempore conversionis mee, ita et nunc est, dum laboro in vinculis, Christus in meo corpore magnificabitur, id est magnus apparebit, sive per vitam qua mihi concessa eum predicabo, sive per mortem qua et in ipso perseverandi exemplum relinquam et ad videndum eum quem desideravi perveniam. Et recte sive vivendi sive moriendi rationem ad ipsam refero. Mihi enim vivere Christus est, id est adhuc vivo, ut Christum magnificem, et mori est mihi lucrum, id est ut ipsum habeam in premium morior. Quod si non tantummodo mori lucrum est, sed etiam in carne vivere hic tantus fructus operis est mihi, id est Christi in meo corpore magnificatio, et quid eligam, id est sive vivere sive mori, ignoro. Coartor enim e duobus, id est ex desiderio dissolvendi et necessitate vivendi. Non enim ita distinguendum est, ut dicatur coartor et postea sequatur e duobus desiderium habens, scilicet dissolvendi et in carne vivendi, quia non utrumque desiderat, sed alterum in desiderio est, alterum in necessitate. Propter quod distinguendum est ita: Coartor e duobus, et deinde aperit quibus dicens: Desiderium habens etc. Etquidem tam imperfecti quam perfecti horum alterum desiderant, alterum patienter tolerant, Sed imperfecti desiderant vivere et patienter tolerant mori. Perfecti vero econtra desiderant mori et {Zw58 f. 140v } patienter tolerant vivere. Illud tamen propter lucrum, ut scilicet sint cum Christo. Unde non est contrarium quod alibi dicitur: ducet te quo non vis. Hoc vero propter necessitatem proximo serviendi. Ideoque Apostolus cum dixerit coartor ex duobus supponit quod perfectorum est, desiderium habens dissolvi ab huius vite miseriis, quibus tamquam compedibus ligatus peregrinor in corpore, et esse cum Christo quod mihi multo melius est. Permanere autem in carne non dico desidero, sed necessarium est, non quidem propter me, sed propter vos. Et confidens hoc esse necessarium scio quia manebo et magis magisque permanebo omnibus vobis tam maioribus quam minoribus. Quid autem velit intelligi dicens vobis ostendit cum addit: Ad profectum vestrum et gaudium fidei, ut scilicet in fide gaudentes proficiatis, ut et gratulatio vestra in Christo Iesu, id est per Christum abundet in me, id est pro me, scilicet per meum adventum iterum ad vos futurum. Quod utique sic esse poterit tantummodo hoc sit, ut interim digne conversemini evangelio Christi et ita digne, ut sive cum venero et videro vos sive absens audiam de vobis hoc, quia statis firmiter in fide evangelii ad ipsam defendendam in uno spiritu, hoc est per unum spiritum, unanimes voluntate et actu ipso collaborantes. Omnis enim pugna unanimiter aggressa victoriam parit. Et in nullo prorsus periculo terreamini etc. Nam et hoc est a Deo, non dico creante ut sit, sed munerante, ut donum sit, quia re vera vobis pro Christo qui vestra debet passione magnificari donatum est inter ceteras gratias, non solum ut in eum credatis, quod est inter initia gratiarum, sed ut etiam patiamini pro illo magnificando, cuius gloria amplior est adversario per patientiam superato. Idem certamen habentes quale vidistis in me, dum in phylippis pro phytonissa vobis presentibus paterer, et nunc dum absens sum rome in vinculis audistis de me.
4 [•II•] Hic incipit capitulum 2 marg. Zw58



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Phil. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=65&chapitre=65_1)

Notes :