Glossa media

Capitulum 4

Numérotation du verset 1Th. 4,1 

De cetero ergo,
fratres, rogamus vos et obsecramus
in Domino Iesu,
ut quemadmodum accepistis a nobis
quomodo vos oporteat ambulare
et placere Deo,
sic1 et ambuletis ut abundetis magis.
1 sic] sicut Weber
Numérotation du verset 1Th. 4,2 

Scitis enim
que precepta
dederim vobis
per Dominum Iesum.
Numérotation du verset 1Th. 4,3 

Hec 2
2 dederim] dederimus Weber
est enim voluntas Dei,
sanctificatio vestra,
Numérotation du verset 1Th. 4,4 

ut
abstineatis vos
a fornicatione,
ut sciat unusquisque vestrum suum vas
possidere
in sanctificatione
et honore,
Numérotation du verset 1Th. 4,5 

non in passione desiderii,
sicut et gentes
que ignorant Deum.
Numérotation du verset 1Th. 4,6 

Et3
3 Et] ut Weber
ne quis supergrediatur,
neque circumveniat
in negotio
fratrem suum, quoniam vindex est Dominus de his omnibus
sicut et prediximus4 et testificati sumus.
4 prediximus] prediximus vobis Weber
Numérotation du verset 1Th. 4,7 

Non enim vocavit nos Deus in immunditiam5,
5 immunditiam] inmunditia Weber
6sed in sanctificationem.
6 sanctificationem] sanctificatione Weber
Numérotation du verset 1Th. 4,8 

Itaque
qui hec7 spernit
7 hec] om. Weber
non
hominem spernit sed Deum
qui etiam dedit Spiritum suum sanctum in vobis.
Numérotation du verset 1Th. 4,9 

De caritate autem fraternitatis
non necesse habemus scribere vobis.
Ipsi enim vos a Deo didicistis
ut diligatis invicem.
Numérotation du verset 1Th. 4,10 

Et ei8 facitis
8 Et ei] Etenim Weber
illud
in omnes fratres
in universa Macedonia.
Rogamus vos autem9, fratres, ut abundetis magis
9 vos autem] autem vos Weber
Numérotation du verset 1Th. 4,11 

et operam detis ut quieti sitis,
et
vestrum10 negotium agatis et operemini manibus vestris sicut precepimus vobis
10 vestrum] ut vestrum Weber
Numérotation du verset 1Th. 4,12 

et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt et nullius aliquid desideretis.
Numérotation du verset 1Th. 4,13 

Nolumus autem
vos ignorare fratres de dormientibus
ut non contristemini
sicut et ceteri
qui spem non habent.
Numérotation du verset 1Th. 4,14 

Si enim credimus quod Iesus mortuus est
et resurrexit, ita
et Deus eos qui dormierunt per Iesum
adducet
cum eo.
Numérotation du verset 1Th. 4,15 

Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini,
quia nos qui vivimus qui residui sumus
in adventu11 Domini
11 adventu] adventum Weber
non preveniemus eos qui dormierunt.
Numérotation du verset 1Th. 4,16 

Quoniam ipse Dominus in iussu
et in voce archangeli
et in tuba Dei descendet
de celo,
et mortui
qui in Christo sunt resurgent primi.
Numérotation du verset 1Th. 4,17 

Deinde nos
qui vivimus
qui relinquimur simul rapiemur
cum illis in nubibus
obviam Domino in era, et sic
semper cum Domino erimus.
Numérotation du verset 1Th. 4,18 

Itaque
consolamini invicem
in verbis istis.

