Capitulum 2

Numérotation du verset Phil. 2,1 

Si qua ergo
consolatio
in Christo est1,
1 est] om. Weber
si quod solacium caritatis,
si qua societas spiritus,
si qua viscera miserationis2,
2 qua viscera miserationis] quid viscera et miserationes Weber
Numérotation du verset Phil. 2,2 

implete gaudium meum
ut
idem sapiatis,
eandem caritatem habentes,
unanimes,
idipsum sentientes,
Numérotation du verset Phil. 2,3 

nihil per contentionem,
neque per inanem gloriam,
sed in humilitate
superiores
sibi invicem
arbitrantes,
Numérotation du verset Phil. 2,4 

non que sua sunt
singuli considerantes, sed et ea que aliorum.
Numérotation du verset Phil. 2,5 

Hoc enim sentite
in vobis, quod et in Christo Iesu,
Numérotation du verset Phil. 2,6 

qui cum in forma Dei esset,
non
rapinam
arbitratus est
esse se equalem Deo,
Numérotation du verset Phil. 2,7 

sed semetipsum
exinanivit,
formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus,
et habitu inventus ut homo.
Numérotation du verset Phil. 2,8 

Humiliavit
semetipsum
factus obediens
usque ad mortem,
mortem autem
crucis.
Numérotation du verset Phil. 2,9 

Propter quod
et Deus exaltavit illum3,
3 exaltavit illum] inv. Weber
et donavit
illi
nomen,
super omne nomen,
Numérotation du verset Phil. 2,10 

ut in nomine Iesu omne genu flectatur4, celestium, et terrestrium et infernorum,
4 flectatur] flectat Weber
Numérotation du verset Phil. 2,11 

et
omnis lingua
confiteatur,
quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris.
Numérotation du verset Phil. 2,12 

Itaque,
carissimi mei,
sicut semper obedistis
non ut in presentia mei tantum,
sed multo magis
nunc in absentia mea, cum metu
et tremore
vestram salutem operamini.
Numérotation du verset Phil. 2,13 

Deus est enim
qui operatur in vobis et velle
et perficere
pro bona voluntate.
Numérotation du verset Phil. 2,14 

Omnia autem
facite
sine murmurationibus
et hesitationibus
Numérotation du verset Phil. 2,15 

ut sitis sine querela,
et simplices
filii Dei
sine reprehensione,
in medio
nationis prave
et perverse,
inter quos
lucetis
sicut luminaria
in mundo,
Numérotation du verset Phil. 2,16 

verbum vite
continentes ad gloriam
meam
in die Christi,
quia
non in vacuum
cucurri,
neque in vacuum
laboravi.
Numérotation du verset Phil. 2,17 

Sed
si5
5 si] et praem. Weber
immolor
supra sacrificium,
et obsequium fidei vestre gaudeo,
et congratulor omnibus vobis.
Numérotation du verset Phil. 2,18 

Idipsum autem et vos gaudete,
et congratulamini mihi.
Numérotation du verset Phil. 2,19 

Spero
autem in Domino Iesu,
Timotheum cito me mittere ad vos,
ut et ego bono animo sim, cognitis que circa vos sunt.
Numérotation du verset Phil. 2,20 

Neminem enim habeo
tam unanimem,
qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit.
Numérotation du verset Phil. 2,21 

Omnes
enim sua querunt
non que sunt Iesu Christi6.
6 Iesu Christi] inv. Weber
Numérotation du verset Phil. 2,22 

Experimentum autem eius
cognoscite,
quoniam sicut patri filius,
mecum servivit
in evangelio7.
7 Evangelio] Evangelium Weber
Numérotation du verset Phil. 2,23 

Hunc igitur
spero me mittere ad vos8 mox, ut videro que circa me sunt.
8 ad vos] om. Weber
Numérotation du verset Phil. 2,24 

Confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito.
Numérotation du verset Phil. 2,25 

Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem,
et cooperatorem,
et commilitonem meum,
vestrum autem apostolum,
et ministrum necessitatis mee,
mittere ad vos,
Numérotation du verset Phil. 2,26 

quoniam
quidem omnes vos desiderabat
et mestus erat,
propterea quod audieratis illum infirmatum.
Numérotation du verset Phil. 2,27 

Nam
et infirmatus est
usque ad mortem,
sed Deus misertus est eius,
non solum autem eius, verum etiam et mei,
ne
tristitiam
super tristitiam haberem.
Numérotation du verset Phil. 2,28 

Festinantius ergo
misi illum,
ut viso illo9 iterum gaudeatis,
9 illo] eo Weber
et ego sine tristitia sim.
Numérotation du verset Phil. 2,29 

Excipite itaque illum cum omni gaudio
in
Domino,
et
huismodi10 cum honore habetote,
10 huismodi] eiusmodi Weber
Numérotation du verset Phil. 2,30 

quoniam propter opus Christi
usque ad mortem accessit,
tradens
animam suam
ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium.

