Biblia communis

Capitulum 7

Numérotation du verset Idc. 7,1 
Igitur Ierobaal qui est1 {t. 1: Erfurt, f. 242rb; facsim., p.483b} et Gedeon de nocte consurgens et omnis populus cum eo venit ad fontem qui vocatur Arad. Erant autem castra Madian in valle ad septentrionalem plagam collis Excelsi.
1 est] om. P14417
Numérotation du verset Idc. 7,2 
Dixitque Dominus ad Gedeon: Multus tecum est populus
nec tradetur Madian in manus eius ne glorietur contra me Israel et dicat meis viribus liberatus sum.
Numérotation du verset Idc. 7,3 
Loquere ad populum, et cunctis audientibus predica: Qui formidolosus et timidus est revertatur.
Recesseruntque de monte Galaad et reversi2 sunt ex populo viginti duo millia virorum
et tantum decem millia remanserunt.
2 reversi] reversa Weber
Numérotation du verset Idc. 7,4 
Dixitque Dominus ad Gedeon: Adhuc populus multus est. Duc eos
ad aquas
et ibi probabo illos
et de {t. 1: Erfurt, f. 242va; facsim., p.484a} quo dixero tibi ut tecum vadat3 ipse pergat4 quem ire prohibuero revertatur5.
3 t. v. Rusch Weber ] inv. ΩSJ
4 ipse pergat ΩJ ΩL etc. Rusch Weber ] ipse vadat ΩSM, Cor3 (antiq. non habent ipse )
5 revertatur Cor3 (hebr. ipse non vadat ) ΩJ Rusch Weber ] ipse praem. Amiatinus F B ΘAMG ΩSM
Numérotation du verset Idc. 7,5 
Cumque descendisset populus ad aquas dixit Dominus ad Gedeon: Qui manu et6 lingua lambuerint aquas
sicut solent canes lambere
separabis eos seorsum. Qui autem curvatis genibus biberint
in altera parte erunt.
6 manu et Λ H² Ω Ed1455 Rusch ] om. ΩL Weber ; Cor2 : « De glossa Augustini quidam interponunt quod dicitur et manu quod nec antiq. nec hebr. habent sed non de hoc loco accipitur quod dicitur   manu sed cum dicitur in sequentibus ibi (v. 6)   qui manu ad os proiciente »; Cor 1 +3: « Hebr. antiq. (?) non habent si   qui lingua lambuerunt ( sic ) etc. sed Glossa exponit “qui manu et lingua lambuerunt ( sic )” etc. Et est alia translatio que sumitur de greco sicut videtur velle glossa. Tamen hoc planius est in originali Augustini quia non super hunc textum debet esse glossa sed infra eodem: “fuit itaque numerus eorum qui manu ad os proiciente” etc. Et ibi alia translatio habet “factus est numerus eorum qui lambuerunt manu sua lingua sua trecenti viri” ». Cf. revera   Rabanus, Commentaria in Iud., lib. 2, cap. 5, PL 108, 1161: « Fuit itaque numerus eorum, qui manu ad os projiciente aquas lambuerant, trecenti viri. Omnis autem reliqua multitudo flexo poplite biberat etc. Plerique Latini codices non habent, manu sua, sed tantummodo, lingua sua, quoniam sic intellexerunt quod supra dictum est, sicut canes. Graecus autem utrumque habet, manu sua, lingua sua, ut intelligatur quod manu aquam raptam in os projiciebant. Et hoc erat simile bibentibus canibus, qui non ore apposito, sicut boves, aquam ducunt quam bibunt, sed lingua in os rapiunt, sicut etiam isti fecisse intelliguntur, cum manu in os aquam projicerent, quam lingua exciperent. Nam et interpretatio ex Hebraeo planius id habet his verbis: Fuit itaque numerus eorum qui manu in os projiciente aquam lambuerant, trecenti viri. Neque enim solent homines ita bibere, ut sine opere manus, lingua, sicut canes, aquam hauriant. Aut vero istis praeceptum fuerat ut hoc facerent: sed cum ad bibendum descendissent ad aquas, multi genu flexo biberunt, quod facilius et minore labore fieret; pauci vero quia non flexo genu se incurvaverunt, et ut canes biberunt, sed aquam manu in os jactam. Quorum numerus, quia trecenti erant, signum insinuat crucis propter litteram T Graecam, in qua iste numerus significatur. Hinc etiam gentes magis in crucifixum credituras praefiguratum est, quod littera Graeca est. »
Numérotation du verset Idc. 7,6 
Fuit itaque numerus eorum qui manu ad os proiciente aquas lambuerant trecenti viri.
omnis autem reliqua multitudo flexo poplite biberat.
Numérotation du verset Idc. 7,7 
Et ait Dominus ad Gedeon: In trecentis viris qui lambuerunt aquas liberabo vos et tradam in manu tua Madian7. Omnis autem reliqua multitudo revertatur in locum suum.
7 in manu tua - M . Rusch ] inv. ΩJ Weber
Numérotation du verset Idc. 7,8 
Sumptis itaque pro numero cibariis et tubis omnem reliquam multitudinem abire precepit ad tabernacula sua et ipse cum trecentis viris se certamini dedit. Castra autem Madian erant subter in valle.
Numérotation du verset Idc. 7,9 
Eadem nocte dixit Dominus ad eum: Surge et descende {t. 1: Erfurt, f. 242vb; facsim., p.484b} in castra quia tradidi eos in manu tua.
