Glossa media

Capitulum 1

Numérotation du verset 1Th. 1,1 

Paulus et Silvanus et Timotheus
Ecclesie Thessalonicensium in Deo Patre
et Domino Iesu Christo,
gratia vobis et pax.
Numérotation du verset 1Th. 1,2 

Gratias agimus
Deo
semper pro omnibus vobis, memoriam vestri1 facientes
1 vestri] om.Weber
in orationibus nostris
sine intermissione,
Numérotation du verset 1Th. 1,3 

memores
operis fidei vestre
et laboris,
caritatis2
2 caritatis] et caritatis Weber
et sustinentie
spei
Domini nostri Iesu Christi ante Deum
et Patrem nostrum.
Numérotation du verset 1Th. 1,4 

Scientes
fratres dilecti a Deo electionem vestram,
Numérotation du verset 1Th. 1,5 

quia evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum,
sed et in virtute
et in Spiritu sancto,
et in plenitudine multa,
sicut
scitis quales fuerimus
in3 vobis
3 in] om. Weber
propter vos.
Numérotation du verset 1Th. 1,6 

Et vos imitatores nostri facti estis
et Domini,
excipientes
verbum in tribulatione
multa,
cum gaudio Spiritus sancti,
Numérotation du verset 1Th. 1,7 

ita ut facti sitis forma omnibus credentibus
in Macedonia et in Achaia.
Numérotation du verset 1Th. 1,8 

A vobis
enim diffamatus est sermo Domini, non solum in Macedonia et in Achaia, sed in omnem locum4
4 omnen locum] omni loco Weber
fides vestra
que est ad Deum profecta est, ita ut non sit nobis necesse
quicquam loqui.
Numérotation du verset 1Th. 1,9 

Ipsi
enim de vobis5
5 vobis] nobis Weber
adnuntiant, qualem
introitum habuerimus ad vos, et quomodo
conversi estis
ad Deum a simulacris,
a servire Deo vivo et vero
et exspectare Filium eius de celis
quem
suscitavit ex mortuis
Iesum
qui eripuit nos ab ira ventura.

Capitulum 1

Numérotation du verset 1Th. 1,1 
marg.| Paulus etc. Primum salutat eos. Timotheum apponit qui reversus ab eis omnia que apud illos fiebant sibi renuntiaverat. Siluanus, mutato a vitiosis scriptoribus nomine hic ponitur collega Pauli Hebreus, qui in Actibus Apostolorum sylas vocatur. Hii ergo mandant ecclesie thessalonicensium que est in Deo etc. Gratias agimus etc. Pro fide et operibus laudat. Unde supponit: Memores operis fidei vestre, id est confessionis, que est proprium opus fidei et laboris qui sepe est pro confessione. Unde: Credidi propter quod locutus sum et iccirco humiliatus sum nimis. Et caritatis ad Deum et proximum et sustinentie que dicitur spei, etc., quoniam tanta mala et tamdiu sustinere non possent, nisi spes que non confundit eos firmaret. Hec autem spes dicitur esse ante Deum et patrem nostrum, quoniam ipso auctore et in beneplacito eius iam nunc spe salvi sumus.
marg.| Scientes etc. Quasi: Memores istorum gratias agimus et oramus. Recte utique, quia scientes, o fratres dilectissimi, electionem vestram a Deo qui gratis et dilexit et elegit vos. Etsi quis querat per quid scientes, respondemus per hoc utique, quia evangelium nostrum non fuit in sermone tantum, ut mentem significatio excitaret ad intelligendum, sed etiam in virtute, ut scilicet exhortatione moveret affectum ad hoc plurimum valente etiam virtute signorum. Fuit et in spiritu sancto et in plenitudine multa, quoniam ad multas tunc vobis spiritus datus est gratias. Hec autem de plurimis pauca commemoro que scitis, sicut in pluribus aliis scitis quales in vobis fuerimus, id est a licitis abstinentes, laborantes, et multa passi propter vos, id est ad profectum vestrum. Fuisse autem evangelium in virtute patet ex tolerantia passionum nostrarum. Nam et vos facti estis imitatores nostri immo et Domini in patienda tribulatione multa, tamen in ea excipientes verbum cum gaudio spiritus sancti, quod scilicet in vobis faciebat spiritus sanctus, ita ut sitis forma facti omnibus etc. qui exemplo vestro confiteri non timent. A vobis enim exemplo confidentie sumpto ceteri predicant, et per hoc ubique fama celeriter discurrente diffamatus est sermo Domini, et etiam fides vestra que est ad Deum perfecta est, non solum etc. Ita ut nobis etc. loqui de vobis. De nobis enim, id est ad fidei vestre commendationem ipsi annuntiant qualem quantum ad nos, quod exponit Paulo post ibi, quia non inanis etc., et quantum ad vos, quomodo, id est quam vehementer ad Deum verum conversi estis a simulacris servire etc. et certa spe 227 exspectare etc. Eripuit remissione ab ira que non est perturbatio Dei, sed iudicium quo pena peccatoribus irrogatur. Nam et ipsi {Zw58, f.151v } etc. Hic de laboribus suis commemorat. Quasi: Dico qualem introitum nec necesse est ut hanc qualitatem exponam.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (1Th. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=67&chapitre=67_1)

Notes :