Capitulum 2

Numérotation du verset Phil. 2,1 
marg.| {GME65.2.1} 1 Si qua ergo etc. Quasi: Quia non solum credere, sed etiam pati Dei donum est, ergo gaudium meum quo iam de vestra in evangelio Christi communione cepi gaudere addita sustinentia implete.
1 [•III•] Hic incipit capitulum 3 ! marg. Zw58
Numérotation du verset Phil. 2,2 
marg.| {GME65.2.2} In qua quoniam non perseverat nisi qui credit et diligit et unanimis ceteris afflictis compatitur ait: Implete gaudium meum, ita ut idem sapiatis fide. Si qua consolatio vel exhortatio est vobis in Christo, id est si fides Christi aliquid est ad exhortationem sustinendi pro eo vel ad sustinentium consolationem eamdem caritatem habentes, si quod solatium est caritatis, id est si caritas eius pro quo sustinetis vobis est solatio, unanimes ceteris fidelibus, si qua vobis cum illis est societas spiritus, id est si studetis servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Omnes idipsum quod ceteri tribulationibus sentiunt compassione sencientes, si qua vobis sunt viscera miserationis.
Numérotation du verset Phil. 2,3 
marg.| {GME65.2.3} In his que fides ostendit nihil confirmantes per contentionem neque in his ad que caritas monet aliquid facientes per inanem gloriam, sed ut unanimitate {Zw58 f. 140v } sit firma societas in humilitate, alii alios invicem non quantum ad vite qualitatem in qua illa que contemplativa vocatur maiore sui libertate atque securitate active preponitur, neque quantum ad ecclesiastici ordinis diversitatem exteriorem, in qua publice administrationis dignitatibus iuxta prelationis genus maior honor debetur, sed quantum ad interiora, que solus Deus facit et novit, incrementa arbitrantes sibi esse superiores.
Numérotation du verset Phil. 2,4 
marg.| {GME65.2.4} Et ut ceterorum possitis adversitatibus comparati non considerantes singuli que sua sunt, sed ea   que sunt   aliorum , id est non que aliorum sibi, sed que etiam aliis prosunt.
Numérotation du verset Phil. 2,5 
marg.| {GME65.2.5}[r.]2 Hoc enim etc. Ad tolerantiam passionum hucusque exemplo sui hortatus est. Nunc ad eamdem exemplo Christi hortatur. Quasi: Non considerantes que vestra sunt, sed que aliorum.
2 marg. Zw58
Numérotation du verset Phil. 2,6 
marg.| {GME65.2.6-1} Hoc enim rerum experimento sentite in vobis, quod est in ipso Christo Iesu fuisse videtis: Qui cum esset in forma Dei patris singulari ipsius essentia Deus,   arbitratus est se   esse per illius essentie unitatem   equalem ipsi   Deo .
marg.| {GME65.2.6-2} [Augustinus] 3 In quo non est arbitratus rapinam sed natvram, quia nascendo sumpsit non superbiendo presumpsit sicut diabolus et homo qui tamquam Deus esse voluit.
3 marg. Zw58
Numérotation du verset Phil. 2,7 
marg.| {GME65.2.7} Sed quamvis equalitatem Dei Christus fuerit arbitratus non alienam sed suam, tamen exinanivit semetipsum, non substantiam evacuans honorem inclinans, sed accipiens   formam servi, ipse factor factus, ipse creator creatus.   In similitudinem hominum.
marg.| [Hieronymus] Hec similitudo non imagine vel imitatione sed generis intelligitur veritate. Qualiter et illud dictum est: Adam genuit Seth secundum similitudinem. Unde et hic addit: Et habitu inventus ut homo. Nam et quod dicit ut homo tale est quale et illud. « Quasi unigeniti a patre »a, ex quo apparet quod idem ipse qui a solo patre non factus sed natus erat Deus veritate forme Dei, ab ipso Patre cum Filio et Spiritu sancto non natus sed factus est veritate humane forme homo.
a Io. 1, 14.
marg.| [Augustinus] 4 Recte tamen ait habitu, quoniam in unitate persone rationalis anima et caro divine forme accesserunt, non ita quidem ut suo accessu divinam formam in humanam mutarent sicut sapientia accedens homini non ipsa mutatur sed stultum in sapientem mutat, vel ut et mutarentur et mutarent, ut cibus qui dum in corpus vertitur amittit speciem suam et languorem mutat in robur, vel ut nec mutarentur nec mutarent ut nec anulus nec digitus suo mutantur accessu, sed ut salva substantia quemdam decorem ex eo cui coniungebantur assumerent ut vestis formam quam non habebat exuta habet induta, cum membra ipsa vel induta vel non in suo statu permaneant. Sic enim immo excellentius atque coniunctius anima rationalis et caro divine forme habitu sunt coniuncte, ut ipsa divina forma nullomodo mutata in divine claritatis fulgorem et eternam incorruptibilitatem ab antique vetustatis caligine atque corruptione mutentur. Unde non conversione divinitatis in carnem sed, secundum hanc claritatem, assumptione humanitatis in Deum verus Deus et verus homo est unus Christus.
