Capitulum 16

Numérotation du verset Idc. 16,1 
Abiit quoque1 in Gazam et vidit ibi mulierem meretricem2 ingressusque est ad eam.
1 quoque] obsc. P14417
2 m. m.] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 16,2 
Quod cum audissent Philistiim
et percrebruisset apud eos intrasse urbem Samson
circumdederunt eum
positis in porta civitatis custodibus et ibi tota nocte cum silentio prestolantes ut facto mane exeuntem occiderent.
Numérotation du verset Idc. 16,3 
Dormivit autem Samson usque ad medium noctis3
et inde consurgens apprehendit ambas porte fores cum postibus suis et sera
impositasque humeris portavit ad verticem montis que4 respicit Hebron
3 m. n. Ω MS Ed1455 Rusch Clementina ] inv. ΩJ ΩL ΩP Ed1530 Weber
4 que ΨDFM Rusch Ed1530 ] qui Weber
Numérotation du verset Idc. 16,4 
Post hec amavit mulierem que habitavit5 in valle Soreth6 et vocabatur Dalida7.
5 habitavit Ω M ΩS Ed1455 Rusch Ed1530 ] habitabat ΩJ ΩL ΩP Weber
6 Soreth T ΦRAGVP P* ΨDFM Ω M ΩJ ΩS P Ed1455 Rusch ] scrips. hic et ubique , Sorec ΣM Cor2 Cor3 (al. Serech vel S.) ΩL Ed1530 Clementina , Sorech Weber
7 Dalida B² ΦZ Ω M ΩS ΩP] scrips. hic et ubique , Dalila B* ΩJ ΩL Rusch Clementina Weber ; Cor1 (hebr. et moderne interpretationes et omnes antiq. habent dalila. I osephus etiam dicit   Dalila ); Cor2 ; Cor3 (vel   Dalida. Hieronymus et antiq. et hebr. habent   Dalila et sic est in interpretationibus sed modo communius dicitur   Dalida )
Numérotation du verset Idc. 16,5 
Veneruntque ad eam principes Philistinorum atque dixerunt: Decipe eum et disce ab illo in quo habeat tantam8 fortitudinem et quomodo eum superare valeamus et vinctum affligere. Quod si feceris dabimus tibi singuli mille centum argenteos.
8 h. t.] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 16,6 
Locuta est ergo Dalida ad Samson: Dic mihi obsecro in quo sit tua maxima fortitudo et quid sit quo ligatus erumpere nequeas?
Numérotation du verset Idc. 16,7 
Cui respondit Samson: Si septem nerviceis9 funibus necdum siccis et adhuc humentibus ligatus fuero, infirmus ero ut ceteri homines.
9 nerviceis Ω Ed1455 Ed1530 Rusch Clementina ] nervicis Cor3 (al.) ΩL Weber , nerviciis ΩP
Numérotation du verset Idc. 16,8 
Attuleruntque ad eam satrape Philistinorum septem funes ut dixerat quibus vinxit eum
Numérotation du verset Idc. 16,9 
latentibus apud se insidiis et in cubiculo finem rei exspectantibus. Clamavitque ad eum Philistiim super te Samson. Qui rupit vincula quomodo si rumpat quis filum de stuppa10 tortum sputamine11, cum odorem ignis acceperit et non est cognitum in quo esset fortitudo eius.
10 stuppa ΩJ Rusch ] stuppe Weber
11 sputamine ΩJ Rusch ] putamine Weber , « filum... sputamine idest sputo. Quidam dicunt   stupamine idest   crossa stupa et hec littera satis consonat hebr. » Cor1 ; « antiq. iuxta hebr.   filum stupe tortum vel staminis pro quo hebr. habet sic:   si rumperet vittam stupe ... alii cum   stupa iungunt   stupamine. Hu dalricus   putamine a puto putas quod est secare » Cor2 ; « al.   filum de stupe tortum putamine , al.   filum stupe tortum aut   staminis putamine , al.   filum stupe tortum aut stammine cum odorem etc., hebr.   dirumpit vincula quomodo rumperetur filii de stupis vel reliquiis stuparum cum odoraret ignem » Cor3
Numérotation du verset Idc. 16,10 
Dixitque ad eum Dalida: Ecce illusisti mihi et falsum locutus es. Saltem nunc indica mihi12 quo ligari debeas.
12 mihi Amiatinus M Φ Ω ΩP Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina ] om. ΩL Weber ( Cava Λ Π T)
Numérotation du verset Idc. 16,11 
Cui ille respondit: Si ligatus {t. 1: Erfurt, f. 249rb; facsim., p.497b} fuero novis funibus qui numquam fuerunt in opere infirmus ero et aliorum hominum similis.
Numérotation du verset Idc. 16,12 
Quibus rursum Dalida vinxit eum et clamavit: Philistiim super te Samson in cubiculo insidiis preparatis. Qui ita rupit vincula quasi fila telarum.
Numérotation du verset Idc. 16,13 
Dixitque Dalida rursum ad eum: Usquequo decipis13 me et falsum loqueris? Ostende de14 quo vinciri debeas. Cui respondit Samson15: Si inquit16 septem crines capitis mei cum licio plexueris et clavum his circumligatum terre fixeris infirmus ero.
13 decipis] decipies Λ L X ΣM Φ Θ P ΨFM Ω M ΩJ ΩS ΩL ΩP
14 de Rusch Ed1455 ] om. Ω M ΩJ ΩS ΩL ΩP Weber cett.
