Capitulum 8

Numérotation du verset Idc. 8,1 
Dixeruntque ad eum viri Ephraim: Quid est hoc quod facere voluisti ut nos non1 vocares cum ad pugnam pergeres contra Madian iurgantes fortiter et prope vim inferentes?
1 nos n.] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 8,2 
Quibus ille respondit: Quid enim tale facere potui quale vos fecistis? Nonne melior est racemus Ephraim vindemiis Abiezer?
Numérotation du verset Idc. 8,3 
In manus vestras Dominus tradidit2 principes Madian, Oreb et Zeb. Quid tale facere potui quale vos fecistis? Quod cum locutus esset requievit spiritus eorum quo tumebant contra eum.
2 D. tr.] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 8,4 
Cumque venisset Gedeon ad Iordanem, transivit eum cum trecentis viris qui secum erant et pre lassitudine fugientes persequi non poterant.
Numérotation du verset Idc. 8,5 
Dixitque {t. 1: Erfurt, f. 243va; facsim., p.486a} ad viros Socoth date obsecro panes populo qui mecum est quia valde defecerunt ut possimus persequi Zebee et Salmana reges Madian.
Numérotation du verset Idc. 8,6 
Responderunt principes Socoth: Forsitan palme manuum Zebee et Salmana in manu tua sunt et idcirco postulas ut demus exercitui tuo panes.
Numérotation du verset Idc. 8,7 
Quibus ille ait: Cum ergo tradiderit Dominus Zebee et Salmana in manus meas, et cum reversus fuero victor in pace3, conteram carnes vestras cum spinis tribulisque deserti.
3 et cum reversus fuero victor in pace ΣOM ΦP Ψ Ω ΩL] om. Weber etc., Cor2 (quod hic solet interponi sic Et cum... pace nec hebr. nec antiq. habent hic sed sunt verba Gedeon ad viros Phanuel cito post [v. 9])
Numérotation du verset Idc. 8,8 
Et inde conscendens venit in Phanuel, locutusque est ad viros loci illius4 similia. Cui et illi responderunt sicut responderant viri Socoth.
4 loci illius] eius loci Weber
Numérotation du verset Idc. 8,9 
Dixit itaque5 eis: Cum reversus fuero victor in pace, destruam turrim hanc.
5 itaque] + et Weber
Numérotation du verset Idc. 8,10 
Zebee autem et Salmana requiescebant cum omni exercitu suo. Quindecim enim millia6 viri remanserant ex omnibus turmis orientalium populorum, cesis centum viginti milibus bellatorum et educentium gladium.
6 enim millia] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 8,11 
Ascendensque Gedeon per viam eorum qui in tabernaculis morabantur ad orientalem partem Nobe7 et Iecbaa percussit castra hostium qui securi erant et nihil adversi suspicabantur
7 Nobe] Nobee Weber
Numérotation du verset Idc. 8,12 
fugeruntque Zebee et Salmana quos persequens Gedeon comprehendit turbato omni exercitu eorum.
Numérotation du verset Idc. 8,13 
Revertensque de bello ante solis ortum,
Numérotation du verset Idc. 8,14 
apprehendit puerum de viris Socoth, interrogavitque eum nomina principum et seniorum Socoth et descripsit septuaginta septem viros.
Numérotation du verset Idc. 8,15 
Venitque ad Socoth et dixit eis: En Zebee et Salmana super quibus exprobrastis mihi dicentes: Forsitan manus Zebee et Salmana in manibus tuis sunt, et idcirco postulas ut demus viris qui lassi sunt et defecerunt panes.
Numérotation du verset Idc. 8,16 
Tulit ergo seniores civitatis et spinas deserti ac tribulos et contrivit cum eis {t. 1: Erfurt, f. 243vb; facsim., p.486b} atque comminuit viros Socoth.
Numérotation du verset Idc. 8,17 
Turrim quoque Phanuel subvertit occisis habitatoribus civitatis.