Capitulum 4

Numérotation du verset 1Th. 4,1 
marg.| De cetero ergo etc. Post laudem et consolationem hortatur eos ad continentiam, Quasi: Ante Deum in adventum Christi venturos volumus vos esse in sanctitate. De cetero ergo etc. Ambulare operibus et placere intentione que, id est quam honesta et utilia precepta de moribus, ut vos qui estis membra Christi abstineatis a fornicatione. Per vas metaforice ult intelligi corpus humanum, {Zw58, f.153v } in quo monet, ut quisque sicut studet officiorum suorum officinas studeat per continentiam honorabiles exhibere. Non in passione, ut non dicam delectatione desiderii sicut gentes que ignorant Deum, ideoque non adeo mirum, si immoderate libidini serviunt. Et hec etiam precepta dedi, ne quis violentia supergrediatur neque dolo circumveniat in quolibet negotio fratrem suum, quemlibet hominem, quoniam de his omnibus, id est fornicatione violentia, fraude, vindex est Dominus sicut diximus vobis et Scripturis testificati sumus.
marg.| Non enim etc. Et quoniam hec precepta ex Deo per Christum, itaque qui hec spernit etc., sed Deum qui est auctor preceptorum, qui etiam spiritum suum dedit in nobis. Cui contumeliam facit, quicumque templum suum quod estis vos immunditia polluit, vel eius in nobis loquentis auctoritatem non recipit, vel ne adiuvet infirmitatem nostram repellit. Ipsi enim. Quasi: Vere non est necesse, cum et ab ipso Deo didiceritis dicente: mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem, et cum actu ipso servetis. Rogamus autem, ut magis et magis in caritate et eius operibus abundetis et operam detis tamquam rei iam ex consuetudine difficili, ut a curiositate quieti sitis et ut dimissis alienis negotiis vestrum negotium agatis. Et ne otio torpeatis, ex quo maxime curiositas venit, operemini ipsi manibus vestris etc., et nullius aliquid desideretis. Turpe est enim otiosos atque curiosos per domos discurrere et etiam in religionis opprobrium ab infidelibus aliquid postulare.
marg.| Nolumus autem etc. Post exhortationem de continentia mortuos resurrecturos confirmat et per hoc Christus resurrexit et sua auctoritate. Quasi: Hec de continentia volumus vos scire. Nolumus autem vos ignorare de dormientibus quod resurrecturi sint. Mortuos tam bonos quam malos dormientes vocat, eo quod a Domino integri tanta facilitate de sepulchro suscitabuntur quanta quisque de lecto suo. Illi tamen melius dormientes vocantur, qui ad incorruptibilitatem eternam sunt evigilaturi. Unde adiungit: Ut non contristemini, etc. Hic dicendum est, quod sicut dormientium alii sentiunt leta somnia, alii torquentia, et sicut iudicandorum sunt in custodia receptiones diverse, quod scilicet alios iubentur custodire lictores, quod sane humanum et mite officium est, alii vero aut iam traduntur optrionibus [sic] aut mittuntur in carcerem, ibique non omnes sed aliqui pro meritis gravium causarum in carceris ima truduntur, ita anime somno mortis de seculo exeuntes diversas habent receptiones, et habent gaudium bone, male diversa tormenta. {Zw58 f. 153v } Cum autem facta fuerit resurrectio, tunc bonorum gaudium amplius erit, malorum vero tormenta cum corpore graviora. De omnibus tamen qui diliguntur mortuis tam bonis quam malis est quedam tristitia naturalis. Mortem quippe horret non opinio sed natura. Sed pro damnandis est tristitia sine spe, pro salvandis cum spe. Hos igitur etsi novimus non in eternum relinquere nos hic mansuros sed precedere secuturos, tamen mors ipsa quam natura refugit, cum occupat dilectum, contristat in nobis dilectionis ipsius affectum. Ideo Apostolus non ait simpliciter: ut non contristemini, sed: non sicut et ceteri qui spem non habent incorruptionis eterne, et iccirco permittuntur pia corda carorum mortibus dolore sanabili contristari et in lenimenta humani meroris curam cum honore sepeliendi et sepulchra construendi habere. Nam et hec inter bona opera in Scripturis sanctis deputata sunt et laudantur qui faciunt, quamvis non sint adiutoria mortuorum nisi orationes et eleemosyne et Ecclesie salutare sacrificium, quibus tamen, non ipsis mortuis, nova merita comparantur, sed precedentibus consequentia ista redduntur.