4 marg. Zw58
Numérotation du verset Phil. 2,8 
marg.| {GME65.2.7} Et hanc utriusque substantie veritatem habere inventus est et cognitus est ex his que fecit, que nemo alius nisi Deus facere potuit, et ex his que secundum humanam substantiam suscepit et pertulit secundum quam humiliavit etiam   semetipsum factus obediens, {Zw58 f. 141v } non solum usque ad eam que iam dicta est incarnationis et humane mortalitatis exinanitionem, nec tantum usque ad diaboli temptationem et Iudeorum irrisionem, sputa, vincula, alapas, et flagella, verum etiam   usque ad mortem, etsi mortis quoque genus attendas,   mortem autem crucis, qua in generibus mortium nihil peius, quoniam in cruce mors ipsa protenditur, ne dolor citius finiatur.
marg.| [Augustinus] 5 Hec humilitas claritatis illius, secundum quam humanitas in Deum dicitur assumptam, est meritum, ideoque claritas illa huius humilitatis est pretium.
5 marg. Zw58
Numérotation du verset Phil. 2,9 
marg.| {GME65.2.9} Unde supponit: Propter quod et Deus illum secundum hominem   exaltavit et, qualiter addit,   illi secundum hominem   donavit nomen quod est super omnem nomen.
Numérotation du verset Phil. 2,10 
marg.| {GME65.2.10} Datum est illi per gratiam, quod ab eterno habuerat per naturam, ideoque non Deo sed homini, id est non secundum quod Deus, sed secundum quod homo est, Christo hoc nomen datum est, ut cum forma servi nominetur unigenitus filius Dei, ut in nomine Iesu omne genu flectatur, id est   celestium, terrestrium et infernorum, id est angeli, homines, demones, se esse sub illo intelligant.
Numérotation du verset Phil. 2,11 
marg.| {GME65.2.11-1} Et omnis lingua tam malorum quam bonorum tandem in fine   confiteatur quia Iesus est   Dominus, non solum secundum quod Deus natura, sed etiam secundum quod homo gratia   in gloria Dei Patris ipsa carne in celestem habitum commutata.
marg.| {GME65.2.11-2} Ambrosius. Forma Dei est exemplum quo Christus Deus esse apparet dum mortuos suscitat et huiusmodi facit, que sunt opera Dei non hominis. Forma servi et habitus hominis est infirmitas atque humilitas qua Christus tamquam peccator usque ad mortem humiliatus est. In forma Dei prius fuit, quia cum homo videretur, Deus opera faciebat. Postea vero formam servi accepit, quia virtute divina cessante velut homo infirmus et humilis visus est. Nam Apostolus ita ait:   Cum in forma Dei esset, humiliavit semetipsum etc. docens utique ut coequalibus non solum nos non anteponamus, sed etiam inclinemur, ut humiliati exaltemur. Nam et   propter hoc exaltavit illum Deus et donavit illi nomen quod est super omne nomen. Quibusdam videtur hoc nomen datum homini. Quod nulla ratione convenit. Hoc enim donum est esse Dei filium, hoc nomen esse Deum, quod non per solam appellationem, sed per naturam super omne nomen est, quod non post passionem sed potius a patre a quo habet omnia cum generaretur accepit. Hoc ergo non est homini datum, nisi forte quis dicat per adoptionem esse datum, sed adoptivo Deo non flectitur omne genu nec est in gloria Dei patris. Nam nato ex Deo hoc competit. Dicit tamen Apostolus:   Propter hoc dedit illi Deus nomen quod est super omne nomen. Quod ideo dicit quia natus accepit, ut post crucem manifestaretur, quid a patre dum generaretur accepit.
Numérotation du verset Phil. 2,12 
marg.| {GME65.2.12} Itaque etc. Quasi: Quoniam Christus per humilitatem obediendi sic exaltatus est, itaque, carissimi mei, operamini vestram salutem cum metu animi et tremore corporis, hoc est, cum magno timore obediendo eius exemplo sicut semper obedistis, non in presentia mei tantum, id est non ad oculum servientes, sed ex dilectione, multomagis nunc in absentia mea, cum per me non cito corrigi possunt errata.
Numérotation du verset Phil. 2,13 
marg.| {GME65.2.13} Deus enim. Quasi: Quoniam liberum habetis arbitrium dico: operamini. Recte tamen addo {Zw58 f. 141v } cum metu, quia ipsum operari non est ex vobis. Deus enim est qui in vobis operatur et velle bonum et perficere quod multis [vel vultis superscript] bonum est pro bona voluntate sua.
