Capitulum 11
Numérotation du verset
Idc. 11,1
Fuit itaque1 illo in2 tempore Iepte Galaadites {t. 1: Erfurt, f. 245vb; facsim., p.490b} vir fortissimus atque pugnator filius mulieris meretricis3 qui natus est de Galaad.
1 itaque]
om.
P14417
Weber
3 m. m.]
inv. Weber
Numérotation du verset
Idc. 11,2
Habuit autem Galaad uxorem de qua suscepit filios qui, postquam creverant, eiecerunt Iepte
dicentes:
Heres in domo patris nostri esse non poteris
quia de adultera matre natus4 es.
4 adultera matre natus] altera matre generatus
Weber
Numérotation du verset
Idc. 11,3
Quos ille fugiens atque devitans habitavit in terra Tob.
Congregatique sunt ad eum viri inopes et latrocinantes et quasi principem sequebantur.
Numérotation du verset
Idc. 11,4
In illis diebus pugnabant filii Ammon contra Israel
Numérotation du verset
Idc. 11,5
quibus acriter instantibus perrexerunt maiores natu de Galaad
ut tollerent in auxilium sui Iepte de terra Tob.
Numérotation du verset
Idc. 11,6
Dixeruntque ad eum: Veni et esto princeps noster et pugna contra filios Ammon.
Numérotation du verset
Idc. 11,7
Quibus ille respondit:
Nonne vos estis qui odistis me et eiecistis
de domo patris mei
et nunc venistis ad me necessitate compulsi?
Numérotation du verset
Idc. 11,8
Dixeruntque principes Galaad ad Iepte:
Ob hanc igitur causam nunc ad te venimus ut proficiscaris nobiscum et pugnes contra filios Ammon sisque dux omnium qui habitant in Galaad.
Numérotation du verset
Idc. 11,9
Iepte quoque dixit eis: Si vere venistis ad me ut pugnem pro vobis contra filios Ammon tradideritque eos Dominus in manus meas. Ego ero vester princeps5.
5 v. p.]
inv. Weber
Numérotation du verset
Idc. 11,10
{t. 1: Erfurt, f. 246ra; facsim., p.491a} Qui responderunt ei: Dominus qui hec audit ipse mediator ac testis est quod nostra promissa faciamus.
Numérotation du verset
Idc. 11,11
Abiit itaque Iepte cum principibus Galaad fecitque eum omnis populus principem sui.
Locutusque est Iepte omnes sermones suos coram Domino in Maspha.
Numérotation du verset
Idc. 11,12
Et misit nuntios ad regem filiorum Ammon
qui ex persona sua dicerent: Quid mihi et tibi est quia venisti contra me ut vastares terram meam?
Numérotation du verset
Idc. 11,13
Quibus ille respondit: Quia tulit Israel terram meam quando ascendit de Egypto a finibus Arnon usque Iaboc6 atque Iordanem. Nunc ergo7 cum pace redde mihi eam.
6 Iaboc] Ieboc
Rusch
7 ergo] igitur
Weber
Numérotation du verset
Idc. 11,14
Per quos rursum mandavit Iepte et imperavit eis ut dicerent regi Ammon.
Numérotation du verset
Idc. 11,15
Hec dicit Iepte: Non tulit Israel terram Moab nec terram filiorum Ammon
Numérotation du verset
Idc. 11,16
sed, quando de Egypto conscenderunt, ambulavit per solitudinem usque ad mare Rubrum et venit in Cades.
Numérotation du verset
Idc. 11,17
Misitque nuntios ad regem Edom dicens: Dimitte ut transeam8 terram tuam. Qui noluit acquiescere precibus eius. Misit quoque9 ad regem Moab qui et ipse transitum prebere contempsit. Mansit itaque in Cades
8 transeam] + per
Weber
9 quoque] + et
Weber
Numérotation du verset
Idc. 11,18
et circuivit ex latere terram Edom et terram Moab. Venitque ad10 orientalem plagam terre Moab et castrametatus est trans Arnon nec voluit intrare terminos Moab. Arnon quippe confinium est terre Moab.
10 ad] contra
Weber
Numérotation du verset
Idc. 11,19
Misit itaque Israel nuntios ad Seon regem Amorreorum qui habitabat in Esebon et dixerunt ei: Dimitte ut transeam per terram tuam usque ad fluvium.
Numérotation du verset
Idc. 11,20
Qui et ipse {t. 1: Erfurt, f. 246rb; facsim., p.491b} Israel verba despiciens non dimisit eum transire per terminos suos sed infinita multitudine congregata egressus est contra eum in Iasa11 et fortiter resistebat.