15 Cui... Samson L M Ω MS ΩJ* ΩP Rusch ] om. ΩJ²L Cor3 ( rubr. sublin. )
16 inquit] om. Clementina
Numérotation du verset Idc. 16,14 
Quod cum fecisset Dalida, dixit ad eum: Philistiim super te Samson. Qui consurgens de somno extraxit clavum cum crinibus et licio.
Numérotation du verset Idc. 16,15 
Dixitque ad eum Dalida: Quomodo dicis quod amas17 me cum animus tuus non sit mecum? Per tres vices mentitus es mihi et noluisti dicere in quo sit maxima fortitudo tua18.
17 amas] ames Weber
18 m. f. - tua] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 16,16 
Cumque molesta esset ei19 et per multos dies iugiter adhereret spatium ad quietem non tribuens defecit anima eius et ad mortem usque lassata est.
19 e. ei] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 16,17 
Tunc aperiens veritatem rei dixit ad eam: Ferrum numquam ascendit super caput meum quia Nazareus, id est consecratus Domino20 sum de utero matris mee. Si rasum fuerit caput meum, recedet a me fortitudo mea et deficiam eroque ut ceteri homines.
20 Domino] Deo Weber
Numérotation du verset Idc. 16,18 
Vidensque21 illa quod confessus ei esset omnem animum suum, misit ad principes Philistinorum ac22 mandavit: Ascendite adhuc semel quia nunc mihi aperuit cor suum. Qui ascenderunt assumpta pecunia quam promiserant.
21 Vidensque] Videns Weber
22 ac] atque Weber
Numérotation du verset Idc. 16,19 
At illa dormire eum fecit super genua sua et in sinu suo reclinare caput. Vocavitque tonsorem
et rasit septem crines eius et cepit abicere23 eum et a se repellere. Statim enim24 ab eo25* fortitudo discessit26.
23 abicere Ω Weber ] abigere ΘHG Ed1455 Rusch Clementina
24 Statim enim ΩSJL Rusch Weber ] Statimque Ω MP
25 ab eo Ω MS ΩJ ΩL ΩP Weber ] de eo Ed1455 Rusch
26 f. discessit Ω MJ Rusch Weber ] fortitudo recessit Φ ΘAM P Ψ ΩS ( inv. ) Cor3 (al. r.) ΩL ΩP
Numérotation du verset Idc. 16,20 
Dixitque: Philistiim super te Samson. {t. 1: Erfurt, f. 249va; facsim., p.498a} Qui de somno consurgens dixit in animo suo: Egrediar sicut ante feci et me excutiam nesciens quod recessisset ab eo Dominus27.
27 recessisset ab eo - D. ΩS Rusch ] inv. ΩJ ΩL ΩP Weber , ab eo recessisset Dominus ab eo Ω M, Cor3 (moderni: ab eo recessisset Dominus )
Numérotation du verset Idc. 16,21 
Quem cum apprehendissent Philistiim, statim eruerunt oculos eius et duxerunt Gazam vinctum catenis et clausum in carcere molere fecerunt.
Numérotation du verset Idc. 16,22 
Iamque capilli eius renasci ceperant
Numérotation du verset Idc. 16,23 
et principes Philistinorum convenerunt in unum ut immolarent hostias magnificas Dagon deo suo et epularentur dicentes: Tradidit deus noster inimicum nostrum Samson in manus nostras.
Numérotation du verset Idc. 16,24 
Quod etiam populus videns laudabat deum suum eademque dicebat. Tradidit deus noster adversarium nostrum in manus nostras28 qui delevit terram nostram et occidit plurimos.
28 adv. nostrum - in m. n.] in manus nostras adversarium nostrum ΩJ ΩL , in manus nostras adversarium Weber ; Cor3 (antiqui non habent nostrum , moderni habent et hebr.)
Numérotation du verset Idc. 16,25 
Letantesque per convivia sumptis iam epulis preceperunt ut vocaretur Samson et ante eos luderet. Qui adductus de carcere ludebat ante eos feceruntque eum stare inter duas columnas.
Numérotation du verset Idc. 16,26 
Qui dixit puero regenti gressus suos: Dimitte me ut tangam columnas quibus omnis imminet domus et29 recliner super eas et paululum requiescam.
29 et] ut Weber
Numérotation du verset Idc. 16,27 
Domus autem erat plena30 virorum ac mulierum et erant ibi omnes principes Philistinorum ac de tecto et solario circiter tria millia utriusque sexus spectabant ludentem Samson.
30 e. p.] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 16,28 
At ille, invocato Domino, ait: Domine Deus memento mei et redde mihi nunc fortitudinem pristinam31 Deus meus ut ulciscar me de hostibus meis et pro amissione duorum luminum unam ultionem recipiam.
31 m. n. Ω M ΩS ΩL Rusch ] inv. Ω JP Weber | f. pr. Rusch ] inv. pristinam fortitudinem Ω MJSLP Weber
Numérotation du verset Idc. 16,29 
Et apprehendens ambas columnas quibus innitebatur domus alteramque earum dextera et alteram leva tenens
Numérotation du verset Idc. 16,30 
ait: Moriatur anima mea cum Philistiim. Concussisque fortiter columnis, cecidit domus super omnes principes et ceteram {t. 1: Erfurt, f. 249vb; facsim., p.498b} multitudinem que ibi erat. Multoque plures interfecit moriens quam ante vivus occiderat.
Numérotation du verset Idc. 16,31 
Descendentes autem fratres eius et universa cognatio tulerunt corpus eius et sepelierunt inter Saraa et Esthaol in sepulcro patris sui32 Manue iudicavitque Israel viginti annis.
32 sui] om. Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Idc. 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 28/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=09&chapitre=09_16)

Notes :