Glossa media

Capitulum 6

Numérotation du verset 1Tim. 6,1 

Quicumque
sunt sub iugo servi,
dominos suos omni honore dignos arbitrentur,
ne nomen Domini
et doctrina
blasphemetur.
Numérotation du verset 1Tim. 6,2 

Qui autem fideles habent dominos, non contemnant, quia fratres
sunt, sed magis serviant, quia fideles sunt
et dilecti,
qui beneficii
participes sunt. Hec
doce
et exhortare.
Numérotation du verset 1Tim. 6,3 

Si quis
aliter docet
et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi,
et ei que
secundum pietatem est doctrine,
Numérotation du verset 1Tim. 6,4 

Superbus est1,
1 est] om. Weber
nihil sciens,
sed languens
circa questiones
et pugnas verborum,
ex quibus oriuntur invidie, contentiones blasphemie,
suspiciones male,
Numérotation du verset 1Tim. 6,5 

conflictationes hominum
mente corruptorum,
et qui veritate
privati sunt, existimantium questum esse pietatem.
Numérotation du verset 1Tim. 6,6 

Est autem questus magnus
pietas cum sufficientia
Numérotation du verset 1Tim. 6,7 

Nihil enim intulimus in mundum,
haud dubium quia nec auferre quid
possumus.
Numérotation du verset 1Tim. 6,8 

Habentes autem
alimenta et quibus tegamur, his contenti sumus.
Numérotation du verset 1Tim. 6,9 

Nam
qui volunt divites fieri, incidunt in temptationem et
laqueum diaboli2 et desideria multa
2 diaboli] om. Weber
et3 inutilia et
3 et] om. Weber
nociva que
mergunt homines in interitum
et perditionem.
Numérotation du verset 1Tim. 6,10 

Radix
enim omnium malorum est cupiditas.
Quam quidam appetentes erraverunt a fide
et inseruerunt se doloribus multis.
Numérotation du verset 1Tim. 6,11 

Tu autem, homo4 Dei,
4 homo] o homo Weber
hec fuge, sectare vero iustitiam,
pietatem,
fidem,
caritatem, patientiam, mansuetudinem.
Numérotation du verset 1Tim. 6,12 

Certa
bonum certamen
fidei,
apprehende vitam eternam
in qua vocatus es, et confessus bonam confessionem coram multis testibus.
Numérotation du verset 1Tim. 6,13 

Precipio
tibi coram Deo
qui vivificat omnia,
et Christo Iesu
qui testimonium reddidit
sub Pontio Pilato, bonam confessionem,
Numérotation du verset 1Tim. 6,14 

ut serves mandatum
sine macula inreprehensibile
usque in adventum Domini nostri Iesu Christi.
Numérotation du verset 1Tim. 6,15 

Quem
suis temporibus
ostendet
beatus
et solus, potens rex regum et Dominus dominantium
Numérotation du verset 1Tim. 6,16 

qui solus habet immortalitatem
et5 lucem
5 et] om. Weber
habitans inaccessibilem, quem vidit nullus hominum,
sed nec videre potest,
cui
gloria6, honor
6 gloria] om. Weber
et imperium
sempiternum amen.
Numérotation du verset 1Tim. 6,17 

Divitibus
huius seculi
precipe non sublime sapere,
neque sperare in incerto divitiarum,
sed in Deo qui prestat nobis omnia abunde
ad fruendum,
Numérotation du verset 1Tim. 6,18 

bene
agere, divites fieri in operibus bonis,
facile
tribuere,
communicare,
Numérotation du verset 1Tim. 6,19 

thesaurizare sibi fundamentum bonum
in futurum,
ut
apprehendant veram vitam.
Numérotation du verset 1Tim. 6,20 

O Timothee,
depositum
custodi, devitans
profanas vocum novitates et oppositiones
falsi nominis scientie,
Numérotation du verset 1Tim. 6,21 

quam
quidam promittentes,
circa fidem
exciderunt.
Gratia tecum.
Amen7.
7 amen] om. Weber
EPISTOLA PAULI AD TIMOTHEUM PRIMA EXPLICIT.

