Glossa media

Capitulum 5

Numérotation du verset 1Tim. 5,1 

Seniorem
ne increpaveris,
sed
obsecra
ut patrem, iuvenes ut fratres,
Numérotation du verset 1Tim. 5,2 

anus ut matres,
iuvenculas ut sorores
in omni castitate.
Numérotation du verset 1Tim. 5,3 

Viduas honora,
que vere vidue sunt.
Numérotation du verset 1Tim. 5,4 

Si qua autem vidua filios aut nepotes habet, discant primum domum suam regere
et mutuam vicem reddere parentibus.
Hoc enim
acceptum est coram Deo.
Numérotation du verset 1Tim. 5,5 

Que autem vere vidua est
et desolata speravit
in Deum et instet 1
1 instet] instat Weber
obsecrationibus
et orationibus
nocte ac die.
Numérotation du verset 1Tim. 5,6 

Nam que in deliciis
est vivens,
mortua est
Numérotation du verset 1Tim. 5,7 

Et hoc precipe,
ut inreprehensibiles sint.
Numérotation du verset 1Tim. 5,8 

Si quis autem suorum et maxime domesticorum
curam non habet,
fidem negavit,
et est infideli deterior.
Numérotation du verset 1Tim. 5,9 

Vidua
eligatur
non minus sexaginta annorum,
que fuerit unius viri uxor,
Numérotation du verset 1Tim. 5,10 

in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit,
si hospitio recepit,
si sanctorum
pedes lavit,
si tribulationem
patientibus subministravit, si omne
opus bonum subsecuta est.
Numérotation du verset 1Tim. 5,11 

Adolescentiores
autem viduas devita, cum enim
luxuriate fuerint,
in Christo nubere volunt,
Numérotation du verset 1Tim. 5,12 

habentes damnationem,
quia primam fidem
irritam fecerunt.
Numérotation du verset 1Tim. 5,13 

Simul autem
et otiose discunt circuire domos, non solum otiose, sed et verbose, et curiose, loquentes
que non oportet.
Numérotation du verset 1Tim. 5,14 

Volo ergo
iuveniores nubere,
filios procreare,
matres familias esse,
nullam occasionem dare adversario
maledicti gratia.
Numérotation du verset 1Tim. 5,15 

Iam
enim
quedam converse
sunt retro Satanam.
Numérotation du verset 1Tim. 5,16 

Si quis2 fidelis habet viduas,
2 quis] qua Weber
subministret illis,
et non gravetur Ecclesia,
ut his que vere vidue sunt, sufficiat.
Numérotation du verset 1Tim. 5,17 

Qui
bene presunt presbyteri, duplici honore
digni
habeantur, maxime qui laborant in verbo
et doctrina.
Numérotation du verset 1Tim. 5,18 

Dicit enim
Scripturaa :"Non alligabis3
0 Cf. Dt. 25, 4 : « Non ligabis os bovis terentis in area fruges tuas ».
3 alligabis] infrenabis Weber
os bovi trituranti" etb :"dignus operarius mercede sua".
0 Cf. Dt. 24, 14-15.
Adversus presbyterum
accusationem noli recipere,
nisi sub duobus et tribus testibus.
Numérotation du verset 1Tim. 5,20 

Peccantes coram omnibus argue,
ut et ceteri timorem habeant.
Numérotation du verset 1Tim. 5,21 

Testor
coram Deo et Christo Iesu
et electis angelis eius4,
4 eius] om. Weber
ut hec custodias
sine preiudicio,
nihil faciens
in aliam partem declinando.
Numérotation du verset 1Tim. 5,22 

Manus cito
nemini imposueris
neque communicaveris
peccatis
alienis. Teipsum
castum custodi.
Numérotation du verset 1Tim. 5,23 

Noli
adhuc aquam
bibere, sed vino modico utere
propter stomachum tuum
et frequentes tuas infirmitates.
Numérotation du verset 1Tim. 5,24 

Quorumdam hominum peccata manifesta sunt
precedentia
ad iudicium, quosdam autem et subsequuntur.
Numérotation du verset 1Tim. 5,25 

Similiter et facta bona manifesta sunt,
et que
aliter se habent,
abscondi non possunt.