11 Iasa] Issa
Weber
Numérotation du verset
Idc. 11,21
Tradiditque eum Dominus in manu Israel cum omni exercitu suo et12 percussit eum et possedit omnem terram Amorrei habitatoris regionis illius
12 et] qui
Weber
Numérotation du verset
Idc. 11,22
et universos fines eius de Arnon usque Iaboc13 et de solitudine usque ad Iordanem.
13 Iaboc] Ieboc
Rusch
Numérotation du verset
Idc. 11,23
Dominus ergo Deus Israel subvertit Amorreum pugnante contra illum populo suo Israel. Et tu nunc vis possidere terram eius?
Numérotation du verset
Idc. 11,24
Nonne ea que possedit Chamos deus tuus tibi iure debentur? Que autem Dominus Deus noster victor obtinuit in nostram cedent possessionem.
Numérotation du verset
Idc. 11,25
Nisi forte melior es Balach filio Sephor rege Moab aut docere potes quod iurgatus sit contra Israel et pugnaverit contra eum
Numérotation du verset
Idc. 11,26
quando habitavit in Esebon et viculis eius et in Aroer et villis illius vel in cunctis civitatibus iuxta Iordanem per trecentos annos? Quare tanto tempore nihil super hac repetitione temptastis?
Numérotation du verset
Idc. 11,27
Igitur non ego pecco in te sed tu contra me male agis indicens mihi bella non iusta. Iudicet Dominus arbiter huius diei inter Israel et inter filios Ammon.
Numérotation du verset
Idc. 11,28
Noluitque acquiescere rex filiorum Ammon verbis Iepte que per nuntios mandaverat.
Numérotation du verset
Idc. 11,29
Factus est ergo super Iepte spiritus Domini
et circuiens Galaad et Manasse
Maspha quoque Galaad et inde transiens ad filios Ammon
Numérotation du verset
Idc. 11,30
votum vovit Domino dicens: Si tradideris filios Ammon in manus meas
Numérotation du verset
Idc. 11,31
quicumque primus fuerit egressus de foribus domus {t. 1: Erfurt, f. 246va; facsim., p.492a} mee mihique occurrerit revertenti cum pace a filiis Ammon eum holocaustum offeram Domino.
Numérotation du verset
Idc. 11,32
Transivitque Iepte ad filios Ammon ut pugnaret contra eos quos tradidit Dominus in manus eius
Numérotation du verset
Idc. 11,33
percussitque ab Aroer usque dum venias in Mennith viginti civitates et usque ad Abel que est vineis consita plaga magna nimis humiliatique sunt filii Ammon a filiis Israel.
Numérotation du verset
Idc. 11,34
Revertenti autem Iepte in Maspha domum suam, occurrit unigenita {t. 1: Erfurt, f. 246va; facsim., p.492b} filia sua14 cum tympanis et choris. Non enim habebat alios liberos.
14 sua]
om. Weber
Numérotation du verset
Idc. 11,35
Qua visa scidit vestimenta sua et ait: Heu me15 filia mi, decepisti me et ipsa decepta es. Aperui enim os meum ad Dominum et aliud facere non potero.
15 me] om. Weber
Numérotation du verset
Idc. 11,36
Cui illa respondit: Pater mi, si aperuisti os tuum ad Dominum, fac mihi quodcumque pollicitus es, concessa tibi ultione atque victoria de hostibus tuis.
Numérotation du verset
Idc. 11,37
Dixitque ad patrem: Hoc solum mihi presta quod deprecor. Dimitte {t. 1: Erfurt, f. 247ra; facsim., p. 493a} me ut duobus mensibus circumeam montes et plangam virginitatem meam cum sodalibus meis.
Numérotation du verset
Idc. 11,38
Cui ille respondit: Vade. Et dimisit eam duobus mensibus cumque abisset cum sociis ac sodalibus suis, flebat virginitatem suam in montibus.
Numérotation du verset
Idc. 11,39
Expletisque duobus mensibus
reversa est
ad patrem suum
et fecit ei sicut voverat
que ignorabat virum.
Exinde mos increvit16 in Israel et consuetudo servata est
16 increvit] increbuit
Weber
Numérotation du verset
Idc. 11,40
ut post anni circulum conveniant in unum filie Israel et plangant filiam Iepte
Galaadite diebus quatuor.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Idc. 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=09&chapitre=09_11)
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Idc. 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=09&chapitre=09_11)
Notes :