Capitulum 6

Numérotation du verset 1Tim. 6,1 
marg.| [marg •VI•] Quicumque et sapientes et boni sunt servi, non dico amministratoria dignitate qualiter Apostoli servi sunt, sed sub potestatis cuiuslibet iugo, Dominos suos etiam malos arbitrentur dignos omni honore. Et quare supponit: Ne nomen Domini blasphemetur et doctrina, et sub religionis obtentu ne deterius profecisse dicatur. Ideoque non exigant servi quod de servo hebreo in mysterio precipitur, scilicet ut sex annis serviat et liber gratis dimittatur. Qui autem etc. non contempnant quia fratres sunt, id est non ideo equalitatem sibi in exterioribus vendicent, sed magis etc. Hec doce nescientes et ratione premii exhortare. Siquis aliter docet etc. Sanus est sermo {Zw58 f. 165v } quem Christus dixit: reddite cesari que sunt cesaris. Et ei doctrine nostre que est secundum pietatem, id est que divino cultui non est contraria, ut scilicet ordinata caritate unusquisque in eo quod vocatus est permaneat. Superbus est nihil vere sciens sed languens. Quod recte dictum est. Non enim recusando fidem penitus moritur nec ad veritatis scientiam convalescit, sed quasi repetitis accessionibus languet circa questiones et pugnas que videntur verborum sine ulla sensuum contrariete. Verbi gratia: Si filius vos liberaverit vere liberi eritis. Quod de spirituali libertate dictum, non est contrarium his que de exteriori servitute liberantur. Ex quibus pugnis verborum oriuntur invidie etc.
marg.| [Augustinus] 1 hominum mente corruptorum et qui a veritate cognoscenda privati sunt existimantium questum esse pietatem, id est quod pietas et novi testamenti cultura venerit questus causa. Hinc est enim quod minores maioribus invident: Invicem utrique contendunt, illi maioribus equari, isti minoribus preferri cupientes. Emulantur etiam, et quasi sub pietatis obtentu alii alios sue voluntatis moribus tamquam in illis solis sit iustitie regula zelant. Sunt etiam aliqui in Deum blasphemi dicentes eum non recte alios aliis posse facere digniores, quos de unius limi materia aut uno patre unus etiam auctor ipse produxit. Nec desunt qui suspicentur et in conflictationibus cogitationum laborent, adeo ut nos ex suo animo iudicent hanc spiritualis culture dignitatem causa questus predicare. Nos autem ex alio intellectu existimamus pietatem esse questum. Recte utique. Pietas namque est magnus 249 eternorum questus. Nec dicendum est vel pietatem non habere vel hoc qui dictus est ei questus frustrari, qui ita vult habere necessaria vite, quod in temporalibus nihil ultra velit. Est enim pietas eterni questus, cum hac in temporalibus nature satis sunt sufficientia, quam non indecenter optabat qui dicebat: Divitias et paupertatem ne dederis mihi, sed constitue mihi que necessaria sunt sufficienter.
1 marg. Zw58
marg.| [Augustinus] 2 Supposuit autem ne saciatus mendax efficiar aut pauper factus furer. In quo aperte ostendit hanc sufficientiam non appeti propter se ipsam, sed propter salutem corporis et habitum congruentem persone hominis, quo habitv conveniat cum quibus honeste officioseque vivendum est. Hec autem debent sufficere. Nascendo enim nihil intulimus in hunc etc. nec auferre quid possumus moriendo. Habentes autem. Nam hii qui ultra predictam sufficientiam non dico sunt, sed dico volunt fieri divites, etc. Inferius enim divites divitibus non sublime sapere, hic vero de pauperibus dicit, quod qui volunt fieri divites incidunt primum in temptationes multas, id est in multis temptantur et deinde in laqueum diaboli, ut etiam agant illud quod ut agerent temptati sunt, et in desideria multa que illa nutrit voluntas inutilia et quod peius est nociua, scilicet que mergunt homines in interitum temporalem et etiam in perditionem eternam. Nec dubitandum quod hec de predicta pullulent voluntate. {Zw58 f. 166v }