Numérotation du verset Idc. 8,18 
Dixitque ad Zebee et Salmana: Quales fuerunt viri quos occidistis in Thabor? Qui responderunt: Similes tui et unus ex eis quasi filius regis.
Numérotation du verset Idc. 8,19 
Quibus ille respondit8: Fratres mei fuerunt filii matris mee. Vivit Dominus quia9, si servassetis eos, non vos occiderem.
8 respondit] ait Weber
9 quia] om. Weber
Numérotation du verset Idc. 8,20 
Dixitque Ietther10 primogenito suo: Surge et interfice eos. Qui non eduxit gladium. Timebat enim quia adhuc puer11 erat.
10 Ietther Weber ] Iephter Ω M, Iepther ΩS, Iether ΨDM ΩJ Ed1455 Ed1530 Rusch
11 a. p.] inv. Ω MS
Numérotation du verset Idc. 8,21 
Dixeruntque Zebee et Salmana: Tu surge et irrue in nos quia iuxta etatem robur est hominis. Surrexit Gedeon et interfecit Zebee et Salmana et tulit ornamenta ac bullas quibus colla regalium camelorum decorari solent.
Numérotation du verset Idc. 8,22 
Dixeruntque omnes viri Israel ad Gedeon: Dminare nostri, tu et filius tuus et filius filii tui, quia liberasti nos de manu Madian.
Numérotation du verset Idc. 8,23 
Quibus ille ait: non dominabor vestri nec dominabitur in vos filius meus sed dominabitur vobis12 Dominus.
12 vobis] om. Weber
Numérotation du verset Idc. 8,24 
Dixitque ad eos: Unam petitionem postulo a vobis. Date mihi inaures ex preda vestra. Inaures enim aureas Ismaelite habere consuerant.
Numérotation du verset Idc. 8,25 
Qui responderunt: Libentissime dabimus. Expandentesque super terram pallium proiecerunt in eo inaures de preda
Numérotation du verset Idc. 8,26 
et fuit pondus postulatarum inaurium mille septingenti auri sicli absque ornamentis et monilibus et veste purpurea quibus reges Madian13 uti soliti erant et preter torques aureas14 camelorum.
13 r. M.] inv. Weber
14 aureas] aureos Weber
Numérotation du verset Idc. 8,27 
Fecitque ex eo Gedeon ephod et posuit illud in civitate sua Ephra fornicatusque est omnis Israel in eo et factum est Gedeoni et omni domui eius in ruinam.
Numérotation du verset Idc. 8,28 
Humiliatus est autem Madian coram filiis Israel nec potuerunt ultra cervices elevare15 {t. 1: Erfurt, f. 244ra; facsim., p.487a} sed quievit terra per quadraginta annos quibus Gedeon prefuit16.
15 c. e.] inv. Weber
16 ΩJ. p.] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 8,29 
Abiit itaque Ierobaal filius Ioas et habitavit in domo sua
Numérotation du verset Idc. 8,30 
habuitque septuaginta filios qui egressi sunt de femore eius eo quod plures haberet uxores.
Numérotation du verset Idc. 8,31 
Concubina autem illius quam habebat in Sichem genuit ei filium nomine Abimelech.
Numérotation du verset Idc. 8,32 
Mortuusque est Gedeon filius Ioas in senectute bona et sepultus est17 in sepulcro Ioas patris sui in Ephra de familia Ezri.
17 est] om. Weber
Numérotation du verset Idc. 8,33 
Postquam autem mortuus est Gedeon, aversi sunt filii Israel et fornicati sunt in18 Baalim percusseruntque cum Baal fedus ut esset eis in deum
18 sunt in] cum Weber
Numérotation du verset Idc. 8,34 
nec recordati sunt Domini Dei sui qui eruit eos de manu inimicorum suorum omnium19 per circuitum
19 inim. suorum – o.] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 8,35 
nec fecerunt misericordiam cum domo Ierobaal Gedeon iuxta omnia bona que fecerat Israeli.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Idc. 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 29/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=09&chapitre=09_8)

Notes :