Capitulum 6
Numérotation du verset
Idc. 6,1
Fecerunt autem
filii Israel malum in conspectu Domini qui tradidit illos1 in manu Madian
septem annis
1 illos] eos
Weber
Numérotation du verset
Idc. 6,2
et oppressi sunt
valde ab eis. Feceruntque sibi antra et speluncas in montibus et munitissima ad repugnandum loca.
Numérotation du verset
Idc. 6,3
Cumque sevisset Israel ascendebat Madian et Amalech et ceteri orientalium nationum
Numérotation du verset
Idc. 6,4
et apud eos figentes tentoria, sicut erant in herbis, cuncta vastabant {t. 1: Erfurt, f. 233ra; facsim., p.481a} usque ad introitum Gaze nihilque omnino ad vitam pertinens relinquebant in Israel: non oves non boves non asinos.
Numérotation du verset
Idc. 6,5
Ipsi enim et universi greges eorum veniebant cum tabernaculis suis2 et, instar locustarum, universa complebant innumera multitudo hominum et camelorum, quicquid tetigerant devastantes.
2 suis]
om. Weber
Numérotation du verset
Idc. 6,6
Humiliatusque est Israel valde in conspectu Madian
Numérotation du verset
Idc. 6,7
et clamavit ad Dominum postulans auxilium contra Madianitas.
Numérotation du verset
Idc. 6,8
Qui misit ad eos virum prophetam
et locutus est: Hec dicit Dominus Deus Israel: Ego vos feci conscendere de Egypto et eduxi de domo servitutis
Numérotation du verset
Idc. 6,9
et liberavi de manu Egyptiorum et omnium inimicorum qui affligebant vos. Eiecique eos ad introitum vestrum et tradidi vobis terram eorum
Numérotation du verset
Idc. 6,10
et dixi: Ego Dominus Deus vester. Ne timeatis deos Amorreorum in quorum terra habitatis et noluistis audire vocem meam.
Numérotation du verset
Idc. 6,11
Venit autem angelus Domini et sedit sub quercu que erat in Ephra et pertinebat ad Ioas patrem familie Ezri. Cumque Gedeon filius eius excuteret
atque purgaret
frumenta
in {t. 1: Erfurt, f. 233rb; facsim., p.481b} torculari ut fugeret Madian
Numérotation du verset
Idc. 6,12
apparuit ei et ait: Dominus tecum virorum fortissime.
Numérotation du verset
Idc. 6,13
Dixitque ei Gedeon: Obsecro, mi3 Domine, si Dominus nobiscum est, cur ergo4 apprehenderunt nos hec omnia? Ubi sunt mirabilia eius que enarraverunt5 patres nostri atque dixerunt: De Egypto eduxit nos Dominus? Nunc autem dereliquit nos Dominus6 et tradidit in manu7 Madian.
3 mi] om. Weber
4 ergo]
om. Weber
5 enarraverunt] narraverunt
Weber
6 Dominus]
om. Weber
7 manu] manibus
Weber
Numérotation du verset
Idc. 6,14
Respexitque ad eum Dominus et ait: Vade in hac fortitudine tua et liberabis Israel de manu Madian. Scito quod miserim te.
Numérotation du verset
Idc. 6,15
Qui respondens ait: Obsecro, mi Domine8, in quo liberabo Israel? Ecce familia mea infima est in Manasse et ego minimus in domo patris mei.
8 mi D.]
inv. Weber
Numérotation du verset
Idc. 6,16
Dixitque ei Dominus: Ego ero tecum et percuties Madian quasi unum virum.
Numérotation du verset
Idc. 6,17
Et ille: Si inveni, inquit, gratiam coram te, da mihi signum quod tu sis qui loqueris9 ad me.
9 loqueris] loquaris
Weber
Numérotation du verset
Idc. 6,18
Nec10 recedas hinc donec revertar ad te portans sacrificium et offerens tibi.
Qui respondit: Ego prestolabor adventum tuum.
10 Nec] Ne
Weber
Numérotation du verset
Idc. 6,19
Ingressus est itaque Gedeon
et coxit hedum
et de farine modio azymos {t. 1: Erfurt, f. 232va; facsim., p.482a} panes carnesque ponens in canistro et ius carnium mittens
in ollam tulit omnia sub quercum et obtulit ei.
Numérotation du verset
Idc. 6,20
Cui dixit angelus Domini: Tolle carnes et azymos panes11 et pone supra12 petram illam
et ius desuper funde. Cumque fecisset ita
11 a. p.]
inv. Weber
12 supra] super
Weber
Numérotation du verset
Idc. 6,21
extendit angelus Domini summitatem virge quam tenebat in manu et tetigit carnes et panes azymos13 ascenditque ignis
de petra et carnes azymosque panes14 consumpsit.
