Glossa media

Capitulum 2

Numérotation du verset 1Th. 2,1 

Nam ipsi scitis, fratres, introitum nostrum ad vos, quia non inanis fuit,
Numérotation du verset 1Th. 2,2 

sed ante passi multa1 et contumeliis affecti sicut scitis in Philippis
1 multa] om. Weber
fiduciam habuimus in Deo nostro
Numérotation du verset 1Th. 2,3 

loqui ad vos evangelium Dei in multa sollicitudine. Exhortatio
enim nostra non de errore,
neque de immunditia,
neque in dolo,
Numérotation du verset 1Th. 2,4 

sed sicut probati sumus a Deo ut crederetur
nobis
evangelium, ita loquimur non quasi hominibus placentes,
sed Deo
qui probat
corda nostra.
Numérotation du verset 1Th. 2,5 

Neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis
sicut scitis.
Neque in occasione avaritie,
Deus testis est,
Numérotation du verset 1Th. 2,6 

nec querentes
ab hominibus
gloriam, neque a vobis, neque ab aliis.
Numérotation du verset 1Th. 2,7 

Cum
possemus2
2 possemus] possimus Weber
oneri vobis3 esse
3 vobis] om. Weber
ut Christi apostoli, sed
facti sumus parvuli4
4 parvuli] lenes Weber
in medio vestrum,
tamquam
si nutrix
foveat filios suos.
Numérotation du verset 1Th. 2,8 

Ita
desiderantes
vos,
cupide volebamus tradere vobis non solum evangelium Dei,
sed etiam animas nostras,
quoniam carissimi nobis facti estis.
Numérotation du verset 1Th. 2,9 

Memores enim estis fratres laboris nostri et fatigationis5.
5 laboris nostri et fatigationis] laborem nostrum et fatigationem Weber
Nocte ac6 die operantes,
6 ac] et Weber
ne quem vestrum gravaremus,
predicavimus in vobis evangelium Dei.
Numérotation du verset 1Th. 2,10 

Vos testes estis et Deus, quam sancte
et iuste
et sine querela
vobis qui credidistis affuimus7,
7 affuimus] fuimus Weber
Numérotation du verset 1Th. 2,11 

sicut scitis
qualiter unumquemque vestrum tamquam pater filios suos
Numérotation du verset 1Th. 2,12 

deprecantes vos et consolantes
testificati sumus,
ut ambularetis
digne Deo
qui
vocavit vos
in suum regnum et gloriam.
Numérotation du verset 1Th. 2,13 

Ideo
et nos non solum vosgratias agimus Deo
sine intermissione, quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus
Dei
accepistis illud8 non ut verbum hominum,
8 illud] om. Weber
sed sicut est9 verbum Dei qui
9 est] est vere Weber
qui operatur in vobis
qui credidistis in ipsum10.
10 in ipsum] om. Weber
Numérotation du verset 1Th. 2,14 

Vos enim
imitatores facti estis fratres Ecclesiarum Dei que sunt in Iudea in Christo Iesu,
quia eadem passi estis
et vos a contribulibus vestris, sicut et ipsi a Iudeis
Numérotation du verset 1Th. 2,15 

qui
et Dominum occiderunt Iesum
et prophetas et nos
persecuti sunt, et Deo non placent
et omnibus hominibus
adversantur
Numérotation du verset 1Th. 2,16 

prohibentes nos gentibus loqui ut salve fiant,
ut impleant
peccata sua semper.
Pervenit11
11 pervenit] prevenit Weber
enim12 ira
12 enim] autem Weber
Dei super illos
usque
in finem.
Numérotation du verset 1Th. 2,17 

Nos
autem fratres desolati a vobis
ad tempus
ore13,
13 ore CorS3] hore CorS3* Weber
conspectu14,
14 conspectu] aspectu Weber
non corde,
abundantius
festinavimus
faciem vestram videre
cum multo
desiderio.
Numérotation du verset 1Th. 2,18 

Quoniam quidem15
15 quidem] om. Weber
voluimus venire ad vos,
ego quidem Paulus
et semel et iterum, sed16 impedivit nos
16 sed] et Weber
Satanas.
Numérotation du verset 1Th. 2,19 

Que est enim nostra spes
aut gaudium
aut corona glorie
Nonne vos
ante Dominum nostrum Iesum Christum17 estis in adventu eius.
17 Christum] om. Weber
Numérotation du verset 1Th. 2,20 

