Capitulum 3

Numérotation du verset Phil. 3,1 

De cetero
fratres mei, gaudete in Domino.
Eadem vobis scribere,
mihi
quidem non pigrum, vobis autem necessarium.
Numérotation du verset Phil. 3,2 

Videte
canes,
videte
malos operarios,
videte concisionem.
Numérotation du verset Phil. 3,3 

Nos enim sumus circumcisio,
qui spiritu Dei1
1 Dei] Deo Weber
Deo
servimus et gloriamur in Christo Iesu,
et non in carne
fiduciam habentes.
Numérotation du verset Phil. 3,4 

Quamquam
et2 ego habeam
2 et] om. Weber
et in carne confidentiam3. Si quis alius videtur
3 et…confidentiam] confidentiam et in carne Weber
confidere in carne,
ego magis,
Numérotation du verset Phil. 3,5 

circumcisus octava die,
ex genere Israel,
de tribu
Beniamin.
Hebreus,
ex Hebreis,
secundum legem
Phariseus.
Numérotation du verset Phil. 3,6 

Secundum emulationem
persequens Ecclesiam Dei,
secundum iustitiam
que in lege est
conversatus sine querela.
Numérotation du verset Phil. 3,7 

Sed
que mihi fuerunt lucra,
hec
arbitratus sum
propter Christum detrimenta.
Numérotation du verset Phil. 3,8 

Verumtamen existimo
omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Iesu Christi Domini mei. Propter quem
omnia detrimentum feci, et arbitror
ut stercora,
ut Christum lucri faciam,
Numérotation du verset Phil. 3,9 

et inveniar
in illo
non habens
meam iustitiam,
que ex lege est, sed illam que ex fide est Christi Iesu4 que
4 Iesu] om. Weber
ex Deo
est iustitia in fide.
Numérotation du verset Phil. 3,10 

Ad agnoscendum illum
et virtutem
resurrectionis eius,
et
societatem passionum illius,
configuratus
morti eius,
Numérotation du verset Phil. 3,11 

si
quo modo occurram
ad resurrectionem,
que est ex mortuis.
Numérotation du verset Phil. 3,12 

non quod iam
acceperim,
aut iam perfectus sim,
sequor autem
si quo modo5 comprehendam
5 quo modo] om. Weber
in quo
et comprehensus sum
a Christo Iesu.
Numérotation du verset Phil. 3,13 

Fratres,
ego me non arbitror
comprehendisse.
Unum autem que
quidem retro sunt obliviscens.
Ad ea vero
que sunt priora6 extendens meipsum7,
6 priora] in praem. Weber |
7 meipsum] me Weber |
Numérotation du verset Phil. 3,14 

ad destinatum
persequor,
ad bravium
superne vocationis Dei in Christo Iesu.
Numérotation du verset Phil. 3,15 

Quicumque ergo
perfecti sumus,
hoc sentiamus
et si quid aliter sapitis,
et hoc vobis Deus
revelavit8.
8 revelavit] revelabit Weber
Numérotation du verset Phil. 3,16 

Verumtamen
ad quod pervenimus
ut
idem
sapiamus,
et in eadem permaneamus
regula.
Numérotation du verset Phil. 3,17 

Imitatores mei estote, fratres,
et
observate
eos qui ita ambulant, sicut habetis formam nos.
Numérotation du verset Phil. 3,18 

Multi enim
ambulant quos sepe dicebam vobis
nunc autem et flens
dico inimicos crucis Christi,
Numérotation du verset Phil. 3,19 

quorum finis interitus,
quorum deus venter,
et gloria in confusione ipsorum
qui terrena sapiunt.
Numérotation du verset Phil. 3,20 

Nostra autem conversatio
in celis est,
unde etiam salvatorem
exspectamus
Dominum Iesum Christum,
Numérotation du verset Phil. 3,21 

qui reformabit
corpus
humilitatis nostre,
configuratum
corpori claritatis sue secundum
operationem virtutis sue 9
9 virtutis sue] om. Weber
qua possit etiam subicere sibi omnia.

