Capitulum 3
Numérotation du verset
1Th. 3,1
Propter quod
non sustinentes amplius placuit nobis
remanere Athenis solis,
Numérotation du verset
1Th. 3,2
et misimus Timotheum fratrem nostrum et ministrum Dei in evangelium1 Christi
1 Evangelium] Evangelio
Weber
ad
confirmandos vos
et exhortandos pro fide vestra,
Numérotation du verset
1Th. 3,3
ut nemo
moveatur
in tribulationibus istis,
ipsi enim
scitis quod in hoc
positi sumus.
Numérotation du verset
1Th. 3,4
Nam
et cum essemus apud vos2, predicebamus vobis
2 essemus - apud vos]
inv. Weber
passuros nos tribulationes, sicut et factum est et scitis.
Numérotation du verset
1Th. 3,5
Propterea
et ego amplius
non sustinens misi ad cognoscendam fidem vestram,
ne forte
temptaverit vos
is
qui temptat et
inanis fiat labor vester3.
3 vester] noster
Weber
Numérotation du verset
1Th. 3,6
Nunc autem veniente Timotheo
ad nos a vobis et annuntiante nobis fidem
et caritatem vestram,
et quia memoriam nostri habetis
bonam,
semper desiderantes
nos videre,
sicut nos quoque
vos,
Numérotation du verset
1Th. 3,7
ideo consolati sumus,
fratres, in
vobis in omni necessitate
et tribulatione nostra, per fidem vestram4,
4 fidem vestram] vestram fidem
Weber
Numérotation du verset
1Th. 3,8
quoniam
nunc
vivimus,
si vos statis
in Domino.
Numérotation du verset
1Th. 3,9
Quam enim
gratiarum actionem possumus Deo retribuere pro vobis
in omni gaudio
quo gaudemus
propter vos
ante
Dominum5 Deum nostrum nocte et die abundantius orantes,
5 Dominum]
om. Weber
ut videamus faciem vestram et compleamus
ea que desunt fidei vestre.
Numérotation du verset
1Th. 3,11
Ipse autem
Deus
et Pater noster
et Dominus Iesus
dirigat viam nostram
ad vos.
Numérotation du verset
1Th. 3,12
Vos autem
Deus6 multiplicet
6 Deus] Dominus
Weber
et abundare faciat caritatem vestram7
7 vestram]
om. Weber
in invicem,
et in omnes
quemadmodum
et nos
in vobis
Numérotation du verset
1Th. 3,13
ad confirmanda corda vestra
sine querela in sanctitate ante Deum
et Patrem nostrum, in adventu
Domini nostri Iesu Christi8 cum omnibus sanctis eius amen.
8 Christi]
om.Weber
Capitulum 3
Numérotation du verset
1Th. 3,1
marg.|
Propter quod, id est quia nos pro vobis glorie coronam speramus, non sustinentes [Zw58, f.152v] amplius, placuit nobis, id est mihi et Silvano, remanere Athenis. Ex hoc loco intelligitur ab athenis hanc eum misisse epistolam. In hoc, id est ad ferendas tribulationes positi sumus. Et hec necessitas ammirationem excludit. Predicebamus vobis, ne vos ipsa novitas deterreret, sed magis prophetia nostra firmaret. Is qui temptat, cuius scilicet ad temptandum tota est intentio. Et vobis succumbentibus temptationi, inanis etc. Ideoque consolati sumus, id est consolationem accepimus, per vestram fidem quam audivimus firmam, quoniam nunc in hac miseria vivimus spe salva nostra mercede, quam quidem vobis perditis non amittimus, sed magis diligimus, si vos statis, non quidem in vobis, quia neque qui plantat neque qui rigat est aliquid, sed in Domino, qui solus dat incrementum. Quam enim, quasi: Consolati sumus utique pro vobis gaudentes et orantes, que est gratiarum actio, quamvis imperfecta. Quam enim gratiarum actionem videt in eis Apostolus, quandam spiritualem fabricam, et de eo quod iam in ea edificatum est gaudet. Satagit autem orando hoc illis, quod usque ad perfectionis culmen in ea edificandum est. Unde ait: Et compleamus ea que desunt fidei vestre. Ipse autem etc. dirigat sine impedimentis, liberam faciens viam meam ad vos. Vos autem Dominus fidelium numero multiplicet in vicem inter vos et in omnes, ut diligatis etiam inimicos ita perfecte, quemadmodum et nos in vobis abundamus caritate ad confirmanda corda vestra, id est ut aliorum corda alii firmetis, ut sitis omnino sine querela vobis de nullo conquerentibus et nullo de vobis. [marg •IIII•] Sitis etiam in sanctitate, id est in virtutum consummationes venturi tales ante Deum etc. cum omnibus sanctis eius, id est sicut omnes sancti eius. Vel in adventu Domini, qui erit cum sanctis eius, cum quibus scilicet veniet ad iudicium. Amen, id est vere.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (1Th. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=67&chapitre=67_3)
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (1Th. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=67&chapitre=67_3)
Notes :