2 marg. Zw58
marg.| [Augustinus] 3 Cupiditas enim que est plus habendi, scilicet quid libet quam sat est, que grece dicitur pleonexia, est radix omnium malorum. Hac enim et diabolus cecidit qui non pecuniam, sed propriam potestatem amavit, et primi homines qui voluerunt esse sicut dii. Aliqui libri habent: radix omnium malorum avaritia, que specialiter intelligitur amor pecunie. Unde et in greco habetur phylargiria. Sed quoniam hic dicitur omnium malorum radix esse intelligendum est positam esse speciem pro genere, id est pro plus habendi quam sat est cupiditate. Quam quidam appetentes erraverunt recedentes a fide promissorum Dei, et hac cupiditate inserverunt se doloribus multis. Nam quo amplius desiderant aut que habita transeunt aut que habere non possunt, tanto plures sollicitudinum sustinent cruciatus. Tu vero et homo ratione et Dei non mammone servitute hec ex quibus errores et dolores sunt animo fuge, sectare vero iustitiam ad proximum, pietatem culture ad Deum, fidem a Deo promissorum, caritatem incorruptibilium, patientiam adversa sustinendi, mansuetudinem nulli nocendi. Et sicut cupidi certant malum certamen pro temporalibus, ita tu assidue usque ad mortem certa bonum certamen pro illis que sunt fidei, id est que vere appetenda creduntur. Et vincens apprehende tibi destinatam in premium vitam eternam, in quam habendam gratis vocatus es et coram multis testibus in baptismo vel ordinatione et etiam predicando sepe confessus es bonam confessionem seculo abrenunciandi et eterna amandi. Precipio etc. Quasi: Exhortor ad predicta. Precipio etiam tibi coram Deo, quod est trinitas qui vivificat omnia quorum est vita, et coram Christo Iesu, qui etiam dum sub pontio pilato pateretur veritatem negare noluit, immo eorum que de se dixerat testimonium reddidit, id est se filium Dei testatus est, quod vere possumus dicere bonam esse confessionem. Precipio inquam, ut mandatum quod est sine macula, de quo propheta: lex Domini immaculata, quod omnino irreprehensibile est quoniam eloquia Domini eloquia casta, serve firmiter usque ad adventum Domini nostri Iesu Christi, id est usque ad mortem, quando redditurus que tibi reposuit veniet Christus, quem suis, hoc est, convenientibus temporibus ostendet in carne beatus propria plenitudine, et solus potens sua virtute, et regum omnium rex sua dignitate, et omnium dominantium Dominus sua qua ipse est potestate, qui solus non dico accepit cuiusquam gratiam sed habet natura immortalitatem, id est immutabilitatem, qua nec in melius summa bonitas nec in deterius vera eternitas potest mutari. Unde iacobus: Apud quem non est transmutatio.
3 marg. Zw58
marg.| Diligenter attende quod dictum est: coram Deo qui vivificat et beatus et solus potens et rex et Dominus et qui solus habet immortalitatem non de solo patre intelligi, sed de Deo quod est trinitas. Non enim solus pater vivificat quoniam legitur: filius quos vult vivificat. 