marg.| Si enim. Quasi: Non inconsolabiliter contristari debetis, quoniam suscitabuntur in eternum victuri. Ad hoc enim Iesus mortuus est et resurrexit et credimus, quia vere mortuus est et resurrexit. Si autem hoc est ut utique est, tunc et eos qui morte dormierunt per Iesum, id est in fide Iesu, Deus qui Iesum suscitando adduxit in gloriam ita, id est suscitando adducet, ut in eadem gloria sint cum eo. Nos enim quorum auctoritati credendum est dicimus in verbo Domini, qui se mortuos suscitaturum promisit, hoc: quia nos etc. Ex eo quod dicit nos non est intelligendum, quod ipso adhuc manente in corpore resurrectio fiat, sed iustus iustis illius temporis se connumerans ait: Nos qui vivimus, qui ceteris sub antichristo passis residui sumus in adventu Christi, non preveniemus occursu eos qui ante dormierunt, quoniam ipse qui in forma servi iudicatus est, tunc manifesta potestate Dominus apparens in iussu et in voce archangeli et in tuba Dei, etc. Archangelus dicitur vel ipse Christus magni consilii angelus, vel quilibet celestis milicie princeps, quibus cum ceteris messoribus angelis in ministerio Dominus tunc utetur. Vox sive tuba est signum quod tunc dabitur ad illa complenda que in adventu contigerint. Hic est clamor ille de quo in evangelio: clamor factus est, ecce sponsus venit, que etiam in evangelio dicitur vox Christi quam mortui audient et procedent.
marg.| [Augustinus] 1 In hac ergo voce Dominus descendet de celo, et qui mortui sunt manentes in Christo resurgent primi. Deinde nos qui vivimus, qui relinquimur, simul cum illis rapiemur etc. His verbis videtur asserere eos qui veniente Domino vivi reperientur non morituros sed repente cum ceteris qui suscitabuntur sanctis in immortalitatem mutandos.2 {Zw58 f. 154v } Sed alibi dicitur: Omnes resurgemus, vel sicut nonnulli codices habent: Omnes dormiemus. Et alibi: Insipiens tu, quod seminas non vivificatur nisi prius moriatur. Resurrectio autem nisi mors precesserit nulla est, sed fieri potest ut illo spatio quo rapientur moriantur et reviviscant. Non vero incredibile est3 illam corporum multitudinem in aere seminari atque ibidem promius in immortalitatem reviviscere, cum credamus antiquissimorem cadaverum pulverem in ictu oculi rediturum ad membra sine fine victura. Sic igitur nos electi rapti in baiulis nubibus, sicut et Christum lucida nubes suscepit ascendentem, veniemus obviam Christo in aera et sic, id est habentes corpora sempiterna semper cum Domino erimus. Ex his verbis apparet quod hic de electorum tantummodo loquitur resurrectione. In istis itaque verbis tante spei consolamini invicem alter alterum.
1 marg. Zw58
2 « [at bottom of page: a small spotted tiger breathing backward] »” [KF2021]
3 [• V•] Hic incipit capitulum 5 marg. Zw58
marg.| [Augustinus] 4 Dolebat quidem maria mortuum fratrem Lazarum et, cum ipse Dominus flebat, non mortuum, sed mortem quam sibi homo peccando comparavit. Quia namque anima volens deseruit quem diligere debuit, cogitur ut nolens deserat quod dilexit. Nec potest non dolere cor humanum de morte quam horret, sed tanta spes ex anima luctum detergere, tanta fides a templo Dei dolorem debet depellere.
4 marg. Zw58



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (1Th. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=67&chapitre=67_4)

Notes :