Capitulum 4

Numérotation du verset Phil. 4,1 

Itaque,
fratres mei carissimi et desiderantissimi,
gaudium meum
et corona mea,
sic state in Domino, carissimi.
Numérotation du verset Phil. 4,2 

Euchodiam rogo, et Sinticem deprecor,
idipsum
sapere in Domino.
Numérotation du verset Phil. 4,3 

Etiam rogo
et te,
germane
compar,
adiuva,
illas
que mecum laboraverunt
in evangelio cum Clemente, et ceteris adiutoribus meis
quorum nomina
sunt in libro vite.
Numérotation du verset Phil. 4,4 

Gaudete
in Domino semper,
iterum dico : Gaudete.
Numérotation du verset Phil. 4,5 

Modestia vestra
nota sit omnibus hominibus Dominus prope.
Numérotation du verset Phil. 4,6 

Nihil solliciti sitis
sed in omni oratione
et obsecratione,
cum gratiarum actione,
petitiones vestre
innotescant
apud Deum.
Numérotation du verset Phil. 4,7 

Et pax Dei
que exsuperat omnem sensum,
custodiat corda vestra
et intelligentias vestras in Christo Iesu.
Numérotation du verset Phil. 4,8 

De cetero, fratres,
quecumque sunt vera, quecumque pudica,
quecumque iusta
quecumque sancta, quecumque amabilia, quecumque bone fame,
si qua virtus,
si qua laus discipline1
1 discipline] om. Weber
hec
cogitate.
Numérotation du verset Phil. 4,9 

Que
et didicistis
et accepistis,
et audistis,
et vidistis,
in me
hec cogitate et2 agite,
2 cogitate et] om. Weber
et Deus pacis erit vobiscum.
Numérotation du verset Phil. 4,10 

Gavisus sum autem
in Domino vehementer,
quoniam tandem aliquando
refloruistis
pro me
sentire,
sicut et sentiebatis.
Occupati autem eratis.
Numérotation du verset Phil. 4,11 

Non
quasi propter penuriam dico,
ego enim didici
in quibus sufficiens sum3.
3 sufficiens sum] inv. Weber , + esse Weber
Numérotation du verset Phil. 4,12 

Scio et humiliari,
scio et abundare.
Ubique
et in omnibus
institutus sum,
et satiari,
et esurire,
et abundare,
et penuriam pati.
Numérotation du verset Phil. 4,13 

Omnia
possum
in eo
qui me confortavit4.
4 confortavit] confortat Weber
Numérotation du verset Phil. 4,14 

Verumtamen
bene fecistis,
communicantes tribulationi mee.
Numérotation du verset Phil. 4,15 

Scitis autem
et vos, Philippenses,
quod in principio evangelii,
quando
profectus sum a Macedonia, nulla mihi Ecclesia communicavit in ratione dati et accepti nisi vos soli,
Numérotation du verset Phil. 4,16 

quia et Thessalonicam
semel5 et bis in usum
5 semel] + et Weber
mihi misistis.
Numérotation du verset Phil. 4,17 

Non quia quero datum,
sed requiro fructum abundantem
in rationem vestram.
Numérotation du verset Phil. 4,18 

Habeo autem omnia
et abundo,
repletus sum, acceptis ab Epaphrodito
que misistis
in6 odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo.
6 in] om. Weber
Numérotation du verset Phil. 4,19 

Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum
secundum divitias suas
in gloria in Christo Iesu.
Numérotation du verset Phil. 4,20 

Deo autem
et Patri nostro gloria
in secula seculorum. Amen.
Numérotation du verset Phil. 4,21 

Salutate omnem sanctum in Christo Iesu.
Salutant vos qui mecum sunt, fratres.
Numérotation du verset Phil. 4,22 

Salutant vos omnes sancti, maxime autem qui de Cesaris domo sunt.
Numérotation du verset Phil. 4,23 

Gratia Domini Iesu Christi cum spiritu vestro.
Amen.