Capitulum 3

Numérotation du verset Phil. 3,1 
marg.| De cetero fratres etc. Ad tolerantiam passionum in precedentibus exhortatus est eos. Nunc exemplo sui monet, ne legem recipiant quam pseudo Apostoli tenendam cum evangelio predicant, sed sine lege fidem sufficere credant. Quasi: De epafrodito et huiusmodi aliis cum honore recipiendis moneo. De cetero, fratres carissimi, dico gaudete, non in lege sed in Domino. Et hec quidem vobis presens dixi, sed eadem scribere vobis mihi quidem absenti non est pigrum, vobis autem est necessarium. Videte, id est ut cavere sciatis, attendite canes, id est pseudo Apostolos non ratione, sed consuetudine contra insolitam veritatem latrantes.
marg.| 1 Videte malos operarios, qui generosum evangelii semen superseminatis legalium observantiarum zizaniis corrumpunt. Videte non dico circumcisionem, sed concisionem, id est carne preputii sui concisos, non a vitiis mentis purificatos. Nos enim qui scilicet ea servitute que grece Latria dicitur servimus spiritui Dei, qui Deus est. Unde etiam aliqui codices habent spiritui Deo.
1 [•IIII•] Hic incipit capitulum 4 !marg. Zw58
marg.| Vel qui servimus Deo non carne, sed spiritu, id est spiritualiter sumus vere circumcisio et gloriamur in Christo Iesu, id est in gratia eius, et non habentes fiduciam in carne, id est in aliquibus que carnaliter accipiuntur, quamquam ego habeam, id est habere possim confidentiam in carne, si quid ipsa est ad salutem. Siquis enim alius videtur confidere in carne, quod scilicet ex lege iustitiam habeat et salutem, ego magis videor debere confidere quia circumcisus octava die a mea nativitate quod non proseliti, ex genere Israel, specialiter ex tribu beniamyn, que semper regie tribui Iude fuit coniuncta numquam recedens a templo, quando in servo {Zw58, f.142v } salomonis aliorum facta est separatio. Hebreus ex hebreis parentibus, qui ab Abraham dicti sunt hebrei, quasi abrei. Secundum legem phariseus, id est non contemptibili plebi commixtus, sed nobilitate segregatus ab illa atque primarius secundum emulationem, id est legis zelum qui nobilitati iudaice conveniebat, cuius rex Saul magnus statura, et ego a Saule saulus, persequens ecclesiam Dei secundum iustitiam observationum que in lege est imperfecta iustitia conversatus sine querela, quoniam omnia mandata quatenus homini datur posse complebam, Sed illa que tunc mihi fuerunt lucra quietis vel alterius temporalis emolumenti hec eadem propter Christum in quo mihi dantur eterna arbitratus sum esse amodo detrimenta. Et hec quidem suo tempore ad parvulorum eruditionem valebant. Verumtamen hoc plenitudinis tempore existimo omnia esse detrimentum propter eminentem scientiam Domini mei Iesu Christi, propter quem habendum omnia legalia opera feci, id est reputavi esse detrimentum, id est damnum observantium ea, et ut plus dicam, arbitror ut stercora, id est quamvis olim utilia, tamen nunc abicienda. Stercora namque sunt ciborum reliquie. Et rerum quondam utilium purgamenta, ut Christum in quo iustitia et salus est lucri faciam et in illo capite membrum inveniar, non habens meam iustitiam, que ex lege est, timore pene non amore iustitie. Meam recte dicit, quoniam paternarum emulator traditionum Dei persequebatur ecclesiam, et sua voluntate legem se implere posse putabat. Ex lege tamen esse dicitur quia lex bona docet illa in quibus conversatus est sine querela. Potuit enim intus iustitiam qualiter dictum est suam statuere et tamen opera legis exterius manifesta implere. Sed illam. Quasi: Inveniar non habens meam, sed illam pocius que est ex fide Iesu Christi.
marg.| [Augustinus] 2 Que iustitia non ex me sed ex Deo est, qui solus eam operatur in me. Qui enim sine me fecit me hominem esse quod minus est, sine me fecit me iustum esse quod melius est. Hoc autem quod solus ipse iustificat me est in fide, hoc est, hoc ipsum inter cetera que credenda sunt credo, et hec fides mentem vere illuminat ad cognoscendum illum et virtutem resurrectinis eius et societem passionum eius. Fide namque intelligimus que a Deo donata est nobis iustificatio, que et resurrectionis Christi virtus recte vocatur, quia resurrexit propter iustificationem nostram. Eadem etiam fide intelligimus caritatem eius, qua per omnia nobis assimilatus dolores passionum nostrarum ipse portavit et dedit, ut eadem virtute caritatis, ut passionum eius socii esse possimus et ad mortis eius similitudinem saltem mente conmortui et consepulti.
2 marg. Zw58
marg.| Unde sequitur: Configuratus etc. Ordo verborum: Inveniar etc. configuratus morti eius, ut quomodo ipse resurrexit a mortuis ego quoque resurgam. Ad hoc enim in novitate vite ambulo, scilicet si quomodo vel per calicem passionis venturo iudici Christo {Zw58 f. 143v } occurram, id est occurrere possim ad resurrectionem, id est quando generalis illa resurrectio erit que est non iterum morituris vel sine fine laboraturis, sed ex mortuis in eternum cum Christo victuris.
