Capitulum 13

Numérotation du verset Idc. 13,1 
Rursumque filii Israel fecerunt malum in conspectu Domini qui tradidit eos in manus Philistinorum quadraginta annis.
Numérotation du verset Idc. 13,2 
1Erat autem vir quidam vir 2
de Saraa et de stirpe Dan nomine Manue habens uxorem sterilem
1 vir] om. Weber
2 Hic incipit cap. 13 iuxta capitala Stephani Langton ( P14417 )
Numérotation du verset Idc. 13,3 
cui apparuit angelus Domini et dixit ad eam: Sterilis es et absque liberis sed concipies et paries filium.
Numérotation du verset Idc. 13,4 
Cave ergo ne bibas vinum3 ac siceram nec4 immundum quicquam comedas
3 b. v.] inv. Weber
4 nec] ne Weber
Numérotation du verset Idc. 13,5 
quia concipies et paries filium cuius non tanget caput novacula. Erit enim Nazareus Dei ab infantia sua et ex matris utero et ipse incipiet liberare Israel de manu Philistinorum.
Numérotation du verset Idc. 13,6 
Que cum venisset ad maritum suum5 dixit ei: Vir Dei venit ad me habens vultum angelicum, terribilis nimis. Quem cum interrogassem quis esset et unde venisset et quo nomine vocaretur
noluit mihi dicere
5 suum] om. Weber
Numérotation du verset Idc. 13,7 
sed hoc respondit: Ecce concipies et paries filium. Cave ne vinum bibas nec6 siceram et ne aliquo vescaris immundo. Erit enim puer Nazareus Dei ab infantia sua et ex utero matris sue7 usque ad diem mortis sue.
6 nec] et Weber
7 sue] om. Weber
Numérotation du verset Idc. 13,8 
Oravit itaque Manue Dominum8 et ait: Obsecro Domine {t. 1: Erfurt, f. 247vb; facsim., p.494b} ut vir Dei quem misisti veniat iterum et doceat nos quid debeamus facere de puero qui nasciturus est.
8 Dominum] Deum Weber
Numérotation du verset Idc. 13,9 
Exaudivitque Dominus precantem Manue et apparuit rursum angelus Domini uxori eius sedenti in agro. Manue autem maritus eius non erat cum ea. Que cum vidisset angelum
Numérotation du verset Idc. 13,10 
festinavit et cucurrit ad virum suum nuntiavitque ei dicens: Ecce apparuit mihi vir quem ante videram.
Numérotation du verset Idc. 13,11 
Qui surrexit et secutus est uxorem suam veniensque ad virum dixit ei: Tu es qui locutus es mulieri? Et ille respondit: Ego sum.
Numérotation du verset Idc. 13,12 
Cui Manue: Quando inquit sermo tuus fuerit expletus quid vis ut faciat puer aut a quo se observare debebit?
Numérotation du verset Idc. 13,13 
Dixitque angelus Domini ad Manue: Ab omnibus que locutus sum uxori tue abstineat se
Numérotation du verset Idc. 13,14 
et quicquid ex vinea nascitur non comedat; vinum et siceram non bibat; nullo vescatur immundo et quod ei precepi impleat atque custodiat.
Numérotation du verset Idc. 13,15 
Dixit itaque9 Manue ad angelum Domini: Obsecro te ut acquiescas precibus meis et faciamus tibi hedum de capris.
9 itaque] –que Weber
Numérotation du verset Idc. 13,16 
Cui respondit angelus: Si me cogis non comedam panes tuos, si10 autem vis holocaustum facere, offer illud Domino. Et nesciebat Manue quod angelus Domini11 esset.
10 si] sin Weber
11 Domini] Dei Weber
Numérotation du verset Idc. 13,17 
Dixitque ad eum: Quod est tibi nomen ut si sermo tuus fuerit expletus honoremus te?
Numérotation du verset Idc. 13,18 
Cui ille respondit: Cur queris nomen meum quod est mirabile?
Numérotation du verset Idc. 13,19 
Tulit itaque Manue hedum de capris et libamenta et posuit super petram offerens Domino qui facit mirabilia.
Ipse autem et uxor eius intuebantur.
Numérotation du verset Idc. 13,20 
Cumque ascenderet flamma altaris in celum angelus Domini pariter in flamma12 ascendit. Quod cum vidisset Manue et uxor eius proni ceciderunt in terram
12 p. – in flamma] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 13,21 
et ultra eis non13 apparuit angelus Domini. Statimque intellexit Manue angelum Domini esse14
13 e. n.] inv. Weber
14 D. e.] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 13,22 
et dixit ad {t. 1: Erfurt, f. 248ra; facsim., p.495a} uxorem suam: Morte moriemur quia vidimus Dominum15.
15 Dominum] Deum Weber
Numérotation du verset Idc. 13,23 
Cui respondit mulier: Si Dominus nos vellet occidere, de manibus nostris holocaustum et libamenta non suscepisset nec ostendisset nobis hec omnia neque ea que sunt ventura dixisset.
Numérotation du verset Idc. 13,24 
Peperit itaque filium et vocavit nomen eius Samson. Crevitque puer et benedixit ei Dominus
Numérotation du verset Idc. 13,25 
cepitque spiritus Domini esse cum eo in castris Dan inter Saraa et Esthaol.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Idc. 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 29/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=09&chapitre=09_13)

Notes :