Vos
enim estis gloria nostra

Capitulum 2

Numérotation du verset 1Th. 2,1 
marg.| Nam, o vos fratres, ipsi scitis etc. Non fuit inanis, sed ante passi etc. Quia namque aliquanti vestrum viderunt nos phylippis pro phytonissa passos nec tamen persecutiones expauisse nec predicare cessasse, confidentius locuti sumus vobis, et ita non fuit inanis sermo impletus constantia passionis in multa sollicitudine, quia valde fui sollicitus predicare. Et debui sollicitus esse predicare sine timore. Exhortatio enim nostra etc. Hic contra pseudo Apostolos commemorat primum de evangelii veritate, deinde de prudenti inter eos sua conversatione. Non fuit de errore littere occidentis, sed de veritate vivificantis spiritus. Neque de immunditia turpitudinum aut carnalium observantiarum, que post adventum Christi non solum non mundant, sed etiam inquinant. Neque in dolo circumuentionis, sed sicut probati sumus a Deo adhoc, ut crederetur nobis evangelium, ita vere et simplici intentione loquimur etc. Neque enim etc. Quasi: Vere non placentes hominibus. Neque enim fuimus etc. Nec querentes ab hominibus gloriam. Que quas nocendi habeat vires non sentit, nisi qui ei bellum indixerit, quia etsi cuiquam facile est laudem non cupere dum negatur, difficile tamen est ea non delectari cum offertur. Cum tamen possemus. Quasi: Non in occasione avaritie, cum tamen possemus oneri vobis esse ut Apostoli. Apostolice potestatis debitum vocat onus propter pseudo Apostolos, qui illud indebite usurpantes importune a plebibus exiguunt. Veri autem Apostoli suscipientes infirmos et redimentes tempus non querunt etiam que sua sunt. Unde supponit: Sed facti sumus humilitate parvuli in medio vestrum, id est communiter ad omnes, tamquam si nutrix que parvulorum accipit infirmitatem foveat filios suos non alienos, quod se ad intelligendam caritatem suam erga eos dixisse significat dicens: Ita desiderantes vos non vestra volebamus cupide etc. Et recte dico parvuli ut nutrix. Memores enim estote o fratres laboris etc., ne quem vestrum gravaremus vestra exigendo a vobis. Et bene dico: memores estis. Vos enim testes estis et etiam Deus, quod sancte in nobis et iuste ad proximos et debita faciendo et sine querela etiam a licitis abstinendo. Hec vere scitis sicut et illud scitis, qualiter etc. {Zw58 f. 152v } deprecantes vos, qui nondum erratis, et consolantes iam lapsos testificati sumus, id est sub multorum testimonio denuntiauimus vobis, ut ambularetis digne Deo, id est in operibus secuti voluntatem eius, qui vocavit vos in regnum suum, in quibus regnaret, et in gloriam suam, ut in eo glorificemini. Ideo etc. Quasi: Vocavit vos utique vocatione illa que est secundum propositum, quod inde apparet: Quoniam accepistis verbum etc. Ideo et nos gratias agimus Deo etc., quoniam scilicet cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei, quod scilicet a Deo in nobis loquente audivimus et in quo Deus auditur, vos quoque in auditu auris accepistis illud non ut verbum hominum, quod sepe etiam rationibus firmatum contempnitur, sed ut vere est verbum Dei, quod tante virtutis est, ut preter humanam rationem credatur. Quod verbum vel qui Deus in vobis qui credidistis cottidie operatur. Vere: Ut enim, que in vobis efficit taceam, vos, o fratres, patientie virtute, que ex Deo per verbum in vobis est, facti estis imitatores ecclesiarum etc. Qui Iudei ipsum Deum Iesum occiderunt etc., et ideo non est mirum si nos Apostolos Christi persecuti sunt. Quod quidem faciunt existimantes se prestare obsequium Deo, et tamen Deo non placent 228 etc. Prohibentes etc., et hoc ad cumulum suorum peccatorum. Quod ait ita: Ut impleant peccata sua semper iuxta illud: Qui in sordibus est, sordescat adhuc. Quod utique sic erit: Ira enim, id est vindicta Dei pervenit super illos, etiam presentis exilii pena per romanos extra in eos, eo quod post passionem Domini datis sibi quadraginta annis ad penitentiam cum nollent penitere completa sunt peccata eorum. Unde ipse Dominus: Et vos implete mensuram patrum vestrorum, opprimens eos usque in finem, quando etiam non nisi eorum reliquie salvabuntur. Nos autem etc. Hic quanto affectu desideraverit et adhuc desideret eos videre commemorat. Quasi: Vos multa passi. Nos autem desolati, o fratres, a vobis, id est propter infirmitatem vestram. Ad tempus, dum scilicet vestram nesciremus constantiam, ore, non affectu, a vobis remoti, non corde, id est cordis sollicitudine. Abundantius quam prius, cum nihil pateremini, festinauimus etc. Sed impedivit nos Satanas tribulationibus persequentium. Unde vobis magis timendum. Et merito venire volui. Que est enim etc., scilicet nonne vos venturi ante dominum etc.? Ita utique: Vos enim etc. per quos et leticie gaudium et glorie coronam speramus.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (1Th. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=67&chapitre=67_2)

Notes :