Capitulum 9
Numérotation du verset
Idc. 9,1
Abiit autem Abimelech, filius Ierobaal, in Sichem ad fratres matris sue et locutus est ad eos et ad omnem cognationem domus patris matrisque1 sue dicens:
1 matrisque] matris
Weber
Numérotation du verset
Idc. 9,2
Loquimini ad omnes viros Sichem. Quid vobis est melius ut dominentur vestri septuaginta viri omnes filii Ierobaal an ut dominetur vobis unus vir? Simulque considerate quia os vestrum et caro vestra sum.
Numérotation du verset
Idc. 9,3
Locutique sunt fratres matris eius de eo ad omnes viros Sichem universos sermones istos et inclinaverunt cor eorum post Abimelech dicentes: Frater noster est.
Numérotation du verset
Idc. 9,4
Dederuntque illi septuaginta pondera2 argenti de fano Baalbrith qui conduxit sibi ex eo viros {t. 1: Erfurt, f. 244rb; facsim., p. 487b} inopes et vagos secutique sunt eum
2 pondera] pondo
Weber
Numérotation du verset
Idc. 9,5
et venit in domum patris sui in Ephra et occidit fratres suos
filios Ierobaal septuaginta viros
super lapidem unum. Remansitque Ioathan filius Ierobaal minimus
et absconditus est.
Numérotation du verset
Idc. 9,6
Congregati sunt autem omnes viri Sichem et universe familie urbis Mello abieruntque et constituerunt regem Abimelech iuxta quercum que stabat in Sichem.
Numérotation du verset
Idc. 9,7
Quod cum nuntiatum esset Ioathan ivit et stetit in vertice montis Garizim
elevataque voce clamavit et dixit: Audite me viri Sichem, ita ut3 audiat vos Dominus4.
3 ut] om. Weber
4 Dominus] Deus
Weber
Numérotation du verset
Idc. 9,8
Ierunt ligna
ut unguerent super se regem dixeruntque olive:
Impera nobis.
Numérotation du verset
Idc. 9,9
Que respondit5: Numquid possum deserere pinguedinem meam qua et dii utuntur et homines et venire ut inter ligna promovear?
5 respondit] responpit
cacogr. Rusch
Numérotation du verset
Idc. 9,10
Dixeruntque ligna ad arborem ficum:
Veni et super nos regnum accipe.
Numérotation du verset
Idc. 9,11
Que respondit eis: Numquid possum deserere dulcedinem meam fructusque suavissimos et ire ut inter cetera ligna promovear6?
6 promovear] commovear
Weber
Numérotation du verset
Idc. 9,12
Locuta sunt quoque ligna ad vitem:
Veni et impera nobis.
Numérotation du verset
Idc. 9,13
Que respondit: Numquid possum deserere vinum meum quod letificat Deum et homines et inter ligna cetera promoveri7?
7 promoveri] commoveri
Weber
Numérotation du verset
Idc. 9,14
Dixeruntque omnia ligna ad ramnum:
Veni et impera super nos.
Numérotation du verset
Idc. 9,15
Que respondit eis: Si vere me regem vobis constituitis, venite et sub mea umbra requiescite. Si8 autem non vultis egrediatur ignis de ramno et devoret cedros Libani.
8 Si] Sin
Weber
Numérotation du verset
Idc. 9,16
Nunc igitur si recte et absque peccato constituistis {t. 1: Erfurt, f. 244va; facsim., p. 488a} super vos regem Abimelech et bene egistis cum Ierobaal et cum domo eius et reddidistis vicem beneficiis eius qui pugnavit pro vobis
Numérotation du verset
Idc. 9,17
et animam suam dedit periculis ut erueret vos de manu Madian
Numérotation du verset
Idc. 9,18
qui nunc surrexistis contra domum patris mei et interfecistis filios eius septuaginta viros
super unum lapidem et constituistis regem Abimelech filium ancille eius
super habitatores Sichem eo quod frater vester sit.
Numérotation du verset
Idc. 9,19
Si ergo recte et absque vitio egistis cum Ierobaal
et domo
eius hodie letamini in Abimelech et ille letetur in vobis.
Numérotation du verset
Idc. 9,20
Sin autem perverse egrediatur ignis ex eo
et consumat habitatores Sichem et oppidum Mello egrediaturque ignis de viris Sichem et de oppido Mello et devoret Abimelech
Numérotation du verset
Idc. 9,21
Que cum dixisset fugit et abiit in Bera
habitavitque ibi ob metum9 Abimelech fratris sui.
9 ob metum] metu
Weber
Numérotation du verset
Idc. 9,22
Regnavit itaque Abimelech super Israel tribus annis.