Angelus autem Domini evanuit ex oculis eius.
13 p. a.]
inv. Weber
14 panes]
om. Weber
Numérotation du verset
Idc. 6,22
Vidensque Gedeon quod esset angelus Domini ait: Heu mi15 Domine Deus quia vidi angelum Domini facie ad faciem.
15 mi] mihi
Weber
Numérotation du verset
Idc. 6,23
Dixitque ei Dominus: Pax tecum. Ne timeas non morieris.
Numérotation du verset
Idc. 6,24
Edificavit ergo ibi Gedeon altare Domino vocavitque illud ‘Domini pax’ usque in presentem diem. Cumque16 adhuc esset in Ephra que est familie Ezri
16 C.] Cum
Weber
Numérotation du verset
Idc. 6,25
nocte illa dixit Dominus ad eum. Tolle taurum patris tui et alterum taurum annorum septem destruesque aram Baal
que est patris tui et nemus quod circa aram est succide
Numérotation du verset
Idc. 6,26
et edificabis altare Domino Deo tuo in summitate petre huius super quam ante sacrificium17 posuisti tollesque taurum secundum
et offeres holocaustum super struem lignorum18 que de nemore succideris.
17 a. s.]
inv. Weber
18 sr. l.]
inv. Weber
Numérotation du verset
Idc. 6,27
Assumptis ergo19 Gedeon decem viris de servis suis fecit sicut preceperat ei20 Dominus. Timens autem domum patris sui et homines {t. 1: Erfurt, f. 232vb; facsim., p.482b} illius civitatis per diem noluit facere21 sed omnia nocte complevit.
19 ergo] igitur
Weber
20 ei] om. Weber
21 n. f.]
inv. Weber
Numérotation du verset
Idc. 6,28
Cumque surrexissent viri oppidi eius mane viderunt destructam aram Baal lucumque succisum et taurum alterum impositum super altare quod tunc edificatum erat.
Numérotation du verset
Idc. 6,29
Dixeruntque ad invicem: Quis hoc fecit? Cumque perquirerent auctorem facti dictum est: Gedeon filius Ioas fecit hec omnia.
Numérotation du verset
Idc. 6,30
Et dixerunt ad Ioas: Produc filium tuum huc22 ut moriatur quia destruxit aram Baal et succidit nemus.
22 huc]
om. Weber
Numérotation du verset
Idc. 6,31
Quibus ille respondit: Numquid ultores estis Baal ut23 pugnatis pro eo? Qui adversarius est eius24 moriatur antequam lux crastina veniat. Si Deus est, vindicet se de eo qui suffodit aram eius.
23 ut] et
Weber
24 e. e.]
inv. Weber
Numérotation du verset
Idc. 6,32
Ex illo die vocatus est Gedeon
Ierobaal
eo quod dixisset Ioas: Ulciscatur se de eo Baal qui suffodit altare eius.
Numérotation du verset
Idc. 6,33
Igitur omnis Madian
et Amalech
et orientales populi
congregati sunt simul
et transeuntes Iordanem castrametati sunt in valle Iezrael.
Numérotation du verset
Idc. 6,34
Spiritus autem Domini induit Gedeon
qui clangens bucina convocavit domum Abiezer ut sequeretur se25.
25 s. se F² ΣM
Ω
Ed1455
Rusch Clementina
]
inv.
aliqui
codd.
, sequeretur
Weber
Numérotation du verset
Idc. 6,35
Misitque nuntios in universum Manassen qui et ipse secutus est eum. Et alios nuntios in Aser et Zabulon et Nepthalim qui occurrerunt ei.
Numérotation du verset
Idc. 6,36
Dixitque Gedeon ad Dominum: Si salvum facis per manum meam populum26
{t. 1: Erfurt, f. 242ra; facsim., p.483a} Israel sicut locutus es
26 populum]
om. Weber
Numérotation du verset
Idc. 6,37
ponam hoc vellus27 lane
in area.
Si ros in solo
vellere fuerit et in omni terra siccitas
sciam quod per manum meam sicut locutus es liberabis Israel.
27 h. v.]
inv. Weber
Numérotation du verset
Idc. 6,38
Factumque est ita et, de nocte consurgens, expresso vellere, concham
rore implevit28.
28 implevit] complevit
Weber
Numérotation du verset
Idc. 6,39
Dixitque rursus ad Dominum: Ne irascatur furor tuus contra me si adhuc semel temptavero signum querens in vellere. Oro ut solum vellus siccum sit
et omnis terra
rore madens.
Numérotation du verset
Idc. 6,40
Fecitque Dominus nocte illa ut postulaverat et fuit siccitas in solo vellere et ros in omni terra.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Idc. 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 13/02/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=09&chapitre=09_6)
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Idc. 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 13/02/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=09&chapitre=09_6)
Notes :