Capitulum 4

Numérotation du verset Phil. 4,1 
marg.| Quoniam itaque corpus etiam reformabit, o fratres mei carissimi et desiderantissimi, id est dilecti a me et desiderantes me, gaudium meum et corona mea, per quos scilicet in presenti letificor et in futuro coronabor, sic state, sicut me et mihi similes videtis stare in Domino. Spiritaliter autem Euchodiam et Syntichen que legem servant1 et predicatores recipiunt rogo et deprecor sapere id ipsum quod ego in Domino, ne forte si pseudo predicatores receperint seducantur ab eis. Et, o germane, qui es compar meus in evangelio predicando, etiam te rogo adiuua illas, que in evangelio mecum laboraverunt mihi necessaria ministrando, cum clemente et ceteris adiutoribus meis, quibus scilicet ipse aut qui mihi similiter ministraverunt, quorum nomina, etsi ea singillatim non exprimo, tamen sunt in libro vite, id est in predestinatione in qua eis pro diversitate meritorum diverse mansiones parate sunt.
1 servant] + sciunt interl. Zw58
marg.| Gaudete semper non in seculo sed   in Domino. Et ut hoc gaudium semper augeatur et vincat gaudium seculi,   iterum dico gaudete.
marg.| Modestia vestra qua omnia cum modo faciatis non modo sit, sed etiam   nota sit omnibus hominibus, ut videntes opera vestra bona glorificent non vos sed   patrem vestrum qui in celis est. Nec deest adiutrix gratia. Nam Dominus quamvis celos ascenderit, tamen prope est usque ad consummationem seculi vobiscum, ideoque nihil solliciti sitis, dum ipse prope est, sed in omni oratione {Zw58, f.144v } et obsecratione, id est prece vel facta simpliciter
marg.| [Augustinus] 2 vel cum adiuratione peticiones vestre innotescant esse apud Deum per tolerantiam, non apud homines per iactantiam.
2 marg. Zw58
marg.| [Augustinus] 3 . Vel innotescant angelis ad hoc, ut apud Deum eorum ministerio offerantur. Unde et angelus hominibus loquens ait: Cum oraretis, ego obtuli orationem vestram Deo. Cum ergo Deo ad omnia scienda sufficiat scientia sua, qua omnia antequam crearentur sicut et postquam creata sunt novit, dicitur tamen rationalis creatura temporales causas ad veritatem eternam referre sive petendo quod sibi fiat, sive consulendo quid faciat in quo ipsa contestatur quod non ipsa sibi sit bonum quo beata fiat, sed potius illud incommutabile quo, ut etiam sapiens sit, participat. Unde etiam peticiones iste cum gratiarum actione fieri debent, ut de iam collatis gratus sit qui vult alia impetrare. Et pax Dei, qua silicet ipse pacatus est, que exsuperat omnem sensum non solum hominum sed etiam angelorum custodiat corda vestra, ut illius pacis cum angelis participes esse velitis, et intelligentias vestras quibus ad eam semper intendatis, et hoc in Christo Iesu Domino nostro, per quem omnia.
3 marg. Zw58
marg.| De cetero. In precedentibus ad tolerantiam passionum et ut a pseudo Apostolis caverent ammonuit. Hic de morum perfectione breviter tangit et ait: De cetero fratres cogitate hec, que ad perfecte vite pertinent qualitatem, scilicet quecumque sunt vera ad interiorem fidem, quecumque pudica ad exteriorem speciem, quecumque iusta ad alios debita observantia, quecumque sancta in se divini honoris pietate, quecumque amabilia ex faciendi aliquid vel non faciendi circumspecta ex temporibus et locis et personis discretione, quecumque fiunt bone fame celebri inter alios predicatione, et ut omnia concludam in duobus breviter: si qua virtus est, quam propter vos ipsos retineatis sapienter, si qua laus discipline, qua ceteris misericorditer provideatis, hec inquam cogitate, que omnia et didicistis me vos docente et audistis me aliis predicante et accepistis, id est digna teneri iudicastis ipsa oris professione et vidistis in me exempli ratione, hec igitur sicut dictum est cogitate, et ad implendum Deus dator pacis erit vobiscum.
marg.| Gavisus sum etc. Hic commemorat quod sibi necessaria sepe miserunt, et ad eorum exhortationem non in hoc quidem sed in Domino propter hoc gaudere se dicit ita: Gavisus sum autem vehementer, non tamen nisi in Domino, quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire, id est qui diu arueratis, tandem aliquando refloruistis, quo flore fructum vite eterne sperare potestis. Sensistis enim opere implendum, sicut et sentiebatis prius compassione. Diu namque mihi compassi animo tandem actu ipso mihi necessaria ministrastis. Quod autem tam diu distulistis non est mirum, quoniam aliquibus adversis occupati eratis. Quod vero gavisum me dico, non dico quasi propter penuriam, ut scilicet de penuria tristis, de ipsius gaudeam supplemento. Nam de huiusmodi nec tristari soleo nec gaudere, immo in omnibus me equanimiter habeo. Ego enim consuetudine quadam didici sufficiens esse meis {Zw58, f.144v } in quibus sum. Scio et humiliari, scio et abundare. Ubique locorum et in omnibus rebus a Deo institutus sum, scilicet et saturari etc., ut nec abundantia extollar nec inopia frangar. Verumtamen bene fecistis etc., id est inde potius gaudeo, quia benefecistis nec modo solum sed ante hac sepe. Quod ait ita: Scitis autem etc. In ratione dati et accepti, id est quando uterque dat et accipit, ut cum vobis dedi spiritualia et vos mihi carnalia. In usum. Quod dico, non quia quero datum, id est rem qua exterior homo impletur et cuius egestate corrumpitur, sed quia requiro fructum, id est bonam et rectam voluntatem, qua interior fecundatur. Unde et Dominus in evangelio non dicit simpliciter: qui recipit iustum, sed addit: in nomine iusti. Recipere iustum datum est, in nomine iusti est fructus. [ r.]
marg.| [Augustinus] 4 Eliam pavisse leguntur corvus et vidua. Sed corvus qui non in nomine iusti, pavit dato. Vidua que in nomine iusti, pavit fructu. Hunc igitur fructum magis quam datum requiro abundantem gratia in oratione vestra. Vel abundantem, quia multa bona inde proveniunt.
4 marg. Zw58
marg.| Habeo autem. Quasi: Fructum requiro, datum autem non. Nam habeo omnia et abundo. Repletus sum enim etc. In odorem suavitatis, que est ex deuotione, per quam eleemosyna orationis vocatur incensum, ut date eleemosynam, et ipsa orabit pro vobis. Hostiam acceptam, etc., qua datur vincere hostes, Deus autem quasi vos me replevistis. Deus autem etc. secundum divitias suas. Quibus ultra merita dat in gloria in Christo Iesu, per quem omnia. Deo autem etc. Gratia Domini nostri Iesu Christi sit cum spiritu vestro, ut in spiritualibus abundetis.  AMEN.
prol.| Explicit epistola ad Philippenses.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Phil. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=65&chapitre=65_4)

Notes :