Numérotation du verset
Idc. 9,23
Misitque Dominus10 spiritum pessimum inter Abimelech et habitatores Sichem qui ceperunt eum detestari
10 Dominus] Deus
Weber
Numérotation du verset
Idc. 9,24
et scelus interfectionis septuaginta filiorum Ierobaal et effusionem sanguinis eorum conferre in Abimelech fratrem suum et in11 ceteros Sichimorum12 principes qui eum adiuverant.
11 in Ω
M ΩJ ΩS ΩL ΩP
Rusch Weber
] inter Π T
M
* ΦRAZGV ΘG Ψ,
om.
ΘA;
in Abimelech fratrem suum et inter ceteros
: varietas ista prepositionum plus imputat Abimelech quam principibus
cum hebr.
utrobique habeat
super
Cor2
12 Sichimorum ΣTM ΨB ΩSJP
Ed1455
Ed1530 Clementina
] Siccimorum Ω
M, Sychimorum ΩL
Rusch
, Sycimorum
Edmaior.
(Σ L Φ)
Clementina
, - marum
Weber Edmaior.
(V F X T Π
Cava
Λ L*
Amiatinus
O ΘHA
M
² )
Numérotation du verset
Idc. 9,25
Posueruntque insidias adversum eum in summitate montium13 et dum illius prestolabantur14 adventum exercebant latrocinia agentes predas de pretereuntibus. Nuntiatumque est Abimelech.
13 s. m.]
inv. Weber
14 prestolabantur] prestolantur
Weber
Numérotation du verset
Idc. 9,26
Venit autem Gaal filius Obed cum fratribus suis et transivit in Sichimam15. Ad cuius adventum erecti habitatores Sichem
15 Sichimam ΣO ΨB
Ed1455
Ed1530
]
scrips.
, Sychimam
Rusch
, Sycimam
Weber
Numérotation du verset
Idc. 9,27
egressi sunt in agros vastantes vineas uvasque calcantes et {t. 1: Erfurt, f. 244va; facsim., p. 488a} factis cantantium choris ingressi sunt fanum dei sui et inter epulas et pocula maledicebant Abimelech
Numérotation du verset
Idc. 9,28
clamante Gaal filio Obed. Quis est iste16 Abimelech et que est Sichem ut serviamus ei? Numquid non est ipse17 filius Ierobaal et constituit principem Zebul servum suum super viros Emor18 patris Sichem. Cur ergo19 servimus ei?
16 iste]
om. Weber
17 ipse]
om. Weber
18 Emor ΩL plerique codd., edd. Rusch] Emmor Weber
19 ergo] igitur
Weber
Numérotation du verset
Idc. 9,29
Utinam daret aliquis populum istum sub manu mea ut auferrem de medio Abimelech. Dictumque est Abimelech. Congrega exercitus multitudinem et veni.
Numérotation du verset
Idc. 9,30
Zebul enim princeps civitatis auditis sermonibus Gaal filii Obed iratus est valde
Numérotation du verset
Idc. 9,31
et misit clam ad Abimelech nuntios dicens: Ecce Gaal filius Obed venit in Sichimam cum fratribus suis et oppugnat adversum te civitatem.
Numérotation du verset
Idc. 9,32
Surge itaque nocte cum populo qui tecum est et latita in agro
Numérotation du verset
Idc. 9,33
et primo mane oriente sole irrue super civitatem. Illo autem egrediente adversum te cum populo suo, fac ei quod potueris.
Numérotation du verset
Idc. 9,34
Surrexit itaque Abimelech cum omni exercitu suo nocte et tetendit insidias iuxta Sichimam in quatuor locis.
Numérotation du verset
Idc. 9,35
Egressusque est Gaal filius Obed et stetit in introitu porte civitatis. Surrexit autem Abimelech et omnis exercitus cum eo de insidiarum loco.
Numérotation du verset
Idc. 9,36
Cumque vidisset populum Gaal dixit ad Zebul: Ecce de montibus multitudo descendit. Cui ille respondit: Umbras montium vides quasi capita hominum20 et hoc errore deciperis.
20 c. h.]
inv. Weber
Numérotation du verset
Idc. 9,37
Rursumque Gaal ait: Ecce populus de umbilico terre descendit et unus cuneus venit per viam que respicit quercum.
Numérotation du verset
Idc. 9,38
Cui dixit Zebul: Ubi est nunc os tuum quo loquebaris? Quis est Abimelech ut serviamus ei? Nonne hic populus est21 quem despiciebas? Egredere et pugna contra eum.