250 Christum quoque ostendisse dicitur Deus, quod non solus est pater, sed trinitas que est unus Deus. Nec sine filio pater est potens, quia pater gignendo filium dedit {Zw58 f. 166v } illi potentiam sicut omnia que habet in sua substantia dedit ei quem genuit. Unde ipse filius: Omnia que habet pater mea sunt. Et quecumque pater facit, eadem similiter et filius facit. Rex quoque et Dominus non sine filio est pater, quia legitur in apocalypsi: Agnus vincet eos, quoniam Dominus dominantium est et rex regum. Igitur trinitas est unus solus beatus potens rex Dominus, Deus immortalis, ipse est vita eterna. Cuius nos quoque participes facti pro modulo nostro efficimur immortales. Et ipse lucem habitat inaccessibilem, id est ipse est lux ad quam per se nullus potest accedere, sed solo eius dono. Quod intelligebat propheta cum ait: Accedite ad eum et illuminamini. Quem nullus hominum vidit sicut est. Nam et de Christo Iudei secundum carnem viderunt. Verum est tamen quod eum secundum naturam qua ipse est nemo vidit. Sed nec videre potest. Poterit tamen aliquando eo visu, quo qui vident ultra homines sunt. De quibus dicitur: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Cui uni Deo quod est trinitas est honor, id est quem debent honorare creature. Et imperium sempiternum, quia immutabilis est eius potestas. Amen. Divitibus etc. Supra de pauperibus dixit, quod qui volunt divites fieri incidunt in temptationem, etc. Hic de his qui sunt divites ait: Divitibus non his utique qui per Christi paupertatem sunt ditati iustitia, sed divitibus huius seculi, qui scilicet in hoc seculo abundant pecunia, qui etiam non sunt contempnendi, quoniam et eos Dominus paupertate lucratus est, precipe. Quid? Divitias tamquam illicitas non habere? Non hoc dico, sed dico non sublime sapere. Patet quod non divitias expavit, sed morbum divitiarum qui est superbia veniens de spe illarum; ideoque non sperare in incerto divitiarum precipe, id est in divitiis quarum incertus est exitus, sed potius sperare in Deo vivo qui nobis abunde prestat omnia, id est non solum temporalia ad utendum, sed etiam eterna ad fruendum, illa unde bona faciamus, ista unde boni efficiamur. Non solum autem ut precepto cohibeat divites, sed etiam regat consilio monet Timotheum. Quasi: Hec quidem divitibus precipe. Si vero quid de suis faciant divitiis querant, mone eos bene agere de illis divites fieri in operibus bonis. Quibus? Tribuere et hoc facile, quoniam habent unde possint communicare fratribus pariter secum mortalibus, et per eam communicationem non posse eos pauperes remanere, sed thesaurizare potius sibi fundamentum bonum in futurum, quo hec premittuntur, non perduntur. Nam sequitur: Ut apprehendant vitam eternam que vere vita est, non ista que vana est sub sole. O Timothee. Pro primo nomine facit attentum. Custodi depositum, quod scilicet Dominus commendavit, devitans vocum novitates non dico omnes sed profanas.
marg.| [Augustinus] 4 Sunt enim religioni congruentes verborum quedam novitates, ut nomen Christianum quo in antyochia primum post ascensionem discipuli appellati sunt Christiani. Et contra arrianos ipse Christus novo nomine appellatus est homoysion, quod est eiusdem cum patre substantie. Si enim omnis novitas esset profana, non diceretur a Domino: mandatum novum, nec propheta moneret nos dicens: Cantate canticum novum. Devitans etiam appositionis falsi nominis scientiam, id est que falso nomine scientia dicuntur, quam scientiam quidam promittentes et tamquam mulier illa de qua legitur in salomone insipiens et audax {Zw58, f.167v } dicens: panes occultos libenter attingite et aque furtive dulcedinem, circa fidem non in fide manentes exciderunt. Sunt enim aliqui qui nihil sic amant quam scientiam promittere et fidem rerum verarum quam credere parvuli precipiuntur velut imperitiam deridere. Gratia sit tecum ad custodiendum depositum. AMEN.
4 marg. Zw58



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Gilbertus Pictaviensis, Media Glossatura (1Tim. Capitulum 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 17/06/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=media&numLivre=69&chapitre=69_6)

Notes :