Capitulum 5

Numérotation du verset 1Tim. 5,1 
marg.| [GME69.5.1] Seniorem ne increpaveris, scilicet ne indigne ferens se a iuniore correptum magis exasperetur quam proficiat, sed obsecra ut patrem, id est ut suo quasi patre exemplo dignetur instruere iuniores. Anus similiter ut matres, iuvenes ut fratres, et similiter iuvenculas ut sorores, id est ut quasi coevi morum quoque unitatem tecum sociali federe teneant in omni tam mentis quam corporis castitate. Viduas que tamen vere vidue sunt, id est sicut a viris ita ab omnibus mundanis curis exute et desolate, honora necessaria prebendo et solaciis fovendo. Siqua autem etc. Hoc enim, id est parvulos regere acceptum est coram Deo. Que autem sicut iam diximus vere vidua est et desolata, speret in Deum et instet. Hec vere vidue descriptio est. Talis fuisse legitur anna vidua quod scilicet non discedebat a templo ieiuniis et observationibus serviens nocte et die. Dominus quoque in evangelio cum ad perseverandum in oratione nos hortaretur viduam in exemplo adduxit que iniquum iudicem ad audiendam causam suam assidue interpellando convertit. Unde mystice tota ecclesia in viris, feminis, coniugatis, viduis, adolescentibus, senibus, virginibus una vidua est, que se in hoc seculo dum peregrinatur a Domino destitutam atque desolatam intelligit et defensori Deo sese assidua precatione commendat. [marg ¶Aug. D.M.] Nam que est in deliciis que velut ex fonte largissimo terrene felicitatis fluunt, et sicut in sensibus fieri solet quod scilicet qui non vident audiunt acutius, et similiter in ceteris alter sensus quasi conatur implere quod negatur in altero, ita etiam calore nuptiarum frigescente ardentior fit amor divitiarum vivens animali vita, mente mortua est. Et est genus imposture aliud agere et aliud profiteri
marg.| [Ambrosius] 1 Et vidue nomine sine devotione velle honorari. Et hoc quod de viduis filios aut nepotes habentibus dictum est, ut eos scilicet regant, precipe ideo ut irreprehensibiles sint. Si autem ipse suorum curam habere negligunt immo generaliter, si quis non habet curam suorum et maxime domesticorum, id est eorum qui maxime sunt domestici, ut parentes filiis aut parentibus filii, fidem etsi non verbis tamen operibus negavit, et est deterior infideli qui parentes saltem naturaliter diligit. Curam autem 247 parentibus impendendam Dominus ipse ostendit, cum matrem suam discipulo tamquam alterius filio commendavit. Vidua autem sicut dictum est vera quidem et desolata que ecclesie pascatur alimoniis eligatur sed non minus quam sexaginta annorum, id est que laborare non possit et ceteris sit exemplum vivendi. Unde etiam de precedentis vite illius qualitate dicit: que fuerit etc. Si sanctorum pedes lavit, ipso visibili actu aut saltem invisibili cordis humilitate. Ipso vero actu hoc exemplo Domini fieri optimum est. Cum enim ad pedes fratris inclinatur corpus etiam corde ipso vel excitatur vel si iam inerat confir- [Zw58 f. 164v] matur humilitatis affectus. Si tribulationem etc. Adolescentiores autem viduas devita, id est vota castitatis earum non usque adeo cures, ut eas ecclesiasticis alimoniis sustendandas suscipias.
1 marg. Zw58
marg.| [Augustinus] 2 Cum enim luxuriate fuerint, id est cum sub religionis obtentu abundantiam habentes in deliciis vivere ceperint, in Christo non dico nubunt sed nubere volunt, habentes damnationem non quia nuptie etiam talium damnande sint, sed quia primam fidem voti irritam fecerunt etsi non nubendo, tamen nubere volendo. Non enim ipse nuptie sicut dictum est, etiam quod coniugalem fidem post amplioris sanctitatis propositum meruit, damnantur in eis, sed fraus in eis propositi et voluntas, que sive sequantur nuptie sive non, a proposito cecidit et tamquam uxor loth retro respexit. Simul autem. Quasi: Sepe voluntate retro respiciunt, simul autem et otiose etc. Ne ergo hec mala contingant, volo iuniores viduas nubere, quod etsi minus quam continentia tamen bonum est. Filios procreare, quod item bonum est. Matres familias esse, quod similiter bonum est. Cum autem hoc bonum sit minus quam continentia, cur ad hoc quod minus est moneat, aperit dicens: et nullam occasionem dare adversario gratia maledicti, id est ad maledicendum, quod adversario gratum est. Quod vero post continentie votum velint nubere non sine causa timeo. Iam enim quedam dimisso voto converse sunt retro satanan. Quasi vero quis dicat: hee vidue quas non recipi in ecclesiam mones unde habebunt necessaria, respondet: Si quis vel siqua habet aliqua consanguinitate sibi pertinentes viduas, subministret eis necessaria, ut non gravetur ecclesia, quam eis qui aliunde necessaria possunt habere gravari non convenit ut his etc.