marg.| Non quod iam etc. Quasi: Recte dico: si occurram. Nondum enim perveni, sed et siquid de cognoscendo Deo et virtute resurrectionis et societate passionum eius videor affirmasse ubi dixi: inveniar in illo habens iustitiam que est in fide etc, non ex hoc sensu dixi, quod iam cognitionem illam re ipsa acceperim aut quod in aliquo predictorum iam perfectus sim, sed hec dicendo volo intelligi, quod me illius iustitia prevenit. Ego autem legalium operum pondere quo valde premebar deposito hac fide quod Deus gratis iustificat pium3 et ea caritate qua datur me esse socium etiam passionum eius pedetemptum sequor, si quomodo tandem eo usque perveniam, ut comprehendam quod desidero. Comprehendam dico non meo merito, sed meo in quo et ego iam nunc a Deo comprehensus sum, id est illa misericordia subsequente me ad consummandum que prevenit me ad iustificandum, qua eligens me cum non ego ipsum eligerem dicitur comprehendisse me. Vel comprehendam eo videndi modo, in quo comprehensus sum a Christo Iesu, id est cum videam sicut est, qualiter ab illo videor sicut sum. Fratres. Idem quod dixerat repetit et quid illud sit quod nondum comprehendit sed sequitur ut comprehendat determinat. Ait ergo: O fratres, Recte dico sequor, si comprehendam, quia ego non arbitror me comprehendisse. Sicut autem dictum est adhuc persequor. Qualiter? Ea que retro sunt, id est temporalia omnia sive mala que sunt contra viam iustitie sive bona que qui sibi sufficere putat heret in via obliviscens, ad ea vero que sunt priora dignitate atque eternitate me ipsum extendens intentione et desiderio crescente ex dilatione ad destinatum divina repositione, id est ad bravium superne vocationis Dei, id est ad coronam, ad quam in supernis accipiendam vocat nos Deus in Christo Iesu. Cum igitur habeam multa, id est fidem, spem, caritatem et plurima his adiuncta, hoc unum tamen adhuc mihi deest, ideoque hoc unum adhuc persequor, hoc est illud unum de quo propheta: Unam petii a Domino, hanc requiram, ut scilicet inhabitem in domo Domini,et contempler delectationem eius. Quicumque igitur perfecti viatores sumus, hoc sentiamus quod nondum possessionem rei quam speramus perfecti sumus. [r.] Et siquid tamquam parvuli aliter quam oportet sapere de his vel de aliis sapitis et hec vobis in pace catholica perseverantibus Deus revelavit, qui hoc ipsum quod iam parvuli scitis ignorantes, quemadmodum vos scire oporteat, revelavit. Et nos quidem sicut dictum est nondum comprehendimus, ut rei possessione rei simus. Verumtamen ad hoc pervenimus, ut ea que retro sunt obliviscendo et nos in ea que priora sunt extendendo perfecti viatores simus. Proficiendo igitur ambulemus, et simul omnes tam imperfecti quam perfecti idem fide sapiamus, et in eadem regula deserendi que retro sunt et anteriora sequendi permaneamus. Quod si hec {Zw58 f. 143v } per vos ita discernere nondum datum est vobis, sufficit forma exempli.4 Imitatores mei estote et eos etiam qui ita ambulant sicut habetis formam nostram diligenter ad imitandum observate et ab his qui non habent formam nostram discernite.
3 pium] sic Zw58
4 [•v•] Hic incipit capitulum 5 marg. Zw58
Numérotation du verset Phil. 3,18 
marg.| Multi enim non sentientes nobiscum de legis abolitione ambulant predicando legem cum evangelio esse tenendam. Quos sepe dum presens eram apud vos dicebam vobis esse inimicos crucis Christi. Nunc autem idem dico, et hoc flens, tum pro simplicium subversione, tum pro ipsorum qui gratie per crucem nobis facte derogant perditione que certa est. Hii sunt quorum finis est eternus interitus. Quorum Deus est ipse venter eorum, quem pre ceteris colunt, dum quod esce sumpte vel non sumpte iustificent arbitrantur. Et gloria eorum quicumque sapiunt terrena, id est ut de ceteris taceam, ex legis operibus iustos esse se putant est in confusione, hoc est, in his unde potius deberent confundi, ut in circumcisione preputii et huiusmodi aliis, que etiam eterna confusio sequitur. Nos autem non terrena sapimus. Nam etsi in terra sumus ubi omnia vanitas, nostra tamen conversatio in celis est invisibilium spe. Unde etiam venturum exspectamus salvatorem dominum nostrum Iesum Christum, qui non solum animas, sed etiam corpus humilitatis, id est huius deiectionis nostre reformabit ita quod erit configuratum corpori claritatis sue, quod ostendit transfiguratus in monte. Hoc autem poterit facere secundum operationem qua possit subicere, id est secundum potestatem qua operando subiecit sibi etiam omnia.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Phil. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=65&chapitre=65_3)

Notes :