Glossa media

Capitulum 5

Numérotation du verset 1Th. 5,1 

De temporibus
autem et momentis1 non indigetis ut scribam2 vobis.
1 momentis] momentis fratres Weber |
2 scribam] scribamus Weber |
Numérotation du verset 1Th. 5,2 

Ipsi enim diligenter scitis,
quia dies Domini
sicut fur in nocte
ita veniet.
Numérotation du verset 1Th. 5,3 

Cum enim dixerint :
pax
et securitas
tunc repentinus
eis superveniet interitus, sicut
dolor in utero habenti et non effugient.
Numérotation du verset 1Th. 5,4 

Vos autem, fratres,
non estis in tenebris,
ut
vos dies ille tamquam fur comprehendat.
Numérotation du verset 1Th. 5,5 

Omnes enim vos filii lucis estis
et filii diei.
Non sumus
noctis neque tenebrarum.
Numérotation du verset 1Th. 5,6 

Igitur
non dormiamus
sicut ceteri,
sed vigilemus et sobrii simus.
Numérotation du verset 1Th. 5,7 

Qui enim dormiunt nocte dormiunt, et qui ebrii sunt nocte ebrii sunt.
Numérotation du verset 1Th. 5,8 

Nos autem qui diei sumus,
sobrii simus,
induti
loricam fidei
et caritatis et galeam spem salutis.
Numérotation du verset 1Th. 5,9 

Quoniam non posuit nos Deus in iram,
sed in acquisitionem salutis
per Dominum nostrum Iesum Christum
Numérotation du verset 1Th. 5,10 

qui mortuus est pro nobis ut sive vigilemus
sive dormiamus
simul
cum illo vivamus.
Numérotation du verset 1Th. 5,11 

Propter quod
consolamini
invicem
et edificate
alterutrum sicut et facitis.
Numérotation du verset 1Th. 5,12 

Rogamus autem vos fratres
ut noveritis
eos qui laborant inter vos
et presunt vobis in Domino
et monent vos,
Numérotation du verset 1Th. 5,13 

ut habeatis illos
abundantius in caritate
et3 propter opus illorum pacem habete cum eis.
3 et] om. Weber
Numérotation du verset 1Th. 5,14 

Rogamus autem vos, fratres,
corripite
inquietos,
consolamini pusillanimes4,
4 pusillanimes] pusillianimes Weber
suscipite
infirmos.
patientes estote
ad omnes.
Numérotation du verset 1Th. 5,15 

Videte ne quis malum pro malo alicui reddat,
sed semper
quod bonum est
sectamini et invicem5 et in omnes.
5 invicem] in invicem Weber
Numérotation du verset 1Th. 5,16 

Semper
gaudete
Numérotation du verset 1Th. 5,17 

sine intermissione
orate,
Numérotation du verset 1Th. 5,18 

in omnibus
gratias agite.
Hec
enim voluntas Dei
in6 Christo Iesu
6 in] est in Weber
in omnibus vobis.
Numérotation du verset 1Th. 5,19 

Spiritum nolite extinguere
Numérotation du verset 1Th. 5,20 

prophetias
nolite spernere.
Numérotation du verset 1Th. 5,21 

Omnia autem
probate, quod bonum est tenete,
Numérotation du verset 1Th. 5,22 

ab omni specie mala abstinete vos.
Numérotation du verset 1Th. 5,23 

Ipse autem Deus pacis
a sanctificet vos per omnia,
ut7 integer spiritus vester
7 ut] et Weber
et anima et corpus
sine querela
in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur.
Numérotation du verset 1Th. 5,24 

Fidelis est qui vocavit vos,
qui et8 faciet.
8 et] etiam Weber
Numérotation du verset 1Th. 5,25 

Fratres, orate pro nobis,
Numérotation du verset 1Th. 5,26 

salutate
fratres omnes in osculo sancto.
Numérotation du verset 1Th. 5,27 

Adiuro vos
per Dominum ut legatur epistola hec9 omnibus sanctis fratribus.
9 hec] om. Weber
Gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum. Amen. EPISTOLA AD THESSALONICENSES PRIMA FINIT .