2 marg. Zw58
Numérotation du verset 1Tim. 5,17 
marg.| [GME69.5.17] Qui bene etc. Loquens de honore viduarum convenienter de honore presbyterorum commemorat. Sed attendendum quod de viduis loquens non ait: que presunt, nec ait: honore digne sunt. Honoremque earum non duplicem sed simplicem volens intelligi ait: Viduas honora. De presbyteris vero ait: qui bene presunt et digni et duplici. Est autem honor et in munerum oblationibus et in deferendo officiorum dignitatibus. Itaque honor munerum viduis et presbyteris communis est. Differt tamen quod viduis ab his qui presunt tamquam gratie alimonia datur. Presbyteris autem a subditis redditur non quod tamquam merces post laborem, sed tamquam stipendium, quo ut possint laborare pascantur, quod accipere necessitatis est viduis, caritatis autem presbyteris. Accipiunt ergo sustentationem necessitatis a populo, mercedem vero dispensationis a Domino. Et hic quidem necessarie sustentationis unus presbyterorum est honor, omnium quidem sed eorum maxime qui laborant in verbo et doctrina. Aliter vero est qui dignitatibus officiorum defertur. Unde et hec commemorans ait: Qui presunt, et: digni sunt. Nequis autem vite queque necessaria illis deberi ambigat, probat auctoritate Scripture: Dicit [Zw58 f. 165v] enim Scriptura: Non alligabis vel non infrenabis os boui trituranti, id est magistro necessaria non negabis. Et Dominus in evangelio: Dignus est operarius mercede que ad laborandum reparet vires.
Numérotation du verset 1Tim. 5,19 
marg.| [GME69.5.19] Adversus presbyterum. Quoniam solet qui corripit non amari et ideo habita occasione facile accusari, ne presbyterum facile accusari permittat, monet dicens: Adversus presbyterum, id est tante dignitatis personam, noli etc. Peccantes argue coram omnibus. Dominus in evangelio ait: Peccantem corripe inter te et ipsum solum.
marg.| [GME69.5] Sed attendendum quod premisit: Si peccaverit in te, id est si tu solus scis. Et est sensus: [ Nota3 ] 3 Quando peccatum secretum est, si non accusare vis sed curare secreto, corripe. Si enim secreto peccantem coram omnibus vis arguere, non es correptor sed proditor.
3 marg. Zw58
marg.| [Augustinus] 4 Sic Ioseph solus Mariam suspicans esse adulteram noluit divulgare, sed occulte dimittere eam. Quando autem quis peccat coram omnibus, eum argue coram omnibus, ut et ceteri videntes te nemini pepercisse timorem habeant. Testificor coram Deo patre et Christo filiio eius, qui iudicaturus est omnes, et coram electis angelis eius, qui divident bonos a malis, ut hec que tibi dico custodias. Nihil facias sine preiudicio, id est sine examinatione declinando a iustitia in alteram partem que est iniustitie. Manus nemini imposueris cito. Hoc est quod dixerat: sine preiudicio, et quare non cito supponit: neque communicaveris peccatis alienis, quibus communicat qui ea palpat et cum possit corripere negligit. Te ipsum qui aliorum correptor esse debes castum custodi. Noli adhuc sicut huc usque aquam bibere etc. Temperantia namque opus est, ut ceptum officium gradatim provehatur, non inconsiderantia minuatur. Quorumdam etc. Quia dixerat sine preiudicio nihil facias, dividit bona et mala in manifesta et occulta et de manifestis iudicium posse fieri, dicit ita: Quorumdam hominum peccata manifesta sunt, id est certum est quo animo fiant, et hec sunt precedentia ad iudicium, quoniam si ista sequitur iudicium non est temerarium. Quorumdam autem et subsecuntur ad iudicium, quia que modo occulta sunt suo tempore non latebunt. Similiter et facta bona etc. Quasi: De manifestis ergo iudicemus, occulta vero Dei iudicio relinquamus.
4 marg. Zw58



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (1Tim. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=69&chapitre=69_5)

Notes :