marg.| Vel ideo dicit pro bona voluntate quia voluntas eorum spiritu sancto tantum accenditur, ut ideo possint quia sic volunt qui et ideo sic volunt, quia Deus operatur ut velint. Ecce moralis doctrina: Omnia autem facite sine murmurationibus de preceptorum quasi gravitate et sine hesitationibus de futura mercede, ut sitis sine querela. Ingratus est enim servus qui conqueritur Domini sui gravia esse precepta et qui murmurat de preceptis, dubitat de premiis, et sitis simplices non aliqua simulatione duplices sicut filii Dei, qui cum sit purus filios non potest habere degeneres. Quid plura? Sitis omnino sine reprehensione in medio nationis prave et perverse, id est malorum qui rationalis nature ordinem depravant atque pervertunt. Inter quos lucetis sicut luminaria celi in mundo lucent continentes vite verbum spiritualis, sicut et illa dicuntur continere rationem vite animalis. Luminaribus celi sanctos comparat, ut sicut illa quicquid agatur in terra, etiam si qui mentiantur de ipsis, suos tamen cursus in celo propter hoc nec obliquant nec tardant, sicut sancti quorum conversatio in celis est fixa propter mala mundi que despiciunt, vel propter falsa quecumque confingantur in ipsos lucem verbi et vite exemplum nullomodo interpolant que est gloria magistrorum tamquam eos regentium.
Numérotation du verset Phil. 2,16 
marg.| {GME65.2.16} Unde subdit: Ad gloriam meam, in diem Christi futuram de hoc quia non in vacuum, id est non sine fructu cucurri in his qui cito crediderunt. Neque in vacuum laboravi in his qui non cito, quia talem Deo populum acquisivi.
Numérotation du verset Phil. 2,17 
marg.| {GME65.2.17} Ideoque gaudeo intus in mente et vobis omnibus congratulor gratiarum actione, non solum si laboro ad vestram fidem Domino offerendam, sed etiam   super sacrificium et obsequium fidei vestre quam et vobis ministravi et Deo obtuli.   Immolor ego ipse propria mei corporis pena vel morte.
Numérotation du verset Phil. 2,18 
marg.| {GME65.2.18} Idipsum autem etc.: et hoc quidem litteris nunc vos moneo.
Numérotation du verset Phil. 2,19 
marg.| {GME65.2.19} Spero autem etc. Et bene Timotheum et non alium. Neminem enim nunc habeo tam unanimem etc. Omnes enim alii querunt in vobis etc., id est mercennarii sunt de qualibus supra. Quidam per invidiam Christum annuntiant et ideo sunt tolerandi, quoniam in ore eadem habent que et veri pastores. Fures autem et latrones, qui preter id quod acceperunt annuntiant, occidunt et ideo sunt cavendi. Experimentum autem eius cognoscite in vita atque doctrina.   Hunc ergo etc. Que circa me sunt, quem exitum habebunt.
Numérotation du verset Phil. 2,25 
marg.| {GME65.2.25} {Zw58 f. 142v } Necessarium autem existimavi interim   mittere ad vos Epaphroditum fratrem in fide   et cooperatorem in predicatione   et commilitonem laborum perpessione,   vestrum autem Apostolum officii dignitate  et ministrum necessitatis mee, quia mihi pro vobis necessaria ministravit.
Numérotation du verset Phil. 2,26 
marg.| {GME65.2.26} Quoniam et ipse etc.   mestus erat , non de se sed de vobis pro eo dolentibus, quia audieratis eum infirmatum. Nec falso.
Numérotation du verset Phil. 2,27 
marg.| {GME65.2.27} Nam infirmatus est etc.   Sed Deus misertus est eius sanando eum et mei, ne super tristitiam carceris haberem tristitiam desolationis.
Numérotation du verset Phil. 2,28 
marg.| {GME65.2.28} Ut viso eo iterum gaudeatis, pro cuius absentia tristari vos novi,   et ego sine tristitia sim, quam vestra mihi tristitia generabat.
Numérotation du verset Phil. 2,29 
marg.| {GME65.2.29} Excipite itaque illum etc., quoniam propter opus Christi ut scilicet faceret quod docuit Christus, qui venit ministrare, non ministrari,
Numérotation du verset Phil. 2,30 
marg.| {GME65.2.30} accessit usque ad mortem nec coactus, sed voluntarie   tradens animam suam, id est vitam suam, ut   impleret quod ex vobis deerat erga obsequium meum. Misistis enim mihi necessaria, sed ille solus in carcere ministravit.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (Phil. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=65&chapitre=65_2)

Notes :