Numérotation du verset Idc. 7,10 
Sin autem solus ire formidas, descendat tecum Phara puer tuus.
Numérotation du verset Idc. 7,11 
Et cum audieris quid loquantur, tunc confortabuntur manus tue et securior ad hostium castra descendes. Descendit ergo ipse et Phara puer eius in partem castrorum ubi erant armatorum vigilie.
Numérotation du verset Idc. 7,12 
Madian autem et Amalech et omnes orientales populi fusi iacebant in valle ut locustarum multitudo. Cameli autem8 innumerabiles erant sicut arena que iacet in litore9 maris.
8 autem] quoque Weber
9 litore] litoribus Weber
Numérotation du verset Idc. 7,13 
Cumque venisset Gedeon narrabat aliquis somnium proximo10 suo et in hunc modum referebat quod viderat. Vidi somnium et videbatur mihi quasi subcinericius panis ex hordeo volvi
et in castra Madian11 descendere cumque pervenisset ad tabernaculum. Percussit illud atque subvertit et terre funditus coequavit.
10 somnium proximo] somnum proximio cacogr. Rusch
11 c. M . ΩS²M] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 7,14 
Respondit is cui loquebatur: Non est hoc aliud nisi gladius Gedeonis filii Ioas viri Israelite. Tradidit enim Dominus12 in manu eius Madian {t. 1: Erfurt, f. 243ra; facsim., p.485a} et omnia castra eius.
12 enim Dominus] Deus Weber
Numérotation du verset Idc. 7,15 
Cumque audisset Gedeon somnium et interpretationem eius adoravit et reversus est13 ad castra Israel et14 ait: Surgite; tradidit enim Dominus in manus nostras castra Madian.
13 est] om. Weber
14 et] om. Weber
Numérotation du verset Idc. 7,16 
Divisitque trecentos viros in tres partes et dedit tubas
in manibus eorum lagenasque
vacuas ac lampades
in medio lagenarum.
Numérotation du verset Idc. 7,17 
Et dixit ad eos: Quod me facere videritis hoc facite.
Ingrediar partem castrorum et quod fecero sectamini.
Numérotation du verset Idc. 7,18 
Quando personuerit15 tuba
in manu mea
vos quoque per castrorum circuitum clangite et conclamate Domino et Gedeoni.
15 personuerit Rusch Edmaior. (O plerique codd., edd. )] personaverit Weber Edmaior. (V Amiatinus )
Numérotation du verset Idc. 7,19 
Ingressusque est Gedeon et trecenti viri qui erant cum eo in partem16 castrorum incipientibus vigiliis noctis medie et custodibus suscitatis ceperunt bucinis clangere et complodere inter se lagenas.
16 partem ΩJ Rusch ] parte Weber
Numérotation du verset Idc. 7,20 
Cumque per gyrum castrorum in tribus personarent locis et hydrias confregissent, tenuerunt sinistris manibus
lampades et dextris sonantes tubas clamaveruntque gladius Domini et Gedeonis
Numérotation du verset Idc. 7,21 
stantes singuli in loco suo per circuitum castrorum hostilium. Omnia itaque castra turbata sunt et vociferantes ululantesque fugerunt.
Numérotation du verset Idc. 7,22 
Et nihilominus insistebant trecenti viri bucinis personantes. Immisitque Dominus gladium in omnibus castris et mutua se cede truncabant,
Numérotation du verset Idc. 7,23 
fugientes usque {t. 1: Erfurt, f. 243rb; facsim., p.485b} Bethseta17 et crepidinem Abelmeula in Thebbath18. Conclamantes autem viri Israel de Nepthali et Aser et omni Manasse persequebantur Madian. Et dedit Dominus victoriam populo Israel in die illa19.
17 Bethseta ΩJ Weber ] Bethsecha ΩS, Bethsera ΩP, Bethseca Rusch , Bethsecha Cor3 (vel B.), Bethsetta Clementina
18 Abelmeula V etc. Φ Ω ΩL ΩP Ed1455 Rusch Weber ] Abelmehula Ed1530 Clementina | Thebbath ΩS ΩL ΩP Ed1455 Rusch ] Thebbat Ω M, Tebbath Cava .. .B Amiatinus T M Φ O ... ΩJ Clementina Weber , Tebbatum Ed1530
19 Et dedit... Israel (suo C) in die illa Cava L ΠD ( in ras. ) M ΦV Ψ Ω M ΩS ( marg. ) ΩP ΩL Ed1455 Rusch Ed1530 ] om. Cor1 (antiq. et hebr. non habent hoc) ΩJ Cor3 (alii: Et dedit... illa, set antiqui et hebrei non habent) Clementina Weber
Numérotation du verset Idc. 7,24 
Misitque Gedeon nuntios in omnem montem Ephraim dicens: Descendite in occursum Madian et occupate aquas usque Bethbera atque Iordanem. Clamavitque omnis Ephraim et preoccupavit aquas atque Iordanem usque Bethbera.
Numérotation du verset Idc. 7,25 
Apprehensosque duos viros Madian - Oreb et Zeb - interfecit, Oreb in petra Oreb, Zeb vero in torculari Zeb, et persecuti sunt Madian, capita Oreb et Zeb portantes ad Gedeon, trans fluenta Iordanis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Idc. 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=09&chapitre=09_7)

Notes :