Argumenti expositio

marg.| {GME65Pr1} Philippenses sunt Macedones, qui ipso Apostolo predicante crediderunt in Christo, apud quos multa ab infidelibus passus, et in circumiacentibus locis a pseudo Apostolis, qui legem cum {Zw58 f. 138v } evangelio dicunt tenendam, sepe sollicitatus, timet eis similia. Idoque plurima exhortatione monet eos, ut omnia pro Christo patienter sustineant, et pseudo Apostolis non consentiant. His etiam moralem ammonitionem interserit et de gratia quam sibi sepe et nuper romam per epafroditum miserant gaudere se dicit.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Phil. Argumenti expositio), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=65&chapitre=65_Prol.)

Notes :