21 hic populus est] iste est populus
Weber
Numérotation du verset
Idc. 9,39
Abiit ergo Gaal exspectante22 Sichimorum23
{t. 1: Erfurt, f. 245ra; facsim., p.489a} populo et pugnavit contra Abimelech
22 ex(s)pectante Λ H F B
M
ΦRAGVZ ΘH ΨBDM
Ω
Ed1455
Ed1530
] spectante
Amiatinus
...
Cor3
(al.)
Clementina Weber
23 Sichimorum] Sycimarum
Weber
Numérotation du verset
Idc. 9,40
qui persecutus est eum fugientem et in urbem compulit. Cecideruntque ex parte eius plurimi usque ad portam civitatis
Numérotation du verset
Idc. 9,41
et Abimelech sedit in Ruma, Zebul autem Gaal et socios eius expulit de urbe nec in ea passus est commorari.
Numérotation du verset
Idc. 9,42
Sequenti ergo die egressus est populus in campum quod cum nuntiatum esset Abimelech
Numérotation du verset
Idc. 9,43
tulit exercitum suum et divisit in tres turmas, tendens insidias in agris. Vidensque quod egrederetur populus de civitate surrexit et irruit in eo24
24 eo Λ H B*
Ed1455
Rusch
] eos Ω ΩL
Weber
Numérotation du verset
Idc. 9,44
cum cuneo suo oppugnans et obsidens civitatem, due autem turme palantes per campum adversarios persequebantur25.
25 persequebantur] sequebantur
Weber
Numérotation du verset
Idc. 9,45
Porro Abimelech omni die illo26 oppugnabat urbem quam cepit interfectis habitatoribus eius ipsa quoque27 destructa ita ut sal in ea dispergeret.
26 d. i.]
inv. Weber
27 quoque] -que
Weber
Numérotation du verset
Idc. 9,46
Quod cum audissent qui habitabant in turre Sichimorum ingressi sunt fanum dei sui Berith ubi fedus cum eo pepigerant et ex eo locus nomen acceperat qui erat munitus valde28.
28 m. v.]
inv. Weber
Numérotation du verset
Idc. 9,47
Abimelech quoque audiens viros turris Sichimorum pariter conglobatos
Numérotation du verset
Idc. 9,48
ascendit in montem Selmon cum omni populo suo et arrepta securi precidit arboris ramum impositumque ferens humero dixit ad socios: Quod me vidistis facere cito facite.
Numérotation du verset
Idc. 9,49
Igitur certatim ramos de arboribus precidentes sequebantur ducem. Qui29 circumdantes presidium30 succenderunt atque ita factum est ut fumo et igne mille hominum necarentur viri pariter et31 mulieres habitatorum turris Sichem.
29 Qui] quos
Weber
30 presidium] presidio
Weber
31 et] ac
Weber
Numérotation du verset
Idc. 9,50
Abimelech autem inde proficiscens venit ad oppidum Thebes quod circumdans obsidebat exercitu.
Numérotation du verset
Idc. 9,51
Erat autem turris excelsa in media civitate ad quam confugerant simul viri32 ac mulieres et omnes {t. 1: Erfurt, f. 245rb; facsim., p.489b} principes civitatis clausa firmissime ianua et super turris tectum stantes per propugnacula.
32 s. v.]
inv. Weber
Numérotation du verset
Idc. 9,52
Accedensque Abimelech iuxta turrim33 pugnabat fortiter et appropinquans ostio ignem supponere nitebatur.
33 turrim Ω
MLS
Ed1455
Rusch Ed1530 Clementina
] turrem
hic et ubique Weber
Numérotation du verset
Idc. 9,53
Et ecce una mulier fragmen mole desuper iaciens illisit capiti Abimelech et confregit cerebrum eius.
Numérotation du verset
Idc. 9,54
Qui vocavit cito armigerum suum et ait ad eum: Evagina gladium tuum et percute me, ne forte dicatur quod a femina interfectus sim. Qui iussa perficiens interfecit eum.
Numérotation du verset
Idc. 9,55
Illo quoque34 mortuo omnes qui cum eo erant de Israel reversi sunt in sedes suas
34 quoque] -que
Weber
Numérotation du verset
Idc. 9,56
et reddidit Deus malum quod fecerat Abimelech contra patrem suum interfectis septuaginta fratribus suis.
Numérotation du verset
Idc. 9,57
Sichimitis35 quoque quod operati erant retributum est et venit super eos maledictio Ioathan, filii Ierobaal.
35 Sichimitis]
scrips.
, Sychimitis
Rusch
, Sycimitis
Weber
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Idc. 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 13/02/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=09&chapitre=09_9)
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Idc. 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 13/02/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=09&chapitre=09_9)
Notes :