Capitulum 5

Numérotation du verset 1Th. 5,1 
marg.| De temporibus autem, id est an estate an hyeme, an die an nocte, et de momentis horarum, quibus Dominus veniet non indigetis ut scribam vobis. Vos enim ipsi diligenter doctrine evangelice attendentes scitis quia dies est hoc tempus Domini adventus, quod iccirco dicitur dies, quoniam omnia tunc erunt aperta, ita veniet insperatus sicut fur in nocte. Cum enim mali non arescentes pretimore sed madescentes prelibidine dixerint: pax et securitas, id est cum nullo prementur timore penarum sicut boni, tunc repentinus etc. sicut repentinus et etiam gravis est dolor in utero habenti. Et dolor quidem parturientis transitorius est, sed illi non effugient penas eternas. Vos autem, o fratres, qui etsi manducantes, bibentes, ducentes uxores, nubentes et huiusmodi alia facientes qualia mali in diebus noe, non tamen sicut illi Deo hec preferentes adventum sponsi exspectatis, non estis in tenebris ignorantie aut presumptionis. Ut vos etc. Omnes enim vos estis filii lucis secundum scientiam veritatis, et non estis filii noctis aut [vel neque superscript] tenebrarum, ut scilicet sicut tenebre ita et ignorantia det fiduciam delinquendi. Igitur non dormiamus carne torpentes sicut ceteri carnalibus dediti, sed mente vigilemus et de spiritualibus solliciti simus. Nec debetis vos filii lucis dormire. Qui enim corpore dormiunt, nocte ignorantie dormiunt, et qui seculi huius curis ebrii sunt, nocte ignorantie ebrii sunt. Nos 231 autem qui per scientiam veritatis diei sumus sobrii simus, ad pugnam contra hostes parati, quia induti loricam fidei et caritatis, his duobus constat iustitia, quam lorice alibi comparavit, et induti galeam spem salutis, que in pugna letos facit. Unde alibi: Spe gaudentes, {Zw58 f. 154v } que non confundit, qua Deus nos credentes non in iram posuit damnationis sicut non credentes qui iam iudicati sunt, sed in acquisitionem salutis, id est in salutem acquisitionis, quod est in salutem acquisitam per dominum etc., ut in adventu eius sive vigilemus vivi inventi, sive morte carnis dormiamus, simul cum illo, id est eternaliter glorificati vivamus. Propter quod sicut predictum est consolamini invicem alii alios de morte suorum dolentes et nescientes, edificate alterutrum, id est alius alium.
marg.| Rogamus autem etc. Post suam de electorum resurrectione sententiam eos moraliter instruit et primo in moribus ait: Vos autem, o fratres, rogamus ut eos qui laborant amministratione inter vos, id est parum vobis pares et dignitate presunt vobis in Domino, id est Domini ordinatione et sui officii merito monent vos ad recta, noveritis obsequio debiti officii, ut scilicet in caritate que est ad proximum habeatis vos abundantius ceteris, ut scilicet humilitas vestra eos duplici honore dignos intelligens primum reverentiam dignitati, deinde supplementum exhibeat temporali necessitati. Etsi quando graviter aut increpant aut puniunt, tamen propter opus illorum quod ex sui officii debito et utilitatis fraterne faciunt, pacem habete cum eis. Et hoc quidem vos minores maioribus. Vos autem maiores rogamus: inquietos et curiosos corripite, ne vel ipsi pereant vel alios perdant. Eos vero qui in adversis sunt pusillanimes, certa spe consolamini, ne deficiant. Infirmos in fide eamdem in vobis infirmitatem attendentes suscipite, ut proficiant. Siquis autem vel correptionem non sustinens vel alia causa vos molestaverit, patientes estote ad omnes.
marg.| Videte etc. Malum pro malo reddit qui molestatus corripiendum non corripit. Sed semper tam in adversis quam in prosperis sectamini imitatione quod bonum est fine invicem inter vos et in omnes, etiam infideles. Semper spe gaudete, sine certarum horarum intermissione orate. Semper orat qui semper eterna desiderat. In omnibus etiam in adversis gratias agite Deo. Hec est enim voluntas Dei in Christo etc., ut scilicet predicta faciatis per Christum. In omnibus vobis, maioribus et minoribus, spiritum nolite quantum in vobis est extinguere male agendo spiritaliter, vos maiores talentum intelligentie abscondendo, et vos minores doctrinam contempnendo. Unde tamquam exponens quid dixerit supponit: Prophetias nolite spernere etc. Hoc est quod alibi dicit: Loqui linguis vel si cui revelatum fuerit nolite prohibere. Sicut autem ibi cum dixisset: siquis loquitur lingua secundum duos aut tres, supposuit: ceteri vero diiudicent, ita hic quoque subiungit: Omnia autem probate, {Zw58, f.155v } que vera sunt, que falsa, que bona, que mala, discernendo examinate et fideli actu tenete tantum quod bonum est. Nec modo ab eo quod vere malum est, sed etiam ab omni specie, id est si qua illorum que licet fieri et non fieri minus intelligentibus mala videntur, ab his quoque abstinete vos. Ipse autem. Quasi: Moneo ut patientes non reddatis malum pro malo. Ipse autem Deus dator pacis sanctificet vos per omnia, ut scilicet et spiritus vester de quo alibi: Renovamini spiritu mentis vestre qui scilicet est mens que servit legi Dei, servetur integer ab omni errore et amore carnalium, ne concupiscendo sit caro, sed donanti spiritui serviat. Et corpus etiam servetur a corruptione nature proprie in resurrectione restituendum. Hec inquam tria serventur, ut sint non dico sine peccato quia in multis offendimus omnes, sed sine querela in adventu etc. Quod ita erit quia Deus ita futurum promisit. Fidelis autem est Deus qui ad vitam vocavit vos, qui etiam faciet quod promisit. Fratres etc. In osculo quod dilectionis est signum sancto, non simulato. Omnibus sanctis, per sacramenta scilicet sanctificatis. Gratia Domini etc.  AMEN.
prol.| Explicit epistola ad Thessalonicenses prima. Incipit secunda.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (1Th. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=67&chapitre=67_5)

Notes :